Ioh. Laur. a Mosheim Elementa theologiae dogmaticae, in academicis quondam praelectionibus proposita et demonstrata ... Volumen primum .secundum Volumen primum prolegomena, theologiam anthropologiam continens

발행: 1781년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

derivari certum est. De anima disceptatur adhue. At immediata creatio animarum defendi non potest: itaque statuendum nobis est, certo modo animas quoque a parentibus ad liberos propagari, licet rationem, qua id fiat, haud peripiciamus. Hoc quum ita sit, sequitur: ID Subiectum horum malorum, seu huius Pecca ti, omnes Omnino homines esse, Chriso sola excepto.

Sanctissimus enim seruator immediate a Deo in utero Mariae virginis creatus est. Pontissicii Mariam quoiaque peccati originalis expertem dicunt. Sed nihil hae

de re sacra scriptura tradit. IOAN. III, 6. Christus Nicodemo dicit: Quidquid ex carne nascitur, caro es.

Q hic idem ac homo est; more enim Ebraeo rum materia Pro re e materia consecta ponitur. β

Ponitur pro corruptione naturae nostrae, quoties πνευματι opponitur. . 'Spiritus indicat nouam vitam, quam spiritus suppeditat. Causa nominatur, effect intelligitur. Quod ex carne seu homine nascitur, caro, id est, vitiosum est. Ex his Verbis elucet, nu rum mortalem carere Lorruptione illa. ROM. UI, I9. re virus quidem homo iustus perhibetur. τε Anos dicitur, qui obliguus est ad poenamferendam. Si omnes ergo homines ad poenam ferendam obligati sunt. omnes debent eta corrupti et peccatores. Ddieas. Dauidem singulare aliquod vitium parentum suorum commemorare, hoc negamus, quum sua. Non aliena peccata confiteatur. Et quid necesse erat, actum parentum vivosum commmorare, nisi propagetur in liberos vitiositas 3

552쪽

C. II. DE HOMINE LABENΤΕ ete.

sima sunt: et quicumque inter se ea confundit nec separat, is semet ipsum et alios non satis clare et euidenter erudivet instruit.

DEMONSTRATIO.

Quod ad nomina attinet, peccatum hoc seu imis persectiones spirituales, quae in locum imaginis diuinae sucresserunt, multis nominibus in sacra scriptura

et extra eam efferuntur. Scriptura simpliciter peccatum

ROM. UII, I 4. et alibi Vocat; interdum Veterem h minem ROM. VI, 6. Em. lV, 22. COL. III, 9. interdum corruptio haec naturae σαρξ vocatur. A Theologis

' vitiosus habitus, habituale peccatum, peccatum originis, nominatur. Usitatissima sunt nomina: I labes et cor. ruptio naturae. Per naturam vero totum hominem inistelligimus. II) Peccatum originis vocatur. Peccatum

proprie est actio a lege recedens: at in sacra scriptura omisne, quod a lege differt, siue sit habitus, siueactio, pecea

. . , P .

tum dicitur. Si de peccato originis loquimur, vox peccati strictiorem habet significatuni, et de hahitu i vitioso connato intelligitur , qui a Deo pro peccato habetur et punitur. Haec vero U stula non uno semper sensu sumuntur ἔ quod obseruandum, ut Theologos intelligamus. Interdum ipsam corruptiOnem sine reatu intelligimus, ut ii faciunt, qui a n

stris steris alieni sunt. Qui ita corruptionis naturae Lia a

553쪽

P. I1. ANTHROPOLOGIA. adhibent vocabulum, non id intelligunt, quod nos vo-

lumus. Arminiani non negant, corruptum esse hominem, sed negant cum hac deprauatione coniunctum esse reatum. Pari ratione stricte per peccatum originis naturalis obligatio ad poenas peccatorum, late vero et reatus et, ipsa quoque uaturae vitiositas intelligitur. Inter vitiositatem et reatum non est nexus necessarius. Altera enim reiici potest, quod ab Arminianis, Sociis nianis et aliis fit. peccatum Originis negantibus. Perreatum intelligimus obligationem ad poenam. Multi

