장음표시 사용
101쪽
nihil minus pensi habentes, quam ea quae de superis inserisque audiunt. Miseram vero de conturbatam,perditam de profligati mam hominum rationei quos prudentes,quos consideratos,quos aemulandos, quos denique svi uno verbo cuncta complectarin frugi esse homines urbanus sensus iudicat: atriensis eo amplius, numine quodam benis no,benefico, ac fortunatorio praeditos. Age vero,ut iam
in uniuersum loquar,vita ipsa ciuilis de quaestoria,in qua nauissimus quisque ac maxime industrius ingenii specimen praebet, seisque sui conditionem experiri contendit: quidnam aliud est ipsa, parte quidem longe maximam si quidem limatam ad veritatem loqui placet quam hominum studium, varium quidem illud & multiplexi sed eodem tamen spectans, patrimonita augendis de propagandis, facultatibus cumulandis, ac line modo exaggerandia, acerrime intentumZquam legitima,quam frugi si diuis placet) circunscriptio:
ac legum ipsa morumque auctoritate fretaὶ quam inflammata hominum cupiditas plus habera di, audendi, ac pollendi,in captionem, in necem, in spolia dc exuuias imminens3Quprum tandemὶciuium dc municipii, popularium,tribulium atque curialium: gentiliu praeterea 3 cognatoru. Ad summa ut plane dc vere dicam)quam quaedam ἰhristi legis antinomia: quae lex cultu ac studium charitatis aioscureae inter adoptiuos Dei sanxitZQuid autem illa panegyrica vita hominum personatorum, quos pseudoprosopos vocant: qui theatri ac scenae cuiusque imperii dc monarchiae incolae sunt aut accolae: qui non legibus, no plebiscitis, non senatusconsultis, non prudentum respontis, nos acris sanctionibus de canonicis, sed curiata lege solum euangelae obrogata,atque in diem viuut: duntaxat quod ad animuattinetὶnonne eoru couersatio si in uniuersum attenderis,cociliabulum esse arbitrabere de iudicabis,erroris hallucinationisque,demetis dc deuii,tum autem aeternarum rerii obliuionis 5c incuriae ubi nulla est unquam canities cupiditatis: ubi perpetua adolescentia hiantis auaritiae: ubi nulla emerita sunt unquam stipendia impudentiae dc ironiae: postreinb ubi ambitus Eurystheo imperiosior, nullam non aerumnam iniungit gloriae candidatis de copetitoribus. At hoc est studium legitimum ciuilis sapientiae hoc gymnasium hominu in genio industriaque praestantili. Haec de huiusmodi alia Christianis mi auocamenta perspicientes quonda homines multi,reru diuinarii
prudentes,iurisque salutaris cosulti,excedere e celebritate vitGatque a medio,instituerunt, dctan qua foro cedere erroris, mercatusque exitialis:utpote in quo cerneret lictores Orci lorariosque,vsquequaquo
102쪽
peruolitare. Eorum autem partim ad vitam abstrusam se contulerunt le solivagam partim secietatem coierunt sedalitiam,in coni-mune commentantes,atque in sociabili philosophia acquiescentes. Quod hominu consilium ad tranquillam vitam & salubrem agendam captum,ab aliquibus improbatum ost: nimis fortasse animan tibus,ac de hominis interioris integumento humaniorem in modum merentibus. sensoriis enim corporis, quae fenestrarum vicem obtinet,clatri abditae philosophiae admoti sunt ad sensuum compescendam temeritatem & cohibendam, falsa saepe & vana pro veris referentium ad principatum animi. Sed non e qualibet vitae conditione & instituto consiliu id capi potest: neque cuiuis naturae commodum est de opportunu e medio sic discedere,intraque peristylia 'sacra philosophiam amplecti. quanquam rursus philosophia non facile semetipsa frui potest,si ei quotidie in forum atque in basilicas tirodeundum est, nedon si in publicu. quantominus autem ipsa phi otheoria medulla philosophiaeὶ Et quemadmodu ii qui ad literarum
