Ioh. Laur. a Mosheim Elementa theologiae dogmaticae, in academicis quondam praelectionibus proposita et demonstrata ... Volumen primum .secundum Volumen primum prolegomena, theologiam anthropologiam continens

발행: 1781년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

s o P. II. ANTHROPOLOGIA. i

ex qua Oritur V ρτέα peccatum actuale. Illam ait homini eo hoc est propri m et naturalem.

f. VIII

Haec corruptio naturae nostrae,iam et-s inuoluntaria sit, et a parentibus nostris in nos derivata, nobis tamen in foro diuino tamquam peccatum imputatur. Quare si nullum aliud accederet peccatUm, Propter hanc ipsam corruptionem nos poenis

diuinis obnoxii essemus. In qua impUtatione duo sunt consideranda: Ι) veritas, et IIb iustitia eius. Veritatem huius imputationis probant non solum clarissima sacrarum litterarum dicta, Rom.V, I 2. VII, S, 7, 8, 9, II, ,3,I7. Eph. II, 3. Verum etiam haec ipsa rus per eXperientiam, et ex illis malis, quae homines sustinent, fi missime demonstrari potest, Dogma hoc purissimum. Ex sola enim reuelatione intelligitur, corruptionem nostram pro Peccato nobis imputari. . ' DEMONSTRATIO.

Alterum malum, quod peccatum originis inuoluit, est, quod ortus ille ex peccato primorum paren-

tuae

562쪽

tum desectus spiritualis culpam habet. II. Theoloti hoc ita enunciare solent: Peccatum primorum parentum a Deo nobis imputatur. In subiecto autem huius propositionis per peccatum non ipsum peccatum primi hominis , sed fructus huius peccati miserrimus, qui ex hoc peccato ad nos manavit, ipsa illa Eorruptio, quacum nascimur, intelligitur. Imputatio est actio iudicis.

per quam aliquis pro caussa rei vel honae vel malae habetur. Propositio itaque nostra hunc habet sensum:

Deus nos pro auctoribus illius corruptionis et vitios-utis natinae habet, quam a primis parentibus haE- faen, seu Deus Vitiositates, quae nobiscum nascunrur, ita re icit , ac si nos ipsi earum caullae essemus, ae eas nobis imputat. Hanc propositionem reiiciunt, qui in corruptione naturae sola peccatum originale ponunt. Habet enim aliquid a ratione abhorrens, quod mainium inuoluntarium alicui imputari queat , siquidem hereditarium limul sit, et ab aliis in nos translatum. Demonstrabimus ergo, hoc dogma ab diserte in sacra scriptura exstare. Scriptura nempe docet, I natura tem 'eorruptionem per generationem propagari. 2 vam ceu veri nominis peccatum iram Dei adeoque et poenam mortis secum Vehere , Deumque nos ita respicere , ac si huius mali essemus auctores. 3 Iustitiam imputationis , et quanam lege nos Deus proauctoribus huius corruptionis habere possit. De hae

re paraglapho sequenti agam. Iam veritatem dogma. ea confirmabo. Dogma hoc vel a priori Per dicta, i

563쪽

- s a P. II. ANTHROPOLOGIA..

vel a posteriori per experientiam cum reuelatione con- ilunctam prohari potest. . i

I Ad reuelationem quod attinet, probatio hauritur x ex RoΜ. R I 2. Hoc dictum in primis evissi- .

eum est, atque ita Linat: Propterea scis per unam a hominem peccatum in mundum intrauit, et per peccastim mors; et sc in omnes homines mors pertransit , in quo omnes peccauerunt. Paullus dlait I per unum hominem intrasse peccatum in mundum. Manifestum est de peccatis actualibus id dici non posse. Quamobrem innata vitiositas intelligenda est, quae per primum hominem propagata est. Porro 2 per peccatum mortem in mundurmvenisse, et ad omnes homines pertransiisse. Argumentamur inde: Ubi poena peccati, mors, es, illipe earunt. Atqui omnes homines moriuntur, etiam illi, qui

