G. Budaei Parisiensis consiliarii regii, ... De transitu Hellenismi ad Christianismum, libri tres

발행: 1556년

분량: 197페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

78 honestioris approbare sese potest,in quo non sua constet ordinum ipsorum graduumque descriptio ex qua maiestas orta estὶQua cum ipsa svi inquit Ouidius) consedere simul pudor & metus: omne videres Numen, ad hanc vultus composuisse suos. Hic enim uero reclamaturos scio quosdam, atque hoc,illud,aliudque speciose excusaturos, id vero ultro fortasse accusaturos' quasi meam hac litem faciam priuatamque, hac aetate,contraque meum institutum,& praesertim eiusmodi litem,cuius nec disceptator esse iure meo, ne disputator quide possim. Sed tamen quid agerem, nihil minus mihi meditanti euenit, alioque iter contendenti, ut ad ruinam veritatis, ad incendium sacrorum, ad naufragium religionis disciplinaeque salutaris,occurrendum mihi esset, opellamque conserendum qualemcunque . An autem facinus istud auspicantibus vel fiduciae vel audaciae,c testis auis,sancta ac sanctifica addixerit ut augurali sermone loquarὶ Deus optimus maximus,lamiam ostensurus est,ut libens coniicio: cuius numinis est unius,auspicia rata irritave facere omnium inceptorum.cuiusque admirabilis prouidentiae beneficio, res malo exemplo coeptae,exordioque non probabili,ut quidem est iudicium mortalium,bene interdii ac feliciter eueniunt cum stupore

ipsorum. Exierunt nuper libri quidam bonis sui speramus) auibus: mihi quidem certe laetis , qui pene neutro propensius antea auspicari institueram,cum de caelo seruarem pro meo instituto, attente satis ac solicite. Hi cum in manus meas naec prodentis incidissent, forte quadam oblata, inon quaesita & rogata sneque enim controuersiae inter doctos agitatae cognitor esse accuratus cogitabam, &succisivi temporis tantum lector ian ludum esse coepera,non modo commentator) Verum eos libros percurrere mihi cum contigisset, primum ea de re homines hon leuiter amare coepi, alterum prςsertim a quo nunquam animo alienus fueram ob ingenium hominis

doctrinamque eximiam etsi a studio partium illarum nonihil dissisidebam : deinde nobis literisque gratulatus sum,qubd res controuersas spectare ad concordiam quadamtenus existimaui: siue illa futura est multo aequior conditio dissensionum,& expiabilior. seda tioribus tantum animis opus esse mihi visum est stomachssque non ita crudis utrinq;. Hactenus impetu & clamore & praecipiti impresusione res gesta sit,quando ita res nata est: placidioribus iam modis argumenti tanto interuallo reducti agenda est tragoedia, si quidem est peragenda. Est autem eius generis argumentum,quod Vtroque versus foecunde tractari,& facunde etiam possit magna quidem ex

82쪽

LIBER SECUNDUS. 79

parte: sed utinam tranquille quoque ac composite. id quod tum demum futurum est,cum modos ipsis actoribus fecerit aemulatio digna Christiani simo. In causam utrinque insignes ac nun rosae aduocationes subscripserunt: illinc tamen plures studio praecipiti aut inconsulto. In illam etiam partem nostrorum hominum transitiones,meticulose quidem illae atque mussitabunde,sed tamen crebro factae sunt,& tanquam palabunde . Vsqueadeo quaedam sunt sic a

