장음표시 사용
71쪽
stam,& veluti squallentem recordationem esse, ob errorem admisesum in vita instituenda,atque in ratione comparada ad functiones
animae commodas, naturaeque rationali consentaneas & congruentes. At vero cui resipiscere contigerit resipiscentia euangelica,id est poenitendam esse admodu pigendamque Adamidarum vitam persentiscere. qui cum salutis appetentis praecursore philosophari, qui cum ipso denique Iesu Christo diuinitatis emissario & interprete, rationem vitae beatae inire instituerit: huic in primis expiandus ille Adamides vetustus est,qui in Dei comitatu obsolescit, cum alias, tum vero poenis ob secus vel admissa vel consulta de instituta,ab sese expetendis. Et qui e caelestia iam vitae praeceptis, quae inter mortales inclaruit per Iesum Christum de prodita est, rediuiuum hominem
suum formare concupierit. is suavem ut nexum disciplinae euangelicae, atque interpolatricis hominum,ineat necesse est. nanque hac
una ratione vitae, tetro ex illo caecoque ergastulo Stygij plagiari j exire, in libertatemque poterit asseri arbitrii, dignam animo immortali,& praesertim philosophiae cupidissimo. Liberu autem arbitrium cuiusmodi intelligam hic testanὸu habeo,ne conflictari mihi contingat cum iis qui status controuersiam duriusculam nobis faciunt, aut cum illis qui decretis vel nouis, vel rediuiuis potius, in necessitatis compedes impegisse dicuntur: quos Christus vindex caelestis, liberali manu ut antiquo verbo loquar asseruerat,ecatastaq; AEgyptiae impotentiae & Helleni sint,ad pileum Hebraismi prius, deinde
Euangelismi,euocauerat. Mihi quidem τὸ,τεα-ἱούσπι, καιτο ἐφ ἡ-ιν,6
disceptationem excitare videntur, quam propter intellectus humanus Pythium illud γνωριις υτ is recordari debeati deque ipsa controuersia,cuius Paulus disceptator esse arbiterque veritus eii, aut prorsus nihil aut amplius atque amplius pronunciare in perpetuit. Quid enim iudicio mortali cu iis, quς Deus ignota nobis esse voluit Hoc autem nuper vir doctissimus,ac de literis eximie meritus, quem nominare in praesentia supersedeo, recte censuisse mihi visus est,in locum illum insignem scribens epistol diui Pauli ad Romanos, contra quam plerique arbitrabamur eum sentire, ob quaedam quae exierant ab eo praepropere, aut exciderant illi sortasse expressa studio amicorum. Ego vero existimo sui alibi dictum est) eas contentiones, quae hac de re quibusdamque de aliis exarserunt non ita pridem, studii plus habuisse sui fert concitatae mentis impetusὶ simultatisque philosophicae,no vnis forsitan in partibus,quam aequitatis
72쪽
innocenter aemulae,ac candoris animi, euangelico spiritu indoleque imbuti. quod pace dictum velim omnium ad quos id pertinere potest. Satis enim omnes nouimus quam aegre tibi temperare soleat strenua vincendi cupiditas. praesertim cisa Marte suo splendenis'; freta est,& Palladis instinctu percita, gc minis armis instruct . Haud equidem nescius sum, ita nos esse liberae volutatis ut 5 motus animi nihilosecius,& temperatio habenaeq; propositi ac consilii .apud hominem illa quidem,caeterum penes Deum sint, animorum utiq; potentem,& creatorem. Siquidem prouidentiae fascibus & auspiciis, arbitrii ductus, tenorque volutatis,conssensu omnium cedit non insipienti una .Vtpote in quo vivamus, moueamur,& simus: quod idem Paulus ait. Nec ideo tamen quisquam est sanae mentis, quin in pet- peram consultiς, in temere susceptis,in secus admistis, simul ut resipuit,destitutum illico a Deo sese culpa sita aut scelere fateatur, perurgente coicientia quin poenam eo nomine, a numine,ab homine deprecari vereatur,quasi non voles ipse, insonsq; peccauerit,etiamsi
imprudenter quasique imprudes egerit. Quocirca putidum admodum est auribus lectorum de auditorum ac fastidii plenum, quod quidam scriptores huius temporis, homines pereruditi in disciplinis elegantibus, libentius nihil faciunt,quam ut libero arbitrio eiuC.