peccata actualia nondum commiserunt. Ergo in illis ipsis. qui actu non peccarunt, est peeeatum. Hoc vero dicitur

originale. In omnibus hominibus ergo est peccatum otiatinate. Si in infantibus, qui moriuntur iri utero matris. mors esset, poena peccati, et non peccatum, iniuste Deus ageret. Causam secundo addit Ρaulus: per quem omnes pedearunt. Per Adamum ergo mortalitas venit in omnea homines mediante vitiositate illa, quae ab Adamo ad po- . t isteros propagatur. in quo, seu per quem d het verti, . licet etiam cum LVTHERo per quia reddi possit ' . ab MM. vII. septem loca probantia e stant

, D Nihil effetum Pelagiani, si vel . st ' quia Verta

tur; pro qua versione vehementer 'pugnant. Oe- Currit

564쪽

de vitiositate naturae suae, quam decies ob αρτι ν vocat : quod ergo Spiritu sancto peccatum nominatur, id etiam pro eodem haberi debet. Atqui ita nominat co Iupit en nostram, quacum nascimur. Pontificii effectum' hic pro causa intelligi volunt. Sed regul3 hermeneuticaeontrarium docet, tam diu sensum proprium retineri deinbere, quam diu retineri potest. 3 EPH. II, 3. Era-aeus Mit irae. In hoc dicto ab subiectum, praedicatum cum adiectis explicandum est. Subiectum omnes homines Iunt; dicit enim: Nos eramus; per nos Iuda os . aelligit: per reliquos Ethnicos. Tum enim Omne genus humanum in Iudaeos et Ethnicos diuidebatur. Λωque hos omnes esse filios irae contendit. Praedicatum estii inae. formula Hebraica est. Filius irae est, qui tram meretur. Est vero sermo de ira diuina Sensus Paullinus hie est: omnes iram diuitiam promeremur, φυσεν, propter naturam suam, a natura. Ponitur autem ira loco poenae, tamquam caussa pro effectu. Hinc con eludimus : Quicumque natura yoena derisant, natura peccatores haberi debent. Atqui: omnes homines natura sunt poena digni. Ergo a Deo pro peccatoribus natura abeutar. Poena et peccatum correlata sunt ' . currit similis constructio I COR. XV, 22. Argumen . tamur: Qui moriuntur, illi moriuntur, eo quod

peccarunt. Sed etiam infantes et nondum nati morit - riuntur. Ergo etiam peccarunt.

Nihil agit Io. OLERIcus, quum Arte critica P. II. S.I. c. 7.p. 3οῖ. R. hic indolem gentia denotain cre .

565쪽

s P. II. ANTHROPOLOGIA.

Il A posteriori iam per experientiam illustratam probamus thesin nostrant. Nos morbis adficimur, morimur, intellectus noster multis vitiis obrutus est: hae sunt poenae illae, quibus Primi parentes adfecti sunt. Argu- ,

mentamur mi paritas poenae, ibi polias es culpae. Atqui nobis eaedem poenae sunt sentiendae. quae primis here parentibus ferendae. Ergo et pari culpae obnoxii

sumus.

Iustitiam huius. imputationis c g.

VIII.) non eodem . modo omnes Probant. Alii eam ex natura foederis de-rmant, quod primus homo cum Deo se- .cit, alii ex scientia Dei media, alii per distinctionem in imputationem mediatam et immediatam dissicultates tolleret Volunt. Rectissime vero iustitia huius im

p .e est hoc sensaeIudaieae gentis indolem suissenequisissimam veluti a natura ipsis inditam. Neque videt tamen, quam parum id Pelagianos suos iuvet, quum eadem indoles attribuatur quoque vom ' ιποις, reliquis omnibus gentibus, omninus Omniimhomi- nibus. Indoles autem gentium nonne naturalis est illis' Num invetierem proniores gentes solis fiunt exemplis 2 Asiae regionem inaniora parere ingenia, dicebant Rhodii apud OvIVΜ. Et quod omnium adeo est mortalium, num a natura id non habent Natura itaque poenae subiecti sunt. At ubi poenae. abi delictum antecessit. Hunc eximium locum iam peruerter studuit DIDY-s. Vid. CANIMI Lectiones antiquae Tom. I. P. 19'.

