Divi Thomae Aquinatis ... Opera Tomus sextus complectens epistolas D. Pauli ad Romanos, & ad Corinthios

발행: 1746년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

SIcut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent; ita multi unum corpus sumus in Christo , singuli auiatem alter alterius membra, habentes donationes secundum gratiam quae data est nobis, differentes, sive prophetiam secundum rationem fidei, sive ministerium, in ministrando, sive qui docet, in doctrina; qui exhortatur. in exhortando ἔ qui tritabuit, in simplicitate; qui praeest, in selicitudine ; qui miseretur, in caritate. Dii ctio sine simulatione. Odientes malum , adhaerentes bono, caritatem fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes, solicitudine non pigri, spirita ferventes, Domino servientes, spe gaudentes, in tit bulatione patientes, orationi instantes, necessitat bus sanctorum communicantes, hospitalitatem lactantes P Raemissa admonitione, hie Apostolus raiationem assignat sumptam ex limilitudine corporis mystici ad corpus naturale: &prino in corpore naturali tangit tria. Primo quidem corporis unitatem, cum dicit , Silur enim is tino corpore: secundo membrorum Pluralitatem, cum dicit, Multa membra habe mus: est enim corpus humanum organicum ex diversia te membrorum constitutum: tertio OLficiorum diversitatem , cum dicit: Omnia au

rem membra non eumdem actum habens: fru

stra enim esset membrorum at versias , nisi ad divertos actus ordinarentur . Dein/e aptat haec tria ad corpus Christi mysticum, quod est Ecclesia. Ephes. r. 22. ,, Ipsum d dit caput super omnem Ecclesiam, quae , est corpus eius. Cirea quoά etiam tria tangit. Primo quidem fidelium quasi membrorum multitudinem, cum dicit: Ita multi

unum eo us stimus in Christi. Luc. XIV. 16., , Homo quidam fecit ecimam magnam, &3, voravit multos. Esa. liv. r. is Multio filii desertae. Quamvis enim sint pauci

Per comparationem ad infructuosam multitudinem fa) damnatorum, secundum illud Matth. Ir. I 4. Arcta est via quae ducit ,, ad vitam, Ac pauci inveniunt eam ; tamen absolute loquendo lunt multi : Apoc. vir. s. is Post haec vidi turbam magnam, . . quam dinumerare nemo poterat . Secundo tangit corporis mystici unitatem, cum dicit , inum eosus sumus . Ephes. II. 36. is Ut reconciliet ambos in uno corporeis Deo per crucem. Huius autem cor

ris mystici est unitas spiritualis , perquame, & affectu caritatis b invicem unimur, dc Deo, secundum illud Ephes. Iv. 4.ri Unum corpus , & unus spiritus . Et quia spiritus unitatis a Christo in nos deriis vatur: supra VIII. Φ. Si quis θ r tum Chiriasti non habet , hie non est eius : ideo subdit , in Chri qui per spiritum suum , qu mdat nobis, nos invicem unit, dc Deo. Iora. tuar. 21. , , Ut sint unum in nobis , sicut ,, Ac nos unum sumus. Tertio tangit oia ficiorum diversitatem ad utilitatem communem reductam , dicens: Singuli antem alter alterius membra. Membrorum enim quodlibet, proprium actum habet, dc virtutem. Inquantum ergo unum membrum sua viria

tute . dc actu alteri prodest , dieitur mem brum alterius; sicut pes dieitur membrurn oculi, inquantum oculum deseri, dc oculus dicitur membrum pedis, inquantum dirigit pedem. I. Cor. xo. 2 r. is Non potest δiis cere oculus manui, opera tua non indiis geo. Ita etiam in eorpore mystico ille

qui accepit gratiam propheti , indiget illoqui accepit gratiam sinitatum ; dc ita est in omnibus aliis. Unde dum unusquisque mdelis secundum gratiam sibi datam alteri

servit, essicitur alterius membrum. Galat. ulti m. a. is Alter alterius onera porta tr. I. Per. IV. ro. Unusquisque scut accepte is gratiam , in alterutrum illam administra nis,, tes. Deinde eum dicit, Habentes autem dona

Ionas, exequitur per partes monitionem,

quam supra potuerat de sobrio , dc moderato gr&tiae usu : & primo ponit gratiarum diversitatem, ditens: Sumus. inquam , aurer alterius membra, non secundum eamdem

gratiam, seὶ sed sabentes divertas donari nes, differentes, nou ex diversitate meritoriam , sed secundum gratiam qua data es nobis . I. Corinth. v II. 7. is Unusqu sque

202쪽

CAPUT XII.

is proprium donum habet ex Deo: unusquiis dem se, alius vero sic . Matth. xxv. I 4. Uocavit servos suos, dc tradidit illisis bona sua; dc uni dedit quinque talenta,

se alii autem duo, alii vero unum . Seis eundo docet diversarum gratiarum usum: re primo in rebus divinis quantum ad c gnitionem quidem dicens , Sitia prophetis, quam habentes utamur ea secundum rationem fidei. Dicitur autem prophetia quaedam apparitio ex revelatione divina eorum quae sunt procul: unde I. Reg. I x. 9. dicitur: is Qui Propheta hodie dicitur , vo-M cabatur olim videns. Sunt autem procul a cognitione nostra, secundum se quidem futura contingentia, quae propter deinfestim sui esse, cognoscibilia non sunt; sed res divinae sunt procul a notha cognitiane,

