장음표시 사용
571쪽
et in Anglia. Durisiuna est haec lex euin se iniusta. Ponamus vero, regem quemdam huic legi hanc addere, iusi hi liberi bene de republica meriti fiant, et illum regem media suppeditare, per quae bene de republica me veri possint, omne, quod durum erat, in lege per se sp ctata evanescit atque ea nihil contra iustitiam impingit. Deum per iustitiam oportet vitiosos nostros habitus ab Adamo in nos propagatos punire, qui caussae sunt cri, minum nostrorum, sed quia eorum auctores non sumus, diisericordia nos amplexus est, filiumque ipsum suum in caerificium obtulit, ut per eum poenam euitare possemus. Sie ipse iustitiae satisfieri eurauit; sc cuam, no ea iure a nobis accusari possit, sapientissime prouidit.
Consequentia lapsus ex parte Dei sunt:
a) suppeditatio mediorum, per quae mala evitari post uni ex lapsu consequentia. ΙΙ) Mutatio viae atque rationis salutem obtinendi. Gn. III, II. Nam quum Deus homines post lapsum etiam saluos
facere Vellet, necessarium erat, ut ille rationem ad salutem perueniendi mutaret , quoniam homines illas amplius vires non habebant. quibus ante lapsum instructi erant. ' .
572쪽
Hactenus de consequentiis peccati ex parte hominis loquuti sumus. Nunc de consequentiis ex parte Dei l , tu
niur. Ad duo capita reduci possunt. Ib Deus misericordia adductus humano generi media suppeditauit, per quae poenam euitare potest; II rationem ad salutem perueni- .endi mutauit. Deus itaque I promulgauit α) in statu paradisiaco gratiam, et pollicitus est, sese mediatorem daturum esse. Porro U hominibus viam aperuit, quomodo omnia consequentia peccati euitare possent, si meritum Christi amplexuri essent. Propter haec media hominibus pollicitus est nouas spirituales vires, et restiistaeum iri ex parte Dei, per quae emendare queant corruptionem. Ex hac autem suppeditatione mediorum, mala consequentia effugiendi ,. nascitur ab alterum con sequens eX, parte Dei. Deus modum mutauit ad salutem perueniendi post lapsum, atque etiam hunc modum nobis praescripsit. Nimirum ante lapsum medium salutis obtinendae erat obedientia, qua homo ius ad praemium legis, vitam nempe aeternam, sibi acquirebat. At post lapsum vires hominis labefactatae sunt, nec obedientiae pares. Amissa Dei imagine et vires amissae sunt, legi obediendi. Necesse ergo erat, Vthoe medium salutis post lapsum inatautaretur, quum licet peccasset homo, tamen Deus eum saluum reddere vellet. Introduxit fidem in Iesum Christum, qui vice nostra persectissimam obedientiam Deo praestitit,
573쪽
tis secit. Haec consequeotia Deus c EN. III, I s. e primit: Quin inlinicitiam ponam inter te et inter mulierem, et inter semen tuum et inter semen eius; hoc conteret tibi caput; tu autem laedes ibad calcaneum. Verba haec subindicant nouam rationem ad salutem perueniendi, et media, per quae homines iram Dei euadere possunt. Subiectum est: Semen mulieris. Praeis
dicatum : caput serpentis conteret. Per semen mulieris extraordinarius quidam homo intelligitur, qui non le- ge naturae ex concubitu maris et feminae , sed ex sola muliere orietur. Stilo Ebraeorum atque orientalium filii semen patrum. nominantur. Ita filii Abrahami eius semen vocantur. Nusquam nec in Veritere, nec in Nouo Testamento, nec apud alios populos orientales silii semen mulieris ἀicuntur, sed ip his verbis solis. Nullus ergo alius potest intelligi, quam extraordinarius homo, qui ex sola muliere nascitur, et qui idcirco semen mulieris appellatur. De hoe homine extraordinario Deus dicit. Is caput serpentis conteret. Agitur in his Verbis de illo serpente, qui primos parentes induxerat ad peccandum. Quisnam vero ille serpens fuerit, ex tabulis Novi Testamenti innotescit. Nouimus enim, per . hunc serpentem principem inferorum intelligi debete. Ergo Deus dicit.
hominem illum extraordinarium caco daemonis iuri dictionem et potestatem in homiRes stacturum esse. 'caput terere phrasis est figurata, quae apud Orient les denotat omnem nocendi potestatem alicui demere.
