장음표시 사용
111쪽
committant primarum partium actus,atque in tenebris cum iis mi
. cent dispendio incredibili dominici patrimonii. Sed sint haec & alia quae dicuntur,aliqua ex parte vera: neque enim eorum apologiam scribere institui: quanquam sartam tectam in primis velim maiestatem numinis Ecclesiae, a Christo causam habentis. ut igitur non immerito homines tantis in rebus rectorum incuriam grauetur ne quid amplius dicamin, num ea satis idonea causa est, quam propter sacrosanctae potestatis reuerentiam calcare debeamus omnemque ordinem ipsum maledictis configere ac despuere ita enim rerum humanarum conditio natura constituta est, nihil ut minus situm de cariem vetustatis contrahat,quam boni mores, quam
emendati ritus & compositi. Alia igitur ut mihi quidem videtur)ineunda erat ratio rem lapsam constituendi, aemulationisque piae ac probabilis redolentior. Quod non dubie futurum erat,ia quantum studia apud singulos, de quiduis inceptandi impetus valent: tantum Christi charitas in publicum valeret prouinciatim . Vni quippe vacat studiis odissique carenti humanum lugere genus quod de Catone a Lucano dictum est. Cuius iandiu viri germanum genus interiit: & pseudocatonum pro eo passim enata gens est mundo,degenerante iampridem Christi charitatis indole, sic publicam vicem dolentis,ut priuatae ac propriae rationem prae illa,prope nullam habeat. Proinde ad supra dictam rerum deformitatem,aliasque
complureis,cumvaserum vasculorumque omnium Prometheus patientiam tandiu accommodet: quid causae est tandem, quin vasa ipsa etiam utilissima,acquiescere in suo ministerio debeant, potiusquam rumpi stomachando Verum enimuero ut ad nauigationis mentionem longo satis interuallo redeam, quanquam & iacturae animarum, & naufragii causae, de rursus salutis atque incolumitatis,
in cura S: industria,& rursus in torpore atque inertia exercitorum
nauis sitae sunt cuiusque prouinciae, eorumque qui ab ipsis magistri in naui designati sunt: prospicere sibi tamen unumquenque oportet . Quis enim alienae fidei salutem suam ita creditam credat, ut in securitate sui acquiescere debeat, qui qui de ipse vehi naui se meminerit, quae vasti ponti fluctibus scopulisque exposita sit 3 Quasi
vero si videre mihi contingat eos qui ad clauum sedent, cumque ipsum fortasse,cui primarum & secundam partium inspectio mandata est, alto somno sopitos, aut perforos tabulataque animi causa inambulanteis,fecuros sui suorumque periculi caelitus denunciati:
ipse quoque suppari sopori & inertiae indulgere debeam,salutisque
112쪽
meae rationem quatilibet habere atque transalitiam. Quid si contra eo acrius tibi consulere debeas, quod auspiciis ductorum deficite tuosque gregales sentias Ita sert autem religionis ratio a Chri sto constitutae seruatore mortalium, cura ut sui singulis antiquissima esse debeat: deinde coniunctorum necessitudine religionis, &communitate initiorum. Ac tametsi parentum & liberorum bene uolentiam, hominum etiam cognatione & beneficentia, & simul ossiciorum vicissitudine deuinctorum gradationem,atque ordinem amicitiae,lex Christi Seruatoris non sustulit: propinquitatis tamen atque germanitatis charitatem,aristam, exquisitam, dc ut alibi dictum est dioscuream, intercedere inter homines alienos quoque
vel genere,vel municipii iure,ignotosque statuit:& porro lege sanxit. Sublatam insuper & praeci ana illam exceptionem voluit iuris gentium & Hellenis ni , extraquam si is quicum mihi negocium est, capitali me odio prosecutus fuerit: aut capitali me fraude quoquo pacto implicuerit. Quod ius Christianismi, nulla ex memoria, nullis e mosibus gentium,aut institutis philosophiae, transsatilium