que asterioribus proterve conuicientur, alternasque commentariorum paginas eodem argumento impleant, sic te in hoc venditantes factioni,vernili pene dixerim loquacitate ut non decantatior fuerit Orestes olim in fabulis scenicis, quam arbitrii & iustitiae humanae per ludibrium mentio in libris theologicis . Neque vero sunt haec acroamata tam scita, ut decies repetita placeant & centies. Neque fides & dilectio numeris omnibus absoluta, incilita lane vocabula, suauioque digna. atris illis salibus discordiae satyricissique apte com mendantur,aut conueniunt. Atqui haec ipsa nomina, honoris tantum causa Christianismi commendanda yominatim atq; euangelii, sordere iam coeperunt,atque ob lescere usurpatione ni inia. Ecquem enim iam pudet, non dico scriptorem memorabilem, sed vaniloquentiae nunc celebris institore illiteratum & officinarium, iustificam istam fide, nulla non virtute vacuam supinam & inertem,& vero sempiternae vitae securam,obuio cuique venditare, libello e sinu prompto 3 & homines non animam sed spiritum ducentes,&charitatis alumnos sui quidem credi volunt amarulentiae sarcasticae sententiis non pudet, aut piget, rerum diuinarum commentarios scede contaminaretnimiru multa acrius & nauius oppugnarentur,
73쪽
Tocelerius & certius expugnarentur,in hac quidem certe specie,composita acie argumentorum,ac genere scribedi didascalico: quam petulanti maledictorum agmine,& vicissitudine rescribedi acerba,&argumento dissona. Etenim moratas disputationes,qua de re nunc agitur mea quide sententia non morosas esse conuenit si numine stillatas este volunt existimari: quod necesse est omnino iis qui persuadere cupiui. Versim enim uero philosophia nostra Christianismi alumna,admodum diuersa est,abhorrensque ab Stoica & arroganti: quae nihil non tribuit & largitur humanae sapietiae, cum haec nostra oraculari aut horitate codocefacta, homini quatiuis eximia ac felicinatura praedito,quata libet docto de sapienti, nihil opis & prcsidii in cohorte sensuum,nihil in facultatibus animi esse censeat,quantuuis tranquilli,compositi, atque considerati, duntaxat ad summam bonorum adipiscendam: si quidem fiducia sui subnixus,vel vir,vel homo, pomoeria egressus sit diuini praesidii:aut si tesserae vigiliarii oblitus, securitatis culcitret indormiscere coeperit tanquam sub tutela tutus sapientiae philosophicae.Offensatrix est enim casitat sxque adeo humana sapientia,adminiculique indigens superne profectitiimonaliter atque inter velificandum nauta, tametsi non cessans & solicἱ-tus, flatus tamen indiget obsecundantis, qui votis exoratur ut Dei indulgetia. Et nobis res est invita cum angue peruigili reptili,calcibus imminente, stolido primum sensui quasique muliebri, obrepente dein rationi quoque sensim masculae ac meditat ,sepe etiam a calce sursum versus arrepente, eorumque tandent ceruicibus sese centuplicato circumplicante,qui hilares, nitidi, praetextati,conchyliati,tum sacris & profanis fascibus conspicui, turbam summouent longissime popularium. Sator est idem messorque scelerum,ex improuiso fere imminens, omnes articulos callens,omneis aditus te nens circunueniendi hominum quanuis cir spectorum. Caeterum
eo exitiabilior hostis,atque inimicus capitalior, quod minus iis infestus est,unde propius abest id quod iam olim de vulpe in proue bium venit.Nam quos in gre suo esse nouit,eos partim in tranquillitate quadam acquiescere atque secthitate, partim altum somnum edormiscere prosperitatis sinit: nimirum seriarum vitς usuram, S laxamenti deliciam,in nexu sempiterno durissime exacturus. In viai uersum porro generis humani noxiet antiquissimet & decantatissi-mς, parens & auctor: quaeq; diuinitus tantum expiabilis erat qui ob superbiae immanisiimae facinus, caelestiu ordine motus iudicio Dei,
