Decisio Brabantina super famosissima quaestione, qua quaeritur utrum matrimonio, absque pactis dotalibus contracto, & conjugali bonorum communione, statuto domicilii exclusa, illa etiam exclusa censeri debeat, quoad bona, contrahentium, in alio terri

발행: 1698년

분량: 188페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

131쪽

II DISSERTATIONI sceseos limites non egrediaturi, eodem fere modo , uti res fea bet in consistationis sententia, cum in aliquem a Provinciali conis stio animadversum est, utique si ille bona habeat, oparchici ferioribus imperii jure subjecia, unicuique eorum vi illius sententiae, acquirentur pro ratione, mensura imperii reliquam vero par tem bonorum, quae ad inseriores non pertinebit, fiscus Principis in rationem transmittet , uti tradit Burgund ad cons. M. tract.

Quod si cui haec responsio dictorum verborum tenori non satis convenire videatur, utpote latiorem significationem importanti, rej. secundo statutum reale sese extra statuentis territorium extendere , in quantum a suprem Principe est confirmatum , qui utriusque territorii Dominus est , nam statutum vires sumit effectum a Principe confirmantes, qui eum super omnibus bonis iurisdictionem habeat, potest iurisdictionis defectum supplere, quod penes statuentes erat iudices quoque qui sub illo Principe judicant, ae ab eo iurisdictionem habent , possunt de illis bonis. e principalis 'testatis, decernere&judicare arg. l. 8 ma I.

sese latissime extendebat , cui consequens, eius realitati in hoc casu specialem hanc extensionemm esse, illud enim ubicunque de toto dominio Principis confirmantis intelligi debet, adeout sic in persona Principis confirmantis considerata, ex qua omnem sortitur vigorem aucto ritatem, extra territorium se non extendat, sed intra imperiit mcetia claudatur. Pari modo ac bona commissa in quacunque Provincia, de Iure Rom. uni fisco applicabantur, quod omnes Provinciae uni subessent Imperatori, quod moribω nostris, propter diversa territoria locum non habet hi 'u' In praesenti itaque illud ubicunque aceipiendum erit de iis lotis, uuae eidem Principis confirmantis imperio subsunt ris se italis verbis aer vise elege Iijn satis sua energia constat, bicanisque enim est omnibus in terris, in quibus illius Diceceseos Princeps aetnatur, aeterior extensio dari non potest per rerum naturam,

. . cum

132쪽

eum impossibile sit ut quis in alieno territorio jure disponere queat, sermo autem universalis ad ea trahi non potest, in quibus deest potentia Craueri conin O; q. n. I 8. Nam statutum, quamvis indistincte loquens, nil excipiens vel reservans, sed generaliter etiam universaliter in verbis suis procedens, suapte natura ad jus comis mune restringitur, secundum illud intelligitur, & ad eius terminos quantum fieri potest, reducitur, ut minus ab co recessum sit, ne alter laeditur Mintellectum recipit a concedentis mente qui non creditur aliquid velle, ultra sibi possibilia, sibique concussa termissa, adversus quae sermo generalis & universalis attendi operari non debet Giurb. ad con*ct. Messanens cap. I.

verb. bona omnia l. 2. n. Isso.

Et quod si cui haec solutio nondum placeat, resp. tertio hoc statutu in illis verbis decidere quaestionem inter D. valde agita istam circa acquaestuum societatem, vi consuetudinis introductim, utrum scit consuetudo circa bona stante matrimonio acquisita uae acquastus vulgo dicuntur, inter conjuge communionem in-ucens, in suo territorio duntaxat vim exerat, an vero acquaestus

ubicunque sitos comprehendat Hanc quaestionem consuetudo decidit, dum acquaestus quoad situm, ut bona mobilia considerare videtur , ac instar talium utpote domicilii statuti dispositioni subjacentium, ex aequis pat-tibus dividere jubet. Quaestio sane, quae non omni caret dubio quod enim acqui sta judicari debeant secundum domicilium acquirentium is non rei situs, multi D. opinantur,is hoc ita decisum esse , refert Papon lib. s. tit 2 amre'. II. e. Idem testatur Costat aul. 6 s. f. de judic. Quae sententia duas rationes habet, illud enim tacitum de quaestibus pactum, quod matrimonio ex collaborationis natura incile supra diximus, in omnes res ibit , regionumque omnium conventio transitoria videtur, cum bona acquisita personis, ubicunque sunt, accedo dicantur, non mirum igitur, ut naturam principalis induant. Eadem autem vis taciti qua expressi. Huc facit maritum acquaestuum dominum fieri, quod in bonis patrimonialibus secus obtinet.