Non secundum se, cum f., t maxime cognoscibiles: quia, ut dicitur I. Ioan. I. . Deus

M lux est , oc tenebrς In eo non sunt ullς:

sed propter desectum intelle his nostri, qui se habet ad ea quς sunt in seipsis manifestissima, sicut oculus noctuae ad Iucem a solis. Et quia unumquodque magis b proprie dieitur tale quod est secundum se tale, Ο quam quod est tale secunduri aliud inde eli quod magis proprie dicuntur esse

procul a cognitione nostra sutura contingentia: dc propter hoc horum proprie est Prophetia. Amos III. 7. M Non faciet Do- minus Deus verbum, dis revelaverit se-M cretum suum ad servos suos Prophetas. Dicitur tamen prophetia communiter et

iam revelatio quorumcumque occultorum .

Hoc autem donum prophetiae non solum fuit in veteri testamento, sed etiam in novo. Ioel. II. 23. Effundam de spiritu meo,, super omnem carnem , dc prophetabunt ,, filii vestri. Dicuntur etiam Rrophetae in novo testamento qui prophetica. dicta ex-Ponunt: quia sacra Scriptura eodem Spiritu interpretatur quo est condita. Meli. xxxv 46. ,, Adhuc doctrinam quasi prophetiam e sim fundam. ordinatur autem prophetiae donum, sicut dc aliς gratiae gratis datae, ad fidei aedificationem. I. Corinth. xis. 7.M Unicuique datur manifestatio spiritus ad

,, utili tatem. Hebr. xx. 4. Confirmata, , est scilicet doctriva fidei j eontestante, , Deo signis, dc prodigiis, de variis virtu- , , tibus, de Spiritus sancti distributionibus.

Et ideo prophetia est utendum seundum raris,m με , id est non in vanum, sed ut perhoe fides eonfirmetur ; non autem contra fidem. Unde dicitur Deut.x m. I. M Sisar-

is rexerit In medio tui Propheta, de dix, , , rit tibi, Eamus, Ac sequamur deos alie-

is nos, non audies verba Prophetae illius: μquia scilicet prophetizat contra rationemndet. Quantum ad sacramenta ministranda subdit: si ministertam in ministrando', id est,

si quis accepit gratiam, vel officium ministerii. puta ut si Episcopus, vel Sacerdos, qui dicuntur ministri Dei: Esa. III. 6 se Uosis Srcerdotes Domini vocabimini , mi ut stri Dei nostri dicetur vobis: exequa ur illud . diligenter Lxequendo in ministrando.

II. Timot n. xv. F. Ministerium tuum imo ple. S c inio tantit ea quae pertinenti ad res humanis, in quibus potest aliquis al-' ttici linvrnire. 'ci uo quidem quantum adi cogn clon ta v l specul Acivam , vel practicam. Quλι cum ergo ad speculativam primo d. cit: Siva qu: aeseer , id est qui habet officium , vel gratiam docensi , utatur iis

doctrina; idest, ut studiose, & fideliter doceat. Iob V. 3. Ecce docuisti plurimos., Matth. ult. I9. Euntes docete omnes gen-j is tes. V Quantum autem ad cognitionem

practicam subdit: aeui exhortatur, idest qui

habet ossicium, vel gratiam exhortandi ho mines ad honum, utatur illo in exheνras.l G. I. Thest. G. 3. Exhortatio nostra non fuit de errore , neque de immansitia , se neque in dolo. Tit. II. rs. ,, Haeci is quere, dc exhortare. V Deinde ponit ea quae pertinent ad exteriora opera, in quibus quandoque aliquia subvenit alicui aliquod donum dando; & quantum ad hoc dieit: Ωui rνibuit, idest qui habet saeuit item

l tribuendi , dc gratiam , ex equitur hoc imis p Iiestate, ut se ilicet nihil mali ex illo intendat , quasi donis homines ad malum al-lliciens: vel etiam eum aliquis cx modico

dato intendit multo maiora aequirere. Eccli. XX. I 4. Datum insipientis non erit ti-- bi utile : oculi enim illius septemplicesse sunt: exigua dabit, di mulix impropera-- bit : dc Provcrb. tr. 3. ,, Simplicitasse iustorum diriget eos. Quandoque autem aliquis subvenit alteri eiu , curam habendo. dc quantum ad hoc dicit: Qui pra- .s, id est qui est in prelationis ossicio constitutus, .utatur illo oscio in solἰrimine . Hebr. ulti m. r 7. M obedite prς politis ve- is stris, de subiacete eis: ipsi enim pervigio lant, quasi rationem reddituri pro ani-- mabus vestris. II. Corinth. II. 23. D SI

, , licitudo omnium Ecclesiarum. Quanto-l que autem subvenit aliquis alicui releva

i do eius miseriam ; dc quantum ad hoc dicit:

203쪽

tatem, dc affectum miserendi , exequatur hoc is hilaritate, quasi libenter hoe faciens. II. Corinth. ix. 7. A Non ex tristitia, ca is aut ex neeessitate : hilarem enim datorem se diligit Deus. Eccli. xxxv. a . ,, In mni δato hilarem ne vultum tuum.