primo amplissimoq; gradu dignitatis deiectus proseleno pretcipitio
74쪽
II ut Graeco verbo dicam) malorum omnium vitiorumque semetem, per orbem terrarum ubique iecit ob inuidiaria ex qua messem perennem animarum iam inde a primordiis rerii facere instituit,atque in dies magis ac magis pergit,multiplicem & variam, de exaggeratissimam. In messe autem quam Seruator sibi facere suoque in agro
instituerat, quem suo nomini nuncupauerat & consecrarat,annulo
etiam suo sponsalitio obsignauerat,stragem semper edidit de populationem, saeculis multis calamitosissimam:& vero nunc maxime
pergit edere luculetiorem in dies, tua plebis,qua procerum. Id quod
communis sensus animaduertere, partim alias res agitans,partim ad res stupens perpetuas & immortales,non potest. Prbii supreme conditor,ex tanta massa tuae figlinae quotam partem delegisti,quam in cohortem illam beatam secerneres amicorumZQuis rationem inire hanc auspicetur sine horrore animi ac stupore Verum ille improbus, mortis immortalis conditor, a primordiis protinus, & a vitae intellectusque tyrocinio,inentem humanam ad imaginem Dei fa-chain. te statu deturbauit securae ac beatae innocentiae. In uno autem aut in alteto homine livoris sica feriendo, posteritatem totam in aeuum sauciauit, lethali quidem illo, nec tamen inexpiabili vulnere. Etenim Dei filius decreto aeterno destinatus humanitati suscipi edae, immortalitaisque morte sua mortalibus restituendae, in crucem Metus ab hominibus, quod identidem inculcandum est auribus naturam ipsam humanam,quam diuinae sociabilem aduentu natalitio fecerat, in gradum ille quidem,sed tamen sic reposuit,ut caducam ipsa conditionem retinuerit,cum voluntate ut supra dictum viroque versus quodam modo libera,tametsi obnoxia. Hic locus est,parteis ubi se via findit in ambas. Et animaduem tendum nobis est hoc in loco etiam etiamque, quo nobis haec libertas arbitrii,qualis est illa cunque,data sit: luanto cum discrimine ad finem properemus,& summam bonorum aut malorum: quam
decliui denique loco, quam lubrico,quam abrupto situm sit diuortium illud viarum, sursum semel, deorsumque serentium: quandoquidem inde reditus nullus est horrendum dictu) sperandus aut
timendus in sempiternum,adeo metus nullus illuc,spes huc omnino nulla comes est.At vasculum nullum horoscopum mortis inuenire hominu solertia potuit, luntaxat non vanissimu, etsi summa industria caelestium motus corporum, statasque vices eorum conuersionum, scrupulari obseruatione comperit & praedixit,atque eo amplius momentaria. Philosophia autem euangelica non alio vel
75쪽
solario utitur, vel nocturno horoscopo, quam tessera vigiliarum a Domino nobis data,qui excubias & matutinas,& Vespertinas,antelucanasque edixit. Omnium enim horarii aduena est mortis nuncius:idem viator supremi tribunalis, interdumque vadator hominum, praeceps atque tumultuosus. Proli diui nunc immortales,quod
nam argumentum conuenientius esse potest,aut commodius com
mentationi philosophiae' Certe sub armis eius,intraque praesidium philotheoriae expeditos, a morte deprehedi satius est,quam sub se tunae sarcinis,in campo ambitionis, in statiuis cupiditatis, in diue