esse constat, sed nouum de inauditum. neque vero e terra,sed e cq-lo oriundum est, ut tute hominem quemvis, iisdem tantum sacris tecum initiatum, caetera alienum & incognitum, & porro male tibi cupientem, non modo tibi iustum amicum, sed alterum te esse ducas: de cum sis Pylades,Orestem eum esse censeas mec minus illi alteri,quam tibimet ipsi cupias,faueas,conam' lites .adeb Christia nilimi exortus veluti nata fidelibus hora, diuidit in geminos concordia fata duorum . neque duorum tantum,sed multorum quoque&plurimor arsi, quasi germanorum gemi 'prumque. Hic, hic superi,nic inquam quis est qui culpa vacare possitὶ Quis inter nos Ati stides euangelicus 3 quis porro ad normam euangeli vir exactus quis ad aedificationem aedis Dei quadratus quis ad examen Domini vir est aequus de bonus s qui s. vero ad perpendiculum crucis Christi rectus est quis porro suffragium meritus ipsius filii Dei viatramento mentis, ut liuoris loligine vacuus, quod illi Israelitae co-tigit,quem ipse Iesus Christus suo suffragio ornauit 3 ecquis huiuscemodi nunc extat Z in urbana conuersatione,in oppidana, in co-mopolitana, in vico, in rusculo, in gurgustio, in peristylio denique
monasti tequidem vix est opinor in Tin neo. Nam in atriensibus conuenticulis lex charitatis nunquam sortasse trinundino iusto promulgata est: cum ibi rara A exilia eius vestigia compareant: nisi subdolae oc intus atrae, ironiaque adulteratae. Certe nunquan
113쪽
illic rata satis fuit ea lex, si quidem e memoria nostra, atque ex a uorum, coniecturam in praeteritum facere institerimus. id quod vi ipse faciam,non aegre qui volet mihi persuaserit, qui genium auli. cum non unius tantum generis, nec Vnius aetatis, aut lustrarim oculis, aut satis meminerim . Hactenus enim illic beneuolentia valet atque semper valuit, porro etiam valebit, ita ferente genio conuen . ticuli quatenus & quandiu inter aemulos,inter mutuo semel offensos, inter perditu saepe exosos, sucatae amicitiae suum operae habent pretium. olimque habuerunt. Neque vero in simulationis aede vetitas coli pie potest : neque charitas contubernalis esse cupiditatis auidae atque aemulatricis. Quae cum e cratere ipsa redundante saepe hauriat opulentiae inexhaustae, e siphone tamen bibere, aut equito sugere ipsa sibi videtur, quasi maligne fundente sortiana,aut largitionis genio. In eo conuentu & similibus, quas ossicinas esse videmus tabernasque humanae prudentiae, cum pudorem impudentia , sermonis candorem versutiloquentia , veritatem vaniloquentia , bonum & aequum iniquitas dc improbitas loco moueant: omnique gradu, ordine, statu, auctoritate, M ponte denique deiiciant: ibi negetcium habere studia philosophiae qui possunt, nisi molestissimum ZIbidem ergo maneant qui nigra in candida vertere,atque imasium mis miscere didicerunt in Calypsus in- quam maneant diuersorio, in quo mortales ingeniosi, candidam simplicitatis insontis de ingenuae deponentes,qua in genitali lauatione amicti sunt, versicolorem ipsi pro ea habitum cum sexculy- x ea calliditate sumunt deinde sophismatis & antisophismatis atrie-sibus d palatinis, stropitis atque antistrophis instructi ibidem solennibus de ediscendis, fortunam sibi finxisse sicite ac strenue dicuntur.Non ignoro virtutis speciem interdum ibi conspici illustre de vendibilem. hoc dico, virtutes ibi plaerunque personatas esse, ad usumque exemptiles, & Roscianas. quippe ubi tam stiget veri loquium atque etiam offendi quam plausia excipitur scita assentatio. Proinde, procul inde, per inquam procul abscedant necesse est phileuangeli de planisoqui, qui veritatis cultores sunt atque sinapi,
citatis : ubi philtrones de flexiloqui, primarum de secundarum actores, de tertiarum esse plausibiliter cernuntur. In uniuersum Dionysiaci ut Graeci dicunt1artifices,e schola ludiorum, ubi ciuium inco- modis de necibus sua commoda augere non modo selenne est,sed etiam plaudendum de palmatium Lex autem beneuolentiae supra dictae hoc habet magnopere memorabile, irnprimisi accuradum, .