Deinde cum dicit, Dilectis sine simularis-na cte. docet usum doni gratuiti i quod est

omnibus commune, scilicet earitatis: de primo ponit ea quae pertinent ad carit tem in generali secundo ponit quaedam specialiter pertinentia ad dilectionem quorumdam, ibi , Neeessita ιι fansurum eommunieantes . Cirea primum tria facit . Primo ostendit b qualis debeat esse dilectio

caritatis ex parte dilectionis, secundo qualiter se debeat habere ad proximum , ibi, caritarem fraternitatis; tertio quaeliter se debeat habere ad Deum, ibi , Soticitudina non 'stri. Circa qualitatem autem caritatis tria docet. Primo quidem quod dilectio debet esse vera: unde dicit, Dileelia m. simulariane, ut scilicet non tantum in verbo . aut in exteriori apparentia , sed si in vero eordis affectu, & effcaeia operis. I. Ioan. ra. x s. Non diligamus verbo, neque lingua, ὸ opere, Ac veritate. Eccli. v . I. Amico fideli nulla est comparatio. S eundo docet quod dilectio debet ese pu-

ira, cum dicit, Odiemei malum. Tune enim

est pura dilectio quando homo non consentit amico suo in malum, sed lix diligit ho

minem, ut eius vitium odiat. 1 unde dicietur l. corinth. xiis. 6. Non gaudet su- ,, per iniquitate, congaudet auta m verita ti. Psal. cxvii ι. ii 3. Iniquos odiose habui. Tertio doeet quod dilectio debet esse honesta , cum dicit, Adharena bonΦ, ut stilicet aliquis adhς reae alteri propter bonum virtutis . Galat. rv. 8. is B num autem aemulamini in bono semper. Hare

est pulchra dilectio , de qua dicitur Eccli.

x IV. 14. D Ego mater pulchrae dilectionis. Deinde cum dicit, Caritatem frateνnitatis, ostendit qualiter caritas se debet habere ad proximnm: dc primo quantum ad interi rem affectum , cum dicit: Caritatem frateris putatis invicem dili entas: ut scilicet non solum fratres diligamus per caritatem , sed etiam diligamus ipsani caritatem , qua eo, diligimus, de ab eis diligimur. Sic enim sic ram habemus caritatem , non de saei lieam di talpi faciemus. Hebr. est.' . H -- ritas fraternitatis maneat in vobis . Cintic. ult. 7. is Si dederit homo omnem

is substantiam domus suae pro dilectione , , tamquam nihil despieiet illam. Seeu

do quantum ad exteriorem effectum , cum dicit: Honore Invicem pravenientes z in quia

tria designantur. Primo quidem quod homo proximum in reverentia debet habere, quod pertinet ad rationem honoris: nullus enim potest vere diligere eum quem despicit . Phil. 13. 3. ,, In humilitate superioros in ,, Vicem arbitrantes . Quod quidem sedum aliquis sirum defectum consὸ erat , Ac bonum proximi. In honore autem non se lum reverentia intelligitur, sed etiam necessariorum subventio ; sicut cum dicitur

Exod. xx. I 2. is Honora patrem tuum, ocri matrem tu λm, '' i praecipitur necessariorum subventio . sicut patet per hoc quod Dominus Matth. v. arguit ph ritam contra hoc prati eptum impedientes filios a subventione narentum. Secundo designatur quo e tactus dilectionis debet mutuo exhiberi . ut scilicet homo non ibium velit beneficiα recipere, sed etiam exhibere. Eccli. rv. 36. - Non si porrecta manus tua ad accipien- , , dum, de ad dandum collecta: v xxv. t 6. A In divisione sortis da, dc a teipe . Et hoe designat eum dieit, Iniarem. Tertio

designatur quod effectus dilectionis debet esse promptus , 5c velox ; quod designatur

eum dicit. Pra venientes, ut scilicet aliquis praeveniat amicum in beneficiis. Eccli. xxxv I. I. is omnis amicus dieit : Et ego amici-

- tiam copulavi. Deinde eum dieit, Solle udine .on ystri, ostendie qualiter se debeat habere dilectio caritatis ad Deum: dc primo incipit ab ipsi rationis attentione, eum dicit: Solistisdisa sitis non sνι , .scili-eet ad serviendum Deo. Mich. v r. s. HIn-- dicabo tibi, o homo, quid sit bonum , Acis quid Deus requirat a te : pnstea subdit ibid. ,, Solicite ambulare eum Deotu . it. Timot n. II. is. , , Soli et te cura teipsunt si prstabilem exhibere Deo. Secundo quantum ad effeci im , cum dieit: visitu sitis o -υentas, scilicet in Dei dilectione. Procedit autem hervor ex abundantia caloris. Undoeservor spiritus dicitur, quia propter abundantiam divinar dilectionis totus homo fervet in.Deum . Act. xv m. dicitur , quod Apollo servens spiritu loquebatur. I. Tnem. ult. 19. Spiritum nolite extinguere . UTertio quantum ad exterius obsequium cum dieit , Domino serviant. , scilicee servit ut latriς, quae soli Deo debetur . mur. v 1. 3, o Dominum Deum tuum adorabis, deis illi soli servies . Psal. D. 14. is seris vitelι teque. b qualis debeat esse dilectio ex parte di se alia.

