G. Budaei Parisiensis consiliarii regii, ... De transitu Hellenismi ad Christianismum, libri tres

발행: 1556년

분량: 197페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Lege autem veritatis promulgata, & charitatis, rerum mirificarum opificis: aqua dc igni interdictum erat viciis contrariis simplicitati morum atque integritati, societatis ciuilis iura abrogantibus. Et veritas quidem ac sapientia Dei,tum plebem olim sibi circunfusam, tum discipillos suos alloquens, placidi fere de leni oratione utebatur: ad scenicos autem homines fictosque, ad versutiloquos & c

piatores, pugnacem illam sermonem, & altercatricem fundebat orationem, minacem insuper cum maledicto. Certe quidem Seruator nullum crimen ficequentius contumeliosiusque obiecit, sermocinando cum primoribus sacerdotum, quam assimulationem sancti talis de probitatis. nec sibi in te hominum mores quicquam magis cordi esse, quam apertam simplicitatem declarauit, cum aequai balitate in ordinem se cogente : duntaxat non vacuam caelestium rerum sapientia. At nos omnia exquirimus de cou sectamur sigi rata subdole i aque tectorio vultuosae veclutiae de praestigiatricis. Quid autem in vita ciuili atque aulica primarum, secundarum, tertiarumque partium homines aliud quam fabulas agunt, praetextatas, togatas,tabernarias de planipedes: choragorum vice fungentibus sensu communi de prudentia, designatrice fortunaὶ nam quota pars actuum ciuilium de praetolianorum, quota ossiciorum priuatorum, pura est de vacans simulationis suco, dc vanitatis lenocinio Z Neque vero veritatem in hoc libro, utranque in partem testimonio nostro fraudare praeuaricater sustinuimus:cum persona Ait supradicti induissenos meminissemus. O vita, ασέ σε δευμ morumque facies adulterina o germanas virtutes e medio sustulit

Magister ille populi procerumque mundus, mendosis actionibus invicem circunscribere docet homines. at vetat id spiritus doctor, ad Ephesios scribens. Religio de pietas, eoriamque diuersorium aurcerte domicilium, prosopopoeiarum theatricarum simulachris pro insignibus vasis plaerunque exornata sunt,quod homines permulti palam voci serantur. quae sinui lachra colere nos oportet nihilo minus de venerari,siquid mei iudicii est,ut exuuiis angusta de sacrosancta primordialis germanaeque religionis. tametsi ij ex eorum numero sunt, aut ex eorum natione potius,quibus Christus semetipsum non credebat, quondam inter homines verba faciens, ideo ut

Ioannes testatus est consiliorum sius conscius, quod eos non minus intus aut non aliter in corde, atque in cute nosset, utpote cui

nihil prorsus occultum esset. Verum his atque huiuscemodi multitudinis imperitae ludificamenti,,homines quidam praetexta fasci-

122쪽

busque spectabiles: quidam lituis,infulis,trabeisque insignes & --nerandi,cum aut scite utuntur, aut apposite rationibus suis ad ani mi obsequium,non ad ossicii functionem subductis: sucum sese se cete mortalitati putant, imperiorum maiestate adductie, aut religione obstrictae: cum reuera ludibria pietatis Christo Seruatori pedant,pro cultu de obsequiis, munerumque sacerdotii sun tionibus seriis, de spiritu non vacantibus. Has veritatis imagines & sanctita tis, utinam idolo mastiges homines censura sua tantum notassent: 'non etiam Seruatoris divaeque cius parentis simulachra ex aede Do imini deiecissent, contra morem maiorum. Sed enim vereor lege ut agere euangela iam liceat ad subsellia ciuilis iudicii, non tantum communis x togati, sed etiam praetextati & infulati. praecipue vero ad consessum prudentiae, quae maioribus auspidis subnixa est &. stabilita. quae eui iuri multum tribuit honorario, equitatem tamen eius iuris ait inem aut sustulit,aut magna ex parte deleuit & antiqua uit. Age vero, naturaene instinctu, an aemula proci uitate euenit in mores recepta iure gentium,ut in suo quisque ordine cupiat,conetur,& gelliat primam classem ducere 'ut primas ferre partes honoris & compendii Θ& cum id exanimi sententia cuipiam contigerit, ille ut in proximum protinus ordinem sursum versus adoptari,& deinceps in alium aliumque aueat, scansili serie ambitus & perpetua nec Vero ante auere & discupere desinat, quoad in praecipitem tandem altitudinem ardor cupiditatis euadat Atqui horum hominum sitim ardentem extinguere difficilius est fortunae, omnia

