Fr. Toleti Cordubensis e Societatis Iesu... In sacrosanctum Ioannis Euangelium commentarii. Adiecti sunt tres indices, vnus rerum alter eorum scripturae locorum, qui vel ex professo, vel obiter explicantur tertius haeresum, quae in hoc volumine confu

발행: 1603년

분량: 706페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

Dicebant ergo discipuli ad inuicem, nunquid aliquis

attulit ei manducare λ

NIHIL vltra cibum corporalem altius discipuli cogitantes, verbum Christi non intellexerunt: sed verba de eo,quem cogitabant,& appetebant cibo,& interpretati sunt,& inter se dicunt, s Nunquid attulit ei, aliquis manducare pJ quasi cibum non caperet, quia iam allato sibi cibo ab aliquo, resectus esset. Valde depressa haec erat cogitatio: nam si de cibo corporali dictum esse putant, salem an ministerio Angelorum cibus allatus ei esset, sicut eum Helia factum est, interrogare debuerunt: at non hoc inter se quaerunt, sed an dum in ciuitatem ipsi abierant,aliquis homo cibum ei attulerit. Erant enim discipuli a/hue rudes, & spiritualium nondum satis capaces . Nec verba adhuc Christi recte perpenderunt: non qui dixit, manducaui, s sed cibum habeo manducare, J quae verba non praeteritum, sed suturum potius, & iam iam praesens sigilificant,nec manducasse, sed cito manducaturum et Drimunt. Γxc etiam verba indicant solum Dominum a cibo abstinere voluisse, discipii R- Ios vero ad manducandum inuitasse, aliter ratio ista non procederet, s Nunquid attulit aliquis ei manducare l nam haec causa soli Christo conuenisbat. si enim attulit ei aliquis cibum, solus ipse non indigebat cibo: discipuli erb ieiuni cum essent,cibo reficiendi erant. Tenendum ergo est, Dominum eos ad vescendum induxisse,ipsum tamen abstinere decreuisse. Verba etiam' sequentia idipsum probant, in quibus de proprio cibo loquitur, de causam propter quam edere noluerit, affert: ipse igitur solus, abstinere statuerat, quamuis sciret discipulos cibum non aliter accepturos, quam si etiam ipse

manducaret,aut eum cibo iam esse resectum, eis constaret.

Dicit eis Iesus,meus cibus est,ut sactam voluntatem eius, qui misit me,ut perficiam opus eius. NO N intelligentibus discipulis cibum hune, propter quem illum com

poralem ditarc bat,apertis verbis inaniscitat. s Meus, inqitit,cibus est, xt faciam voluntatem eius qui misit me, J Scopus eius perficere . hic est cibus, qvcm me habere dixi, propter qucm a cibo hoc vestro nunc abstineo: cibus hic corporalis communis est, & meus, & vester,& hominum: at hie alius mihi cst peculiaris . Graece illud, Vt perficiam, Inoram habet copulandi, ac si diceret, meus cibus est sacere voluntatem eius, qui misit me, de perficere eius: Icu ut faciam voluntatem eius qui misit me, ee peificiam opus eius. sicque lcgit August. lib. 83.qq. quae. 6 . nempe cum particula copulandi. idem est sensus. siue hoc, siue illo legas modo haec enim duo, facere patris mittentis voluntatem dc opus eius perficere, cibum suum Christus adipellat. His verbis non negat se uti cibo corporali debere, sed huic esse cudum spiritualem praeserendum: nec venisse in mundum propter cibum corporalc m, sed propter hunc qui est voluntatem lacere eius, qui misi eum, Mopus perficcre. Duo

262쪽

A Duo supersunt nunc exponenda: nempe quid sit facere voluntatem elus , ore biά. -eum, di quod est hoc opus perficiendum. sciendum ergo sali

iii Epi, A. tem hominum, quae consistit in liberati me a peccato,& morte aeterna,&αsid opus reconciliatione cum Deo, ec vitae aeternae consecutione, esse volitam, gest-mul faciam a Deo: ipse est, qui voluit hominem saluum facere: lese est, qui

id effecit. de voluntate dicitur i. Timo. 1. Qui vult omnes homines saluos fieri, Se ad agnitionem veritatis venire. de salutis effectu. i.Timot. . sp ramus in Deum vivum, qui est saluator omnium hominum. plena est scriptura huiusmodi testimoniis. salus ergo hominum voluntas Dei est, de opus Dei est: voluntas quidem, quia saluare voluit: opus vero, quia s lutem effecit. nisi autem Deus salutem voluisset, se operatus esset, nemo saluus esset. Nulla enim creatura potuit homini salutem conserre: propterea opus Dei hoc est, ge dicitur. Hanc voluntatem, Se hocspus, Deus sic est execinus: filium enim suum misit in mundum, ut homo neret, Sc homuni facto mandauit, id commisit, ut eam voluntatem, & opus hoc impleret , de exequeretur: quod Christus Dominus secit, tum per manifestationem veritaris Dei factχm hominibus praedicatione, de operibus miraculorum, quibus trahebat ad fidem ,& veram Dei cognitionem: tum per instructi B nem, quia docuit, quae facienda ad salutem erant, instituendo legem