204쪽

CAPLIT XII.

vite Domino in timore. Vel secun Jum

aliam litteram, Tempori servientes, ut scilicet Dei servitium congruo tempore faciamus. Eccle. v ID. 6. is omni negotio tem- is pus est, ch opportunitas. Quarto quantum ad nacrcedena servitutis , cum dicit , Spe gau.entes , scilicet mercedis , quae est Dei fruitio . Gen. xv. I. A Fgo Dominu S,, merces tua magna nimis. Supra v. LGloriamur in Da ν&νia siliorum D.i . Facit autem spes hominem gaudentem ratione certitudinis, sed tamen asiligit ratione dilationis.

Prov.xI II. 32. ,, Spes quae disscrtur,a siligit aniri naam. Quinto quantum ad difficultatem , quam homo patitur in Dei servitio : unde subditi In tribulatione,scilicet quam propter Deum sustinetis, sitis patim ras. Supra v. 3. Tribu

latio patientiam operatur. Sexto quantum ad

omnia praedicta dicit, orationi instantes in quo orationis assiduitas designatur . Lue. xv m. 1. ,, oportet semperorare, di num-M quam deficere I. The l. v. i7. H Sine,, inter millione orate. Per orationem enim in nobis solicitudo excitatur, fervor accenditur , ad Dei servitium incitamur , gaudium spei in nobis augetur , & auxilium

in tribulatione promeremur. Psal. cxl x. I.

., Ad Dominum, cum tribularer, clamavi, M oc exaudivit me. Deinde cum dicit, cessitatibus fanermum

communicantes, determinat de caritate quantum ad speciales quasdam personas: & primo quidem quantum ad indigentes; secundo quantum ad inimicos , ibi, Benedicire ter-

Iequontibus vas . Circa prImum duo facit .Pcimo inducit ad exhibenda beneficia earitatis indigentibus in universali, eum dicit

tria sunt nothnda. primo quidem quod elae. mosynae ex carita te sunt impendendae in.digentibus , sive necessitatem patientibus . Ephes iv. et s. is Laboret operando mani- , , bus suis quod bonum est, ut hisbext uia is de tribuat neces ita tem patienti . Secundo quod potius est subvenienduin iustis re sanctis quam aliis: unde dicit, mee statibus sanctorum . Eccli. xit. s. is Da iusto , ω dc non recipias peccatorem. V quod quidem non sic est intelligendum, quin etiam in necessitatibus sit peccatoribus stibveniendum ; sed quia non est eis subveniendum

ad lamentum peccati : utilius tamen est subvenire iustis, quia talis eleemosyna fructuosa est non solum ex parte dantis, sed

etiam ex suffragio recipientis . Luc. XVI. 9.o Facite vobis amicos de mammona iniquiis talis, ut cum defeceritis , recipiant vosis in aeterna tabernacula , scilicet suis se i- fragiis . Srcundo in speciali admonet vi hospitalitatem , dicens , Hospitalita eis sectania res, quia scilicet in hoc misericordiae ope re alia misericordiae opera includuntur rnam hospes non solum domum exhibet ad manendum, sed etiam alia necessaria subministrat. Hebr. ult. a. se Hospitalitatem ,, nolite oblivisci. I. Petr. Iv. Q. ,, H -- spitales invicem sine murmuratione. M

BEnedicite persequentibus vos, benedicite, dc nolite maledicere. Gaudere eum gaudentibus, flere cum sentibus. Id ipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. Nulli

malum pro malo reddentes, providentes bona, non tantum coram Deo, sed etiam

coram omnibus hominibus: si seri potest, quod eκ vobis est , cum omnibus hominibus pacem habentes: non volmetipsos defendentes, carisssimi , sed date locum irae: scriptum est enim: Mihi vindictam, & ego retribuam, dicit Dominus. Sed si clari erit inimicus tuus, ciba illum; si sitit , potum da illi : hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. SUpra Apostolus ostendit qualiter carἰ-tas sit exhibenda indigentibus . nunc insendit qualiter sit exhibenda etiam inimicis: & primo ponit admonitionem . secundo probat quod dixit, ibi , Sιν tum est enimcte. Cirea primum consderandum est, quod ad caritatem tria pertinent. Primo quidem benevolentia, quae consistit in hoc quod aliquis velit bonum alteri , dc malum eius iβ. Th. Oper. Tem. VI. nolit; secundo concordia, quae eonsistit in hoc quod amicorum si idem nolle dc velle ; tertio beneficentia , quae consstit in hoc quod aliquis benefaciat ei quem amat,& eum non laedat . Primo ergo ponit ea quae pertinent ad benevolentiam ; secundo ea quae pertinent ad concordiam, ibi, au.

dera cum raudentibus . tertio ea quae pertinent ad beneficentiam, ibi , Nulli malum Z pro