in spem cadentia iis largiendo, quam gliscentis incendii vim sile- .re guttuli stillicidio. Quanam igitur parte hominis, circuncisam tam esse Christianam dicemus es Vbi autem illa cordis circuncisio, cuius commetator est idem Paulus in epistola ad Romanos entheo spiritu in primis ficti pia ubi porro pura voluntas ubi farta tectaque mens hominis a spiritu cupiditatis improbae 3 An corde tandem circuncili sunt,qui sibi finem quaeredi possidendique,qui fastigium attollendi modum praestituere nequeunt Non ignoro haec & huius

cemodi acroamata,aurium non este ciuilium, nedum praetorianaria:

at haud scio an nunqua fuerint, nusquamque. Quare mihimet ipse haec cano vel philosophiae iam saepe dictae potius, cuius vix tamen ipse limen summo pede attigi. Inde aute est illa Sirenenata, omnium pellacissima, auctoritas & imperium in summo actu reria tum sacro, tum ciuili. quae homines non perlicit solum ad sese dc pertrahit: unde nomen inditum Sirenibus : sed transuersos agit e iam, porro ut

123쪽

LIBER SECUNDUS.

in Charybdin rapit plerunque, sitis bonoria atque honorum inex- . plebilis. Quem sane ad gurgitem cupiditatis qui penitus rapti sitiat,

introque mersi: rari stimum est pollea existere ut denuo possint,indeque emergere,ut legum iursique meminisse velint,aut diuini aut humanime mortalitatis quidem illi in rebus rationem inceptandis de exequendis habere, nedum immortalitatis. Haec sors vitae idola aurea oc argentea colit, ex iisque numina sibi aliena a Christo Seruatore facit atque abhorrentia, ut manifestum est animaduertentibus.Neque id quidem modo, sed etiam assensione obnoxia atque clientelari, atque eo amplius, assentatione quasi parasitica, ordinis hominum praetextati de infulati, diuinos honores prope dixerim adepta est,ut ἰσολου, hominumque fortunatrix,in quorum ordinum sententiam togata multitudo Sc militaris, pedibus non dubie transeuntes:illos in catalogum si non semideorum, certe σπreferre non dubitarunt cultu atque supplicationibus. Quapropter haec Siren quan libet penatium censuumque amplificatrix. quan uis

hominum ornatrix atque beatifica: velis tamen dc remis sapienti fugienda est,aeternorum tantum bonorum admiratori lc vere idolomastigi huiuscemodi simulachrorum, quae ἰσορμα coli sine scelere nequeunt. Et quidam talis actus vitae, quo florentior apparet oculis theatricis , eo minus fructus habet iudicio philosophiae, prophanae quoque,rerumque diuinarum nesciae. Siquidem qui rerum potiuntur,qui fata regunt cuiusque prouinciae,& cupere ipsi solent de satagere magis deinceps atque magis augescenteque indies captura,auiditate,vehementius affici. id quod si in ordine equestri apud Deum capitale, in senacorio sceleratum est ob idolorum cultu

quae in corde circunferuntur: id in natione sacrosancta, a curaque rerum externarum euangelicis institutis summota, quo nomine appellabimus Scio me paradoxa scribere,atque etiam antidoxa vitae in medio positae, ad quam ratio mea comparata est. Sed actus

quoquo modo peragedus est, quoad personam posuero, quam mihi ad scribenda haec induit amor atque admiratio germanae philosephiae etsi perleviter mihi exiliterque cognitae. Hoc dico quod fando

audire aliquando memini: si quorundam hominum ex eo ordine insolentia, fastus, Jc cupiditas a regno Dei abhorrentia,tantum apud superos Nemeseos,apud inferos plausus excitauere, quanta pud mortales inuidia flagrare memoria nostra superioreque coepere: causam nullam videri, cur tam beati putentur esse & aemulandia nobis, quam titulose & obseruanter salutantur a multis. Christus