tiae, de sacramentorum: tum demum per redemptionem, quia pro omnium, peccatis satisfecit, de hac satisfactione sua, nos liberauit a peccato&mor te, Sc conciliauit Patri, & vitam nobis meruit aeternam, quantum est ex se. Deus ieitur est causa prima, qui nostram voluit salutem,& eam effecit: Christus ut homo, est, per hanc stam impleuit voluntatem, sco opus hoc executus est: suod docuit egregie Paulus ad Ephesi. Qui praedestinauit nos', inquit, in adoptionem filiorum per Iesum Christum, in ipsum secundum propositum voluntatis suae, in laudem gloriae gratiae suae in qua glorificauit nos in dilecto filio suo, in quo habemus redemptionem per sanguinem eius. haec Paulus, Deus ereo est, qui sua voluntate proposuit saluare: Deus est, qui in adoptionem fili orum praedestinauit: Deus est, qui gloriscat de gratificat nos: sed haec in dilecto filio suo executus est, in eius sanguine nos liberauit, nos redemit: suam veritatem, de viam ad te perueniendi omnibus

aperuit.

e His suppositis facilὶ est nunc haec duo verba exponere. Christus volu tatem Patris facere dicitur, quia ea fecit, ad quae facienda eum misita nempe Fut homines ad Dei cognitionem traheret doctrina, & miraculis, & ut reliqua omnia ad salutem hominis pertinentia exhiberet propter haec enim venit, demissus est, de propterea dicit, L Vt iaciam voluntatem eius, qui misit me: Jac si dicat: ut iaciam e quae,qui misit me, vult me facere, & ad quae facien-

Christus da me misit. Dicitur etiam perficere opus Patris, quia salutem nostram

'μ' v qu ratus est: quae appellatur opus Dei, quia Deus est, qui salutem operatus est , & fecit: at Christus ut homo, est, per quem Deus eam fecit - Praeterea Deus revera incepit solus salutem operari, initium enim salutis fuit filium Dei hominem fieri: hoc autem opus solus Deus fecit, solus Deus est, qui mist filium, & carni copulavit; filius autem homo si s salutem inceptam persecit, id est, per ipsum Deus salutem perfecit. Haec in annotationibus

263쪽

CAPUT QUARTUM

ANNOTATIO et r. T O N eodem modo ver si perio

. Wrendu est, Foluntate n scripturae muli tili dissimi, tamen praecipuἡ tris traii Pranao signisi: tipsam potentiam & s

euhatem antinae, tua volum:',aut noli

u .sicdicitur. i. Cor. . Qui statuit ini corde sto firmius non habens necessiatatem, potestatem autem habens suae vo luntatis . Secundo modo, significat s cultatis ipfius actum, per quem nolle, aut volle dicimur. R. a. io. Voluntas cordis mei obsecratio. Matth. a 8.N6 est voluntas apud Patrem vestrii, idest, i non vult Pater vester. Tertio modo G niscat id ipsunm, quod voluntus,seu noi P Munus, quod obiectum voluntatis appel; iant : quae enim volumus, etiam voluimii ratem appellamus. Matth. 6. Fiat voluni rastu id est,fatid, quod vis.&Matili. I i. micunq; fecerit voluntatem Patris

mei, idest, quae vult Pater meus: & de

had voluntate hic loquimur. Nam voluntatem,qua Deus vult, actum, quo

olt,nemo potest sacere: si iit enim i pse

li Deus. Christus igituri voluntatem eiuli. 1 qui eummisit sacere dicitur, qui ai Isi i cit,&fecit , quod vultis qui eum misse. eriistit, Hi sciendum rursus, Christum posse consi- πιπι Deus, derari,scut illius Dei est, ratione si aedi s. H. , init xis: dc ut homo,ratione suae humai iii, si utili nix xi ue modo Patris secisse, i i secti. Si ter dicit in voluntatem. Sed ma gna est hiter utrunque modum disseren- C tra nam ut Deus est, sicit omnia quae vult Pater facere, vult quaecrinq; Pa

ter vult. Cum ei uia una sit utriusq; eL

sentia, potentia, & voluntas, & inteli

ι . ctus, quaecunque Pater intelligit, vult,l ficit,haec eadem etiam,& s lius, indiui- sbiliter, & inseparabiliter intelligi,

' ulsi&facit quia cum vilica sit voluit --, unica potentia, unicaessentia: unia

cus triusq;& indiuisufesta ius. de hac voluntate dicitur Ioan. s. hae placita simi ei, Deio semper: ut exponit Ausu. tr go. Et Ioan s. Quaecunq; ille saeit, haec similiter& slius iaest. De hacum rata te, qua prout Deus & Christus vult sicere, & facit quaecunq; Pater vult, α

lib. cacs.sed re vera hete expositio verbis accommodari non ν est. N m loquitur Christus, se se, ut homo est: cum dicatur, fCibus meus est, ut iaciam voluntatem eius, qui misit me, J & certum est non dici, misitim, nisi quia homo sa-ctus est , ut holmo ergo dicitur volunt

tem mittentis sacere. Praeterea,quia sacere voluntatem Patris,non est cibus fi

li j ut Deus est, sicut nec cibus est Patris sacere: quod vult filius. cibus enim pem

fici omedentem, at sacere,quae vult,noronit imperfectionem in Deo, sed in reus fictis, aliter Deus esset persectior: quia mundum creauit. Non et hic loquitur Christus de se,ut Deus est,sed de se ut homo est, sic enim voluit humana vollantate, quae voluit Pater, & secit,sed Anon eodem modo sicut voluit εc secit, ut Deus. ut homoenim habebat oluntata creatam sicut & anima,humanitas enim ipsius creatura erat in tepore iacta, pr