studia antibu applicandu duxerunt,non qua urbes habitantur frequentissime, habere sua solent domicilia .ne aut strepitu viciniae,aut
usus mutui necessitate, aut olliciorum ciuiliu obeundorum,interpelletur eorum contentio:sic qui sartu tectum asseruare animum,a maleque suada noxa quam minime libatum, cupiunt, iis id praecipue faciendum est quoad eius fieri potest non inco modii sine,rerum ut
aeternarum studio, tuam plurimu: aducarum Vt curae, quam minimum tribuant. Perpetuam tamen esse rerum illarum antipathiam
Vsque adeo non puto,quin de togatae aliquando esse huic philosophiae,& praetextatae liceat, interdumque sericatae,cum ita usu uenerit, persona visustinere equestrem ipsi opportunii ac decorum sit,quod sine captione quide fiat, imminutioneque eius integritatis, & ubique fide optima. Caeterum rara avis in terris, nigroque simillima cygno. Et quibus hoc semel certum est,quid illis iam cum soto iucundum S: suaue esse potest &qui ad Maria bona fide constituit, quo iam cum Marthac5suescere potest,negocitimque habere)Nimirumno nihil periculi est, ne incestus hic quida sit,in philosophiae sanctitate admissus,aut certe in eius dignitate. Nam quid germanae &iustae philolophiae solitudinis alumnae,cu urbica,cum atri csi turba, cu strepitu celebritatisὶdenique quid cu stoliditate inudi,cumque sensus comunis temeritate, no tam agentis vita, quam semper satagetis, si res ad veru existimetur3immo vero satin silue in illa victorii errorumque colluuione, animus iam sui iuris existens, diu versari potest atque - i. q.
103쪽
peregrinari, citra imminutionem quidem atque intertrimentum simplicitatis suae 3 Siquidem sensus temerarii, atque obturbatoreso tumultuosi principatus animi, adire solent ad eum assidue, uti iudicem eorum atque disceptatorem quae referuntur ab ipsis. ac sc-pe quidem illi olficiose adire, ac pro potestate raro munere a natu- ra ipsis iniuncto sed saepius sic obturbare, sic adstrepere rerum cau- . sas,qualitates, quantitates, pondera aestimanti & expedenti, vix ut in. satis apud sese animus queat esse,ut munere suo ac magistratu summo possit rectc atque ordine fungi. Quare nisi interdictis continentiae atque abstinentiae tanquam praeturam gerentis in administratione eius status quam theocratiam vocant, sensuum licentia' coerceatur,atque obnunciatio assidua quasi salutaris auspicii diremptrix, inhibeatur: principatus quidem ipse nec liberum, nec rectum rerum ipsarum quae in senatu suo agitantur & disceptantur, iudi-- cium habere potest. Atqui hoc apertis intemris curiae foribus, &vero hiantibus, S res alias atque alias appulsas, intro cupide confer-
. ctimque admittetibus,fieri nequit commodissime. Adde quod obnuntiatores illi. plaerunque praecipites, saepe etiam sui dictum est
tumultuosi, falsum modum renunciare rerum solet: vanas magnitudines fingere, ac pondera commentitia. Vnde sit,ut animus trepidis nunciis Vanisque consternatus, extra cancellos sui tribunalis exeat, aliasque res actitet, nihil ad id pertineteis qua de re cum primis agendum est. Apud se vero esse quo tandem modo potest animus ipse, peregre semper agens,inultivagus, erro,Vulgi uagus,expatiator, palabundus, excursor Quomodo autem inspector Z quo curiosius y quo denique perlustrators emissarius circunspectator Z Circunspectum vero & consideratum esse cupidum Christianismi cultoremque eius institutorum oportet: auribus ad rumores vanitatesque torpentibus : non circunspectatorem,non oculis protervis,no temere emissilis, non rebus visis cupide incumbentibus: non auscultatorem blateronum, non captatorem rumorum,no auditorem