574쪽
Habent serpentes omnem Vim nocendi in capite. Qui caput serpentum conculcat, ille iis omnem nocendi facultatem adimit. Caput in sacris i cripturis ista timperium,
potentiam. DLVT. XXVill, I. Et caput idcirco conterere apud MosEN significat omnem iurisdictionem et potestatem cacodaemoni auferre. Sensus ergo hic est: Nascetur aliquando homu diuinus quidam et extraordinarius ex sola muliere. Is cacod emoni illi, qui vos ad peccandum induxit, omnem potestatem adimet, vobis nocendi: is omnem iurisdictionem, quam cyco- daemon in vos sibi acquisiuit, 3useret. Per tentationem et inobedientiam primorum hominum cacodaemon sibi iurisdictionem quamdam ei imperium acquisiuit. Homiues enim obtemperauerant illi magis, Au m Deo. Qui caco daemoni autem obediunt, illi ei potestatem
in se tradunt. Ergo primi parentes diabolo potestatem in se concesserunt, illeque acquisiverat sibi per lapsum hominum imperium quoddam in genus humanum et omnes Adami filios. Hoc imperium filius ille mulieris anseret, ita vI nullo modo homiribus amplius nocere possit.
575쪽
cat, quod libertas. Et quicumque idcirco delibero arbitrio disputant, illi, reuera de libertate hominis disputant.' Commode vero libertas diuiditur in naturalem et moralem. Moralis iterum diuuditur in naturalem et spiritualem, seu theologicam. Theologica libertas, quae liberum arbitrium nominatur, et facultas, suam Voluntatem per cognitionem diuinae Veritatis ita determinandi, ut ea faciat et exsequatur, quae cum lege diuina comsentiunt. Ex hac definitione apparet, dogma de libero arbitrio maximi momenti esse. Pendet enim ex eo dogma de satisfactione Christi. Est ergo hoc dogma fundamentale primi ordinis, et partim purum, Partim Vero mixtum.
576쪽
Hic locus, qui de libero arbitrio inscribitur, melius inscriberetur de flatu hominis lapsi. Vocabulum
enim liberum est ambiguum, et ah AvcvsTiΝo et Platonicis sumtum. AVGVsTINus cum PELΛGIO certabat de libero arbitrio hominis. LVTHERVs erat ex ordine monachorum Augustinianorum. Hi lege coguntur ad legenda AUGUSTI NI scripta. Ut Augustinianus ergo adoptauit hoc voca-hulum. Quum noua vocabula haereseos facile sint suspectauhaec vocabula, licet ambigua sint, retineri possunt ' .
mus ex schola PLATONIs ille translatus est in ecclesiam, ut ita Latine redderetur αυτεξουσων, Platoanicorum vox frequens, quum Stoici το εφ' υμιν urgerent. Ante AUGUSTINUM omnes doctores liberum arbitrium defendisse, auctor est FABRl cius ad Philo rium p. 40. Non tamen satis caute ae com mode in hac doctrina vertabantur patres: speciatim ORIGENRs, qui hinc PELAGIO ldicitur praelusisse. In certaminibus Pelagianis ΛVGVsTINVs Veram do ctrinam delandit et luculenter illustrauit: at pertractus est a ΡΕLΛGIo ad istam vocem liberi arbitrii, quam explicat subitide, et arbitrium captivam ap- pellat et seruum. Scholastici postea corruperunt iterum hanc doctrinam et integra quasi subtilitatum horrea e derunt, quum plana sit via et nullis spinis obsita, si methodo biblica pergimus. Repurgauit hinc hoc dogma LVTHERVs : at deinceps quot non γ' . spinae non necessariae reductae fuerunt, ut ideo aliud ipsi nomen dari optarint CHEMNITIVs et alii. Haec vox ecclesiastica medio aeuo etiam in ciuilibus ad-
h ita est pro liberaiotestate. Ita in Charta Eberar-
577쪽
modo recte determinentur. Hinc antequam ad hoe
dogma explicandum accedimus, I phrasin liberi arbitrii rite determinabimus; a pretium huius dogma-
tis subindicabimus.1 Liberum arbitrium idem est, ac libera Voluntas. Arbitrium enim et voluntas apud Latinos habent unam eamdemque significationem et potestate1n. Quum liberum arbitrium ergo nihil sit aliud, quam quod Philosophi . liberam voluntatem dicunt, quaestio de libero arhitrio hunc accipit sensum, an homo liberam post lapsum voluntatem in spiritualibus habeat, nec ne 2 Libera voluntas
autem idem est ac libertas. Quaeritur itaque, Vtrum homo in his libertatem habeat, at non habeat. Non possumus de libero arbitrio agere, nisi prius de libertate egerimus, cuius multae sunt species. Omnis libertas recte diuiditur in naturalem et moralem. Hae duae species valde inter se differunt, saepius autem inuicem confunduntur. Qui has binas species bene non distin. gutti, in errores incidere potest. Libertas naturalis
est potestas, voluntatem nostram pro lubitu nostro determinandi. In quo facultas est, voluntatem ita determinandi, uti placet, is habet libertatem et quidem
naturalem. Haec libertas in omnibus hominibus adest,
atque de ea non agit Theologus. Quum voluntas determinatur per rationem, tum libertate uti quis db
di Comitis pro monasterio Morbacens, data A. 732. in EDΜ. ΜΑRTENE Thesauro Anece p. 8. liberrimum arbitrium in diplom. Caroli Calui l. c. P. 4 I.