Iterea multa voluit murique Christuxumana sua voluntate non volui nec secit, nam Deus voluit creare mundum &creauit i Christus ut homo nee voluit, nec creauit,quia i dum erat humanitas

illa facta,quae pinea consermauit se dia

uinet voluntati,tame eritis nec voluera nec iecerat. multa etiam voluit& secit Deus,antequam homo fieret, quae ut homo, nec voluit tuc, nec secit.Cum igitur

hic sermosit de Christo, ut homo est,& Fhic dicitur sacere votivitatem Patris,n5 Christ debemus intelligere generaliter dictum

esse facere voluntatem Patris, quia om, quod'znia,quecunque voluit Pater & secit,ea- riat volu dem Cnrisus homo voluerit,& seceriti tale P ui . nam hoc habet, ut Deus est,nonaute ut homo. Interpretandum igitur hoc est, Christo sacere voluntate mirientis,quia

mih& secit,quae inus voluit per i ii miscere icuti o dicitur facere volu tate Dei,in quod faciat, quaecunq; vult us,sed quia facit, quacunq; vult De ipsum iacere. Voluit autem Pater Chriatium praedicare, homines illuminare, α ad Deum conuertere,vitam in salutε hominum exponere,& alia quae per Chriasium ad saltatem nostram iacta sunt, hetet Christus dum exequitur,voluntatem di

264쪽

A Ast.hom. D.& Euthyaex pomini, ut paulo post ostendemis.Recth autem haec expositio contextui connectitur, nam unuex his, quae Pater voluit Christum sacere, Sc propter quae misit eum, erat, ut euangelizaret, & veritatem sui adue tus praedicaret. Matth. . Aliis, inquit,ciuitatibus irriet me euangelizare,quia ad hoc mittis sum,& dum hoc secit, voluntatem eius,qui misit eum, cit. Cum igitur tempus esset hoc exhibendi,quia Samaritani veniebant audituri Euangelium, propterea dicit. I Cibus meus est sacere voluntatem eius, qui misit me, lid est praedicare verbum , ad quod inii

fissum.

ANNOTATIO. 13. Muni 1ὶ ἡ Vod utem opus sit hoc perficieniit 'de ope dum diuersE Doctores interpretate per Chri tur.Orig.to. Is .in Ioan.hoc opus Patristium perfi- dicit esse hominem, ad quem perficien-riendo. saluandum missus est filius Dei in carnem. Obijcit autem sibi Orig. Si Christus venit ad perscied si opus Dei, id est, hominem, ergo Deus fecit opus sinin imperfectum, quod perfici postea oportuit ger Christum. Respondet suae inbiectioni. Deum quidem hominem persectum secisse, ipse tamen ad impersecta sese reduxit suo peccato:& ideo mis sis est Christus, ut opus hoc peccato impersectum perficeret. Ista doctrina vera' est in hoc,quod asserit Deum hominem . secisse persectum,non talum naturalibus, sed etiam donis gratuitis gratiae, & virtutum, quod Salomon Eceses r. docuit, i Fecit, inquit, Deus hominem rectum . Nee in hoe sequendus est Clemens Alexan. lib.6. Si romati qui docuit hominemereatum non esse persectum , sed talum aptum ad persectionem habedam. quod e si de persectione ultima,quae est in beatitudine, loqueretur, verum esset. de hoc tamen non est locus amplius disserendi, satis sit doctrinam Origenis in hoc voram esse, sed non recth accommodari. Si enim in proprietate verbi permaneamus, non dicendum esset, fui persciam opus eius, J sed ut resciam, seu reparem opus eius, Non enim quod primo perse-

erat,&i periectione decedi dici-

tiir perfici,sed resci,& reparari. propte Prea Christus res aurasse,recociliasse, reparasse dicitur in scriptura. Non igitur obiectioni suae ipsemet persectis fatissa-cit. Praeterea Dominus hoc opus deel rauit, nee tamen per illud hominem interpretatus est,ubi vero habemus Christi declarationem,non est cur ad nostros

recurramus sensus. Ioami 7. Ego te et riscaui super terram, inus conuini maui,

quod dedisti mihi ut faci1m proiecto siquis hoc loco hominem interpretar tur, violenta esset nimis interpretatio, nec igitur in praesenti sententia' homo intelligendus est esse hoe opus. Adde obiectionem, quam c6tra se Origenes mouit, non habere multu roboriri non enim sequitur, opus hoc nunc perficitur , ergo ante erat imperfectum, nam, non iblum

perfici dicitur, quod ex imperfecto se persectum,sed quod ex per o fit pe sectius, & iusti, qui in hoc seculo peri et i siunt perficiuntur in dies, & tandem