auidum Aii Locutit,auctoris vanissimi: non ludi denique philosophiae desertorem,non emanserem, nec vero atriorum accolam, nec
convenarum ciuitatis incolam, ne finitimum quidem. Id quod homines quidam,quasi divaricati per oppidanae vitae confiniu atriensisque, faciunt: ut alterum illic pedem squod prouerbialiter aiunt)alterum hic habeant: eorum animalium similes, quae ancipitem vitam agunt,ob Idque amphibia uicta sunt.Siquidem huiulinodi homines, quo Vehementius augendis fortunis luis ac ornadis intenti
104쪽
LIBER SECUNDUs. Iossunt,eo inconsiderantiores esse solent rerum in spe positarum,quarum pignus nullum expectationis, sua sententia locuples de idoneum , oculis obuersatur ipsorum. Nam inter planos huius vitae, hic quem mundum veritas ipsa vocavit, mirificus est hominu circunscriptor,atque a rationis suasionibus abductor: quan uis meditati sint ipsi, quanti bet animo confirmato. tum autem operam plurimam nauat idem quasi necessitudine coniunctus, satori illi scelerum & messori,primigeniaeque noxae auctori & suasori: qui passim
terram versans humanam,in eaque sementem noxiam ac pestiferam factitans, semine sub lecto euangelico, propter Vias tamen regias 5c curules,ut sementex ipse facit grandiores,sic messes inde aufert longe uberiores . non perinde vero id euenit secundum viam sacram, asperam quidem. illam, nec itidem patentem, atque equestribus copiis impedimentisque permeabilem,sed longe magis reductam ab orchestra chori Stygii de Eumenidum . eam vero circa ipsam, pigraque nunc vari,inculta, desertissique simillima cernimus.
mores enim in militarem viam atque vehicularem vehementer incubuerunt. quasi vero s ub sarcinis commodius,cuinq; impedimentis , iter expeditius contendatur ad immortalitatem . Quocirca ut nunc sunt mores comparati, S: studia vitae ciuilis atque in medio
positae: ecquis est: qui dubitet aut neget,animarum longam seriem de consertam, quandam veluti restim ductantium errabundae saltationis atque deuiae, noctu de interdiu, fauces in illas Ditis hiantis. simas,furiis dirum carmen modulantibus,obtortis collis rapi Simulachrum fortasse Christianismi publica frons retinet, germana Vero religio atque pietas in dies exolescunt,&conspicue rugiunt.Sanctitatis tantum de fidei nomina insigniaque retinemus,& tanquam illarum exuuias in caelum reuersarum. dc sic quoque eo viam affectare unusquisque nostrum prae se fertyantiquissimamque eam curam habere perfricta stote dictitat Itane vero pietatis imagine adumbrata placari Deum credimus de speramus Stat contra ratio inquit ille & secretam gannit in aurem. Heu scedam erroris tetramque caliginem,quae finibus quoque & visceribus Christiani nominis,c faucibus Herebi inhalata et t. adeo in coelum attollere mentis oculos & figere nequimus,quo inter primos aspirare,eόsque demuforsan, elogia testificantur euangelica, qui de mundum, de ea quae mundi sunt, aspernanda duxerunt. Anaxagoras celebris nominis philosophus,omnia tenebris circunfusa esse dicebat. Empedocles angustas sensuum esse semitas conquerebatur,ut inquit Lactantius.
105쪽
Democritus veritatem in puteo quodam alto obrutam esse aiebat.