578쪽
C. III. DE HOMINE LAPSO ete. ss7
citur. Quando voluntas per sensus et imaginationem determinatur, tum abutitur honio sua libertate. Isrecte utitur libertate, qui principia rectae rationis seriquitur. Nunc apparet, quid Theologi velint, si dicunt, Λdamum per abusiam libertatis suae peccasse. Is ab titur libertate sua, qui non per repraesentationes reinctae rationis, sed imaginationis et sensuum repraesentationibus voluntatem determinat. Id vero a primis parentibus actum suisse, supra exposuimus. Ab illa nempe libertate naturali libertas moralis differt, quae nomen hoc reeepit, quia respectum habet ad legem quamdam; quod enim ad legem respicit, id solet morale voeari. Lex vero duplex est, reuelationis et rationis. Ex quo apparet, libertatem moralem duplicis esse generis, aliam spiritualem , aliam rationalem. Libertas rationalis est potestas, voluntatem suam perrectam rationem ita determinandi, ut faciat, quae eum recta ratione congruunt. In hac libertate rationali adest I elara et distincta cognitio veritatis; nisi enim haec praecesserit, voluntas determiRari nequit; 2ὶ facultas voluntatis assensium sustinendi et suspendendi, donec omnia examinata sunt et diiudicata: num qui ea caret, multa faciet contra rectam rationem; 3 facultas decernendi, seu efficaciter nos determinandi , ad ea facienda, quae cum recta ratione congruunt ἔ4 sacultas illa exsequendi, quae decreta sunt. Ab hac Iibertate rationali spiritualis seu theologiea disefert. Essentia quidem utriusque una eademque est: at
579쪽
at in libellate theolagita loco legis rationastis lex reis uelata substituitur. Libertas spiritualis seu theologida
est facultas , per veritatem reuelatam voluntatem ita determinandi, ut ea decernat et eX1equatur, quae cum
diuina lego congruunt. In hac iterum insunt I clara et distincta cognitio veritatis reuelatae; 2 facultas voluntatem suspendendi; 3 facultas decernendi; ovis exsequendi decreta. Inquiritur ergo in hoc Ioco de libero arbitrio, utrum homo sine Dei gratia possit distincte cognoscere voluntatem diuinam, possit volumtatem suam su1pendere, usque dum omnia recte ex minauerit, tum firmiter decernere, se ea facere Velle, quae cum lege diuina congruunt, et denique voluntatis decretum suis viribus exsequi pota.
II Ex his explicationibus adparet I boe dogma
maximi momenti esse; a fundamentata primi ordinis esse: 3 ex parte purum, ex parte mixtum esse. Est. inquam, maximi momenti. Habet enim influx imnecessarium in dogma de satisfactione. Si homo caret libero arbitrio, indiget saluatore et redemtore. Conintra si pollet libero arbitrio, non indiget redemtore: nam viribus suis legem diuinam implere poterit, et ob hanc caussam salutem aeternam consequi. circo, qui homini illud tribuunt, satisfactiouem Christi vel tollunt uel labefactant. Hoc quum ita sit, concludimus a esse dogma iundamentale primi ordinis; est enim con sequens necessariurn fundamenti fidei, Si Christus enim est redemtor et satisfactor noster, libero arbitrio
580쪽
C. III. DE HOMINE LAPSO ete. cssyeareamus necesse est. Hoc dogma ri ex parte purum, ex parte mixtum est. Sola enim ex reuelatione maxima para illius intelligitur. At nihilo tamen minus Per experienistiam de defeetu liberi arbitrii in nobis doceri possumus, et
imaginationem et repraesentationes sensuum tantum valere, ut nos impediant, quo minus veritatem diuinam tam
ctare percipiamus, Ut voluntatem ex norma illius ad recte faciendum determinemus. Exinde colligimus, recte a
nobis hoc dogma mixtum adpellari. Nam mixtum est, quod etiam per experientiam demonstrati potest.
lotum vero dogma de libero arbitrio ex binis constat thesibus. Thesiis primat Homo destitutus es libero arbitrio circa res spirituales. Τhesis secunda: At homo non omni caret libertate in rebus naturalibus, ciuilibus et moralibus, quamuis ea quoque libertas rationalis per lapsum vehementer debilitata'. Ρrima thesas probatur generatim ex illis sacrae scripturae dictis, quae
docent, nos sine diuina grytia neque Veritatem reuelatam distincte cognoscere, neque per eam Voluntatem nostram ad bene agendum determinare posse. Ioan.