114쪽
utpote in tabula summa scriptum , secundum de proxime diuini cultus praeceptum,quam maxime fieri potest dedituit atque deuotitii, in quo praecepto Christianismi imum est fundamentum de fastigium) hanc inquam, habet lex Christi tauquam appendicem primi capitis,ut qui in ciuitate proiciti sunt quae theocratia regitur,
sic animo comparati sint, ciuicam ut coronam ab omnibus de sinagulis mereri cupiant δc gaudeant,ubi res nata cunque tulerit ut id
pollini facere: a propinquis iuxta alietasque, ab amicis itidem de inimicis. Charitas enim Christi amussis est alba in lapide albo, ut est in prouerbio. quippe quae necessitudinem Pyladeam, ut vinculum Ecclesiae, unitatisque retinaculu, sanctissime instituerit, quod quidem ad beneficentiam attinet dc beneuolentiam. Christi por- .ro nomen, insigniaque crucifixi Christi, in deliciis habet tantum: de velut unicos amores suos ardentissimὸ exosculari gaudet, atque etiam suaviari. in eo summi boni pignus habere se certissinu summa cum fiducia credit, in eoque falli non potest. Age iam, hanc
clim esse summam religionis & pietatis orthodoxia constituerit 1 cum id e loco superiore docentes religionis interpretes audiamus: cum e loco in seriore, secunda nos admurmuratione hoc dicentibus assentiamur: cum publico consensu, cum legibus δc regum detontificum id capite sanctum sit, dirίsque insuper imprecationius, siquis eius dogmatis quicquam labefactare ausus sit: iam vero cum morituris nobis hoc maxime in mentem venire de persuasissimum esse, cum in Christi cruci assixi amplexu animam agere. summopere exoptemus: postreinb cum eos quibus id diuina be nignitate euenit, recte,co inmode, de seliciter vita sunctos esse perhibeamus : nobisque metipsis soleamus de charissimis id ominari, liberis ac propinquis: nec vero manes funere elatorum recte conditos esse censeamus, nisi super humatorum tumulum cippumque monumenti, crux pro ornamento amuletoque dirarum erecta sit: hic iam quid dicam i undenam ista tandem mentium,opinionumque peruersitasὶ unde sensus communis de prudentiae ciuilis tam leuia, tam caeca contentio,Vt allud in vita expet'dum, dc equis ve-
rc velis'; consectandii, aliud in morte pro summi boni pignore existimemusi Suma certe hcc dementia est, hominiq; vere philosophanti incurrens oculis,dc miserandac ut non mirum ut nobis,veluti mete
captis,bonis interdictu esse,quae quidem sane vera germana' bona sint: nec in fortunae infidae ac perfidae mancipio posita. eorumque tantum nobis usus de potestas permisia , quae longe ossiciunt plusta. h.