1 Quod

133쪽

116 DISSERTATIONI sQuod me attinet, cum supra admonuerim, in praesenti dei rum bonorum communione non quaeri, hanc quaestionem in medio relinquam, cum inter hanc nostram quaestionem diversitatem quandam demonstrasse obiter sussiciat, cumque tu praesenti statuti Bergensis realitatem asserere sola intentio sit. Nil obstat, quod sorte bona acquisita in tali territorio sita sint, ubi dispositio dispositioni hujus statuti contraria viget, adeout judex rei stus, secundum suas leges quoad illa bona contrarium pronunciaturus sit, tali enim in casu in erciscunda familia semis aestimationis conjugi superstiti praestandus erit, uti obtinet in nudo, quando illud stante matrimonio communi aere emptum , soli marito investito cedit. Et hoc modo statutum domicilii semis aestia mationem conjugi dando, iuri ldictionem salvam exercet, uti hoc ita nuncupatim quoque apud Ant verrienses sancitum est tit. 1.art. 63. CV 63 ubi idem jus quoad Dona acuti ista, iisdem creverbis sancitum reperimus, adeout ad hoc statutum Bergense,

quoad hanc clausulam, interpretandum, non parum conducat.

Hoc statutum Bergens itaque hae dispositiones, nullam qualitatem bonis extra territorium sitis imprimit, nam hoc impossibile est, sed superstiti duntaxat concedit actionem personalem , quae ad alid uid dandum vel faciendum ex natura sua dirigitur , adeout heredibus desuncti talem divisionem injungat, & sic extra territorium disponere dici nequit, cum disponat, aut quoad personas sibi ratione domicilii subjectas, aut mediantibus bonis in no te ritolio , ex divisione ad heredes, orenses sorte, pertinentibus,stis.

Nee late actionis personalis concessio statuti realitati repugnat, eum nullam contradictionem, meo iudicio, implicare videatur, in rem disponere, ae ideo reale dici, in s.bsidium actionem per sonalem concedere, ad illam dispositionem exequendam. intimo denique puto ad realitatem nostri statuti adstruendam sum iacere, dispositionem ejus mere realem esse, etiam illam quae acquisita hona ubicunque sita concernit, designat enim tantum modum dividendi. Considerat quoque illa bona ut mobilia, ac si in familia erciscunda mobilium naturam induerent, quae semper in domici-

134쪽

PAR SECUNDA.llo existere intelliguntur, ex destinatione ejus ad quem pertinent, per ea quae tradit Burgund ad cons. Fland tract. II. u. Is ut tamen ex supradictis ad haec confugere non teneamur. Quam ob cauissam, cum supra statuimus, nullum statutum, ne quidem personale, extra territorium vires exerere posse, sequitur nobis non amplius hujus effectus intuitu laborandum esse, cum inter statutum reale& personale hanc differentiam non agnoscamus, quippe qui utrorumque vires territorii limitibus , diverso tamen modo, alliga

mus.

Et ita statuti Bergensis realitate asserta , non est quod dubitare possumus de realitate statuti Bruxellensis, conjugum superstiti mobilia omnia, quaeque eorum jure censentur, largientis, communionem vero quoad caetera bona excludentis, quamobrem, e reale censendum est, dirigit enim de affecti contrahentium

Et hare dixisse lassicit quoad statutorum materiam eorumque potentiam, tam in genere quam in specie explicandam, ex quibus nune ultro fluit ad quaestionem principalem responsio, sequenti modo ex dictis deducta: Qui contrahit matrimonium absque pactis dotalibus Bruxellis, ubi praedictum statutum viget, illo contractu se huic statuto subis misit, 'oe jus illo actu approbavit Melegit. Illa vero approbatio, licet illimitata, non potest extendi ulterius quam ipsum statutum extendi potest, cum omnis generalitas ad locum seu bo. na relata, debeat resti inglis intelligi secundum subjectam maioriam; arg. I. I 6. g. l. er 2.f. de tris vino vel otio leg adeouthate approbatio natura sua limitetur, ad contrahentium bona in tertitorio sta, illa vero quae extra territorium sunt, excludat, eum ibi deficiat statuti sundamentum , nimir jurisdictio. Statutum non plus virium habet, quam a Legissatore accepit, egi sator autem non plus quam quantum territorii habet. Petraea Appens igitur uxor ejus, cum Bruxellis absque pacti, dotalibus matrimonium contraxerint, ibique commorati fuerint. eoque quoad communicanda bona, uri Bruxellis vigenti, se subisjecerint, non tantum jus Bruxellense, sed omnia alia Provincialis

