장음표시 사용
291쪽
68 TRACTATUS IV. Si autem, ut Physici in praedictas
causas praedisponenteS & occasionales moderni terraemotus inquirere Velimu , de bemus necessario mutationes temporum , seu tempestates , quae praecesserant, eXa minare , unde spero, fore, ut aliquid saltem verisimile eruere possimus.
Notum est anno 1754. per totam II, spaniam, uti & Portugalliam tempestatem siccissimam , & summam anonae penuriam praeeXtitisse, anno Vero sequente Ι755. successisse copiosissimas pluvias; quin- imo jam in Octobri, quod in his provinciis omni tempore rarum , magnam nivium copiam decidisse, quibus dein I. Novembris terribilis ille & omni aevo memorabilis tememotus superveniti
Si super illis , quae nunc attulimus, ratiocinari licet, concludere debemus, quod, cum praecedenti siccissimae tem
292쪽
DE TERRAE ΜΟΤU. 69pestati abundantes successerint pluViae , pariter ex Visceribus terrae copiosissimae tunc fuerint eXhalationes aqueae, quia
jam superius LXX. ostendimus, quod pluviae dependeant a Vaporibus aqueis ex terra in atmosphaeram aeris elevatis ;cum vero jam in Octobri eodem anno copiosae nives oppleUerint terram , tunc a frigore externo derepente omnes pori &meatus corticis terrae constringebantur& occludebantur; adeoque copiosissimi illi vapores aquei, qui alias eXhalare debuissent, in viseribus, seu pavitatibus terrae congregabantur , qui dum cum materia sulphurea martiali ibidem comtenta miscerentur omnia illa, quae LXV. diximus, caussabantur : nimirum laetum est primo, ut dum tale. Vapores aquei in cavitatem irruerent, aequilibrium aeris ibidem contenti auferrent; unde ille in motum concitari debuerit. Factum est secundo, ut praedicta illa materia sub
293쪽
o TRACTA et Us IV. phurea incalescere, efferVeidere , & rarescere inceperit, eX quo aer praecipue contiguus pariter magis semper & magis rarefieri & moveri debuit , a quo aeris motu materia sulphurea adhuc magis commoUebatur & alterabatur , magis incalescebat, & rarefiebat, ac tandem instammabatur , a qua, uti superius osten. dimus , summa tum aeris , cum materiae sulphureae rarefactione latera seu parietes cavitatis semper pariter magis premebantur & distendebantur, ut pars debilior & minus resistens necessario desilire& rumpi debuerit; quod in nostro casu in pluribus locis illius cavitatis videtur
factum esse; nam vis illa ViX non eodem tempore se extendebat per totam
Hispaniam in Africam usque, item per totam Portugalliam , partem Galliae in
Americam. Ex quo patet , has caVi tates esse debere profundas & profundiores oceano; quia subter has maris aquas
294쪽
praedicta vis ex Europa in Africam &Americam penetraVerat
fundis locis subterraneis dari plures caritates , quae per latera, seu parietes intermedios plus minus densos ab invicem separantur, aut quae per certoS meatus seu Canales inter se communicant ;dum igitur praedicta vis rarefacta & im flammata sive per disruptos intermedios parietes, sive per canales intermedios , sive utroque modo in alias adjacentes cavitates irruit, debet ibidem necessario ingres terraemo ius fieri , quia ista expanso fit adinstar fulguris & fulminis quasi instantanei & summo cum fragore; nam dum praedicta Vis rarefacta sua, quibus Violente continetur, perrumpit claustra, ct qua data porta in alias adjacentes idiruit cavitates, tot & repetitae fiunt limpulsiones & refraetiones in parietes ta-
295쪽
72 TRACTAT Us IV. lium cavitatum, ut isti necessario contre
miscant; iste impulsus renoVatur saepius, quia praedicta materia saepius inflammatur, ex supra jam allatis caussis, umde fiunt fulgura, tonitrua & fulmina ; hinc factum est, & etiam fit. ut sae. pius & repetitis vicibus concussa fuerit terra cum ingente murmure, sibillo & fragore; nam superius jam ostendimus, quod imterclusus & motus aer majores & plures patiatur refractiones & impulsiones ; fieex hoc landamento dicit Retrodorus Chius, uti videre est apud Senecam, quod vox in dolio cantantis intendatur. Idem videmus contingere in certis antris, ad quae si lapis projiciatur, fiunt ingemtes fragores & tumultus; quae Omnia certe non aliunde , nisi a praedictis repetitis refractionibus & allisionibus depe dent ; & eo magis augentur, si illa vis non tantum ab aere , sed etiam a par ticulis sulphureis rarefactis , & innam
296쪽
DA TERRAE MOTU. 73matis dependeat; uti hoc contigit in nostro terraemotu. LXXX. Haec terribilis tragoedia tam diu re. petit, donec praedicta materia sulphurea deflagraverit, aut per certa spiracula, seu montes ignivomos eXpiraUerit; etenim experientia edocuit, quod furent, bus Vulcaniis montibus terraemotus sile ant. Tempore, quo 1755. & 1756. terraemotus furebat, aliquoties quidem sa- istum est, ut AEthna ct Vesuvius sumare & furere inceperint, sed tali impetu alio verso mox silebant.