205쪽

pro mala reddentes . Circa primum duo sa- Deum , quod omne humanum odium sup cit. Primo monet hit benevolentia sit am iret. Ille autem qui poenitet, & misericor-pla , quae se extendat etiam ad inimicos,idiam petit , iam non est inter inimicos. cum dicit: Benedicita μυequentibus et os . aut persecutores computandus: unde ei abLCirca quod notandum est, quod benedi-sque omni difficultate sunt caritatis indiciacere est bonum dicere. Contingit autem bo-iostendenda . Eccli. xxv m. 2. Relinque num dicere tripliciter . Uno modo enun- is proximo tuo nocenti te, dc tunc depretiando, puta cum quis bonum alterius lau- , , canti tibi peccata solventur. M-dat. Eccli. xxv m. 3 r. is Splendidum in Secundo docet quod benevolentia, si νeis panibus benedicent labia multorum , dc benedictio, sit pura , id est absque permixti se iei limonium veritatis illius fidele. ' Alioine contrarii: unde dicit: Benedicito, truo modo imperando, & iic benedicere per au-llite maledicere . id est, ita benedicatis quodctoritatem est proprium Dei, cuius impe- nullo modo maledicatis : quod est contrario bonum ad creaturas derivatur; miniti squosdam qui ore benedicunt, dc corde ma. rium autem pertinet ad nainistros Dei , quilledicunt, secundum illud Pial m. xxvii. 3. nomen Domini super populum invocant .iis Qui loquuntur pacem cum proximo suo, Num. vi 23. Sic benedicetis filiis Israel, A mala autem in cordibus eorum: Net. oc dicetis eis: Benedicat tibi Dominus, iam contra illos qui quandoque benedi , , dc cullodiat te: ostendat Dominus faciem cunt , quandoque maledicunt . vel quibusiari sua in tibi, dc misereatur tui: convertatidam benedicunt , quibusdam maledicunt. se Dominus vultum suurn ad te, oc det ti-stac. I tr. io. Ex ipso ore proeedit beneri bi pacem: dc post 17. Invocabuntiis dicti O, dc naaledictio. Non oportet, fra- is nomen meum super filios lirael, dc ego is tres mei, haec ita feri . I. Pet. iii. se benedicam eis. Tertio benedicit aliquis s. ,, Non reddentes maledictum pro maleis

optando. Psal. cxxv m. 3. Et non dixe is dicto.

runt qui praeteribant: Benedictio Domi. Sed contra hoc videtur esse quod in sa- . ni super vos. Et secundum hoc bene-icra Scriptura plures maledictiones inveniunia dicere est bonum alicui velle, Ac quasi bo-itur: dicitur enim Deut. xxv D.27. ri Malenum pro aliquo precari: S hoc modo ac-i,, dictus qui non permanserit in sermonicipitur hic: unde in hoc quod dicitur, Be-iis bus legis huius , nec eos opere perficit. nadicite persequentibus vos , datur intelligi Ad quod dicendum est, quod maledicere uod etiam ad inimicos , dc persecutores est malum dicere; quod quidem tripliciterebemus esse benevoli, eis bona optando,lcontingit, scut di benedicere , scilicet e& pro eis orando. Matth. v. 44 Diligi-inuntiando, imperando, de optando; de sese te inimicos vestros, ct orate pro perle-icundum quodlibet horum modorum potest ,, quentibus, Zc calumniantibus vos. V bene, & male fieri . Si enim id quod est Quod autem hic dicitur, quodam quidem' ain materialiter malum , dicatur malum, modo est In praecepto, quodam autem mo- quolibet praedictorum modorum sub rari do est in consilio: quod enim aliquis inge ne boni, non est illicitum: quia hoc est magis

nerali dilectionis ast..ctum impendat inimi- benedicere, quam maledieere: unumquodque cis , non excludendo eos a communi dile- enim magis iudicatur secundum suam formam ctione proximorum , dc a communi orati l quam secundum suam materiam . Si verone quam quis pro sdelibus facit , pertinet aliquis dicat malum sub ratione mali, sor- ad necessitatem praecepti . Similiter etiam inaliter maledicit: unde ei l omnino illici-Juod aliquis in articulo necessitatis inimico lium . Utrumque autem horum contingit in ilhctionis et sectu in particulat iter impendat, hoc quod aliquis enuntiando malum propertinet ad necessitat m praecepti: unde di- teri: quandoque enim lili quis enuntiat maincitur Exod. Axi II. 4. is Si occurreris bovi Ium alicuius ad noti scandum nece Isariam, , inimici tui, aut asino erranti , xeducas veritatem. dc sic dicit malum sub rationeis eum . ' Sed quod aliquis in speciali di-iveri necet rii, quod est bonum , unde est lectionis effectum, oc orationis suffragium, licitum oc hoc modo Iob tit. dicitur , aut qualecumque subventionis beneficium quod Iob maledixit diei suae, enuntians ma- exhibeat inimico , interdum etiam extra litiam praesentis vitae, scut Apostolus dicit

articulum manifestae necessitatis , pertinet Ephes. v. io. o Redimentes tempus , qu

ad persectionem consiliorum: quia per hocs,, niam dies mali sunt. Quandoque autem ostenditur tam persecta caritas hominis adia liquis enuntiat malum alterius b sub ration.

t ca ὐει naturaliter. b sub ratione mali.

206쪽

C A P

t Ione mali, scilicet intentione detrahendi;& hoe est illicitum : dicitur enim I. C

Iinth. vi. Io. , , Neque maledici, neque ro-o paces regnum Dei possidebunt . Simialiter etiam in eo quod quis dicit malum imperando . Contingit autem quandoque quod aliquis dicit id quod est materialiter malum sub ratione boni; puta cum ex imperio alicuius provenit alicui malum poenae propter iuilitiam . quod quidem est licitum ; eQ hoc modo trans relloros legis maledicuntur idest , poenae secundum iustitiam deputantur . Quandoque vero aliuis imperando dicit malum alterius iniue, puta propter odium, & vindictam; ocialis maledictio est illicita. Exod. xx I. I7. Qui maledixerit patri, vel matri, mor. , , te moriatur . Et idem est etiam circa id quod aliquis dicit, malum optando . Si enim hoc optet sub ratione boni , puta ut per advertitatem aliquis perveniat ad spiritualem prosectum hoc licitum est . Iob v. a. o Vidi illi lium firma radice, nia-

,, ledixi pulchritudini eius statim. Si ve ro hoc homo faciat propter odium , vel vindictam , est omnino illicitum. I. Reg. Ivi I 43. , , Maledixit Pi ilillhaeus David iiiis diis suis.