glorias perueniente perficientur. Rur. Esus, quamuis sequeretur esse imperfeci opus,quod perfici dicitur, nest cur r Drmidemus concedere opus aliquod imo una actione imperfectum produci, alia tantum actione ab eodem perficiendum, nam prima die mundus impers .ctus est creatus, sequentibus autem ab eodem Deo est perfectus, uia se uoluit, Angeli etiam ereati sint a Deo, sed non hal entes totam persectionem,quia arbitrii sexibilis erant, postea tamen ab ir- semet persecti, diuina sapientia omnia disponente prout vult. hamuis ergo ho minem imperfectu crearit, sine gratia, quod fieri potuit, non erat inconuenies: nam postea eum ipsemet persecit, semper tamen, quod fit, aliquo modo pers elum est,in eo, quod fit. Haec dixerim huius oceasione obiectionis, ad nostra uerbexpositioiae, id facit m opus hoc noesse hominem intelligendu . Aliqui hoe Fopus legem antiqua interpretantur, quet opus Dei est,& hane Christuc impleuir, iuxta illud, Non veni soluere legem, sed adimplere Matth. 1.sed nee haec expositio verbis hisce accommodari poteti, l6pὸ enim aliud est perficere legem, ae implere legem, id perficitur,qJerat,dc pinstea ni liat lex illa no mane sed ab

265쪽

in lira est,non ergo perfici dici potest. Ali

ter Chrys hona.33.& Cyril. lib. 2.c. Ios. α Euthymias exponunt dem enim interpretantur per liqc duo significari, nepe perficere opus, ta facere voluntatem patris hoc autem eli hominis salus. Hse expositio vera quide est, sed aliquanto c6susa, indigetque explicatione aliqua. Homnum Aduertendum igitur: opus hoe Dei es mutis opus se hominum si lutem,quae consiliit in sa-cΚi; is xi sectione pro omnium peccatis,& c6pevicit. otiatione cum Deo, Hanc quantum esto se Chri ius perfecit sitas actionibus, ct operibus,quae in carne iecit, quq opera,dupliciter considerantur. Uno modo in quatum erant iniuncta a Patre Chruso homini.nam Voluit Pater Christum praedicare, miracula facere, pati ori, re alia omnia, quae ad salutem ordinatas erant,&sic Christus haec exequens dicebatur sacere voluntatem Patris, quia ea faciebat, quae Pater voluit eum sace-- re. Altero modo inquantum haec erant effectiva salutis hominum, nam his operibus satisfaciebat, reconciliabat hominem Deo, soluebat precium nostrorum peccatorum, homines a Daemonis, &mortis vinculo liberabat, & hac ratione per haec dicebatur perficere salutem, di opus Dei. Eaedem ergo sint actiones,& actus, quibus iaciebat Dei voluntate, S perficiebat opus Dei, tamen non ea- de ratione, sed quatenus erant ex voluntate Patris , dicebatur facere voluntatEPatris, quatenus erant ei scientes salute, dicebatur perficere opus Dei. Et quam-C uis opus hoc sit volitum a patre, & ei liciendo nostram salutem, faciebat id, quod volebat Pater , tame semper actio ipsa habet has duas considerationes, &ad voluntatem Patris, & ad opus, quod fit per eam, & ratione unius dicitur per eam voluntas Patris fieri, ratione alterius dicitur perfici opus Patris. RectE

autem utrunq; coniungitur, si enim tantum diceretur voluntatem Patris sacere, non significaretur actus eius ciscacessiille salutis faciendae, si diceretur auteonium rerficere opus eius,non c6 staret esse id lacundum voluntatem Patris. Vtrumque ergo rect E coniungitur. Esse

autem haec duo distincta manifes ita fiet,

si considere natu actioiris Apostolorum,& sanctorum Doctorum. Apostoli prae- Ddicarunt, annuntiarunt mundo veritatem, vitam exposuerut pro Christo, issi

secerunt voluntatem Dei mittentis, i men non perfecerunt salutem hominu ,

nec opus Dei,quia ipsi non fuerunt causa salutis ted notam fecerunt salute mundo, at Christus non solum secit volu tatem Patris, sed per haec eadem esseeit nostram salutem, propterea ipse dicitur utrunque sectisse,cum de voluntatem Patris secit, dc opus ipsius perfecit,quanta ex se est. Hoc dico,quia si salutem,non omnis homo, consequitur, id non est, quod salutis remedium, Sc salus in se nosit sacta: sed quod non applicatur huic vel illi eorum vitio. Vt qui liberauit,& dedit precium pro omnibus seruis li- aberandis unius ciuitatis,libertatem periacit:quod si quis velit in seruitu te manere, id non iacit quin liberatio ex se

non sit iam facta. Hic est sensis horum

verborum.