115쪽
animo quam proficiunt, oc simul quae animae corpori foede lenocinanti,sςpissime negocium exhibet anxietate plenum. Nam quotus quisque nostrum sacris initiatorum aeternitatem promittentibus &immortalitatem, vi ue aded de se libetisque solicitus est, utrum suu illorumque nomina in albo caelesti perscripta sint designatorum Christi: at ue idem ipse de eo angitur, ut inter alumnos fortunae, beneficiariosque fati,adoptatum sibi esse ipsisque eueniatZAge nunc in diuersum:ecquis est medibcti cognitione imbutus, aut etiam leui opinione rerum sempiternarum,quin probe intelligat, atque ex animi sententia,si urgeas fateatur, multo deterius & miserabilius cum illis actum esse, qui inter reiectaneos prouidentiae relati sunt, quam cum calamitosis limis hominum in vita, qui spem habent beatitatis3 Itaque tum demum resipistere incipimus, cum Atropos appari trix rigidissima, migrandum esse innuit, sero, an adhuc tempestive, nestio: certe dissicillimo tempore,&s pe grauissimo. Hoc igitur teneamus ut elementum philosophiae primae: naturam humanam, luere olim non potuisse fidem suam, nec nunc posse Stygio foeneratori oppigneratam &nexam, nisi fidei crucifixi interuentu, qui constitutum chirographi alioquin indelebilis,e loco superiore pro singulis
ac uniuersis fecit. Cςterum per euariantium affectuum iactationem,
quasi per mare ut diximus vadosum, scopulosum de procellosum: per pontum quoque & pereuripum, per breuia & per alta,vela nobis facienda sunt .Remigio etiam nauigandum ad quod ipsum strenue de nauiter nobis incumbendum est, flatibus quoque secundis non minus quam aduersis.Nec ideo tamen a naufragio nimiopere metuendu est, quod quidem attinet ad summa rei nauticae: quippe nauigio non fragili,non solutili,caeterum e materia crucis dominicet caelesti manu qdificato,tabulis nouis cedrinisque coagmentato, clauis insuper illis compactili & cofirmato,qui in Seruatoris sanguine temperati sunt. His autem ipsis fides Christianismi sic valide sic firmiter fixa est,ut conuelli nulla vi possit in perpetuum,non in serna, non superna, ne si tartarea quidem ergastula soluantur,si Titanica
stemmata, si nomenclaturae Hesiodeae monstra in populos emittantur. Quo minus nobis metuendum' est hodie a rerum nouarum molitionibus,animos selicitatibus sanctiorum aetatum senatusconsultis acquiescentes: quas indies alias atque alias videmus exoriri,
exorturasque fama adduc perhibet,&temporis licentia prae se seri, ad usque ultima indignitatis exempla, nisi publicae curae vigiles viderint,ne quid ipsa res Christiana ubi permista detrimenti capiat.
116쪽
Etenim auspiciis Christi exercetur nauigatio, qui cum ubique habeat imperium dictatorium, nec minus id obtineat in hostico & infesto, quam in pacato & composio. nauem tandem ipsain cum delectis vectoribus incolumen appulsum iri pollicitus est,uel si Palinuri somniculose, si etia veternose obdormierint ingenti cum sua fraude. Singulis tantum id uidendum est,ne iactum earum rerum faciant,sine quibus ad portum hospitalem atque amoenu nemo admitti potest. Retineda enim ut dictu est mordicus capita duo prima Cnristianismi: qui sic decem ipse tabulis legis conflat, cariem nunquam sensuris: nusquam rem illionem seueritatis iam aeternae, atque in omnes aeque pollentis:vt in prima secundaque tabula, totius legis summa, ab euangelo legislatore posita sit, & constituta. Summopere igitur homini philolopho cauedum est, ne in tempestate, ne in turbine, ne in aettuosa iactatione cuiusmodi landiu populum ordinesque exercent)iactu inexpiabile summae Christianilini faciat: ne in vadis haesitatiae quasi expes dc deprehesius haereat. Quod etsi non minus sereno Je tranquillo,quam nubilo caelo impendenisque procella euenit incaute 5c supine nauigantibus: nunc tamen vigilantius obseruandum est, ex quo opinionum quarundam ut dictum est) peruersarum nebulae, nullo saepe auctore sparsae, certum caeli conspectu pallim iis ademerunt,qui ad oculu tantum S: astrolabum caelestia perpendunt. Nec vero diebus ut dicitur halcyoniis,
in utranque aurem dormiendum est .nam eo tempore maxime marina monstra suspecta sunt sapientibus,atque sermidolosa. His adde, quod & bono & firmo stomacho esse oportet, animique aequitate
praedito, vim aduersus & iniurias tum hominum, tum sortunae rnec nausea ut ita dicam indignationis atq; stomachatione rumpi. Vt enim grauate plerunque haec devorentur, velut res amarulentae:
admotis tamen quasi semetis, sanctioris philolophiae praeceptis ac
documentis ccommode concoquuntur. Hoc p*rro etiam in loco
ab Homerica philosephia mutuari quippiam nostra non grauabitur
orthodoxia. apud quem poetam Vlixes aduersus Sirenum capitaleis illecebras,contilium Circes, quam ipse deam vocat, secutum se esse commemorat, eoque consilio & ipsum & socios perniciem certissimam effugisse. Inter monstra enim maris huius saeculi, curriculique vitae actuosae 5 fluctuantis, quod nobis vel breui vel longo traiectu, vel mediocri transmittengum est pro cuiusque
vitae fuso: Sirenes plenissimae sunt periculi, vitatuque difficillimae. Auscultet igitur Vlyxes, philosophiae non 'priscae terrenaeque let. iij.