Deinde eum dicit , Gaudere eum gauden-ruus, ponit ea quae pertinent ad concordiam : & primo ponit concordiae documenta; secundo removet impedimenta, ibi, Non aba sapientes , sed humilibus eo emienister . Concordia autem potest dupliciter attendi . Uno modo quantum ad affectum in bonis , de in malis . In bonis quidem , ut aliquis bonis aliorum congaudeat: unde dicit: Gaudere, scilicet debetis, eum gaudentibus. Ad Philip . tr. 37. ,, Gaudeo, oc con-M gratulor omnibus vobis . Sed hoc ellintelligendum quando quis gaudet de bono. Sunt autem quidam qui gaudent de malo , secundum illud Proverb. H. 14. ,, Letantur ,, cum male fecerint, &exultant in rubus,, pessimis. ' Et aὶ istis non est congaudendum. I. Corinth. x m. 6. dicitur de caritate, quod ,, non gaudet super iniquitate, is CGngaudet autem veritati. In malis autem , ut aliqui et tristetur de malis alterius: unde subdit : Fle . , scilicet debetis , cum sint Ius . Iob xxx. 23. Flebam quondam is super eo qui afflictus erat. Eces i. vis. 38. Non desis plorantibus in consolati ,, ne, & cum lugentibuς ambula . Ipsa enim compasso amici conssolentis consolationem in tristitiis affert dupliciter. Primo

i quidem quia ex hoe colligitur est cax amia

citiae argumentum. Eccli. X . s. In ma

i , . litia illius idoli in infortunio ) amicusis cognitus est. Et hoc ipsum eli del. ct 'sile eognoscere aliquem sibi esse verum a- inicum. Alio modo quia ex hoc ipso quod amicus condolet, videtur se offerre ad filia mul portandum onus adversitatis, quod tristitiam causat : & quidem levius portatur quod portatur a pluribus, quam ab uno solo . Secundo concordia consiliit in unitate sententiae di quantum ad hoc dieit : υ-issum , idest idem sitis , invicem sentientes , ut scilicet in eadem sententia conveniatis l. Corinth. r. io. o Sitis persecti in eodem, , tensu , dc in eadem sententia . Phili p.

- 2. , , Eamdem caritatem habentes unari nimes , id ipium sentientes. USciendum est tamen , quod duplex est

sententia. Una quidem quae pertinci adiudicium intellectus circa speculabilia . puta circa considerationes geometricas , vel naturales. Dissentire autem in talibus non repugnat amicitiae , vel caritati : quia car ras in voluntate est ; huiusmodi autem iudicia non proveniunt ex voluntate, sed ex necessitate rationis . Alia vero sententia pertinet ad iudicium rationis circa agenda

de in talibus dissensio amicitiae contrariatur : quia talis distensio habet contrarietatem voluntatis: di quia fisses non solum est speculativa, sed etiam practica, inquantum per dilectionem operatur , ut dicitur Gal. v. ideo etiam dissentire a recta fide , est

contrarium caritati. Deinde cum dicit. Non alta In lintea Cre. excludit impedimenta concordiae; quae quidem sunt duo. Primum est superbia , ex qua contingit quod dum aliquis inordinate ibim excellentiam quaerit, & subiectionem refugit, vult alium subiici , & eius excellentiam impedire & ex hoc sequitur dis.

cordia . Proverb. x m. Io. - Inter id pet- , , bos semper iurgia sunt . U Et ideo ad hoc removendum dicit : Non stis alta fa-pientes , ut scilicet inordinate vestram excellentiam appetatis. Supra II. Noli altum sapere, sed time. Eccli. iri. χχ. , , Altiora o te ne quaesieris . Sed sitis consentientos

humilibus, id est his quae sunt humilia; id

est , quae abiecta videntur non recusetis , cum oportuerit. Psalm. lxxx m. D. , , E

is legi abiectus esse in domo Dei mei . I. Pet. ult. 6. bὶ , , Humiliamini sub potis enti manu Dei. Secundum impedime ,, tum concordiae est praesumptio sapien-T a tiae, l. in im s. tbὶ t. ,, Deus suret bos testitit humilibus autem dat graIiam.

207쪽

et etiam prudentiae, ex qua con tingit qued alui uis aliorum sententiae non credit: ad quod removendum dicit: Nolite esse prudιntei apud memetipsos, ut scilicet iu-d icet is totum id esse pru entiae quod vobis Videtur. Eia. v. 21. o Vae qui sapientes,, estis in oculis vestris, dc coram vobisinet- ,, ipsis prudentes. Supra xi. 23. non fili, et oblim/riss Iapῖen Ie r. Deinde cum dicit, Nulli malum Iro malore rutes, a iacet illa quae pertinent ad beneficentiam, excludendo contrarium: & primo docςt quod non sit alicui malefaciendum ratione vindictae; secundo docet quod non sit alicui malefaciendum ratione defensionis, ibi, Non vosmetipsos defendent r. Circa primum tria facit. Primo prohibet vindictam , dicens: Nulli malum pro malo res dontes, scilicet sitis. Pial. vis. s. is Si red- , , didi retribuentibus mihi mala , decidam M merito ab inimicis meis inanis. I. Pet.