QV A . autem ratione cibu situm lige stus patris

Christus appellet,exponendu su- voluntatem

'perest. Duplice esse cibum, unucorporis, alterum animae per quanda si- bum situm militudinem, de analogiam ad corporiseibum multa loca scripturae testantur, dc sancti Doctores passim tradunt, nec est cur in hoc confirmando immoremur. Cum igitur cibus spirinialis animae per similitudinem ad citrum corporis dicatur, haec similitudo est consideranda. FEii autem multi plex : pri ma sicut cibus Q inor Icorporis delectat appetitu,quando prae initudi-sens est,&absens excitat desiderium & nes inter ei famem: ita etiam cibus spiritualis, mentem dc animi delectat sumptus, dc quan . do non habetur desideratur: Ut aute cibus corporis vocamus res has corporeas,quae comeduntur, Sc digeruntur: fieres sacrae, εc diuina mysteria cibi sunt spirituales animae, quae consideratione,& affectu velut comeduntur, dc intus as

sumuntur. Non enim tractamus nunc de cibo animae respectu naturalium D

lectorum, quae per scientia, humano habentur: cibi quidem de iiii sitiit: sed quantum ad locum praesentem spectat.

266쪽

A loquimur de rebus ad Spiritu & salutem spiritualem ordinatis, quar animam reficiunt, sicut cibus corpus.

Est igitur prima similitudo in delectatione,& desiderio,de quo Psal 18. dicis

tur . Iustitiae domini rectae,laetificantes corda, & iudicia domini vera, dulciora super mel, & Duum. in qua delectati ne, &gustu magnum est vir riusq; cibidis crimen. quod annotat Greg. hom. 36.

Euag. Res enim corporales quanto malis comeduntur,tanto maius generat ibi alii diu, & tatietatem: atres sipirituales uo magis eduntur, maius excitant sitie siderau,& appetitu Altera similitudoxii,cibus corporalis iustentat,& conse uat vitam corporis: cibo enim i preto de

ficit vita corporalis: ita etiam cibus spiritualis vitam spiritualem conseruatia Iustus enim, si ne igenter uiui sinec corat mentem & affectum spiritualibus reficere cibis, non perseuerat: sed cadit a iustitia, tentationibus peccatorum sin

Peratus

Textia: cibus corporalis vires reficit, . . confortat,& augelicibus animae hoe ideiacit respectu virium animae .Spiritua lium enim exercitio anima robustior fit,& tortior,ad persectius operandum, et ad superanda maiora pericula.. hanc

similitudinem ponit Basil. Is L i. in illa

verba, Ieiunia vestra odivit ala mea. Quarto stini litudo, Cibus corporisia ad dubita perducit quantitate, & statu- ram: nisi enim pueri cibo uterentur, aut nimis modico ine escerent, nec ad me sura ita turae debit per ii irenti sic sit . quentes cibi spirituales, animam persiali ciunt,&ex imperfecto,euadit homo per: sectus. Sunt enim in spiritu staceria aug menta,& staturae:cum sit status incipi e . tium, proficientium & periectorum. vi ergo cibus corporis delectat, conseruat,mborat, perficit: ita etiam cibus animeth c eadem operatur: & propter hanc similitudinem & aiialogiam, cibus uter quinq; di C que vocatur. At ne occasione similitu- smilitudi dinum erremus, considerandae sunt dissi iii ''. eL pri ilia est Ci ς corporis vitam supponit: mortuis enim xibi non prosunt,immo nec omuibus vivis: nam vita aliquando in ea dispositio uecto tribus ruin solum ivra prosi scis

aliquando obsiti arcibus animae non to lati s est: nam vivo semper prodest,& mortuo vitam data Loquor autem de morte

animae, quae per peccatum fit, quae hoe cibo reparatur, 3c reuiuiscitulam poenia tentia panis quidam eii spiritualis, i ste David. Pial. i. Fuerunt mihi lacrymae meae panes die e nocte: bar suscitat iacentem animam a morte peccati in vitam gratiae. Secunda ibus quidem cor iporis vitam conteruat, uti diximu , t men quantum cumque conse et . . non . 1

praeseruat a morte: siue eniar multum .

Due parum comedamus, tandem in

riendum nobis est: at cibus spiritualio conservat vitam spiritualem gratiae, rea morte insternum pr seruat: iniuricibum hunc non spernentes durent in Egratia,nec eam vn quam amittant,etias corpore moriantur. Tertia: Cibus co poris auget, perducitq; ad certam me iuram, tamen non semper: nam postea Quam ad certum terminum corpus perduxit, cessat augmentum, εἰ continuatur

nutritio, ut quod auctum est conserue tur, at non sic ei bus spiritualis se habet rsed in hoc saeculo auget,& nutrit quia uxstus semper fit iustior, nec est status determitiatus viatori, in quo proficere ns

possit, tanta est amplitudo & largitas iustitiae nobis per Christum datae, ut iam Rctus adhue magis sanctificari, di iussus

adhuc magis iustificari valeat,ita ut fixtus cibi huius, quando nutriet, & non augebit,sit in aeterna beatitudine, quando iussi non amplius iustiores fient, seliustitiae sitae praemio fruentur. Ex quo quarta dissimilitudo sequii, Cibi enim

corporis cessa iit in hoc seculo,nam in altero non est manducare, nec bibere, at cibus miritualis non celsat immo tunc per iactastini e habetur de quo cibo dicitur Lucae ix. Faciete discumbere, de transiens ministrabit illis Quinta tandem est,quia ei bi hi corporales non sa/ciunt vitam aeternam, immo multis Oeasionem dant eam perdendi,& conir hendi mortem aeternam , at cibus spiria tualis dat, & ducit in v itam aeternam-

Magna igitur est utriusq; cibi in tanta simili rudine differentia dc dissimilit

do,ut ex dictis apparet.