117쪽
discipulus: sed theoricae potius, de caelόque seruantis quam Graeci
vocant c&ινοσκοπιν. Vir prudens utique reru salutarium ac diuini iuris consultus,de sua salute propinquorumque & sociorum anxius tum
appulsus in patriam suauisumi cupidi sumus. Siquidem sacrosancta philosophia,quae velut in mari hortator hortari solet, salubria horta-
meta dare nobis no desinit etres: μ αδ αγαγον,eaque inculcare assiduo magisterio .Sirenes autem sunt hoc tepore,mea quidem sententia,ut etiam olim fuerunt, iucunditates & illecebrae urbani conuictus atque praetoriani:cuiuscunque etiam hominum celebrioris couentus,
in quo ciuilis prudentia venditare se,iactareque solita est, suis cum multis variisque facultatibus ingenii, anim que expolitionibus. In his enim nominis claritas ambitiose quaesita,oculos praestringit sensus & prudentiae quae communis dicitur, splendore quodam, in repraesenti quidem illo sane micanti & aemulando: sed veluti vitreo& tensim evanido, si sustinere pergas. Et Sirenes quidem, quaquam
olim dictae sunt aurium voluptates,ut Gorgones oculorum squarum nulla ad sese homine rapit violentius,quam laudatio cuiusque suis auribus deuorata, ut inquit apud Xenophontem Socrates) Sirenas nihilominus nunc esse duco aut certe dici posse,urbanae vitae illicia & atriensis, & cuiuscunque conuentus ac conuictus celebris, ad popularitatis aucupium plaususque institutae & comparatae.In his sunt autem, morum ad rationem temporis locorumque & sortunae concinnatio atque compositio:affectionum corporis,eiusque
habitus & cultus elegantia & lautitiae lepos, facundia &venustas in sermocinatione, studiose & aucupatrix fauoris & gratiae : ambitus strenuus & sibi semper instans,popularis aurae petitor,& famae candidatus:denique omnia vitae lautioris ac nitidae munia, functiones, ossicia,obsequia,ad venditationem sui theatricam exquisita,cocinnata,& perpolita. At hae reuera formulae sunt fuci,senatui, populo, equestitque ordini vitaeque ut dicitur)& mundo se tandi. haec artificia probitatis adulterandae & charitatis, atque emetiendae suauitatis moru,beneuolentiae euagelicae, ludibria inaniaque simulachra, quq alienis iuxta familiaribusque obuia est ut alibi diximus) de morigera. Quam ex rerum mixtura cinnus ille conficitur mom, qua urbanitate appellamus aulicam,vedibiliter quidem ille,& mire ad specie, sed inaniter reuera & in modu futilem atteperatus, nihil prorsus aut aequi boni reseres, aut charitatis Christi .Multa autem huius emodi vendibiliter inter homines fiunt: ac secundo rumore plausuque ex- cipiuntur: quae auersa tamen aut inauspicataque fieri, sapientiae non
118쪽
dubium est,quae de caeso seruare instituit, sursumque suspicere. vsque adeo regnum Christi ab institutis humanae prudentiae dissidet. Et haec est fere sermula eius Sirenis, quam aulicam facundiam diacimus : non magis locum significare volentes, id est eius incunabula quam ludificationis artificium,quod latissim e patet. hic autem in iudicio philosophiae nec facundia est reuera, nec morti elegantiae sed aretalogia potius hominum circunscriptrix: auribus putida de molesta simplicitatis amantissimis cuiusmodi sunt aures praeceptotis euangeli auscultatorum) audiendae veritati, non item vanitati, pronae & defaecatae. Huic siue fallendi artificio,sue actui scenico eschola disciplinae salutaris protinus explodendo, conuenit amiculum anceps atque geminum simulatione subdola dissimulantiaque contextum,tinctum succo supparasitantis praepotentibus impude-tiae: quam ut fert usus) induunt fallendi artifices in hanc aut illam