nostrorum putant, se egregie demonstrasse peccatum originis, si demonstrarunt, hominem natura corruptum esse. At hi vehementer errant. Potest enim aliquis lateri , se corruptum esse , et poenas tamen peccati pertinacissime negare. Potest ita statuere, et Sociniani hoc nobis opponunt, eum, qui corruptus est praeter voluntatem suam , minime puniri posse ' . Peccatumereo originis , si stricte sumatur , I inuoluit depra-

uationem naturae; a reatum , qui inde oritur. Hienon potest ex ratione probari; atque ita dogma purum est. At corruptio est dogma mixtum. Patet non modo ex scriptura sacra, sed ex ratione eam etiam

ita probamus: Quicumque a Deo ad certum quemdam snem conditus es, et mediis tamen caret illam obtianendi, is sine dubio corruptus est. AtquI: homo ad certum snem conditus est, et mediis tamen caret, i iam obtinendi. Ergo: homo corruptus s. 1 Iomi-

554쪽

nem ad certum finem conditum esse et tamen mediis illum obtinendi carere, experientia nos docet. Desiderium felicitatis nobis innatum testatur, ad certum ifinem nos esse conditos; media autem nobis deesse, imbecillitas nostra docet, et intellectus et voluntatis. Media igitur illa non in potestate nostra sunt posita. Ergo aliquid accidisse debet, per quod natui a nostralia corrupta esse debet, ut fines Dei assequi nequeat. Repeto ergo: Corruptio ex ratione etiam patet. Ethnici eorumque Poetae bene intellexerunt homines ominnes corruptos. At id non adsequitur ratio, nos propter naturalem infirmitatem iustitiae diuinae esse obnoxios, quia licet corruptio et reatus semper in homine coniunctae simi, tamen nexum naturalem non habent. Hoc tantum docet scriptura sacra. Quum eringo certissimum sit, inter vitiositatem et reatum nexum necessarium non interetae, distincte explicandum venit utrumque dogma. i

Ipsa hominis vitiositas binis constat rebus: absentia illarum perfectionum, per quas fines Dei obtineri debent, seu conformitatis nostrae cum Deo. Rom. ΙΙΙ,

praesentia deformitatis cuiusdam a Deo et finibus ipsius, seu vitiorum et imperfe-

555쪽

. ctionum quarumdam, per quas finis impe- ditur, propter quem a supremo numine conditi sumus. Matth. XV, I9. Gen. VI, 's. VIII, 2I. Lac. I, I , Is . Iban. III, 6. Ad haec mala accedit corporis ipsius vitiositas, atque sanguinis eorruptio, quae prauas cupiditates et inclinationes gignit, '

animaeque operationes turbat.

DEMONSTRATIO.

Aeeedimus iam ad explicationem peccati originalis.

Duo vero illud inuoluere mala, paragrapho praecedenti diximus, nempe α corruptionem naturae hominis ipsam, β reatum inde ortum. Iam de priore parte loquemur, de altera I. R. idicςmus. Docemus ergo, hominis natu- ram corruptam esse. per naturam et anima et corpus intelligitur; sed haec iam monuimus. Thesis autem nu-stra in duas partes dissecari potest: I Homo caret persectionibus ad Dei finem necessariis, caret persectio nibus , quae diuina lex poscit. G Habet impe . sectiones fini huic repugnantes, seu quas lex diuina damnat. Uabet enim inclinationem ad mala quaevis. Haea duo Theologi ita anunciant : esse in hac eorruptione aliquid priuatiat et positivi. Haec distinctio iam ante reformationem adhibita est. LvTBERVs eam reie-

cit i ast inLANcHTHON eam iterum iu dogma de- peccato origiuis introduxit , quem plerique sequun-