His agitiit sappositis, ne frustra dicta

267쪽

i A esse ridearer,oportet explicare, qua ra-

vhristus . tione hqc duo voluntatem. Patris iace- - , Avinis eius perficere cibum,&suum Chri ilus appellet, non enim omnes similitii dines, quae in nobis locu habent, veras ei te in Christo existimandum est. In primis cibus corporalis, S spiritualis dicebatur conseruare vitam utramque quia cibo non sumpto, vita utraque

Ieri u haec in Christo similitudo locumon habet. opera enim Christi non conseruabant gratiam humanitatis eius, quasi gratia non esset, si talia n6 fierent. nsi sic certe est,quia gratia animae Christi procedebat ex unione ad Verbum, quae indissolubilis erat diuino decreto , & beneplacit u unde opera non conseruabant gratia. n, sed potius gratia, Sc vita spiritualis conseruabat, & causa erat operum. Vt enim alias dicemus, Christus, ut homo,propter unionem ad Verbum, peccare non poterat. Dicebatur deinde cibus uterque vires tam animae, quam corporis roborare, reficere dc augere. hoc in Christo non apparet, qui robustior non fiebat per actus,quos continuo meritorios,&spirituales, implens voluntatem Patris iaciebat, qui ab in-ssanti incarnationis usque ad ultimum mortis suit gigas viam suam curres,nec cibo vires has spirituales resecit, aut audiit.Rursiis cibus uterq; dicebatur perficere:& augmentum praebere,at in Christo aliter euenit, cum per opera, gratia ipsius animae nullum liis ceperit augmentu semper aeque perectus, S aeque Deo gratus ab instanti incarnationis. Quod si dictus est creuisse ieientia, & sapietia, id siit quantum ad ostensionem , quiae quotidie magis ac magis quid intus esset, manifestabat, quod alibi tractanduest. Opera quidem Sc actus eius merita

erant nostrae redemptionis, ut ide multis mosi mereretur, tamen perfectioni

elut augmentum non attulerunt. αSuperest igitur una similitudo ex preti dictis, nepe delectationem S desideria

afferre,& hoc ita est.Cibum enim suu navocat Patris voluntatem facere, nos saluare,nos redimere: quia sicut appetitus corporis maxime cibum desiderat,dc eo

habito delectatur, ita Christu, desiderabat diuinam voluntatem complere, nostram salutem operari,& id faciens maxim delectabatur: de qlio gustu dixit,

Desiderio desideraui hoc Pascha manda care vobiscum.& ita Chry l .hom. 3 exponit hanc similitudinem. Maximas ergo tenemur illi gratias agere,& ei anseruire, qui cum tam acerbum esset rem demptionis opus, nihilominus tanto,

tamq; vehementi gustu appetebatur a LChristo, ut cibum appellaret, omni corporis siti cibo praeserendum. non negat enim Christus cibum corporis sibi esse si mendum,&esse hanc voluntatem P tris, ut comederet, sed poli ponendum hunc cibo illi, nec se propter istulis, sed propter illum venisse. Habes qua de causa cibit voce sed quare situ diunxit percontabitur aliqui λ Dico,quia perficere opus Dei, quod est salutem hominum sicere, si lius fuit Christi:qui solus redemtor est. propterea dictu eii Isa. 63. Torcular calcaui ibitis,que verba. Hieron ibid. & Athanas. quaris.ad Anth. q Ii O- exponunt, quia nec homo nec angelus sit meiens Lit salutem sacere: propterea dictus est solus calcasse torcular. Hoc ide a. His verbis nunc dieitur; Meus cibus est perscere opus eius Facere autem volun- Vtatem Dei,remune est multis, ut a prati

cipio diximus. omnes enim voluntatem Dei facere tenemuritamen sacere voluntatem eius, qui misit eum, solius Christi, qui talus a Patre missius est; ut facies eius voluntate, perficiat humana salutet propterea dictu est; me cibus est, M.t

Nonne vos dicitis, quod adhuc quattuor menses sunt, ὀ messis venit λ ecce dico vobis, leuate oculos vestros, &videter

giones, quia albae sunt iam ad meae m. C R M M E N T A R I v s.

CVID A M tacitae obiectioni respondet. nam posset dici, non esse tunc

268쪽

Marius

A sane quidem ei bum corporis esse diiseredum non dicti erenturiri operi huic D

acaretur: propterea adiunxit Dominus haec verba, quasi diceret. Cibus meus prscipuus est vacare operi mittentis me:hoc autem est tempus,& adesti hora vacandi huic operi: utiturque metaphora, conuersionem hominum ad fidem messem appellans, quod etiam alias secit Luc. io. Messis quidem nauuta,operari j vero pauci. & est sensus: Messis lisc mea, quae opus est Patris: nonen licui messis frugum: nam haec quattuor mensibiis dillat: at mea tamen e