135쪽

x18 D IrasER AT IONI siura, quoad bona alibi sita, approbasse censeri debent, quia p.

probatum jus Bruxellense extra territorium cxtendi nequit, consequenter caetera Provincialia jura, quoad bona in illis Provinciis sita, rationis identitate approbata dici debent. Ratio consequentiae cst, quia oppen d eius uxor, Bruxellis sne pactis dotalibus matrimonium contrahcndes, tacite approbarunt lictae Urbis statutum, quae approbatio si traheretur ad statutum Diceceseos Bergensis, statuto domicilii contrarium, ut illud statutum Bergense quoad contrahentes tibi igandi virtute careret, deberet utique illa tacita approbatio statuti domicilli, in se continere tacitam renunciatidhem illius contrariae consuetudinis Rcrgensis: uod enim non mutatum est, cur stare prohibetur illa consuetuo Bergensis aeque in viridi observantia est , ac consuetudo Bru-xellensis, ut igitur quoad contrahentium bona vim perdat, ipsi derogatum esse oportet expresse vel tacite si fieri queat non potest dici expresse derogarum nam non versamur in illis terminis, quod enim testamentum spectat, testamento uri publico derogari non posse certissimi juris est. l. s. g. r. f. ad teg. Falcid derogaretur autem casu nostro juri publico Bergensis Dioeces eos , utpote annullanti testamentum , quo conjux conjugi praeiudicat tit vanaestamente art. c. quo casu testamentum ex parte bonorum relictorum invalidum pronuncia Manetius de testam valid vel inoalid. tit. Is quae t. q. n. O.

Superest igitur, ut dicamus ei consuetudini tacite renunciatum esse, tacite autem consuetudini vel statuto renunciare de jure non sufficit, cum specialis & expressa renuntiatio requiratur, uti late

docet Gri veli decis 68. Ratio est , quod in illis quae alicui a lege deseruntur, specialis c specifica renuntiatio desideretur, uti idem Gri veli tradit decis. 32. Sequitur itaque Bergonsem consuetudinem, stituti Bruxellensis tacita approbatione, vi obligandi bona ibi sit , destitutam non esse, quando enii non in specie renuntiatur statuto, ei standum

est.

Cui doctrinae quoque convenit quod tradunt DD. scit. , quando pactis dotalibus communio per consuetudinem introducti, exclusa Disitias by Orale

136쪽

clusa est in certo e 1su, in easibus omissis locum esse consuetudini

Coren obs. o. cons. I. Contrahentes itaque matrimonium contrahendo absque pactis dotalibus, se retulisse censeri deben ad consuetudinem Bruxellae vigentem, sic noluerunt obligari ultra formam illius consuetudinis, adeo ut non teneantur ad ejus observantiam , nisi quatenus consuetudo ipsa extenditur cum igitur in bonis existentibus extra territorium, consuetudo non disponat, quoniam natura ipsius est, non includere bona extra territorium sita, utique ad ea bona contrahentium approbatio & tacita voluntas non potest extendi, sed limitari ciretiri debet intra consuetudinis limites, ad quam non paciscendo ante nuptias facta est relatio, quae generaliter fit, cum omnibus suis qualitatibus arg. l. 7. f. de vered inst. l. 38 si de condit Cr demonstr. l. I 2 3. 3. v. de legat. I. Sed adversarii nostri nobis obiiciunt duo argumenta, quibus hanc

nostram docti inam enervare conantur, quorum primum ex natura

flatu: Bruxellensis desumptum est, malterum ex natura statuti Fergensis, quae antequam ad ulteriora progredior, examinare&refutare operae pretium existimo.

Quod igitur statutum Bruxellens spectat, urgent ex eo jus commune dominari, ac hoc statutum quoad exclusionem communioni , convenire cum Iure communi, adeoque considerandum esse in effectu, quod jus commune Bruxellae vigeat. Quo praesepposito, pergunt, dicendo, contrahentes nostro casu matrimo nium contraxisse, in loco ubi viget statutum excludens bonorum

communionem, adcout matrimonium secundum jus commune contraxisse dicendi sint, quod jus consequentur influit in matrim nium contractiam, nec territorio adstrictum est, sed ubique vires exerit, cum de jure communi dici non possit, quod extra terri rorium ipsim potestas deficiat, quam ob causam non posset extendi, nam jus illud se ubique ad omnia territoria extendit, adeout corruat Argentre ratio, cum ille in alio casu loquatur, nimir cum matrimonium contractum est, in loco, ubi statutaria communio viget, dicit, illam communionem, quoad immobilia bona ex tendi non posse, ad locum ubi talis communio non viget, prointer