superficiem. ad desultorios enim mores ea vita maxime comparata est. In uniuersum autem nugarum institores, fumosae charitatis
ac tepidae venditatores duntaxat apud homines in atriensibus co- uenticulis adhuc hospites ac peregrinos. quibus nullum est negotiuipsis, nulla neces litudo cum veritate germana, cu simplicitate Christiana,denique cum fide bona,& cum candore hominis interioris. Nihilosecius tamen ars est moribus iandiu receptissima in omni pe-
. ne ordine,sacro iuxta si diis placetin profanoque: sui ac certi generis lenocinio temperata, capitalique mangonio. Hac liberaliorem paulo genium habet,imposta que no ita maleficae, blandiloque tuta tantum comitas, & prensiatrix hominum: ludibundis oculis,& mimo scite seruientibus.quae salutationum largitrix prolixarum& sesquipedalium, amplexus etiam arctos ingeminare solet, nec vero grauate sese dedere, ut in quenque incurrit qui quidem aliquo
sit in numero : caeterum captandae magis ut fit gratiae, quam doli mali, fucsque in necem hominum captionemque factitandi, cupida & artifex. Utraque tamen si ad verum aestimare res volumus, amicitiae iustae & beneuolentiae nescia atque neglectrix: & meditata tantum vanaque Veritatis assimulatrix. sed quae inter artis au
licae tamen edistenda sit progymnasmata, iis quidem qui ossicinae ambitionis formandu atque perpoliendum genium seu dederunt. Quibus etiam ut appendix accedit ea quam Graeci glossocharitiam vocat, sermonis qui de illa largitione,sed veritatis atque operae parsimonia morigeratem. Ad huiusmodi vero morum mendosam rationem, corporis animique degeneres affectiones,ad personatae vitae
119쪽
ductum nihilque sui proseretis,non naturae procliuitate: non igniculis illis innatis: non instinctu spontaneo suόque mores cientur hominii: sed praua aemulatione, sed prudentiae communis magisterio, & sensu institio. cacoetelia Graece dicitur, vicium in verbis, in sententia, in pronunciatione:in toto denique homine ipso, qui in Christi sacramento nuncium vanitati remisit. Natura enim duce ad veras ta simplices actiones serimur, ut in pueris patet, in idque
hominibus, quos Graeci ἐυήθές vocant: no ad imagines veritatis, em titaque inaniter rerum officiorumque simulachra. inde illud oraculum Christi apud Matth. Nisi efficiamini inquit) sicut puer iste,
non intrabitis in regnu caelorum . quibus verbis,ut Ambrosius adnotauit in quadam Homilia, infantiam morum Dominus significauit assectuumque maleficorti animi vacuitatem. Quapropter ab Helleni lino errorum praeceptore,simulachrorum cultore,nugarum
opifice ad veritatis cultum atque simplicitatis, philosophia nos reuocare clara voce Videtur, Ut pote quae theosophiae germana sit ocsocia. At nunc ut mores in assimulatione verterunt,planeque inu luerunt, non amicorum,non ciuium, non virorum bonorum officium,ciuiles usus actionesque: nec verbiquod praecipula est unguentum Christianismi initiorum redolent: quo & caput dc pectus, anticaque pars hominis Christiani, posticaque delibutae sunt. Amic rum dico mores N priuatorums quid si ne magistratuum quidem, honoresque gerentium quid si nec sacerdotu)heu pietas, heu prisca