Hoc quidem verum est, quod in tali terraemotu multum de praedim materia subphurea volatili per terram porosam in aera atmosphaericum transpiret ; quod praecipue in praedicto terraemotu laetum erat, totamque hyemem obtinebat. Etenim notum est hyemem 1755 & 1 756. fuisse temperatissimam & sere veri similem;
297쪽
74 TRACTATUS IV. item ViX credo, ObserUatam fuisse hyo-mem, in qua tot meteorea ignea tot fulgura , tonitrua & fulmina visa subrint, quam per praedictae hyemis decursum.
Pariter ex relationibus habemus , quod in fodinis praecipue Saxonicis hoc tempore talis suffocans calor obserVatus fuerit, ut operarios a labore solito arceret. Verum haec omnia infallibile nobis exhibent argumentum asserendi praedictam sulphuream materiam fuisse hujus terraemotus caussam, cum negari non possit, eandem in V, steribus terrae, antequam eisalaret, prae'
Hactenus demonstratum est, caussam terraemotuum principem esse , aut illam materiam crassam sulphuream, py riticam, aut subtiliorem volatilem sub Phuream , aut etiam utramque simul , quae accensa adinstar fulguris uno quasi
momento ad vastissima & remotissima se
298쪽
DE TERRAE MOTU. 7seXtendere potest loca. Interim in hac subsistere non possumus, sed admittere debemus , dari etiam alias terraemotuum fati a leviorum caussas, in quibus nubia praedictae materiei sulphureae accensio intercurrit ; ne Vero haec perperam dicta Videantur, considerare debemus ea, quae in superficie terrae contingere solent. Numquid constat , ingentes saXorum moles a rupibus saepe separari absque manifesta caussa g. quinimo integros momtes infirmis factis eorum columnis &fornicibus apud Plinium Lib. a. C. 9 T. aliosque autores consedisse, & se ipsos absorbsisse leges 8 Item vastissima aedificia injuria & edacitate temporum labefactari, ac tandem , cum haec plus pomderis , quam Virium habuerint , corrue.
Dum enim haec & similia magnae molis cadunt, terram ita quassant , ut Omnia , quae in vicinia sunt, una con
299쪽
r 6 TRACTAT Us IV. tremiscant ; talia quoque intra viscera terrae contingere saepe , quis negabit Si enim dantur, uti jam probatum est , amplissimae, & vastissimae subterraneae cavernae, quae habeant diversos anfractus , diversas circumgirationes, diversas columnas, fornices, quibus tanquam fulcris ingentes terrae moles sustentantur , utique facile fieri potest, quinimo saepe fit, ut talia sustentacula jacturam temporum patiantur, ab innuentibus aut a praeterfluentibus aquis subterraneis solvantur, abradantur, aut ab a0re, aut a spiritu illo catholico exedantur, & debilitentur, is paresque fiant tanto serendo ponderi; in tali enim casu ingens terrae moles suis destituta fulcris praeceps ibit, cujus impetus eo major erit, quo major moles, & quo profundior casus; quo tempore terra tremere & concuti debebit; in tali enim statu fit tam impetuosus aeris intra cavernam motus, ejus que
300쪽
DE TERRAE MOTU. 77que magna ad parietes columnae allisio& repetita reflexio; qualis in superficie terrae nunquam fieri potest. Hoc videmus in aliquibus profundis puteis & ca-Vernis , quae aperto ore ad superficiem terrae hiant, si lapillus in talem cave nam dejiciatur , tunc fit magnus strepitus & fragor ; uti refert Eruditissimus Verulamius in historia ventorum : sunt quidam putei in Dalmatia & regione Ceranaica , in quibus, si dejiciatur lapis , excitantur tempestates.
Terraemotus ab ista caussa excitatus, arctos intra limites, continebitur, nam vix ad unum alterumve milliare sese eX- tendet.
Verum alia, quae forte frequentior , quae magis funesta esse solet, adstrui poetest terraemotus caussa, quae sine accensione alicujus materiae sulphureae terrae