566쪽

putationis ex indole iustitiae illimitatae, quae cum praescientia coniuncta est, deriuatur. Quidquid hic restat dissicultatis, id omne tollitur per dogma de satisfactione. Christi. Quamuis enim iustitia Deum determinet, Vt nos pro peccatoribus habeat, misericordia tamen eius in Iesu Christo no- bis suppeditauit media, omnia consequemtia huius imputationis effugiendi.

DEMONSTRATIO.

Demonstrauimus ergo veritatem imputationis; iam vindicabimus eius iustitiam. Proponemus dissicultates huius dogmatis. 1oluemus eas, et denique ostendemus, si hoc dogma eoniungatur cum satisfactione Christi, nihil in eo esse, quod iustitiam Dei laedat. Qui imputationem negaui, sic ratiocinantur: Nulli crimen alienum potest imputari : Nulli potest corruptio imputari, quam inuitus ab alio aceepit. Naturae corruptio per parentes ad nos propagata est. Quo ergo iure Deus nobis vitiosita tem illam imputare potest, cuius nos auctores non sumus 2 Reformati rigidiores nodum gladio Λlexandri dissoluunt. Quod apud homines, dicunt, iniustum est, id apud Deum iustum est. Deus cum ciuibus' suis agere potest , Ut sibi placet. Nemo eum in ius vocare potest. Ergo et aliena crimina nobis imp - M in t re

567쪽

tare potest,' si modo id ipsi placet. Haec responsio assumit, iustitiam humanam et diuinam effentialiter, , non gradualiter, disserre, et sacrae scripturae me satur. Tria vero sunt potissimum systemata, quibus nostri Theologi hanc dissicultatem remouere volunt. I Est systema foederis a primis parentibus eum Deo facti.

Il Est systema scientiae Dei mediae; III imputatio.

uis mediatae.

Primo systemati addicti ita argumentantur : I Adamus fuit caput generis humani, ille non modo , pro se, sed pro omnibus posteris suis cum Deo foedus φiniit; quvniam hoc fecit, ideo Poenae, quas ipse meritus est, in omnes posteros iustissime transeunt. Hoeillustrant exemplo humano. Vasallus, di eunt, qui laudum accipit, foedus tacit cum domino suo pro omniis hus liberis suis. Si crimen laesae maiestatis committit, omnes eius posteri seudum amittunt illorumque crimina in dominos ad omnem eorum familiam et posteros transeunt. Tale, aiunt, fuit foedus primi hominis cum Deo, indeque concludunt, poenam posteris Adami imputari debere ex lege foederis. In hoc systemate multa sunt, quae non lacile probari possimi. Assiimitur, non autem probatur, Adamum non pro se tantum, sed posterorum quoque nomine foedus pepigisse cum Deo. Nullum oraculum in scriptura sacra legimus, ex quo certo concludere queamus, Adamum Vices generis humani gessisse, atque eiusmodi foedus condidisse. Ponamus hypotheseos instar tale foedus, res tamen non

568쪽

expedita est. Quaeri adhuc potest, quo iure et qua aequitate poenam illam, quam primus homo solus promeritus erat, in omnes homines extendere Volue rit. Quod ad exemplum a laudatario desumtum spectat, hoc nihil essicit. Λ rebus humanis ad res diuinas omni modo non potest concludi. In rebus humanis multa pro iustis ex misera necessitate habentur. quae in se non sunt, sed propter salutem reipublicae fiunt. In bello multa iniusta sunt: ast pro iustis hahentur, quia salus reipublicae et bonus euentus belli, id postulat. In rebus seudalibus multa fiunt per se iniusta, quae vero pro iustis habentur, quia necessitas quaedam id requirit. Talis lex est illa, quae statuit, laudatarii poenam ad omnes se extendere illius post steros. Haec lex in se iniusta est : at quoniam ad salutem reipublicae spectat, in rebus humanis pro iuvista habetur. Est haec ideo lata lex, ut homines caueant, ne in peccatum incurrant. Quo itaque parentes principi sint fideliores , in rebus humanis accepta est haec tristis lex. Ab eiusmodi legibus, quas necessitas reipublicae postulat, nullo modo concludi

potest. .