Socrates philosophiae prope parens, inscitiam pro doctrina mire profitebatur. Quid igitur aduentus diuinae sapientiae mundo, quid coelestis descensus veritatis vitae profuit, si ignorationis nostrae tenebris non illuxit 3 si veritatem philosophicam e puteo caligante
non in lucem semel extraxit 3 scientiam in aeuum mortales non docuit Restat id demum , ut contenebrasse denuo causando perhibeamus. at id fateri haud scio an impium sit: atque etiam ineptu& absurdum: cum lux eius non minus nubilo quam sereno, non secus in tenebris Cimmeriis,atque in Oriente luceat. Equidem diem ultimum advesperasse potius censuerim, mundumque iam praecipitem,& vero decrepitum ac delirum,indicare,ominari, significare occasum suum appetentem,interitumque. Certe quidem mente captum mundum esse inficiando non sumus, qui sapientiam de
veritatem,beatissimae vitae partem, e manibus, e moribus, e medio
abiecerit, pro iisque errorem dirum dc stultitiam cupide susceperit, ne dicam insaniam. Proh Christe, proh superi, pron dii iam beati
de immortales, quid est, si haec amentia non est, iustaque dementiarnos fauces Orci libenter accolentes,transitum tandem in illum Abrahae sinum sperare sustinemus velut Abrahamidae 3 Aliquando igitur Christianismi constituendi ratio nobis incunda est, dum in spatio sumus, dum prima aut recta senectus: dum supereth Lachesi quod torqueat Occasio non modo volucris de rapida,sed ferae quodammodo etiam naturae est: ut volucres quaedam quς qua-uis domesticae sint, euolandi tamen de reuolandi consuetudinem certam non habent: quare primo cuique arripienti cedunt occupationis iure,ut tradunt iurisconsulti. Dies nos, noctes, de horas fati circunstat inexorabile vadimonium , spiritum exacturi quem naturae debemus. at in tumultuaria mortis ac trepida denunciatione, anima uti non potest praesentis animi consilio. Accingendum igitur ad commentationem finis primo quoque tempore,&quae DC dala Circe incantamentis suis ac maleficiis immutauit, ea pnilosophiae sacrae excantamentis in integrum restituenda sunt, aut certe in meliorem statum reuocanda atque salubriorem, quodam quasi postliminio ad sese atque ad principatum redeuntis animi. Circen
autem nunc appello,errorem vulgi uagum,& prudentiam communem, opinione salsa beatae vitae imbutam, rerumque expete larum,
qui mundus ut oti nor a scriptura dicitur).Sic enim omni ope co- tendendum est: si quidem constare nobis fructu cupimus aerum-
106쪽
nosae huius vitae, ac re ipsa calamitosae. Nisi vero nescimus ipsi, vel verius no recordamur, Christiani sinu vitam esse lustrale, sordidata, licitam,& peruigilem: atque expiatticem vetusti illius hominis supini & veternosi. Ac mihi quidem huius vitae rationem pro captu aestimanti, unusquisque nostrum sui quidem certe non nesciorum, non immemorum,peregrinantis videtur animum speciemque prae se ferre, meliores in sedes amoenioresque tendentis ac festinatis. Has autem dicere ipsas sedes pollis, illarum pene similes, quas olim dixerunt insulas beatorum: si tamen umbrae rerum,rebus ipsis comparandae sunt. Verum cum mare inter nos & illas interiectum sit,uarium, scopulosum, undique agitatum multifariam Jc aestuosusn: nauis nobis disciplinae socialis ac ciuilis a Seruatore relicta est Ecclesiς conditore, quae nautico ministerio,instrumeto,gu bernaculisque in Istructa fuit ab ipso,aut eius auspiciis: & simul tar- mulis attemperata ritibusque sanctis hortamentorum. tum vectorum multitudini loca partim per ordines descripta: partim promiscue attributa, infra, supra, & in medio. Flatum etiam a puppi pollicitus est,ad exoptatumque locum vectores perlaturum, si clauum rectum tenere, si nusque spiritui assiaturo pandere Ecclesia perrexis.set. Quod cum in exercitoribus nauis & magistris fere positum esset, fluctibus ut secundis flatibusque procederet nauigatio: in eo tamen ordine multa deformata fuisse iampridem fama vulgauit: tum magistrorum auaritia, tum vectorum primae saltis studiis & incuria : qui sortunae candidatis antiquissima quaeque munera puppis& prorae fruenda permittere soliti sunt, cupiditatique hominum dilargiri potius & condonarci quam reapse commendare fungenda recte atque ordine. ex qu ritim, ut canouum canicies vel caries potius, nulli iam usui sit: sed velut anus delira e foro explosa sit, de ad scrinia bibliothecarum reiecta. de ponte enim iandiu comitiorum paracteti deiecta est disciplina canonica : ut annis sexaginta maior atque etiam sexcentis. ut non sit magnopere mirandum
quod quidam subridicule dixit in re parum festiua, lamentisque
Gigna,potius quam ridicula. aiebat autem minus esse deformitatis propemodum & licentiae in agricolarum ordine,quam in sacricolarum. Vtinain autem reliquias salte & cineres funere prope elatae iam fidei teneremus,a qua fide fideles suos Dominus dispensatores quosdam vocavit. qui enthei animi, qui aemulationis piae: qui spiritus, qui Dei pleni, Ecclesiae quondam columen , decus &Orna- metum erant. nunc vix atque etiam iandiu,tectoriti inane Ecclesia, i. iiii.