II . 9. is Non reddentes malum pro malo.

Sed hoe cst intelligendum sor maliter , sicut supra dictum est de mωledicto: prohibemur enim asse ctu odii, b) vel vindictae reddere malum pro malo, ita quod in malo alterius delectemur. Sed si pro malo culpae, quod quis facit. reddat iudex malum Poenae secundum iustitiam ad compensanssam malitiam, materialiter quidem infert malum, sed formaliter & per se infert b num: unde cain iudex suspensit latronem pro homicidio, non reddit malum pro ma. lo, sed magis bonum pro malo. Et hoc modo Apost lus quemdam pro peccato incestus tradidit satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fieret , ut habetur l. Corinth. V. Secundo docet quod etiam bona sint proximis exhibenda, dicens: ProυM.ntos, scilicet sitis, bona nin ranitim eoνam Deo, ut iciis

licet curetis satisfacere conscientiae vestrae coram Deo, fed etiam ecram omnibus hominibus, ut scilicet ea faciatis quae hominibus Plac λnt. I. Cur. X. 32. , , Sine ossensione, , estote Iudaeis, & Genti sus , & Fcclesiae

,, Dei , scut dc ego per Omnia omnibus D placeo. II Corintli.v I ii. et r. eὶ o Pr ,, videmus bona non selum coram Deo , ,, sed etiam coram omnibus hominibus . Hoc tamen contingit ac bene , de males 'ri: si e uim hoc itat propter Iὶ favorem

humanum , non bene agitur. Mati l . VI. 1.

Attendite ne iustitiam vestram faciatis, , Coram hominibus, ut videamini ab eis. MSi autem hoc fi it ad gloriam Dei, bene agitur, secundum illud Matth. v. i6. sic lu-- erat lux vestra coram hominibus, ut viti deant opera vestra bona , dc glorificeneri Patrem vestrum qui in caelis est. Ter tio assignat rationem utriusque dictorum . Ad hoc enim debemus abstinere a retributione malorum , dc coram hominibus bona providere, ut cum hominibus pacem habeamus; & ideo subdit: Cum omnibus hominia

is cum sequim ini cum omnibus. Sed hie addit duo: quorum primum est quod .icit, Si fieri potest. Quandoque enim malitia aliorum impedit ne cum eis pacem habere possimus, quia scilicet cum eis pax haberi non potest , nisi eorum malitiae consentiatur ἀquam quidem pacem constat esse illicitam: unde Dominus dicit Matth. X. 34. ,, Non ,, Veni pacem mittere . sed gladium. Α-l liud autem addit dicens, Ruod ex vobis est scilicet, & s ipsi contra pacem agant, tamen quod in nobis est . facere nos ὸebria

mus, rit eorum Pac'm quaeramus. Psal .cXIX.

6. is Cum his qui oderunt pacem eram pa-- cisicus: ' de alibi Psal. xxxi M. et s. λ. Inquire pacem, dc persequere eam. Deinde cum dicit, Non vosmetitses defere donte, cte. ostendit quod non sunt mala pro-l ximis inferenda per modum de sensionis : de

primo ponit documentum, dicens: Non sitismo et'fas defendentes, oearissimi . sicut de Christo dicitur Εsa. L. 6. ,, Dedi corpus is meum percutientibus , dc genas meas velis lentibus: &Irit. 7. Quas agnus cmuis ram tondente se obmutuit . Inde &ipse Dominus mandavit Matth. v. 39. is Si se quis te percusserit in una maxilla, prae-- he ei etiam alteram. sed, sicut Augusti mis dicit in Lib. contra mendacium s ea P. xv. ea quae in novo testamento a sanctis facta sunt, valent ad exempla intelligendarum Scripturarum, quae in praeceptis data sunt. Ipse autem Dominus cum alapa peri

cussus esset, non ait, Ecce altera maxilla ; s di is Si male locutus sum, testimonium perhibo is de malo, si autem bene, quid me caedis is Io. xvi tr. 23. Ubi ostendit praeparationem ali terius maxillae in corde esse iaciendam. Paratus enim suit Dominus non solum in altera caestit pro salute hominis , sed in toto corpore erueisgi. Et sicut Augustinus jicit ad Marcellinum epist. m. is tunc quidem hocimandatum recte fit, cum ei creditur profuturum esse propter quem sit ad operaridam in eo correctionem , atque concordiam , etiam si alius exitus consequatur .

Sunt igitur ista praecepta patientiae semperi ita

208쪽

in eordis praeparatione retinenda ἔ dc ipsa lsi esurieris ἰαλios tuus, Aba QMm; si sitis,