137쪽

ter jurisdictionis desectum at nos versamur in casu, ubi matrimonium est contractum in loco ubi jus communionis exesusivum viget, quod est jus commune, se ubique extendens. Possemus consequenter ex doctrina Argent rei argumentari a contrario sensu, scit. si matrimonium contractum sit ubi jus commune viget, hoc lus exclusivum a contrahentibus receptum, se extendit ad omnia bona

ubicunque sua, ratio est, quod extra territorium ipsius potestas non deficiat, quae est ratio restrictiva statuti. Alterum argumentum ex essentia consuetudinis petunt, dicunt jura municipalia Diceceseos Bergensis, non esse statuta sed Onsiueis dines, uti vocantur consuetudo oritur ex actitum frequentia ex tacito populi consensu est itaqne receptio oopuli, cujus essen. tia ex facto communitatis promanat, quod cit populus iste in tali negotio talia facere assueverit. Statutum vero sortitur essentiam non a receptione populi, sed a potestate, jurisdictione. Quibus consequens est, quod consuetudo tantum vim ex crat suis per illorum subjectorum rebus, quorum actuum frequentiam pro causa esscicnte habet ab illis subjectis enim tantum recepta est adeout iniquum absurdum esset, illam ad alium populum ex tendere, qui illos actus non exercuit, non enim plus potest esse in causato, quam fuit in causa. Atqui populus in populum non habuit imperium, sequitur itaque aetiis unius populi, alterum populum , qui tales actus exercere non consuevit, non poste constringere eive praeJudicare, sunt enim res inter alios actae.

Deinde quod juris quis in alium statuit, ipse eodem jure utatur, si itaque Diceceseos Bergens subjecti vellem hanc consuetudinem extenderes ad illos qui Bruxellis matrimonium contraxerunt. & perpetuo commorati sunt, aequum esset ut illius Civitatis cives, sua jura quoque ad cives Urbis BergoZomae extenderent, quod tamen illi cives non concederent. Sequeretur insuper hinc maxima urnsdictionum confusio est magna orirentur absurda. Cui quoque consuetudinis natura repugnat, cum enim exactuum frequentia oriatur , personalis utique , non realis est, afficiens tantum personas, quae illos actus exercuerimi, uti contractus per-

. . sonales

138쪽

Bnales tontrahentes solos afficiunt, nec tertio praejudicant. Argumenta certe speciosa magis quam solida, quippe quae primo intuitu satis stringere videntur, ut tamen penitius inspecta ira

minata protinus evanescant.

Quod igitur argumentum ex natura statuti Bruxellensis petitum attinet, ii quod illud in ure communi , quod nullis arctatur Provinciis, fundatur, parum aut potius nil si ringit licet enim statutum illud jus commune receperit, non ideo statutum illud statuti natura degenerat, adeout extra territorii fines posset extendi, cum ibi deficiat legisativa potestas, a qua statutum pro- manat. Et quod jus commune spectat, equidem neminem fugere potest, illud non ex imperio nobis latum, sed avita demum parentum memoria, pro ratione latura loci receptum esse, a eoque non nili ex approbatione vim recipere , quae approbatio

cum descit, simul, illud jus deficere necesse est. Statutum Bruxellens itaque illud jus in tantum approbavit, recepit, inquantum appronare recipere potuit, illa igitur approbatio,

cum territorii fines excedere nequeat, sequitur, ab eo jure ibi recepto, extra territorium argumentari non posse, cum illud jus vim

acceperit a statuto, non statutum ab illo ure, quo si ut illud jus per omnia regulari debeat secundum naturam statuti, non vice

versa.

Jus commune itaque nostro casu, in Dioecesi Bergensi, ne ex se, nec ex approbatione statuti Bruxellensis, ullam potestatem habere potest non ex se, cum ibi non sit receptum , sed contrario iure ibi vigente, abrogatum non quoque ex approbatione statuti Bruxellensis, illa enim approbatio non latius vires exerere nintest, quam ipsum statutum, cum non plus virtutis in causato quam in eautia esse queat, ipsam autem statutum territorii finibus circumscriptum est. Corruit ergo fundamentum, quo praetense casuum varietas,

argumentum a contrario sensu, ad Argentraei doctrinam refutandam, productum , nititur. Quod porro attinet alteram objectionem, e natura Messentia tonis

suetudinis Bergensia desumptam, resp. primo , quod hoc modo nulla

139쪽

eonsuetudo posset esse statutum reale, eum omnia nostra iura muωnieipalia tali modo orta sint, scit ex populi consensu. Sed resp. seeundo, fictum a sua causa distingui oportere, conia

suetudo est jus non scriptum moribus urentium introductum, legis habens vigorem. s. s. μ' de jur. ι. gent. ι. 32.F. dest , adeout inter mores eonsuetudinem haec sit disserentia, scit quod mores sint causa consuetudinis, S consuetudo sit causarum Salazarda