107쪽
colorem & simulachrum retinet conditae dc demonstratae a Christo religionis: si quidem uniuersitatis iudicium c parte multo maxima facimus. Et quidem quorundam aiebat ille beatorum interdum miserescere me subit: qui recordari nequeunt, cum Vnum Malterum ambiunt honorum consecratorum, sele procos esse Hippodamiae : & vero praecipitis magis ambitus atque proiectioris semel se atque iterum aleam experiri, quam illi olim proci, quorum cupido tali cum fortunae sut assolet)improbitas subscripsit,reclamate ob rerum indignitatem, de quasi qui titante bonorum grauiumque natione,obdormiuisse interim videtur prouidentia, ut est stultitia multitudinis. Sic autem fere videmus summae rerum humanarum gubernacula , orbissique actus uniuersi conuersionem , non ad coniecturam hominum, non ad bonorum aequorumque Votum, non ad prudentum de consultorum iudicium remoradentia: nec ideo suas leges tamen ac certas non habentia, causasque nobis abditas euentorum . quippe in numine dc maiestate sitas ipsius prouidentiae, concordis in uniuerso discordiae temperatricis: sine qua nihil factum esse in naturis productis nouimus, dicimus,&credimus. tana etsi fors de fortuna, cum in uniuersum probitatis id aequitatis carnifex, dignitatisque de ordinis humanis in rebus abrogatrixatisque deletrix: tum vero rationum philosophiae conturbatrix, quantumuis subductarum, interdumque disiectrix: prouidentiae conniuentiam exprobrare solet ad vulgus, incuriae similem saepe cum c5- uicio. Illa uerb de temporum saepe conditione adiuta, principumque hominum voluntate parum cordata: vel verius animi secura libidine, perieulum magnum creat mortalium innumerae multitudini, ac fraudem captionemque tibianunquam capitalem. habenas enim rerum stulti dc imperiti,quae maxima pars ela hominum, coe- litus mandatas temeritati putant, non item diuinitus. permotsque de perculsi summa indignitate administratorum perperam magi
stratuum, secrorum iuxta & profanorum, benignitates has esse censent natalitiorum siderum, feriaiue prouidentia aut alias res agente. Nullum tamen capitalius crimen est caeci illius ac volubilis existimati quondam numinis,e tenebris altillimis forsitan oriundi ac densissimis,quam quod ut in quenque incubuit etiam virum bonu, dignumque cui homines bene cuperent,improbum eum fere protinus de insolentem facit si ariste complexum sit.Non hic in eo immorabor,quod Aristoteles inquit in decimo ut opinor Ethicorum: virtutem omnium rerum expetendarum,iucundarumq; d tristium,
108쪽
mensuram veram esse : tanisque unumquodque bonorum esse ad verum .perpensum, quanti vir bonus & sapiens id aestimate solet. ex quo sit,ut fortuita ista bona metiri ac definire sapientiae arbitratu praeceptisque debeamus: malaque & auersanda eadem ratione.