communi persuasione auersa,vi tamen ea controuersa fecerit festiua novitatis facies,quae aut erronibus animis, aut volucribus mire lenocinatur. cum eo quoq; quod illinc copiae ex evocatis ac volo .nibus conflatae sunt, quae ad pileum insolitae libertatis & inauditae cupide conuolauerunt. Mihi vero cum non paucis id permolestium fuit, de simul periniquum esse visum est: quod literarum bonarum opinio nostrarum iuxta atque peregrinarum,in inuidiam una quo que cum inuisis dogmatibus, in discrimenque vocatae sunt eam ob rem,perinde ut in crimen. siquidem quam maxime hic visa est seruere contentio,atque illa ex parte per occasiones passim eualescere saut casus enim temerarius interdum,aut hominum culpa victoriae impotentium, hic quoque quod amodo fecit tam maxima flagrauit inuidia ad populum primores'; , literarum splendor restitutus ac rediuiuus. O quam inique iudicium sensus communis vel natura vel moribus comparatum est. Verum huiusmodi studiorum erat nostrorum conditio, iniqua quidem illa, ac tantum non poenitenda,sed tamen ut sperare meliora liceret ac laetiora. Ecce autem sproli Christe splendor diuinitatis,decus humanitatis) facinus, scelus,nefas, literis ipsis ex aequo pene indignum M importunum, non vernaculum quidem ipsum, neque nostrae foeturae: sed importatum audacia proiecta,ut mihi copertum est caeterum aetatis nostrae probrum olim futurii, nisi diuina benignitate verterit in clausulam malorum .id quod sperare ipsi non de nihilo coepimus. Nobis igitur haec scribetibus,hydra quaeda caecae ac vaesans pervicaciae, lugin tenebris alebatur,in hac urbe repente, aliIsque multis nobilibus in oppidis extitit ac prodiit: factionisque inuita ac lucifugae, pleraeque literarum ignarae,corda,sensus, ora, sic insane, sic diue peruagata est,unus ut de alter Hercules claua,serro, flammaque rem gerentes,satis esse non possent, si superstites essent, tetro ac multiplici monstro, plurimorumque capitum, conficiendo de extinguendo. Etenim coniuratae impietatis dirisque deuotae homines, scelus ausi

confidentius, quam illi quondam Athenis Hermarum accisores ocg. iiij.

83쪽

DE TRANS . HEL L.

todemutilatores,eadem nocte codicta compluribus in oppidis, iisque disiunctissimis, ex compositio, de veluti eo te furoris signo sublato, proscribete sustinuerunt edictisq; maledicis configere,decus & columen pignusque Christianismi. Et furialis quidem ille genius, cui ne Christus quidem ipse seruatura hic fungens, omnique imperio

praeditu; ita fuit 1 acrosanctus, quin cius innocentiam tentaret numeris omnibus absolutam, nuper ad sacrosancti cliari sterii maiestatem non modo imminuenda,sed etiam obterendam accinctus de proculcandam, inuenire potuit qui manus conscelerare tanto piaculo non vererentur nempe temporis conditionem nactus propemodum fide casti, mundo nihil minus agente, quam ea quae antiquissimc fuere curae saeculis melioribus .ac post Triumuiratum quidem illum morte c medio sublatum, qui aa errorem antiquum denuo asserendum ab ipso designatus fuerat, supparis audaciae complureis alios sub si ituit, qui prouinciae succederent flagitiosae eademi, eruicacia. Gliscente deinde scelerum prosectu ut natura fert ma-otum, Atum quidem illum loquentem,sed Stygiu allegauit,e sinu suo productum, appositis limum emissarium ad enecandam fidem Christianismi,in ea prouincia in qua maxime valere adhuc orthodoxia vigereque videbatur. Vt breuibus absoluam,posst solicitationes multas,variasque hominum noliratium,quasique iam labantibus animis com lurium,repente Aium Locutium c faucibus Orci excitum,diris ipsis sororibus diriorem,in ora populi inhalavit gentilis Christiani lini, recta de sincera religione imbuti in uniuersum, ut qui maxime. diceres crapulam quadam Ditis patris esse, Mephitim eructantis prodigiosae ac piacularis impietatis.In praesentiaque solicitudinis publicae summa,in eo erat praecipue occupata,Vt gens

sanae persuasionis alumna, extinguenda catharmatum multitudine, atque e medio omni ope summouenda, quasi manu quadam Orci emissaria, gratiam a Christo Seruatore ineat expiabilem, cuius maiestas paucis hebdomadibus laesa fuerat scelestissime. infaustam hospitalitatem impietatis translatitiae, quae eam contagionem attulit.

