Marci Antonii Plenciz,... Opera medico physica, in quatuor tractatus digesta, quorum primus contagii morborum ideam novam una cum additamento de lue bovina anno 1761 epidemice grassante sistit ; secundus de variolis ; tertius de scarlatina ; quartus

발행: 1762년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

88 TRAcet ATUS IV. quae est, dum Vesuvius ardet, & furit;

ista enim se tantum ad Vicina loca ex tendit, cum alia tertiam orbis terraquei partem Occullarit.

XCIV. Hinc patet quoque ratio, quare illo

tempore, quo praedicta aquarum inimmescentia obserUabatur, in diversis locis, tam in mari, quam in lacubus , aqua quasi bulliret, & in VarioS moVeretur Vortices, apparebat , quod phaenomenon sine dubio ab aqua ex profundishγdrophylaciis magno impetu proruente, derivari debet ; hoc ipsum videreost in mirabili illa Norwegiae charybdi ,

quae per 6. horas aquas marinas quam avidissime haurit, & absorbet, per alias vero 6. horas summo impetu evomit; in quo casu aquae quasi in montem assurgere , & bullire Videntur. Ex qua Observatione evidentissime patet, quod tam intumescentia, quam ebullitio aquarum , quae

312쪽

DE TERRAE MOTU. 89 quae in terraemotu obserUantur , ab aquis ex abysso , seu cavitatibus subterraneis impetuose irruentibus dependeant. XCV. Patet exinde pariter ratio , quare diversa flumina, ut Rhodanus , Viadrus, aliaque exundarint, & tumuerint tempore alias pacatissimo & sereno, ut proh dolori vicina loca tantum exinde detri menti ceperint. Hoc quoque ex dupli ci caussa eVenisse videtur , partim, quia mare Vicinum, in quod alias talia sum,na se exonerare consueUerunt, ita tumuerat & increverat, ut haec in illud se exonerare non possent, & partim, quia a tergo seu ex scaturigine ipsis major aquae-rum moles accedebat, unde dein necessurio exundare & omnes adjacentes terras labefactare debebant.

Ex hac alternativa intumescentia, & detumescentia multa alias in natura ignota in-

313쪽

9o TRACTATUS IV. ferri possunt, ut primo, quod haec considerari possit tanquam aestus maris insolitus, &irregularis. eo, quod caussa hujus fueriteXtraordinaria, quae aquas eX Visceribus terrae expresserat, uti jam probatum est. Jam si supponamus, quod aestus maris irregularis fiat absque lunae actione, sive illa dicatur pressio , siVe attractio, sive materiae gravificae interceptio ; tunc possiimus , quin imo debemus omni cumsundamento etiam admittere, quod aestus soliti,& regulares fiant pariter sine aliqua actione lunae ; adeoque quod luna, qaae ab omnibus vix non philosophis pro caussa aestus marini accusatur, plane indisserenter se hac in aes habere videatur. HOC systema tanquam novum A. R. P. Kell, Vir Doctissimus adoptavit, & ad ejus dem confirmationem singulari industria quam plurimas collegit observationes , quae in suis celeberrimis operibus philola

micis videri possunt. XCVIL

314쪽

XCVII.

Ast vix meo judicio melior & emcacior adserri potest observatio, quae hoe systema magis firmet, quam illa, quae

hoc tempore terraemotus observata sunt , tum in mari, cum in lacubus; nam si mare ad littora, item lacus assurgere, eleVari, seu intumescere & detumescere possunt, quod idem est , ac aestuare , eo, quod aquae ex hydrophylaciis subterraneis per ce tos canales seu Uoragines cum mari & l cubus communicantes irruant, tunc ista intumescentia fiet , quoties caussa aderit, propter quam aqua ex praedictis hydroephylaciis communicetur mari. Quae Vero possit esse caussa, propter quam aqua

ex praedictis hydrophylaciis bis, aut semel de die influat in mare, unde illud intumescat , iterumque refluat , unde mare detumescat; omnino dissicile est de terminatu ; & revera tota dissicultas hu- .

315쪽

ya TRACTATUS IV.jus systematis in determinanda & assignanda tali caulla versatur.

XCVIII

Interim si consideremus praecipua duo naturae phoenomena, hoc facilius eoncipi poterit: & quidem primum, quod terra quotidie circa suum aXem giretur; item, quod atmosphaera non ubique adiqualiter globum terraqueum premat, sed, uti celeberrimorum autorum obserVata docent , haec pressio versus polos semper

magis augeatur; Versus aequatorem V

ro , & sub eodem, minuatur ; quod patet a ponderatione gravium, & osciblatione pendulorum ; & sane haec unica est ratio. quare sub aequatore , & in eius Vicinia aestus majores , & magis re gulares observentur; circa polos Vero , & sub illis nullus sit diurnus aestus , aut saltem minor. Si igitur haec considerea

tur , lacile concipi potest , quod sub diversa, & regulari, quae quotidie sit,

316쪽

DE TERRAE MOTU. 93 circumgiratione globi terraquei, & diversa ac inaequali pressione aquae marinae nunc accrescant, nulic decrescant; prout necesse est, ut inter aquas subterraneas ,& marinas aequilibrium servetur. Quamdiu enim aquae marinae cum illis , quae sunt in illa magna abysso, aequilibrium servant, nullus erit aestus, si vero in una alteraVe parte tale aequilibrium de-