124쪽

DE TRANS II L.

aequabilitatis vindex atque ciuilis isonomiae, diuitias δc fastum in o dinem redegit: tum extorres regno suo dc ciuitate domoque esse. ivllit:& vero in penates suos illos aeternos patriosque, vix admis . sum iri palam eos contestatus est qui copiis affuerent. Quocirca res supra modum secundae, quae oculoru nostrae mentis aciem splendore suo praestringunt, nullo pene loco numeroque rerum expetendarum,iudicio hominum iuris diuini consultissimorum, habitae sunt omni aetate. Verum ut est peruersitas sensus humani, multa ¢umuiralibus iudiciis,& senatusconsultis, atque etiam Areopagitarum sententiis, inter prima dc praecipua censa sunt, quae philo-sbphia diuinitus instituta ad quintam classem reiecit.Sequitur & a lia Siren, saepenumero comes aut socia superioris, vel verius secundaria. rationem enim suam habet ab illius seiunctam, sed tamen secundum illam illecebrosissima,exaggerata titulorum nomenclatura,supra ordines erigens quorundam fastigium,cum aequationis ipsa ut superior nescia,tum vero aeque in obliuionem mortales atque ignorationem sui aliorumque adducens, quos carminibus suis affecit. Constat eius hypostasis nitore & lautitia vitae: extructis principem in modum mensis,opimo victu, Syracusan6que&adipali, coenarum adiicialium abaco,instrumento Luculli conuiuatoris splendido dc redundante. Huius fastus appendices sunt, tum haeretis vestigiis clientelae manus ancillans, ad omnesque nutus supparasitans: tum comitatus multiplex atque miscellaneus, regem suum pastorem que stipantium gnathonicorum philosophorum. In buius comitatu de familia quosdam quasi seruos ab oblectamentis videas,

quosdam a ridiculis, a fabula mentis , a cauillationibus, nonnullos etiam sortasse ab obtrectationibus, aut scommatibus ridiculosis, sed aculeum ignominiae relinquentibus. Mitto qui a variis esse selent tacendisque voluptatibus regi parasitico : nullum visit tem -' pus, quo tempore non scite, dc tanquam frugaliter conteratur o- ἡ

cium. quod habent pro negocio beati illi homines de copiosissi mi .utpote quibus ad procurandum genium,propositi sui summam

vitaeque instituti applicare vacatit de contigerit. nulla etiam ut sit significannus enim loquar in eorum fruendorum intercapedo, quael rudentiae mundi bona & expetenda videntur contra sapientiae ccesti, mala dc auersanda. Heu perditas vitae rationes siterum enim

de saepius paradoxologiae indulgebo animo meo obsequens) heu pessime meritos mortales de potiore parte sui. Felicemne hanc vitam , an flagitiosam esse ceniemus 3 Heu prudentiae nostrae dictata

125쪽

exitiosa,atque anteuangelismo plane congruentia. nisi vero hominis est euangelium exosculantis & amplexantis ut Graeci dicuntinorem διονυσιαζω.Iussusne optare vir vere prudes,a Deo quicquid vellet, hanc sortem vitae peteret 3 caecum vitae ciuilis atque in celebritate positae,consilium de propositum. Quid enimZment sine compotes sunt rerum diurnarum aeternarumque consciae,qui huiusmodi vitae aemulatione ducuntur)At beata nobis &aemulanda videtur vita opibus circunfluens. Nam quotusquisque hominum paulo nauiorum vacat eo crimine,eorum quidem certe qui in eo peccare potuerunti Cum interim improbissimus quisque huius petitor conditionis, perditeque ambiens, tamen ut Caesaris candidatus simulet se petere. Quotus autem quisque nostrum meditatur,aut meminit invita instituenda, lecantata illa paradoxa,Oraculaque certillima caelestis sapientiae, Beati pauperes spirituὶ de quae sequuntur. Immo vero quis non pro paralogis habet, no modo pro paradoxisZQuis porro illud non modo philosophicum, sed etiam philostauricum attendit, eodem ore veritatis pronunciatum, Beati qui persecutionem