fides, etiam autem ne sacerdotu quidems etiam inquam. Nisi vero non videmus passim,e suggestu,e loco superiore,pro cocione,instituta Christianismi,excpla continetiae, sententias euangelicas mirifice comendari atque depraedicari: tum in studia auaritiae, in honorum gerendoru,in cupiditatem rerum caducarum magno sudore, ingenti laterum contentione, Stentorea voce inuehi: dc platrosque tamen eorum mox stagrare audimus infamia cupiditatis perditae atque ambitionis,simul ut occasio quaedam festiua candidam hominibus pridie squallentibus aut pullatis induit. Porrb equidem progredi in religionem traxissem, nisi conspicuam rei indignitatem
hoc ita clamitare cernerem, ut silentio praetermittere sine praeuaricatione nequirem . Scenicorum, histrionum, ludionum actiones, pro veris functionibus legitimssique habere nos homines anthypocritae clamittant. Idque mores iam recepti non obscure prae se ferunt, in profanis,in facris, in apertis, in opertis. Age Vero,quando eousque euectus sum trahente rerum serie, ut vel momi personam,
120쪽
vel Aij loquentis assumendam aliquantisper habuerim , licet mihi illi nec humeris apte, nec stomacho non aegre sedere possint, hac aut illam ut sustineam, hoc quoque in loco necesse est, ac siquando alibi fortasse scribendi ratio instituta id tulerit. Homines quidam primum pauci, egregijs illi quidem ingeni js ac literis, sed liberioribus praediti, de tanquam ex asylo aperte, acerbe, atque Vocalissime conuiciantes, mores & ritus hypocriticos, utar enim eorum verbo) momicae asperitatis salibus persticantes, nihil nec sibi propemodum reliquum nec posteris fecerunt ad imminuendam opinionem sacrarum functionum, laedendamque maiestatem ordinis consecrati atque consecratoris . A quibus audaciam mutuati alij deinceps atque alij ex turba hominum miscellanea,conuicium facere aperte non desinunt primariae hominum nationi,populumque imbuere eorum contemptione.eoque iam res euasit indignitatis de licentiae, ut non tam pontifices nos habere partem quidem longe maximam, quam propontifices dicant aut significent: neque enim quae atrociora sint, proserenda esse duxi in non tam prς- sules, quam praesulares viros: non pontificatibus,non antistitiis, no primatibus in coenobiis, non assici uis iustisque functionibus munera obeuntes, ut collegas de sodales: non sacris denique magistratibus, non flaminiis, non archissaminiis fungentes, in sua sorte singulos atque ordine. Quanquam non propontifices tantum singulos mortales squod olim receptum est, ex quo assiduitatum veniae, munerumque in aede Domini fungendoru vacationes, in comercso hominu esse coepere) sed etiam propontificibus habemus, quasi Ianos quosdam geminos & tergeminos, aut quasi reliquias quasdam generis illius Haec vero ab hominibus ita dicuntur, ad lienem ut fortasse exagitandum, non etiam ut ad prς- cordia pertinere videantur opinione imbuenda colendae sanctius religionis. Sed sint speciose dicta, nec abhorrenter prorsus a veritate,
licebit autem persona quoque Aij loquentis iam exuta, quippia huiuscemodi rerum fateri in sinu philosophi ). Spectamus enim&4psi permultos eiusmodi sacerdotes, suel in oculos illi incurrunt nostros potiusὶ nihil aliud pene, quam titulorum honorumque
potientes, orimorumque fructuum: eoque nomine palam & cum ordinis inuidia sibimetipsis gratulantes, caetera nebulonibus similes, Vertice tantum sium mo novacula perstricto, aut forfice libato in speciem capillo atque defunctorie. Vt igitur haec esse vera quadam ex parte fateamur, tamen non tam culpae hominum, quam