556쪽

C. II. DE HOMINE LABENTE ete. s3s '

tur. Non omnes tamen probarunt haec voeabula ; .sed vocem positivi saeculo XUI. ideo nonnulli reiecerunt, quia per hoe vocabulum PLACII errorem putarunt sulciri. BALDUINVs et CORNEMus ΜΛRTINI hac de re inter se ceristarunt. Ille haec vocabula ferre nolebat. Hic autem

illa retineri cupiebat; nam plenus est vocabulis scholastrucis. Postiuum enim facile ita explicari potest, ut significet, substantiale aliquid esse in peccato originis. Recentiores, addita explicatione, ne male intelligerentur, retinuerunt haec vocabula: at commode carere iisdem pos sumus, quia res aliis aptioribus potest vocabulis exprimi. Et sapientissime faciunt, qui omissis eiusmodi verbis sexiloquis et ambiguis rem sine obscuritate proponunt. Dicamus absentiam conformitatis cum Deo in homine adesse. Dieamus Il adesse deformitatem et imis perseetiones Dei finibus repugnantes. Si ergo mittimus illas voces, et tamquam mices pueris relinquimus , de re ipsa inter nostrates disputari amplius non poterit. Alii absentiam conformitatis, formale, et deiurmitatem seu propensionem ad malum mate-.

riale peccati originis dicunt, adduntque, sumi ita illud coneretiue, quatenus nempe in homine exsistit. Sed doctae nugael non enim potest aliter sumi, quum non sit abstractio metaphysica, sed malum reuera in no bis exsistens et habitans. Si ergo distinguimus in peccato originis absentiam conformitatis eum Deo et deformitatem, distinctio haec modo ideatis est, et ideo inuenta, Vt res ad peccatum originis Pertinentes cla-

557쪽

tius cognoscantur. Abest ab liomine consorinitas euin Deo. Quaenam absint a nobis perfectiones, ex articulo de imagine diuina patet. Abest nempe I cogni-

tio Dei et veritatum diuinarum, quae nos ad sanctim riam impellere debent. Hodie omnes homines rudes nascuntur. In omnibus ignorantia adest. Nascuntur ignari et inscii voluntatis diuinae. 2 Abest in nobis vis, diuinas veritates distincte nobis repraesentandi.

Quamuis enim per institutionem ad eas erudiamur, distincte tamen nobis repraeseritare eas non possumtis. Abest 3 a nobis amor et timor Dei. Deest 4 facultas et voluntas bene faciendi. Adsunt in nobis inordinati motus, qui impediunt, quo minus voluntatem diuinam facere queamus. Haec ad distinctionem, quae mala priuatiua complectitur, referri possunt. Demonstrantur ea ex sacra scriptura. Prius dictum nollet. III, 23. iam explicauimus S. IV. Alterum exstat EpH. IU, I 8. Eσκοτισμὀνει τῆ λίνοια, οντες ἀπ' λοτριωμένοι πης γjς Θεώ νῆν ἄγνοιαν τἐνωσαν δε ἀυτοῖς, διώ τῆν πώρ-ν τῆς καρδίας αυτ αν. Obtenebratam cogitationem habentes et abalienati a vita Dei propter ignorantiam , quae es in ipsi per obdurationem cordis ipsorum. Describit PAVLLus si tum hominum, extra gratiam versantiuin, ita, ut ostendat as quae in illis persectiones desint; β) impers ctiones adsimi. Dicit I homises obscuratus esse tenebris. Tenebrae sunt symbolum ignorantiae. Sensus est , priuatam esse mentem hominis naturali luce ,

558쪽

seu scientia et agnitione Dei. II Didit, in hominis voluntate ei alienationem avita Dei i. e. ea vita, quam

Deus postulat. Utrumque hoc ad priuatiuum spectat.

Pergit Apostolus ad positiuuin, et caussam huius deformiistatis. PAVLLVs dicit eam ruditatem intellectus et stupo-

rem voluntatis, seu cordis. Est ergo in voluntate ρεντις seu stupor quidana, qui facit, ut inclinemus ad ea

quae Deo displicent. Κ ρδι totam animam, sed saepius

tamen voluntatem tantum significat, et h. l. quoque pro voluntate ponitur. Habet ergo cor nostrum seu voluntas inclinationem naturalem ad ea, quae mala sunt, et Deo displicent. Cum hos dicto congruit CoL. II. I 3. Kμι ἰμας νεκρους οντας ίν ολ παρπιπτώμασι καὶ πιν ισκιβι υςία τῆς σαρκac υ μων συνεζωοπο- σε σῖ sa υπω, υμῖν παντα τὰ πωραπιτωματα. Vosque mortuos in peccatis et praeputio carnis vestrae, eam eo viviscavit, vobis condonatis omnibus peceatis. Paulus I dicit nos mortuos. His Verbis statum nais