patiuntur 3 At haec sunt verba Christi, unigeni fili, Dei: patrimonii

sui opimi atque beatissimi auctionem facientis prcconio exaudibit, atque etiam olim exaudito per uniuersum orbem . Q ijd igitur tam discrepat ab suo opposito,quam prosessio nostra dissidet a vitae proposito 3 Nam clim nos omnes Christigenarum professione gaudeamus, cum adoptionis caelestis iura habere nos gloriemur, ab altero natali manantia : paucissimi tamen nostrum ea licenda tanti ducunt,quae aestimari humana mente nequeunt,ac sub admirationem tantum cadunt,quanti ea esse putant, quae cum suapte natura spernenda sunt,tum precario solum iure obnoxioque possidentur. Nimirum Sirenum Stygiarum carminibus aures hominum obsessae ac delinitae, monita veritatis, hortamentaque coelestia, ut iis contraria respuunt. illudque est scilicet praescitum praedictumque propheticum , ab illo euangelistarum vertice quodam loco citatum, Domine quia credidit auditui nostro, & brachium Domini cui reuelatum est 3 Quo brachio vis ac virtus sermonis euangelici significatur. Quare fides, tametsi in omnium sermone est,ac per ora populi,senatus, atque equitum volitat, ut festiua de amplectenda: iustam tamen hospitalitatem, atque etiam iusta longe inferiorem, in corde perpaucorum inuenit e multitudine delectorum. iisque demum Iesus sese indicat ut discipulis suis, manifestόque ostendit, ut est apud e dena p.quarto decimo, non etiam mundo,id est pol

126쪽

DE TRANS . HEL L.

et a

tibus,copiosis,&illustribus,a regno Dei abhorretibus qui mussi sunt ipsius decus & ornamentum. Si quidem procerum motus haec cuncta sequuntur: humanu paucis vivit genus, ut apud Lucanum Caesar inquit. Age, quid habent iam mores simile conditioni hominum &habitui,ob noxam admissam intus aegrescentiuZQuid vel tantulum habet vita moribus hominum instituta, incestae lustralisque poenitentiae,quq nobis indicta est,edictoque perpetuo iniunctaynam ster-notypticam istam, quasique histrionicam,qua in specie utimur more quodam solent, nihil moratur Deus,planctus est enim Pharisaismi, atque etia Hellenismi verius,quam expiabilis resipiscentia Christianismi atque praecordialis. Potestne igitur quicqua e diametro cuiquam magis esse, quam hilaria perennia, aerumnota vitae opposita sunt, de velut cruci affixaeZAtqui nanc Christus ipse Seruator & Dominus,christis suis denunciauit, id est nobis omnibus genitali spiritu rediuiuifridque imperandi verbis,atque in formulam iniunctae necessitatis conceptis.quippe qui crucem suam tollere unumquenque iusserit,qui quidem iis em vestigiis aut eorum aemulis,viam in coetu post ipsumat sectarit. Hic aqua illa purifica,vetustique hominis expiatrix,haereat necesse est nisi crimen hoc esse capitale fateamur, cuius criminis comperti longe plurimi mortalium, & manifesti sumus. Ita si poenam deprecamur aeternam,ad aram nobis miserico diae recta confugiendum,omnibus quidem illam nunquamque non patentem,sed resipiscentibus. At vero qui resipiscunt, stulte sese de semetipsis consuluisse perperamque agnoscunt. id quod in primis necesse est ut faciant, qui Sirenibus mundi sese pertrectandos dederunt, atque deliniendos. Meminerint autem quae 3 semper lectores,huiuscemodi disputationes ad vulgus non valere,putentque intra porticum philosophiae, a qua tamen procul absum, haec a me dicta esse, non in atrio honoris, non in officina ciuilis cupiditatis, non in campo honestae ambitionis, non in conuenticulis alumnorum sensus communis, cuius alumni sumus: quod ineptire plane esset, non commode & apposite tantis de rebus disserere. Proinde qui Christianismi dogma sociare cum Hellenismi atque gentilitio sperat, id est cum Aristippeo,circuncisionisque praecordialis nescio α exorti, is ut opinor non diffidet, se cauum a conuexo dirimere etiam posse,aut Vtrobique operam ludere non grauabitur. tametsi illa non difficiliora sunt fortasse, quam a Christi cruce difficile est aerumnarum agmen, rerumque aduersarum molestiam dissociare. At vero sine cruce Christi ad beatam vitam subvolare,eos demum