seriis amoenis opprimi voluptatis. Verum enimuero mentes ad diuina aeternaque contemplanda conuersas, furiae veteratrices, & im-yrouisae, atque ubique locorum grassatrices & maleficae,variis auocamentis ac ludificationibus abducunt:opinionem vel fixam aeternarum rerum labefactant:quippe quae res gestas a Seruatore, actorumque seruaturae auctoritatem, omnem etiam ut supra dictu est oeconomiam tametsi testatissimam,in opinione,in sensu,in fide tot aetatum,tanquam in aes incisam, monumentis marmoreis & cedrinis, aevoque nullo cessuris,insculptam,inculcatam etiam tot gentibus. cordi ut ita dicam terrarum orbis inustam,tum fide, morte, cruore tot agminum deuotorum sanctam,fixam de affirmatam,tamen labefactare identidem aggrediantur, machinisque conuellere multifariam. Nam etsi fundameta Christianismi Herculis columnis firmiora sunt in uniuersum, in singulis tamen mortalibus labantis animi tentationes identidem repetunt,molestaque negocia permultaque exhibent, nisi numen adiit praesentissimum. Tanta enim fuit magnitudo beneficii diuini erga nomines,ut illi cedat prorsus hu
manae mentis captus,in nullo non nostrum interdum eo repetente
vitio,quam apithiam vocant. Quaprorter Vt inquit Chrysostomus in epistolam Pauli ad Ephesios j longe admirabilius est Christum viventibus legem euangelam persuasisse,quam mortuos exuscitasse: id quod validis ille argumentis ostendit. OEconomiae autem ab ipse Chri isto administratae,exactus intellectus eiusmodi est,ut de eo id dici pollit quod de daemone AEgyptio Lucanus poeta scripsit,
Nunquamque fatis quaesitus Osiris.Tum de fide harum rerum certa, id Ouidianum non minus dicetur apposite,semper enim perdunt, semper & inueniunt. Haesitatio enim nostra,rei toties etiam a nobis iudicatae quaellionem refert subinde renascentem . nec verδ no stra fide quicquam eius rei promittere possumus, nisi Christus aeternitatis sponsor,& Ecclesiae sponsus, id sua quoque fide esse,fiduciaq;
76쪽
sui iusserit. Et mens quidem humana atque ratiocinatio , ut mus in pice quod prouerbialiter dicitur in aeternitatis contemplatione, in iisque conflictatur,quae de Christo domino nostro, deo eodem atque pariter homine dicuntur: quae de libero arbitrio, de sempiternis actis prouidentiae, quos Theologia vocat, ut inquit magnus Dionysius:a quibus ipsis utique genealogiam illi duram necestitatis ducunt, qui liberi arbitrii appellationem nimiopere oderunt. Iure ciuili liber est homo non minus,& ingenuus,qui omnium legum nexu tenetur. Arbitrium igitur esto etiam liberum, licet ob noxam illam primordialem obnoxia sit conditione. Equidem hominem sic meritis suis,fidei fundamento nixis, aluum fieri puto, ut seruus suis nummis redemptus, liber olim fiebat. at seruus suos habere nummos nequaquam proprie dici potest, cum nihil mancipio sibi quaerat & possideatriae homo quidem liber arbitrium habere vllius rei potest,quod non magis Dei sit, proprium,quam eius
qui habet,suum. Proinde ut iure summo connivente,seruus nummise demensi sui reliquiis,confectis,ad libertatem sic homo et bitrii sui adminiculo ad salutem aeternam aspirare non prohibetur, indulgente prouidentia. Vertim in iis aliisque eiuscemodi mens humana
curiosius commentans,in asystata quae dicuntur argumenta,incurrit, quorum exitu invenire,explicationemque nemo potest. Quare
in ea caligine speculationis deprehensis, quasi in aestu alternantis haesitantiae, opinationisque euariantis,ad sacram illam sui iam dictu est nobilemque anchoram γνωθι σεαυτν respiciendum, in eaque subsidii certi fiducia secundum Deum collocanda est,ubi nullus temeritati atque errori locus est. Id quod mihi Paulus saepe dictus.Theosophorum Plato admonuisse videtur in epistola nobili quam ad Romanos scripsit. cum in Dei iustitia atque prouidentiam inquirere nos