Ita si fortunae indulgentia ex stόltis insanos facit: & ex non ita sane malis hominibus, improbos: quid est quamobrem in ius accersere eam inculpate possimus apud Deum aut etiam ad pbilosophi iudicium & arbitrium, si noxam ipsa fortasse in pignoribus nostris nocuerit, si pauperiem in lare familiari fecerit, si votis nostris protinus secunda non affuerit Z Quid vero qu Minficiando no sumus)si mare procellosum nauigantibus, & aeli sum , iactus omnium
rerum saepe faciensus est ut incolumes evadant, quod NaZangentis ait: beare etiam fortunatissimum quenque sententia nostra cum multitudine pergemus Z Desinamus igitur nodum in scirpo, quod dicitur: id est animi tranquillitatem & mentis securitatem, quae bona sunt philosophiae, inter fortunae beneficia quaerere dc expetere, quae nemo unquam verae sapientiae studens, in aere suo numeranda esse censuit. Aurum olim annularium abiectum esse Romα legimus,ob indignitatem Flauii scribae,qui aedilis curulis funus est, praeteritis consularium filiis . nostro autem tempore cum 3c magi stratus primarit,atque insignes honores ordinis amplislimi sacrico. larum,uiris imperitis nonnunquam ne dicam non optimis aut saepe conferantur, neque id quidem modo, sed etiam cumulate congerantur: ingenisque cum indignatione Nemeseos & Adrastiae:
nunquid cauta est, quin homines literis S existimatione censi, libros abiiciant, calamos frangant, serulos comburant, philosophiae salutem,nec minus moratae dicant, quam literatae . si succensere ipsi iniquitati temporis, si irasci iuris distributivi negligentibus in animum inducant principibus viris atque pontificibus 3 At ita Deo visum est, ob idque mus litandum magna cum aequitate animi, si quidem saperemus. quis enim nouit,cum viris commodius de praestantius, his an illis agatur, diuinitus 3 mapropter ad consilia Dei: adacta prouidentiae,quq ponderibus suis c testibus,& nobis incognitis,causarum momenta examinat, hominumque tum merita nouit,
tum illis commoda de incommoda: humani intellectus aciem connivere multo consultius est, quam audacius ex aduerso homines ob-
tuenteis mulctari caecitate. Quam in fraudem saepe incidunt, qui trans coelum quasi vitreu& perlucidum, vim intelligeti et su perspicere posse cofidunt. Proinde qui ad ci numinis aram & versatilis,
109쪽
vota magna cum religione faciunt,i parum idonei sunt ad numerum eius augendum sedalitatis philosophicae, qua de nunc sermo nobis est. Cum eo quoque, quod Christus sapientiae magister,cen suram nouam & inauditam inter mortales gerens, dictaturamque veram ac nobis commemorandam, rerum ad beatam vitam pei sinetium, fortunatos homines de copiosos omnibus c gradibus deiecit beatorum nomenclaturae. Hoc certe omnibus in consesso est:quod
qui philosopliari fide bona institerunt, quo minore pomoerio consituendae vitae summam,tuendaeque oeconomiae circunscripserunt, intra quod tamen egestatis gurgustiu tegetemque non cludo non modo securius,asylb limpropius tranquillitatis agunt:sed etiam expeditius aerumnosi curriculum certaminis permetiuntur. At nullus finitor humanae cupiditati tam commode ad salutem,tam congruenter ad philosephiam, statuere modum potest, quam Dei prouidelia si tamen hanc ci curam permittere nobis persuaserimus,alias que res interim ipsi curae antiquiosis agamus. An obliuisci tandem ilicosophiae cupidus homo potest,quo ex loco Seruator salute nobis
aeternam pepereritiqua ex formula tum mortis, tum vitae, aditum nobis in coelum,ostiumque beatae & immortalis securitatis patefecerit: id est exaggeratae numeris omnibus felicitatis Iam vero aequitas animi, si in rem futura est cuiusquam, nimirum e re maxime futura eli existi imationeque hominis philosephi. atqui in ea plus inuenies subsidii tande,quam in impotenti affecti praesidiique lovge