O quaena fatis terra discedere,quod chasma dehiscere illis Triumuiris potuit,ne nominatu quidem dignis: eorumque mox hypodidascalis poterit, nisi cito restipuerint quod equide non despero. Itane vero Herculis aerumnarum instar sore sibi putauere aequales nostri mortales, solicitasse inseros ad dogmatis eius monstrii in lucem de

nuo reducenduὶQuae malum tanta illis esse potuit philosophandi commentandive insania8Siccine huius aetatis philosophia seriatam

84쪽

LIBER SECUN DV s. 3Iesse in se liciter,& vitae exitiabiliter,ut in titus recte atq; ordine con ditos, augustarumque aetatum consultis comprobatos, inquirere ausi sint perpauci terrae filii Z Siccine sutar enim verbo Aristophanis) omnia rimari iuuit,ut sese humo tollerent homines pumiliones,ut Herculis & Ligeri, nostrae nae moriae aequalium, terminos superasse famamque viderenturZEx eoru autem aliorumque curiositate nimia & audaci, errorum Odyssea primum Christiani mo, deinde scelerum illas α piaculorum enata : quae caelum terrae miscuit,&chaos pene reduxit.Extitit haud ita pridem ingenii mediocris homo, qui cupidine gloriae accensus,caeca & praecipiti, ne ad Musarum conuiuium venisse ι -μβολως diceretur, symbolum attulit commentitium, quod a magistris suis acceptum hominibus absurdissimis,longo viri suum fecit longe futurus utique se licior, si umbra tantum esse, atq; ad epulas venire philosophiae, asymbolos maluisset & inglorius.O mores huius aetatis. Hanccine amentia)Hunc cine prudeliae communis ac publicae contemptu mutane vero ho mines vaegrandes, cum sese in tragicam proceritatem cothurno sustulerint arrogantiae,in caelum arietare vorticibus audebunt insanis.

sinis 3 sanctissimarum aetatum prudentiam atque doctissimarum, compellare ut deliram scriptis suis non verebunturZAtqui praeclara illa scripta, pigmentis inanibus iudicium hominum fallentia, quae Saturno consecrasse se putauerut,Vulcano quotidie magno plausia dedicantur cum eorum professoribus. Quin & uno edicto omnibus in prouinciisrarimo quoque tempore animaduersionis diuinae, aut sensim fortast conflagraturi sunt per resipiscentiam publicam. quae aut futura est utique ipsa propediem aut ad extremum actum fabulae rerum humanarum ventum est. Id quod significare videtur connivens in hisce facinoribus,vel conniventi similis potius,ludorum ipse seriorumque in ectrix & praeses prouidentia, locorum

etiam personarum lue designatrix : M vero omnium ut potens &moderatrix, ita recte ac secus actorum ac consultorum arbitra peruigil.& aestimatrix. Quisnam igitur furiatarum concionum, quis perditarumcoitionum nefas praestaturus estZquis porro pessiindatae ct conuiciis conculcatae mysterii mysteriorum reucrentiae hoc est

enim quo magnus Dionysius τελε- τελετῶν appellauit, quasi piamentum piamentorum,sacramentum sacramentorum :& Synesius orarοππον τελε- ,id est sanctiorem expiatione & reconditiorem. Egregii vero philosophi,atque de literis sacris aeque ac profanis meriti, qui ne nomenclatori quidem ut aiunt i in patria ante noti, etiam