.matur, ibi, ubi tale deest, debet fieri aestus , ast tale aequilibrium facile & sereregulariter quotidie tollitur; quia jam diximus , quod pressio aquae marinae sit

major versus polos, minor circa aequato

rem, unde si consideremus ex facta hypothesi, quod terra mOUeatur. facile concipiemus, tale aequilibrium tolli debere. Doleo, quod praefatus Clarissimus Autor caussam istam nec attigerit, multo minus explanarit;

doleo paritae , mihi satis temporis derogari, ad hujus sufficientem investigatio.

in , quae cura madeat alios.

317쪽

Interim ex his , quae compendiose attuli, patet, caussam saltem materi, lem hujus recursus aestuum, siVe sint regulares , siVe irregulareS , intra Viscera terrae, & non eXtra illam, ut in luna , latere ; neque enim obest illud argumentum , in quo adVersarii totam Vim ponunt, quod nimirum aestus regulares videantur motum lunae sequi, & quotidie. bis intra a 4. horas & 48. minuta uti dies lunaris , absolvi. Item cum luna quotidie 48. tardius oriatur, idem comtingat etiam in aestu maris. Verum jam superius dictum est aestus regulares eodem modo contingere, ut irregulares ;set quis dicet, quod aestus maris & la-Cuum, qui I. NOUembris Anni 1755.

sexies intra unam alteram Ue horam comtigit a luna dependere possit. Igitur si cui hoc in casu diximus aquas marinas,& lacuum incrementum adscivisse ab aquis

318쪽

DE TERRAE MOTU.-95 quis subterraneis irruentibus, decremem tum Vero ab iisdem recedentibus , ita etiam omnes aestus regulares eadem ratione contingere debere.

Tales aestus maris insoliti saepe observantur, sed notatu dignus est ille , quem refert Dom. Newhouse supplem.

a R. Lips. Tom. I. anno nimirum I 669 mare intra tres horas circa weymutum

septies affuxit & refluxit; idem pariter contigit in Tamesi anno 1656. 3. Oct. item anno 1749. I 3. Julii hora II. matutina mare alias pacatissimum in Comitatu Ρembrockshire intra I. horam septies aestum passum erat. CI. Item naturae scrutatoribus noti sunt diversi Euripi, qui aestum patiuntur absque aliqua actione lunae; sic nota est illa

mirabilis Charybdis in NorWegia, Me, stroom dicta , cujus ambitus ad 13. sere

319쪽

milliaria se extendit. Dum enim Oce, nus refluXum patitur tanta copia per sex horas haurit aquas marinas, aut quidquid sive naVes, sive Baianae praedictum Voraginis ambitum attigerit una hauriatur, & praeceps in barathrum detrud, tur; per alias Vero sex horas, dum Oceanus assiuxum patitur, eadem Vi , qua prius absorbserat, aquas una cum diversis rebus haustis evomit, ita, ut aquae ibidem quasi ebullire & in montes assurgere Videantur, & hoc fit absque illa actione lunae. Ex his sane clare patet, quod ma re intumescat, quia aquae ex cavitatibus subterraneis in idem impetuose ruunt,& detumescat, quia ab iisdem caVitatibbus absorbentur.

CILAd majorem hujus asserti confirmatio nem plura alia argumenta afferri possent de fluminibus & lacubus aestuantibus, de mor bis

320쪽

DE TERRAE MOTU.

ut febribus, insultibus epilepticis periodice & regulariter absque omni actione linnae affligentibus ; cum a nostro scopo aliena sint , libentissime praeterimus &aliunde quam plurima eorum in elegantissimo opere A. R. Ρ. Κheli; item in operibus Eruditissimi Κulinii videri possunt. Interim hic unicum praeterire non possum, quin meminerim, quod ad aestum maris, terrae eleUationes, ejusque tauras tempore terraemotus obserVatas , multum

contribuere possit atmosphaera illo tempore , & in illo loco, ubi fuit terraemotus plerumque leVior. Nam mercurius in barometro profundissimum solet obtinere locum. Unde dein sit ut aqua & tedira tunc ab atmosphaera minus premantur, sicque facile elevari possint; uti hoc &ex eadem caussa Videmus in Typhone ,

aquas marinas in columnas eleUari. Item ex sententia de terraemotu , quam superius adduXimus, clarius, quam Toni. IV. G un-

SEARCH

MENU NAVIGATION