127쪽

credendum est, quibus aeterna diuinitas gratiam Adrastiae legis fecerit. qua lege pater ipse coelestis, filium suuna teneri dilectum acvni genui ante omneis voluit. Quo apparere potest quanto in errore vita versetur,& promissoru Christi in quanta diffidentia: qua nulla maior est e in lania, nulla capitalior culpa potest. Me miserucum haec dico, dc ut dico, sentire etiam cogor, ita enim vivus v dξnsque quod dicitur . sed reliqua ominari vereor. Verum duae iam

dicti sortes vitae, earumque Sirenes,rerum filixarum temporariam possessionem, perpetuam faciunt destinatione mentis,cotta quam nominu natura, rerumque ipsarum constitutum est. Vsum etiam dc

fructum peculiarem dc precarium, ut suum,ut liberum, ut propriis, 'atque optimo iure possidet: cum nihil non profectitiu,nihil non temeritati obnoxiii casusque, habere nos sciamus. exitialior tamen est eorum securitas,qui dubias coenas ructantes,reditus consecratos Scfiduciarios, iure vel potiore,ut sanctos, ut Domini nota insignibusque impressos ut profanis manibus intactos,quam auita patrimonia possidere se ductit. nempe quasi in referendis rationibus eadem conditione futuri sint homines pecuniosi atque peculiati. Hic hic atrociores, his exist it,ordinis illi dedicati obtrectatores. Quid enim

aiunt illi in fututum est tandem, si ij qui sese christos Christi esse

prccipuos, ac pene solos perhibent, dc tanquam e cohorte Setia toris praetoria, aut principe ac signifera, gςnialibus sacris initiati magis esse quam Christianis, videri non verenturὶ Quod si redii dantes copiae nusquam non fere,nunquamquq non incommodet, hanc deformitate faciunt in atrio sacrosancto, quod hactenus sa tum ac tectum ab omni iniuria, Christi reuerentia pr stitit: quem tandem non subeat impetus,si non in eorum sententiam transcudi qui licentius quam par est ceriserium stilum adigunt, vel mo-micum potius, ineximium ordinem: tamen secus de illis existimandi Θ Quem etiam nonnihil censendi de cornu illo copiς tandem exhauriendo, quod plenius fit indies o tumentius, dec dente innocentia s Audiant igitur ij ad quos ea res pertinet, audiant linquam fremitum Aij Locuth, ne sorte ad secessionem spectet haud aspernendam, ad nationisque sacrbsanctae exuendam

foede reuerentiam. aiunt enim ut est huius temporis confidentia vel vociferantur potius, non ante redituram religionis constitui

faciem spiritumque s ortasse siquando rediturus est, iusque habiturus pol limini j quam fastus de cupiditatis sportae, vix scias si perstuentes magis an perfluentes, ad sportulas redierint ciuiles i. ii,