vetuit,selectarumque animarum,& reiectaneam iura,causasque diu, ceptare. Neque enim analogia intercedit inter praescietiam Dei consiliaque,&intellectu coniecturamque hominis, & oracularis elogii ponderibus, non humani sensus praeiudicio, argumentationisque philosophicae, rerum aeternaru auctoritas & fides expendenda est. Mihi verὁ non modo curiosum,sed etia fraudi ingenti videtur obnoxiu, quod paulo ante dictu est,inea inquirere, quae Deus clam nobis esse voluit. Etenim multos olim mortales doctos alioqui viros & eximios, transuersos abripuit colentionu stus,tuendis pertinaciter dogmatibus incosulte susceptis. huiusmodique non ita I ride qstus, nescio quo primum numine,an turbine excitatus,tantoque interuallo:
77쪽
vnitatem Christianismi repentὸ secuit & luculente: 1sque admiratione primuingenti, mox etiam stupore,deinde studio non minorea multis exceptus est. Habuit enim nouitas frontem primam festiuam ac speciosam,antequa augescens pervicacia duriorem in mo dum eam perfricare institit.Id ego cum honoris literarii causa, tu alias ob caulas nolle factu:deinde lito exemplo factu, si factu oportuit, itaque in fatis fuit prouidentie: tu quorunda cum inuidia persectu,
dc quoquo peruagatu gentili. quom vicem mediusfidius vehementet dolere cogor, consiliumque reprehedere viroru ingenio doctrinaque praestantium. Quid ni aute id faceret qui ab eoru auctoritate videam imperitu vulgus licentiam mutuari: improbὸ quidem illam insciteque de immaniter,sed tamen utcunque adubratam: tum ea fiducia ludibria religionis comi nil clausum alia super alia, deludis placitis antiquis sanctissimoru Christianismi Emolpidarum. Quid enim3ad
summumne indignitatis non ventu est id quod a me taceri sine scelesta prevaricatione no potest cum hominu coniurate cateruet palam decuriantur ad discrime tollendum bonorum & malorum,atrorucandidom, quod decus est decorque couersationis hominu, pignuLque regnoru 5 ciuitatuZEst enim ut opinor vita iam in pr cipiti sita, si pietas, si religio,ac Dei conleptio eode loco habentur: cuius rei exempla quotidie non obscure produntur. Hanc morustragem, hanc Christianismi cladem, literarum bonarum ignominia, irtutum internecionem , cum in dies crescere, quasique aediu facrarum incen- diu o liscere conspiciamus,unaque Palladiu fidei conflagrare,pignusque aeternae beatitatis:quid animi iam habere, quid spei,quid expectationis bonae possumus Quid vero hominu sumus duntaxat Christianorii, si his portentis,si diris ominibus, si tot prodigiis, talibusqueno permovemur,atque perhorrescimus Atqui nec victimis cesis procurari, nec holocaustis queunt, quas publica piaque persuasio expia
biles nequicqua esse censuit, adeo ferum ulcus est Christianismi,carcinomaque indomitu orthodoxiae,quod nec scalpello, nec cauteri, nec remediis vllis cedit hominu, Sc Paeoniam modo manu poscit de manet Miseram & exitialem huius aetatis sortem,tametsi literarum claritatis mire instauratricis, quae perpaucorum crimine, permultorii scelere,religione se obstrinxerit dira & inexpiabili. Nepe qualitersioris doctrinae spledoriam nimius,in caligine atram illico Stygiamque verterit,aut rem diuinaru prudentiae nebula offuderit,exorta ex Averno, excitatamque a spiritu impotetiς praecipitis & erraticae. Imis enim summa, inferis supera, optimis deterrima, ea occasione
78쪽