85쪽

inclarescere huiusmodi docendis tragoediis,ubique gentium, concupiuerunt de sperauerunt, etiamne cum scenam in diuersum verterent theologicae sapientiaeΘetiam cum ostentione tercapitali ad sit . peros mortaleisque offensuros se viderentὶ O diram vaecordiam .en. rerum humanarum diuinarumque indigistram philosophiam en disciplinam, fidei de charitatis Dei,tertio quoque verbo commendatricem: numine scredo) grauidam paracletico, quae nobis pepererit dogmata huiuscemodi. Et cum ne fallae illius doctrinae promulgatio repagula fregit reuerentiae Dei tum commentarii licentiosi, alii super alios certatim elucubrati, ad ultima impietatis exempla, diuinarumque rerum contemptionis, quam plurimos perduxerunt. Ius de fas una cum Dei metu deiecta sunt passim evitae priuatae gubernaculis,ex quo licentioris religionis patrocinium, viri docti suscepisse visi sunt. Privatς vitae dico quid si etiam multis in locis publicae3Cedente enim ex Ecclesia Christi rituum priscorum disciplina, ceremoniarumque receptarum opinione ab illis exibilata, concessit una quoque fides, non e foro tantum vaenalium, de e nundinis, sed etiam e praecordiis hominum: nempe quasi decoctrix pollicitationum domini. Est autem hic ordo rerum atq; processus,ut licentiam istam, solutam legum canonicarum vinculis, de cultus immunem religionis, euestigio sequatur cauillatio prouidentiae, cum incuria salutis: quod luculenta docuerunt experimcta. At vero in primi, id rancidum est auditu ac putidu: quod tacere non quivi prorsus cum maximὸ cuperem. Nam fides dc dilectio euangelica, augustae quidem illae virtutes, omniumque virtutum longe principes , caeterum hac aetate, his moribus, his hominibus, non nisi denomine cognitae , benefactorum omnium, institutorumque egregiorum splendorem, umbra quadam nomenclaturae, ut ampla iaipeciem ipsa de vendibili, sic evanida reapse dc sutili, obscurauerunt.his enim vocabulis sanc plausibilibus ac sonantibus,commentarii farcti sunt aliquorum , ad fastidium usque aurium , offensionemque lectorum, cum eleuatione improba dc propemodum scurrili humanae virtutis de iustitiae. Ita vitiorum omnium colluuioni, scriptorum verborumque impudentiς,δc graveolentiae dogmatum, quae nullum non paulo sagaciorem offendit, Minerua si diis placet) peplum suum obtendere non grauabitur In quo peplo Virtutes illae primores solae iam attextae sunt,uel verius praetextae, magna cum inuidia literarum elegantis, cum nostrae,tum peregrinae. Nam

proh Dei hominumque fidem quis fauere iam lingua , quia

86쪽

LIBER SECUNDUS

83 temperare stilo possit in tanta indignitate sacrorum pollutorum Indignitatem dico3 Quid si autem ad ultimum ventum est discriminum3quippe cum de aris,de focis fanistioribus,de templis Deo sacratis dimicandum sitὶde pignore denique immortalitatis beati Lsimae, & tanquam de palladio Christiani nominis periclitandum Sidera quis mundumque velit spectare cadente, Expers ipse metus

quis cum ruat arduus aether, Terra labet mixto coeuntis pondere

mundi,Compressas tenuisse manusZVel quδd Theodidactorum appellatio aetate deterrima nata est, ac nullo metallo digna, mundo

in nequitiam in perfidiam, in diuinae sponsionis dissidentia, in nihil

non erroris denique vergente & praecipiti,in nullum non nefas intrepide ruenti eccui hoc tandem stomachum non moueat,qui quidem ipse fibras corneas non habeatὶ NostrIsne moribus credemus euangelae legis mysteria, benignius esin quam antiquorum liberaliusque credita familiarius & simplicius aperta at vero priscae sanctitati,tanquam rusticiori, quamlibet rerum mirificarum designatrici,operta illa fuisse, aut ab oculis auersa Cur igitur Christus sui

ac veritatis testimonium capitale,eorum saeculorum animis denunclauit, si de arcanis altioribus celatos illos voluit Mirum vero nisi perpaucis hominibus nuper credimus,fanctissimis credo antistitibus theosophi , datum esse diuinitus,ut figuras, ut tropos oraculares intelligerent penitus,ut diuini iuris nodos soli,ut legum aenigmata

soluerent,ut ratarum irritarumque legum discrimen certum tenerent: denique ut ceremoniarum ritus, ecclesiae domini effata praeirent solennia,quae maiores illos olim maximosque praeterierunt. ae 'tas igitur nostra ροοδεδακπυς sapientes edidit:siuperiores omnes aetates