128쪽

aut canonicas. tum demum enim sere inquiunt, ut quod nunc paucis satis esse non potest, plurimis sussiciat i nomiae beneficio, i proportione quidem geometrica attemperatet. Verum haec de alia

eodem spectantia, mox Drsitan viderint ij quorum est inspectio

summa pecuariae Domini, atque etiam Vineae recte atque ordine

repastinandae de excoledae.At etiam ne qua indignatio desit quod si palam dicere religio est, hic tamen intodiam ex istorum natio ne praecipue esse dicuntur, qui nulla exempla beati pauperis esse

putant, iuuenesque hortantur ut illam ire viam pergant. Quos tamen ne stomachentur aequi animi) aut eoru permultos, ita morte obeunteis videas: tantis ut ex copiis, egentibus exiguam stipena,

. propinquis atque necessariis legata praecipua aeris alieni relinquant. Age porro, quis nunc natalibus vel obscuris ac plebeis ortus si maiore quodam filo privditus, sericum sese filum aut purpureum unum, sortitum esse in colu trium sororum experiri coeperit, vel augurio liberalioris seci atque festiuioris,in animuni induxerit. nostatim titulosis gradibus standere in coelum gloriae theatralis nititur, in ordinemque semetipsam beatorum omni ope adoptare,&mox in collegium semideorumὶ Quis hominum Drtunatorii non prandere videri vult ut Crasses quod aiebantὶ &χ conare non ut Lucullus aedificareὶ Quis se peruacaneos census, annuosque prouentus, in stativis quaesitos cupiditatis Idis emerita ambitionis stipendia, eiusque germanae sororisti uterinae, quam. vocant, non in desistas; in voluptatem, non in seginam denique

vertit inertium amorum: in nrturamque conterit desidiae, quam Sirenem improbam vocavit Horatius Haec equitem, hcc populu, hic sacrum serma senatu, excepto sapiente tenet. Quis vero ru

. sis non intelligit, non videt,non perspicit, Colosteos quosda homines, stipatos clientelis agminibusque succinctos, quo vulgo putantur beatiores,quo religiosius adeuntur a multis δc coluntur, edinuisos magis esse vulgo, suisque interdit cultoribus, turbaeque circunfuset, ob taedium obseruati ,eorumque sestidiumὶ Eo vero pro- pius sipe abelle a furiali illo conuentu,ubi Tartarus ipse bis patet in pretceps tantum,& quae sequuntur: quo magis in c lo esse sui est Latine loquendi consuetudo iudicio populi ordinumque existimantur3 Multa certe moribus hominum,rumore secundo plausaque excipiuntur, in theatro viri urbanae Matriorum: quc in re gno Christi quo de regno nunc loquimur, aduersante numine seri nemo negare potest. Quare animaduertere lectores oportet, non

129쪽

pt cepta me vite, non hortamenta his commemorandis scribere.

quotum in primis egens ipse sum atque insciens: sed in rebus su

iuscemodi potius cum lectore non quolibet, animi causi animaeque commentandis, aristimare, quam e diuerso vita, atque etiam ἡregione comparata sit ab ea ratione disciplinc, in quam disciplina

iureiurando adacti sumus ipsi lustrico sacramento. Potestne tande homo novus, in ossicina diuini spiritus reconcinnatus, sine scelere hqc expetere, ea omni ope consectari r quae spiritus illi Stygij, cupiditatis,ambitus, elationis magistri, ut regni sui ac tyrannidis si mamenta, in mundum introduxerunti Atque ex eorum quidem hominum natione sunt Lotophagorum proceres: qui in imum maris sidunt,asinaria mola premente ceruices illas quanuis arduas, superbas de inflexas . ad quorum fortasse sortem Christus humilitatis dec is euangelico tropo allust: tanquam in mari mersi curarum terrenarum oci inanium, caelum iam ipsi suspicere ς ternitatemque

nequeant. Idne autem satis animaduertere posse videntur aut memini illa, partim qui honores sibi ciuiles, donatos fortunt beneficentia, non creditos esse censent caelesti prouidentia: partim qui pontificatus, antistitia, aliaque sacerdotia, sic enim nunc reditus annui, non munera ossiciosa ministeriaque vocantu t) non fidei