permixta esse, omniaque confusa, quotus quisque non speciose dicturus est, istorum quidem certe qui literis tellitutis male cupiunti siquidem quam maxime hoc tempore earum studia nomenque inclaruerunt: tam maxime densis in tenebris nauigium Domini sese egit,& nocte intempesta. Qum dc lacerata nunc opprobriis nauis oneraria,alioquique iampridem veluti solutilis, pronaque ad naufragium,omnium oculis exposita est, inuidioseq; traducta. Interim autem nos vectores, qui ab illis ὀῖ γέλας dirempti, pontificia foanilia contumeliose quasique gregales vocamur, stationem nullam satis hospitalem cernimus purae de innocenti fidei atque religioni neque appulsum certum circus bectamus,oculis peruigilibus,atque in commune excubantibus.Vela publice libetes pandimus cunctationi δc incuriae, priuatim sinus totos haesitationis implemus atque disti dentiae, auras captantes interim desidiae supinae atque prolatatricis. Quae quo placidiores sunt, atque etiam placentiores singulis de uniuersis,eo pellaciores sunt utique, impendiόque magis noxiae& improuisis Sc vero plurium mentes in syrtes,in scopuloa, in vada rapientes addubitatricis philosophiae de deliberatricis. Iti est autem nata celebris nunc controuersiae lateque patentis disceptatio,
inter principes antesignanosque partium, ut hic illlaque signa auia spiciaque conspiciantur orthodoxiae: tessera etiam insigniaque ducum, Christianismi tutelam sibi vendicatium cum interim utrique virosque theologos quidem esse, n5 etiam theolophos dictitent. Ita
lud vero non ita valde decorum, parumq; adeo videtur esse rei disceptandae congruens,quod inde iam ab instituto certamine, reruindiuinarum caelestiumque argumentum, satyricis magis actibus ver
bisque,altera quidem ex parte praecipue tractatum est, motuque petulanti,quam philosophica grauitate,theosophiamq; decenti. Rursus id illis eorumque fautoribus magnopere reprehendendum Videtur, quod hinc animaduersionum sui ipsi dicunt atrocitate res geritur sub legum auctoritate: nec perinde charitate Christi,& aequi
bonique fiducia,ut quidem ipsi perhibent. Mihi vero de multis id
placere non potest,qubd cum copiis imparibus,dissonoque clamore, signa partium collata sint,in speciem aemulae, priscae,germanaeq; pietatis:utrique etiam auspicia sisa esse defendant tuendae orthodoxiae : momica tamen phalange atque etiam mimica imprelliones fiunt,agmineque irrito pugnatur conuiciorum Vehementius, quam acie instructa compositaque argumentationum. Id genus contentionis,vel dissensionis potius ter capitalis,in ciuitate Dei exortum,
79쪽
76c re esse Christiani nominis, nobis probari nequit,omnibusque ut ipse reor aestimantibu, secutam inde atrocitatem digladiationum, extremaque exempla petulantiae facinorosissimae. Huius tamen indignitatis solatium unum habemus, ne undique vita pudenda sit de deteitanda. Negari enim non potest, nisi ab imperitillimis,iisdem literis verioribus iniquissimis, exoletae iam & fordentis rusticitatis situm quae supercilio semper magis quam sanctitate censa est) plane detersium esse hoc eodem tempore,qui scripturae consecratae obductus, per aetates permultas exortes literarum cognitionis lingua rumque, luminibus non parum officiebat scholarum huius philosophiae. Ingentem vero rursus iactum ab illis virtutis de honestatis, enaui Domini factum esse: stragem calamitosam innocentiae atque religionis, indidem enata esse:quae mens cunque hominum,quod propositum cunque fuerit ipsius nouitatis designatom,cum nemo
inficiando esse possit,qui quidem non iniquus arbiter sit prodentisse veritatis: non video in rerum nouatione quicquam tanti fuisse, quamobrem gratulari sibi vita, nedu Christianismi summa debeat. nisi vero in ululat vitae, in existimationem Christianismi,in dignitatem religionis esse potest,& mundo coducibile,virtutum omnium chorum, quod decus est mortalitatis, doctrinae philosophicae summam tot seculis comparatae, sapietiae moratae opinionem nulla non memoria augustam, e conuentia, e concione Seruatoris exigi sie,explosisse,couiciose exibilasse: Ad iustificae autem fidei adumbramentum, tanquam