homines αυγAAtamυς, eosdemque ληροὶ tal Acmis. Vitam credo, Deus. ι βοῦ esse voluit,qui; sero demum temporis nouissimi ac prςcipitis, theosophiam cognouerit. Scilicet is superis labor est: aut fuit heri

primum aut nudiustertius. Theologici senatus conscriptos spiritus Dei paractetus germanam paulo ante docuit rationem colendi sui, ac promerendae gratiae celestis & vivificae: ad eam autem maiorum olim gentium patres, quamlibet vitae sanctimonia memorabiles, a spirare non potuerunt. Vel hoc quis non credat, qui huius temporis instituta qui vitam,qui zelum aestimarit hominu inclarescere quoquo modo cupientiti, ne dicam cacozeliam3At enim non magistroru hic crime,sed discipuloru coarguimus:opera suam ipsis odioseve ditantium, & vero inuitis atque respuentibus,hieronicam prcinia,Olympiaque vincentiu, cum improbe,tum vero inuidiose decernentia.

87쪽

DE TRANS HEL L.

34 Esto sane: hoc crimen sit turbae inepte assientatricis, & tanquam operarum quarudam vilium suffragia sua nummo sestertio addicen tium. id enim mihi libens doctrinae hominum merito persuadeo. verum eo saltem nomine in culpa sunt ipsi non leuissima, quod suo tutum rei eventum prouisum fabere perspectumque debuerunt. Atqui vel id fuit recordandum, quod cum carceribus sese effudere quadrigae, Addunt in spatia, & frustra retinacula tendens, Fertur

equis auriga, nec audit vulgus habenas. Nam quis iam nauem retro inhibeat, quae fertur in scopulos, clim remiges obsurduerunt3 cumvectorum plurimi seruari no cupiunt'Tum illud extemplo occurrit haec cernentibus,neque extemplo tantum de confestim, sed etiam ex Ecclesia conferctim κακοῦ-ωόν, quod prisco sermone celebratum est in discipulos huiuscemodi.Turbae igitur ingeniti,aestimatum oportuit,quae cursim in eam sententiam ire pergit,caecaque& praecipiti ferri cupiditate, quam satis constat non tam secundum libertatem pronunciatam esse,quam secundum licentiam vindicias dedisse legum metu solutam humanaru iuxta diuinarumque. aduersus quod censuit prudentia memoriae consecratae, & venerationi semper habitae. At eius unius auctoritatis fiducia, magna hominum

multitudo benigna de liberalis interpres eorum quae scripta sunt de

ut est in prouerbio,Prob superi, rem praecipitem sidentidem enim rapior in stuporem rem nouitatis inauditς,& fortasse omni ope procurandae, quamque propter lustrari aedes Domini ciuitasque sanctissima debeat. Nimirum aut finis rerum adest,aut censura ista vel noua vel rediuiua quadam ex parte,tam multiplex,tot capitii, tanto interuallo denuo nata, breui interierit, aut stili sui modum valde temperauerit. Unane litura deleverit,circunscripserit,obliterarit leges,ritus, mores,Vsus,in communi siensu vitae, in prudentia tot aetatum inustos veterrimae sapientiae subscriptione elogioque comprobatosὶPer me quidem esto,Vt quaedam circunscripserit ut superua canea,quaedam ut obreptilia praeterierit,non nulla ut spuria notarit, siue conniuetibus illa, laue somniculosis obrepserint religioni temperandae praesectis, ne quid durius dicam:Sensum etiam ipsum comunem circunspectiorem in modii acrioremque conformauerit: superstitione porro sutilium ceremoniarum,aut emortuorum quorundam rituum homines non imperitos soluerit:quae hactenus obstrictam passim tenebant communem etiam prudentiam nexu Opinabili,atque inueterato. Haec atque alia quaedam huiusmodi per