Alia Theologorum pars iustitiam diuinam ex do- gmate de scientia Dei media vindicare conatur. Per

hanc summum praevidit Vumen , quid posteri Adami facturi suiessent. Praevidit Deus, nos omnes illa peccata commissuros fuisse, si Adami loco nos in para.dssum iisdem legibus posuisset. Ergo onmes poste-Mma ras

569쪽

48 P. II. ANTHROPOLOGIA.

ros Adami, dicunt, eadem, qua eum, poena affecit sed assumunt, non probant, Omnes homines idem pec catum eommissuros fuisse. Tertium systema per distinctionem in immediatam et mediatam imputationem dissicultatem tollere vult. Qui immediatam imputationem assumunt, asinfirmant, imputari nobis omnino peccatum, sed de haere non esse disputandum cum Deo, sumetat ita ipsi Facuisse. Non admodum multi ex nostris hoc defendunt. Sed rigidiores Reformati, ut antea iam dixi. grauiter hae de re contendunt. Dicunt, Deum iusti-. tiam mam exercere Voluisse. Monui iam, hanc sententiam nodum secare, non soluere, et esse Dei naturae Iaduersam. Plerique nostrorum Theologi mediatam imputationem de sendunt. Dicunt, non Adami peccatum 'in posteris puniri, sed ipsam illam corruptionem nostram, qua si miles sumus Adamo et nascimur. Ast vero illuc redit quaestio, quomodo illam corruptionem, cuius auctores non sumus, eadem poena punire possit, qua Adamum auctorem eius puniuit. ' /. . Habent ergo hae sententiae suas dissicultates omnes. optime mihi videtur iustitia imputationis ex ii tur aiustitiae illimitatae et praescientiae diuinae derivari.

Limitata iustitia illicitas tantum actiones punire potest ast illimitata etiam habitus vitiosos, qui radix sunt

omnium criminum, quae committuntur, poena assicere

potest, et debet, si coniuncta est praescientia, quae uno ictu omnia ex illo habitu vitioso proficiscentia peccata .

570쪽

eata actualia praeuidet.. Si nos harmoniam diuinarum 'persectionum accurate perspiceremus , profecto nihil

dissicultatis hic deprehenderemus. Sed quidquid di scultatis superest, id per dogma de satisfactione Christi

tollitur. tDogma hoc alterumque de peccato originisse inuicem illustrant. Hoc dogmate de satisfactione Christi omnia evanescunt, quae iniustam hanc reddere imputationem rationi corruptae videntur. Sustulit fruticet ipse Deus hane dissicultatem, quum nobis viam et media monstrauit ab hac poena nos liberandi. Quod si non fecisset iustitia, vix vindicari posset. Hoc paullo luculentius tradam. Deus nobis media suppeditauit, per

quae vitiosam corruptionem corrigere et emendare posissimus, malaque inde orta euitare. Quamuis ergo sub reatu nascamur, Deus tamen mediis nos muniuit, per quae reatum effugere possiimus. Dedit, breuiter dicam, Robis redemtorem, per cuius meritum, et largitur nobis fidem, per quam naturalem corruptionem emendare,

et poenam apud Deum declinare queamus. Quicumque nempe Iesum per fidem ampleetiuntur, liberi siunt ab eo reatu, quem corruptio naturae habet, et a poena liberantur. Quae quum ita sint, nihil huic imputationi inest, quod iustitiae diuinae aduersetur, nec cum ea consistere possit. Finiam hane discussionem limpidissimo quodam exemplo, ex rebus humanis desumto. Ponamus, regem hanc legem promulgasse, si paterfamilias crimen laetae maiestatis committeret, omnes, qui ex illo nascerentur liberi, obnoxios esse debere ponae patris. Haec lex v ' . Mm 3 Iet ,

SEARCH

MENU NAVIGATION