turalem exprimit, et absentiam conformitatis eum Deo: . dicere vult: humo vita spirituali caret, seu vi bene faciendi. Hoc est privativum. Addit 2 caussam, unde haee impotentia spiritualis oriatur : in peccatis et praeputio earnis Praeputium desgnat labem naturalem, propensionem ad ea, quae legi aduersantur. Caremus Vi benefaciendi, quia in Adamo peccauinius et natura inclinaismus ad mala. sitivi mali. nomine omnes imperfectiones vel

/ intellectus 'et voluntatis intelligimus , quae nos ad. Lis pec

559쪽

sag P. II. ANTHROPOLOGIA. .

peccandum incitare possimi. I Quoad intellectum i ihuc reserimus inertiam et ignauiam vires rationis recte ivsurpandi: alias enim vis sensuum et imaginationis tanta l

esse non posset; 2 dissicultatem res spirituales et abstra- ictas concipiendi. Abstractilliinis nostris cogitationibus isemper aliquid corporeum adhaeret. Hanc ob caussam sneque notionem Dei neque spiritus et animae nostrae in snobis formare et producere possumus. Referimus 3 vim supereminentem imaginationis atque sensuum. Hoc ifortissimum est ad peccandum incitamentum , quum imperium in rationem exerceat. Ex hoe nascitur 4 inclinatio intellectus.nostri ad ea probanda, quae im tinationi et sensibus plaeent. Non potest enim non pro honis habere ea intellectus noster, quae ut talia imaginatio et sensus ipsi proponunt. IIJ Inter volun- .

tatis mala positiva poni debet I instinctuum natura. lium imperium in voluntatem nostram. Hi instinctus hodis prorsus turbulenti sunt: vel enim iusto fortiores vel imbecilliores sunt. Cupiditates, quae in nobis sint, pariter Vitiosae sunt, et rationi repugnantes; hine voluntas nostra ad mala inclinat vehementissime; et inclinatio ad ea facienda, quae cum instinctibus nostria consentiunt; 3 auersio voluntatis nostrae ad ea facienda, quae cum recta ratione congruunt, et Deo placent. Generatim probans dictum, vitiatam esse nostram naturam, extubetur ΜΑΥΤΗ. XV. I9: E'κ νες καρδίας

. corde

560쪽

corde professicanum prauae cogitationes, eaedes, adu teria, sectationes, furta, falsa testimonia, male dicta. In his verbis lesu Christi hoc dogia a continetur. Om- nia peccata ex eorde hominis prosiciscuntur. Pereor in diuinis libris anima intelliguur. quia Orientis populi cor sedem animi putauerunt, id quod adhuc putant. Idem tempore Me me Iudaei putabant. Λωque sic per metonymiam continentis pro contento corpro anima ponitur. Argumentamur: auidquid et eonstitim peccandi et actus ipsos illicitos produeit, id sine dubio totum corruptum est. Atqui anima nostrae filia peccandi et actus illieitos producit. Ergo necesse est, ut in anima imperfectiones sint, quae nos ad peccandum incitant. Apud MD N GEN. VI, S. VIlI, 2I. Deus dicit: hominum a iuuentute consilia

vitiosa esse in perpetuum, seu mentem hominis a teneris per totam vitam prauis cogitationibus esse repletam. Tertium dictum est IAC. , l , IS. Dicit Apostolus in nobis esse ιδαν επιθυμια , i. e. naturalem inclinationem ad mala. Λpostolus refellit homines

quosdam, Deum auctorem malarum actionum dictitania

tes, affrmans, propriam nostram cupiditatem esse eause

sam peccatorum. Ex quo concludimus, voluntatem nostram cupiditatibus obedire vitiosis, adeoque ipsam 'voluntatem nostram vitiatam esse. Egregie hie locus propensionem ad mala declarat. Distinguit Mπιθυ- ρειαν et μμ ρπιαν. Illa significat aliquid interius in homine latens, et desgngi propensionem ad peccata.

SEARCH

MENU NAVIGATION