88쪽

me licet,le per multos, ut no modo festiue ac plausibiliter secerit, sed etiam commode ac commendabiliter. Quod autem blandiente incepti plausu,ad viuum altius sensim atque altius stilum suum sieim prellit,aut imprellisse certe videtur, Christianismi ut disciplinam

non tam ad disquisitionem senatus costilliorum hominum doctiorumque Vocatar, quam momici eam conuentus tabellis subiecerit: id vero intolerandae est confidentiae atque iniquitatis, siqui tueri velint:capitalisque adeberroris, siqui auscultare illis obstinauerint.Nisi vero Deum ingenia tot aetatum,nisi annorum sexcentorum sapientiam, dc vero altero tanto maiorem tarditatis damnasse credendum est, sic excordis de stupidae, comprehendere cuncti ut nequiuerint vim verbi euangelici: unum autem dc alterum tantu nostros aequales, intelligentiae purae restituisse suam contra sententiam, qua sententia caetera multitudo cultrix Christianismi, eiusdemque alumna, tam

grauiter ad hoc aeui mulctata est. aut nisi seculi deterrimi philosophiae prouidentia,veram, meram, de ut aiunt ipsissimam sapietiam, familiariter dc indulgenter ostendit, ut aemulae fortasse supra alias fidei apostolicae, aquisque ut ita dicam inambulantis, de priscae sanctitati, insignibusque capitibus Christianismi, inuoluta ipsam edidit,vel imaginariam potius exhibuit spectandam de ludificatriculam. Acta credo hominum mirifica,vitaque exemplaris, fidem multitudini facit eorundem doctrinae numine praesentissimo sanctae de consignatae. Felix profecto seculum,si ita est: illique ipsi homineqdeliciae sunt Domini: neque ii quidem modo apud Deum gratiosi, sed eorum plerique multo magis discipuli: quippe qui omnibus pene numeris immunitatis donati sint diuinitus, ut quidem audimus, de interdum vidimus plerosque interpretari: quanquam aetate ferrea terrigenarumque nati: macti quidem illi caelestis priuilegii promulgatores, iuris diuini interpretes, blandi de populares. beata vero vasa Domini,sic a prouulentia electa: queis haurire solis liquidam illam aquam datum sit e puteis consecratae sapientiae, quaeque post annos plus mille ac ducentos capere prima potuerint sensium,usum, dc fructum manantis inde doctrinet. Et ancnoram, si diuis placet, Christianismi, clim ecclesae Christi iactatae de fluctuanti, iii fidei labefactae de charitati Dei iam coclamatae, nouae istius philosophiae axiomata iecerutὶ quod eoru quidam sentire,scribere, dictitareque videtur apertissime. Ath qctam edisciplina, qualibet sanctς familiae mater atque religiosae,thiasum tame Vna quoque peperit,in theatroque edidit, Satyroru Eleusinia venerada irridentirili. j

89쪽

DE TRANS . II E L L.

8Gaudacia sane impia & detestanda optimae partis mortalium optinione. O male,5 absurdὸ,o intolerantissime tactum,quod paucorucausa doleo, hominum doctissimoru eorundemque dignissimorum qui ingeniorum suorum specimina comendabilius ederent, publiceque fructuosius: quod fortasse facturi sunt, cum Deo visium fuerit

Vertunum illum abditum circumagere prouidentiae. Pulchre exorsim esse telam noui operis,in sermone erat hominum, atque etiam opinione .cornicum statim oculos confixisse doctrin nouae acumen ferebatur:at mox blandiente praetextatorum quoque ac purpuratorum plausu, modum tenere ardor animorum oblitus est,ut est mortalium fere natura comparata, cum quidem Marte suo potius instincta est ipsa quam diuinitus. Sermonis autem impotentia plurimum quidem illa offensionis habuit. sed eorum praecipue culpa, actorum sane ineptorum, qui Mimo subseruientes, partem quidem non contemnendam iucundo aliquandiu multis & plausibili,dum coryphaeis suis succinui, summa protervitate vocum sententiarumque usi sunt,& exquisitissima. Id enim non modo magnum frigus attulit dramati noui operis quod pulchre steterat recaleti:sed etiam puncta multa,eademque clastica,in summam causi detraxit. Accedit quod factiosum vulgus, occultarum concionum Cestro vel coitionum potius extimulatum,vehementius flammam aluit inuidiae, faces alias super alias suggerens patrandis eo nomine facinoribus. quae flamma cum apud nos casu magis nescio quo consedisse, quam inopia materiae putaretur: quippe tactionis studio non obscure inualescente, minusque in dies ac minus criminose inuidia suppressa aliquandiu, nocte una erupit magnum in incedium, nihil minus expectantibus. quo euenit ut plures in securitate acquiescentes, partim