ce adeii: ΓLeuateJ enim Loculos vestrosi de videte regiones, quia albae sant

ad messem. Metaphorica locutione hanc significat Samarit sortim iam iam venientiu propinquam conuersionem. Habet adhuc illa sententia argumentum quo dam, quo Chrillus se iure a cibo illo abstinere probat: quasi dicat, Nonnς η si dicitis, id est, curam vos geritis de messe materiali, multo tempore prius is ubinia. quam veniat: nam dicitis poli quatuor menses veniet. iure ergo potiori cumram geram ego non distantis, sed iam imminentis messis spiritualis. discipuli' enim ut fieri solet, paulo ante dum iam pullulantia semina viderent, dixerantv post menses quattuor erit messis propterea Dominus hoe eorum verbum ac nsumens argumentatur, se)aequiori iure non absentes, sed praesentes messes iconsiderare. Quibus ctiam verbis eos exhortatur,& inducit ad opus hoc,ve qui considerant de longinquo cibum coi poris, considerent etiam proximucibum animae: & insinuans gentium iam aduentare conuersioncm: similiterta populo: um, ad quam ipsi ei ant mittendi. Netaphora autem utitur ilia , quia Iermo erat de cibo, qui ex futur' in s se pendet. de s xii diximus tanta cura de cibo cst; poris geritur, ut tam disians mcssis consac retur: multo magis mc siis, ex qua cibus est spii itualis, consideranda est, cum sit iam praesens. Llla autem loc utio, L Ad huc quatuor menses sunt, de messis venit, J est phr fis hebra a pro eo, quod Latine dicimus: post menses quatuor erit messis. Similis phrass habetur Genes. o.Tres adhuc dies sunt,& recordabitur Pli raoministerii tui : de iterum: Tres adhuc dies sunt , & auferet Pharao caput tuum . de Ionae 3. Adhuc Quadraginta dies, & Niniue subuertctur. Hic est sensus horum verborum, de cum Praeccdentibus connexio.

ANNOTATIO 2 s. MVlti x his verbis tempus, in quo

haec Samaritanorum conuerso laeta est,colligentes,asserunt ad finem me sis Mart ij si ille,quia post quatuor memses messis st: quae secundum hanc computationem in me se Iulio fieri deberet. Tamen in contrarium duo obstant, unuest,quia in Palaestina regione multo citius,nempe ad finem Maij metitur. At, terum est scripturae testimonium: nam ut ex Exod. 34. & Leuit. 33. deducitur, messis erat inter Pascha, di Pentecoste ,

quod non fieri mense IuLo, sed Maio

compertum est. ex quo sequitur hanc historiam ad finem Ianuarii potius actam

eseidecem serE mensibus postquam Do

minus eiecit in Hieruntem ili templo euentilla

ementes & vendentes tempore Pascha. nux hiemtis, quando suit cum Nicodemo factume olloquium, post quod Christus in te

ram Iudaeam baptizare prosecius est, Ribi usque ad hoc tempus commoratus,&h c sequentibus magis consonanti Cyr. lib. 2. cap. 3 cf. ineunte vere hoc iactum esse dicit: tamen quando initium hoc veris siti non expressit: non enim idem est initium veris in omnibus regionibus, sed tardius ant citius pro vario rogionum situ: s autem situ P testinae consideramus ,

intuenientur certa

esse, qu dicta lunata

269쪽

.Et . qui metit , mercedem accipit , & congregat fructum in

i vitam aeternam.

COMMENTARI vs.

id laterrarios & reliquos messores ime sit.

IN D V X E R A T verbis pr cedentibus discipulorum animo ad hane viaminum messem confiderandam, nunc etiam ad metendum inuitat. Fut ri enim erant operari j dc messores mundi. Αllicit ergo eos magno &insoluto praemio proposito, quod multum digeri a praemio, d mercede messorum temporalium . nam qui tempor dia semina metunt, mercedem accipiunt, relaboris stipendium, fructus tamen sibi non congregant,sed Domino, operarii eniim fructus non percipiunt,sed Dominus. praeterea qui congregant se ctus,sibi quidem recondunt in horrea, sed ibi non permanent, quia usu consumuntur, nec durat gaudium quod ex illis procellit. gaudent ciuidem dum congregant, dum habent in horreis, tamen eis consumptis gaudium cessat: at non Ie est in messe spirituali, sed qui metit habet mercedem: quia prolabore praemium habet a Deo. Rursus praeter mercedem sibi ipsi congregat. quia fructus cedunt in magnam utilitatem metarum fructus autem sunt homines conuers,de salui, opera & labore praedicantium id Apostolorum codunt autem in utilitatem intra mercedem essentialem, quia non tantam ga det ullus homo fruge, etiam copiosissinia temtorali percepta, quantum P dent Apostoli, & Praedicatores in aeterna gloria iis, qui opera uia, & labore conuersi salui sunt. Praeterea livetiis hic non reponitur in horreo consumes diis, sed in vita aeterna, ut gaudium fructus duret etiam in aeternum. iure eo inpropter hanc inessem cicius corporalis diaertur. I sc verba non proptere, sed propter discipulos Dominus protulit, ipse enim mercede hae non indigebat,qui ab instiuiti incarnationis erat beatus,ec ex unione ad verbu omnis ei gloria debebatur. discipulis hoc conueniebat, quos tanto praemio ad messem orbis iam iam aduentantem disponebat, & eorum animos alliciebat. De gaudio metentium collecto fructu argumentum magnum habemus, verbo Domini Luc. is . Gaudium est in coelo coram Angelis super uno pe catore poenitentiam agente gitur maius gaudium de aeterna eius salute erit: snam si gaudent Angeli, Sc illi quorum opera non factus est fructus, quanto , magis gaudebunt, quorum opera, labore,& sudore peccatores couersi sunt. de inlutem sunt adepti. De mercede habemus, Dan. t x. Qui ad iustitiam er diunt multos, sicut stellae in perpetuas aeternitates sulgebunt . i

Vt, A qui seminat, simul gaudeat, A qui metit.