Ouinimo ulterius distinguendum puto inter mare , consensium populi, ipsam ea uetudinem , admut mores sitit causa productiva eonsensus, te causa prima remota consuetudinis, consensus vero sit causa effectiva de productiva consuetudinis. se proxima Se immediata consuetudinis. Oritur igitur ex moribus consensus, ex consensu consuetudo mores ergo in illis primuinentibus, consensus causa fuerunt in reliquis. Consuetudo iraque, licet modo praedicto ex moribus xeonsen se populi otiatur simulae tamen introducta induit vim legis aelegis vigorem habet t. 38. f. data ex legistativa populi potestate

promanantem, adeout ejus vis eadem sit quae legis, sic ut in suetudo posterior legem priorem abroget. . a. f. de si Cum enim ipsa leto nulla alia ex causa nos teneant, quam quod judicia mpati recepta sint merato ct ea qua sine nyo Fcripto populus proba vis, renisunt omnes nam quid interest suffragio populus suam, Iumatem declaret, an rebus io e factis jure merito rogates lianus in dia. I. 22. Licet itaque consuetudo a lege vel statuto quoad introducendi modum variet, puta quod coniuetudo suaviter, per se influit.

per tacitum quasi omnium consensum, eum statutum quandoque obtrudatur invitis introducta tamen, quoad vim Obligandi elaeoctum variare non potest, cum non minor vis obligandi ex tacita quam ex expreila voluntatis declaratione profluat aceidens enim est utrum populus suo agi vel factis voluntatem decliret, nulis Ium autem accidens mutare potest rerum naturam. Quinimo si tutum atque est jus municipale ae eonsuetudo, vice versa, cum

jus municipale duplex dicauir smptum M vel miscriptum.

Scrio tum

140쪽

scriptum vulgo fatutum, non scriptum consuetudo vocari solet. Lc itaque vel statutum a quo in popul receptione fundatur ae consuetudo .consuetudo inuo ducta aeque in potestate V juris-dimione undatur ac statutum , hoc tantum discrimine quoad

originem addito, quod prior receptio sit facta suffragio, adeoque

expressa, posterior vero rebus ipsis & factis, ac consequenter taei. rara ad eout consuetudo a statuto differre dicatur , tanquam tacitum ab expreta, quamobremm D statuunt, consuetudinem cum statuto a pari procedere arg. l. 32. insu. f. dest. I b. Grammat. deci , r. n. q. raucit confit. 6. n. s. Consiletudo itaque nec moribus, nec a consensu, sed a populi gislativa potestate lauctoritate ipsi indita, robur obligandi accipit: uti Principis placitum legis vigorem nanciscitur, non ut simplex placitum , sed quod Principi placeat, ut legis vigorem habeat.

Qiramobremm D statuunt, hodie in consuetudine introducenda, Principis scientiam vel patientiam requiri, ut Princeps illam formaliter vel interpretative , uti D. loqui amant, approbet, quia non amplius versamur in rep. populari, qualis olim fuit Romana, ad eout post legem Regiam hoc amplius ad conluetudinis inducendae substantiam cquiri coeperit, ut id sciret, vel certe longissimo tempore tacitus pateretur is, qui imperat in illo loco, ubi consuetudo inducitur. Chlamb. ad s. de l. n. 9. Cra vett. dict. loco G turba confii. o. n. 63. GraeV. pract conci lib. 2. concl. r. n. sq. Cui convenit quod Christin vol. i. decis 29 r. n. . inquit , scit conbuetudo qua de fallo fuit Uerv.tta, conira conmetudinem aut statutum a Principe vulgatum Hemologatum noli valet , etiamsi fuerit quinquaginta vel sexaginta annis observata. Cui adstipulatur Grocne eg. Gul abrog ad tit. C. quasi longa cons. l. 2. E contrario, Princeps sciens ti patiens obicr- vantiam statuto contrariam , illa scientiain patientia statutum tacite tollare ccnsetur, uti tradit Paris vol. q. consit. O . n. 8 cr 9.Αlder Mascar de statui interpret concl. 9. n. r. Dimanat ergo omnis obligandi vis ac potestas a Principis consensu, tam tacito quam expreIo.

Hinc in urbe Roma nullam hodie valere consuetudinem, nisi in conis

SEARCH

MENU NAVIGATION