benefactorum omni u instar, S: maleficiorum solum expiamentiana,omnia redegisse salutis subsidiae Excellentissimas denique virtutes, instituta vitae praestantissima pro nihilo ducere, ut sordenteis & obsoletas in conspectu Domini. Proh superi immortales,estne id animos hominum epulis accipere euangelicis dc caelestibus siliquas fallaces fidei & charitatis obuiae & compitalici , ieiunis obiicere:sicque lactatos homines imperitos, immunitate iustaec vacatione donare s Nam quotusquisque huius philosophic studiosorum,praeconium istud fidei iustificae,sane speciosum auditu ac
magnificum, non tanquam congiarium quodda opimum pronunciatum, excipit, vacationis operum, & licentiae omnibus numeris solutae timoris selliciti eamque incuriae inertis, perditae securitatis, somniculosae cessationis largitionem, ita acceptam refert doctrinae recens editae, ut iam vitae disciplinam,morum seueritatem ridiculam esse putet,archaismiq; deliri ac Saturnii redolentem3 At ii huius liberalitatis auctores sunt, operisque faciundi vacationum largito-
80쪽
res,qui donatiuis venialibus, tesserisque vaenalibus abolitionu pontificiarum,cum assensu multom, plausuque primum refragati iunci eo tamen bladiores ut verum fateamurὶ nouarum tabularum promulgatores,quod & gratis de Uberius gratiam admeti utur,& porro cum corollario in futurum quoque securitatis. Ecquis est autem sanae mentis, qui causis quicquam dicere ausit aut velit, quo minus vim illam salvificam, hominumque servatricem,& deificam, mortalitas conscia suae conditionis,acceptam referre debeat diuinae indulgentiae,non benefactis suis aut aliorumt Ecquis est porro,quin diuinae naturae fidem fixam, Christiquet heurgiae, fundamentum dc
fastigium esse celieat spiritualis aedifici j, quq sedes est regni Dei Sed
tamen haec ipsa fides,virtutum omnium sane princeps, illarumque praesultrix & chorodidascalos,serie earum ipsarum de reste gaudet, ut comitatu sibi consentaneo Sc congrueti. Quin de chorum illum suum, gestamine crucis insignem de venerandum ab inertia de segnitie vindicans, munificem esse docet, ad functionesque vitae ob eundas instituit ad modos hieropsaltae: qui non intus sibique tantum ipse, sed extra etiam atque omnibus cecinit. Haec insignia, haec decora, hos ritus religionis,si e ciuitate Dei persuasio gelium sustulerit, si mores antiquauerint,quid erit tum postea Ecclesia Domini 3 Nimirum officina quaeda amplissima perditae licentiae, effrenis voluntatis asylum, vel libidinis potius, taberna voluptatis plena lenociniorum, colubernium, collegium de sodalitas omnium vitiorum.
quem ad fine hauddubie huius philosephiae studia spectant de manifeste vergut,etsi alium ipse fuisse scopum eorum non dubito, qui primum hanc nobis telam ordiri institerunt. Quocirca haec 5e alia his assinia acerba commentatione scribens cum populo me agere testor imbuto perperam hac doctrina,cum eiusque protervis absurdisque defensoribus:non item fortasse cum auctoribus ipsis de nouarum reru molitoribus. os mediustidius ipsos in maleficiorum inde quotidie nascentium reatu magis esse de inuidia,quam incausa culpaque scelerata, per me licet ut omnes existiment,eorum sententiam , magis quam Verba attendentes. Idque expugnari forsan
posset, aut defendi, duntaxat quadam ex parte iterum,ad subsellia,
aut in senatu prudentiae,neutra in partem procliuioris,tametsi utinam ipsis in mente non venisset:aut certe cautius fecissent de modestius,ut ex atrio Domini sacrosancto taxiarchiam tollerent,decus rerum & dignitatem,sacrarum aeque ac profanaru. Quid enim oculis vel orchestrae, vel ordinum, vel caueae denique sebriae de paulo