HI FFERENTIAM aliam constituit inter messem spiritualem,& ma. terialem: in hac enim saepe accidit, ut unus seminet, alius autem metat, α qui seminat, non gaudeat fruetii, sed solum, qui metit moritur enim saepe seminans,nec seu tu gaudet, sed solus is,qui metit: at in hac messe non ira nci est quidem unus, qui seminari alius, qui metit,tamen uterque gaudet eodem . ruau. Patriarchae, & Prophetae, qui prima fidei principia labore, te sudore t runt, sunt velut seminatores: Apostoli, qui populos per Patria chas, et Prophetas dispositos ad Christum m nuerterui, sunt velut mςi res,

270쪽

A tamen fructu, nempe salute conuersorum, tam hi, quam illi gaudent. Imae v particula, suLI non causam,sed consequentiam significat,quod saepe in scriptura fit. & postea annotabimus: ut sit sensus, . Congregat fructum in vitam aeternam,ex quo sequitur, ut, & qui seminat, & qui metit, simul fructu ga

deat. si enim tructus consum 'tu gauderet selus metens t cum maneat in aeternam vitam non solus messor, sed satoretiam seu tidi in aeterna vita gaudebunt. Haec sententia in sequentibus verbis magis explicabit M: nam. qua sequuntur, ad eam pertinent.

In hoc enim est verbum verunt: quia alius est, qui semina; , alius est , qui metit, ego misi vos metere, quod vos rion la- a borastis, alii laborauerunt, & vosi' uborem

eorum introistis . . -

PROVERBIUM erat apud Iudaeos: unus semipat, εἰ alius metio, quo sigiaificabatui saepe unum esse, qui laborat, alterum vero, vi aboris det fructa. Cum autem Dom.nuage hac melle locutus fuerit, quae est in hominum conuersione,&differentiam 1 messe materiali constituerit, quod iailla, simul qui seminat. Se qui metit gaudet, & his verbis unum esse metente alium seminantem indicauerit: hoc nunc exponit, ec prouerbium refert, ecrioue ilitis declarat,&esi sensus. Prouerbi uin illud,unus est qui seminat, alter, qui in vulgari: vi tit, in hoc verum est, quia reuera unus eis, qui metit,alter quis in t:ne: Tvita quantum ad personarum nultitudinem in eo quod dicit, L In hoc est Gram, i significat non in omnibus etsi verum: nam in hoc qu*d vias laborat, de alius laboris fractu gauder, non ve na vi te: Dinat , se qui metit messem hane spiritualem imul gaudent. iii materiali messe in utroque verum est prouerbium, quomodo autem verum siti exponit: nam, . Ego vox missi in tere, quod vos nos laboratiis,l nec seminastis: Patriarchae enim, & Prophctae qua prima fidei initia plantarunt, &popal ex inscilitate conuel terunt, sir sunt ut semiuatores: at Apollia liliaci conuersionem horum ad Christum recipiendum, & in eum credendum, ut messores , qui nae tunt liorum s mia 'inna: iam enim Iudaei ex Prophetarum,&Patriarctarum doctrina,&praedic . tione credebant in Deum, sperabant in Christum, uae futura erant mysteria in figuris, & umbris contriebantur omaiahgc, ut scinina, Sc germina erant, meta erat i n ventum Christo futura, ut in ipsum crederent, & eum reci phrentia Missi suntApinoli adhanc velut inessem, propterea dicitur: s Alius est, qui metit, alius qui seminat: j Se in hoc verum eit prouerbium, quia disserentes sunt personae sentinantis,semetentis: sed non eli in eo verum,quod unus laborat, alter se ju gaudet: quia in hac messe uterque fructu gaudet. Et re vera ita sitit, populus entin lil situs imophetijs, figuris,lege, & aliis, quae primi illi taliarunt, & posuerunt,faciliorem habuit viam ad fidem Christi recipiendam: ex quo fit,ut saepe Euangelistae testimonio prophetarum, selegis in confirmationem eorum, quae praedicauerum sint usi: ita hunc lacum laen. lib. o. late, dc doctu exponit, & Gregor- lib. s- mor. P. I 6- Apostolire Notat August. sermo. i. de sanctis, hanc messent Iudaeos tantum signis-22 - e bis enim seminatum erat, de conuersio eoruna, t messis suit: ui os o Dua rex Patauicta , dc Prophetas pulus ille dispositus erat: at respe, . c gentium.

SEARCH

MENU NAVIGATION