plus,quam in ciendis animi intemperiis impatientiaeque tragoediis. Nam cum nulla sit actio prodita mortalibus ob iniuriam fortunae, nimirum non cum Deo expostulanda est ob rerum indignitatem, prouidentiae ut conniventis patientia, sed a Deo postulanda potius in aduersis aequanimitas, ne vulnus fortunae scaIpendo inconsideratius, exulceremus acerbe atque dilaceremus. unguis est enim in vicere, impotentia sermonis in iniuria sortunae. Postrenabino talium vita certamen est quoddam umbratile Stygio cum sicario.& cum sortuna carnifice philosopiae: hostibus cum infestis, tum caecis,tu improuisis:qui praelio in vita saepenumero,bello no ante mortem vincuntur. Sua est autem unicuique palma victori in aeuu destinata suum interim unicuique stipendio tanqua aes attributum consolationis diuinae. At vero sello finito, & peregre redeutibus, cortu& fixum domiciliti constitutum est,ad fructu pacis atque securitatis aeternae iam atque beatissimae. Desinamus igitur cu imperitis atque aequanimitatis nesciis, stomaclio se in fortunam inuehi, vel verius
110쪽
subamare compellare prouidentiam quasi pseudopronoeam, sub appellationis fortunae integumento. Quod enim nunc grauamur Aquerimur, nulla non memoria fuit, humanis ut in rebus in uniuersum, S vero summis ut in rerum actibus, temeritas casuum, fidisque illa fortuna nuncupata, magnopere pollerent. Quin & in aede Domini nonnullos, quos videmus reuerentiae supremae titulo insignitos, satis urbane quidam pro concione, esse tanquam vasa dicebat aurea, ad ornatum in altari domini,non ad usem exposita: sicut in aedibus priuatis vasa a Graecis πια - α dicta: quae in ornamento tantummodo sunt abaci, & ut est apud Homerum, orea quo e Dilitanon in ordinem etiam redacta instrumenti conuiualis: spectandaque magis ipsa domi, tuam utilia. Huius deformitatis causam attulit primum supremorum Domini dispensatorum incuria saut s- quid aliud fuit,vel culpae vel criminis) quibus summa nauis anchora ut aiunt) ab ipso credita esse existimatur. Siquidem ex quo primum legendorum administratorum facultatem,a comitiis paracleticis abductam , muneris illi sui tantum fecerunt & arbitrii : ima summis squod aiuntὶ quodammodo permixta sunt. sponsos enim Ecclesia prouinciatim ex eo tempore habere coepit, magna ex parte homines non delectos,sed quoslibet: peculiatos quidem illos atque numulatios, caeterum nullo aere memorabili censos duntaxat euangelico: dotis etiam magis sponsalitiae atque eius obuentionu,
quam sponsarum ipsarum cupidos & amantes. Hoc autem quid est aliud,quam prςdes domino dare actuu primariorum, seonsoresque rei summae, homines infimi classis in sua ciuitate 3 inde illa nunc quiritatio factiosae multitudinis, Dei,diuum, hominumque fide imploratium. sub eiusq; inuidiet titulo, resq; indignitatis,imperio tribunitiae potestatis parere recusantium, tametsi augusto & pro numine habito consensu tot aetatum. Enim veto imperiti et iam esse atq; rusticitatis: non orthodoxet,non priscet pietatis: imperia ab istis accipere, qui aperte mandata Domini flocci pendant. nisi vero non ludibrium est fremunt illi, aut cavillantur) disciplinet euangelicς,
saturionum,gnathonum, urgulionum auctoritate aut voce,ieiunia
nobis indici : ac pro temperanti et magistris,sacraeque philosophi et interpretibus, dipnosophistas pletrunque nos habere, & antistites
Liberalium. Et cum eo quidem iam mores euaserint,in tanto iuristum ciuilis,lum pontificii studio, in ratione ut priuata,cum Catonibus testato paciscamur & cautillime : isti in dominica ratione, tanta inertia incuriaque pr diti sunt, ut vel Fimbriis ac nepotibul