deprehensi sint, partim semisomni Euaserint, ac non nihil ambusti, ex incedio tumultuosissimo. Iamque nobis haec prodentibus, multitudo non c5temnenda Vcalegontu,n5 tantum eo casu flagrare inuidia, sed etia flamis costagrare,quod doluimus,coeperat. plures enim sceleris conuicti fuerut,nec tamen nisi ad extremum consessi, quam pro opinione hominum ac fama quae praecesserat. vi nisi praesentis. simo numine, atque praeter expectatione hominu detecta esset coniuratio,& patefacta in ipso teporis articulo, res non ad dissensionem tantum ciuili de re summa Christianismi,sed ad direptionem &caedem mox spectare videretur. Maledicorum autem partim, male

fici quoque esse ita assectauerant,ut proscribe lae pallim orthodoxiae, configendique verbis de maledicentia libellari atque programatica,

90쪽

tenti tacita atque ignaua sceleris conscientia, nisi tragico facinore piacula sque admisso, pariter quoque cum animis manus arsuras consceleraret: sicque multitudinem eundem in furorem traherent. partim etiam eorum viam in caelum inferum affectauerant Herculis OEtaei Calanorumque exemplo. Caeterum utrosque poenituit,

pudusique ad extremum, elatae funere reli hionis probae quantum in ipsis fuerat: id quod ipsi testari certissime possumus,quos vehementer misertum est hominum poenis exagitatorum temeratae, dccompellatae capitaliter,perque compita traductae,victimae,Dei vembo consecratae. Illud vix dixeris indignumne sit magis,an ridiculii: ruod homunculi permulti non plane trientales, in partes descenere serocule instituerat,vel ascendere potius:atque in digitos erecti, sic causam totam complecti,ut hoc uno ingenii sui documento, sibimetipsis viri magni, stultis etiam hominibus aliqui esse viderentur.Iamdudumque vel pridem liqc ratio coeperat este inter alias celebris ingenium & industriani proferendi, in mediumque prodeundi, hominibus praesertim literaru nesciis. quos rhapsodos paucis mesibus,an diebusὶ fieri moris erat locorum scripturae communium,in libellis decantatorum in dies aliis super alios exeuntibus, holque pensiles circunferre cum pugione solenne erat nebulonibus, aut in loculis tunicarum conditos sicunde metus erat.horum autem ilias nobis orta est paucis annis, atque huiuscemodi inscriptionu,quas propter vadimonia deseri postent, quod olim Plinius dixit.Equidem doctorum causa auctorumq; nollem factum, chal cotyporum ut officinς vacassent libris vernacula lingua scriptis,pas. sim editis ac publicatis. id quod eorum refert maxime, qui meriti sunt in primis, ut tanquam insignia familiarum enumerentur huius philosophiae, qualis est illa cunque. Nam veluti tractata notam labemque remittunt Atramenta, ferὸ lectores crimine foedo Splendida scripta linunt,aut si malunt. ipsi,candida.quanquam & latius multa leguntur, quae criticam manum poscere doctiorum ac prudentiorum existimantur: notamque spurioru manere indignorumque germana familia. Aduersariarum quidam partium, quanquam non admodum ille quidem atrox causae inimicus in summam, ut prae se ferre videbatur sed ridiculis gaudens,cauillando aiebat,e semine nouarum rerum iacto nationem quadam Thaumantidarum extitisse protinus. sic enim appellabat, qui stultorum admiratione magis,quam suapte vi creuissent. in quoru disciplina, fluxa tantumh. ij.

SEARCH

MENU NAVIGATION