commissa antiquς pietatis esse interpretantur, sed legata quaedam ludicra iucunditatis, ad utendum, fruendum,liguriatidum relicta ad curandumque alias molliter oblectandumque genium Hi sunt qui in altissima securitate qterni aevi qu runt; & tanquam optimis ab auctoribus & locupleti simis accipiunt,ea bona, quae in nullius hominis mancipio sunt,etiam si esse cccperunt iandiu in commercio Cum interim ij quos ipsi auctores laudant suos ac largitores tot tantorumque titulorum, in pari a quiescant maioreque supinitate. nempe tanquam praedibus ac pr diis t dicitur) dc Seruatori ipsi, dc populo plebique animarum cautum sit Euiusmodi libera litatibus. Scilicet i dc fas nomina monosyllaba, honori haberi non magnopere solita sunt ab ordine grandium mortalium,instagni terque extantium super aequabilitatem ciuilem. Et vero classes etiam ipsas,5 populum sui verum fateamur in ordinem magis cogit, atque ad aequi bonique reuerentiam redigit, tenuitas sortia narum atque mediocritas,quam Domini timor, Christianistasque pietas. Iure enim ciuili gentiumque, quo iure nominis quoque Christiani, ut quondam, finies adhuc reguntur: mortales ferme O-ones tollunt animos submittuntque, pro modo dc captu fortunae

130쪽

fortunarumque. Quin & ex eventibus rerum splendidia aut ob- scutis, aequi plaer inque homines atque 4niqui sunt: ne gratuitam putemus sortis fortunatricis benignitatem: ut mirum non sit, tam arduum esse diuitibus & copiosis in regnum Dei ingressiim, quod Dominus olim testatus est. Aliud est etiam & prorsus diuersum ip-psitus fortunae hominumque consilium de instillitum. Siquidem apud eos quos bonos aequosque credimus, bona nostra deponere solemus de gaudemus. Illa vero aleatrix caeca, surda, volubilis, &praeceps consilis,libentius sua .commendat malis atque nequitia

praeditis. quippe quae iniquos homines vi dictuin est facere,atque improbos, ex aequis bonisque consueuerit. Aristotelea quodam in problemate ludibundus, quamnam ob causimi linquit paupertas frequentius ad bonos diuertit, quam ad malos Nempe quod

cum omnibus inuisam se norit esse, bonos tamen melius. sese Mcommodius usuros intelligit id ut qui mala vertere in meliora nouerint. id quod pbila phia quoque carminibus suis facit in moribus hominum, qui quidem eam audire sibi persuaserint. Verum

monstra iam dicta illecebratum iisdem parentibus orta sunt, cum anxio corporis curandi studio, & incuria mentis. ex eoque fonte error ille manavit, qui per orbem effusus veras ac germanas virtutes adobruit Christianismi, ritus antiquos obliterauit, aequaleis actionum mirificarum. quibus tamen virtutibus fidem magna ex Parte abrogauerunt aetates deterrimae, moresque degeneres Christi 'adoptiuorum. Hic enimuero praeterire Sirenes reliquas statueram: sed earum una praesto sese sistens, in oculosque incursuas in aureique, praeuaricationem obiicere mihi visa est, aut crimen obliuionis: praesertim quod hoc tempore magnum ac numerosum post se trahat comitatum, nitoreque conspicuum, & luxus elegantia. est

autem illa, summa venustate ac lautitia praedita , germana Cupidinis: cum omni ipsa genere lenocinij ad animos perlectandos instructa, tum Veneris cesto succincta, carminibus Homeri nobili

eGυς, πί φασις, ητ' ἔκλεψεν π Huius Sirenis carminibus,

sexus uterque hominis asscitur non aegerrime. Haec omnes Vene ris sermocinationes, gestus, appellationes, tactus, assectiones, nutus, petitiones, lusus, protervitates nouit. eiusdem disciplina ludibundos aspectus, oculorum coniectus, nictationum prolusiones, Veneris lacessandae praeludia complectitur. Omnes denique amoris licendi emerendique sermunculos, verborum velitatiunculas

SEARCH

MENU NAVIGATION