benevolentia, ne redgatur mlum pro ma- sperum da illi. Matth. v. 44. is Beneiaci telo , semper in voluntate complenta est . lis his qui oderunt vos. V Secundo rationem Agenda sunt autem dc multa etiam cum I assignat, dicens: Hoc enim filios , carbo minuitis, benigna quadam asperitate plecten- lignis congerer super e ut eius. Quod quidem dis . Secundo assignat rationem, cum dicit: j uno modo potest intelligi in malum, ut sit Sed data loeum ira , idest divino iudicio,itensus: Si tu ei benefacias , bonum tuum quasi diceret: Committatis vos Deo , qui vertetur ei in malum, quia ex hoc incur- suo iudicio potest vos defendere, & vindi-iret combustionem ignis aeterni per suam care, secundum illud I. Pet. ult. 7. - Ο- ingratitudinem. Sed iste sensus repugnatis mnem solicitudinem vestram proiicientesicaritati, contra quam ageret qui alicui iub-M in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. lveniret, ut ei proveniret in malum: oc id-Sed haec intelligenda sunt in casu in quo eo est exponendum in bonum, ut sit sensus: nobis non adeli facultas aliter faciendi se- Hoe enim faciens, id est in neces litate ei sub

cundum iustitiam . Sed quia , ut dicitur veniens, eaνbones ignis, idest amorem cari- Deuter. r. II. , , Domini est iudicium , 'ltatis, de qua dicitur Cant. vrat. 6. ,, L mincum aliquis auctoritate iudicis , vel vindi-iis pades eius ut lampades ignis, atque flam- clam quaerit ad comprimendam malitiam,iis marum: eongeres, id est congregabis, si ci non propter odium. vel etiam cum au-lper eaput, id est super mentem, Hur: quia,

Ooritate alicuius superioris suam de sensionem ut Augustinus dicit in Lib. de catechia an- procurat; intelligitur locum dare irae, id-sdis rudibus i cap. iv. is nulla est maior est divino iudicio, cuius ministri sunt Prin- is provocatio ad amandum quam praevenirecipes, ut dicitur infra xv. Unde etiam Pau-iis amando. Nimis enim durus animus quilus procuravit se per armatos defendi con-iis dilectionem etsi nolebat impendere, no-tra insidias Iudaeorum, ut patet Act. xxvii. ., lit rependere. Deinde cum dicit, Deinde cum dicit , Sior scriptum est si linei a mala cTe. probat quod dixit per probat quod dixerat: dc primo per aucto ritionem . Naturale est enim homini , ueritatem; secundo per rationem, ibi , Muivelit adversarium vincere, & non vinci ab viilaei a malo ere. Circa primum duo facit. eo. Illud autem ab aliquo vincitur quod ad Primo probat quod dictum est de prohibi-iillud trahitur; sicut aqua vincitur ab igne, tione vindictae, dicens: Dictum est: Dara lο- quando trahitur ad calorem ignis. Si ergo eum ira, idest divino iudieio : siritium G, bonus aliquis homo propter malum quos enim, Deuter. xxx . 33. Mihi vindieram , sibi ab aliquo insertur, trahatur ad hoc scilicet servate; θ εν νHrUMam , Alcir Do- quod ei malefaciat, bonus a malo vincitur. Inu, . Nostra littera sic habet: se Mea estJSi autem e contrario propter beneficium, , , ultio, & ego retribuam eis in tempore. lquod bonus persecutori exhibet , eum ad

Psal. xerat. I. is Deus ultionum Dominus. istium amorem trahat; bonus malum vinei t. Nahum t. 2. se Deus aemulator , dc ulci-sDicit ergo: Noli vinei a malo, scilicet eius M seens Dominus . Secundo probat Periqui te persequitur , ut tu eum persequa-

auctoritatem quod dictum est de benevolen- r is; sed in bono tuo vinea malum illius, ut tia exhibenda inimicis. In qua quidem au- scilicet ei benefaciendo, eum ta, a maloctoritate prirro ponit documentum , ut iub- trahas. I. Ioan . ult. 4. ., Haec est victoria veniamus inimicis in articulo necessitatis, is quae vincit bὶ mundum, fides nostra. quia hoc est de nocessitate praecepti , ut su- Hier. xv. I9. se Ipsi convertentur ad tri&pra dictum est, dc hoc est quos dicit: Ses is tu non converteris ad eos,

209쪽

IN EPIST. AD ROM CAPITIS DECIMI TERTII

LECTIO I.

O Mnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non enim est potestas nisi

a Deo. Quae autem sunt, a Deo ordinata sunt. Itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit . Qui autem resistunt , ipsit sibi damnationem acqni runt . Nam Principes non sunt timori boni e peris, sed mali. Vis autem non timere potestatem Bonum fac, de habebis laudem ex illa. Dei enim minister est tibi in b

num. Si autem malum seceris , t inre : non enim sine causa gladium fortat : Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit . Ideoque necesinate subditieitote, non solum propter iram, sed cliam prcpter conscien .ina. Iceo enim re tributa praeliatis: ininistri en ira Dei sunt, in hoc ipsum servientes. Reddite ergo mnibus u ebita : cui tributum, tributum I cuI vectigal, vectigal; cui timorem , tim rem; cui honorem, honorem. Postqtiam Apostolus ostendit qualiter se anima perestatuus oblimioribtis subcta sit .

debeat homo exhibere Deo, utendo do-iPotestates autem iubiuniores hic dicunturnis gratiae eius , hic ostendit quomodo de-Jhomines in pote itatibus constituti , quibus beat se exhibere proximo: & primo quan- fecundum iustitiae ordinem subiici debemus.

tum ad luperiores . secundo quantum ad4I. Petr. D. 13. - Subditi estote omni hu- omnes, ibi. Nemini quidquam deόearis . Q is manae creaturae propter Deum, sive Reca primum duo facit. Primo inducit homi- ,, gi quasi praecellenti , live ducibus tam nes ad subiectionem quam debent superio-ais quam ab eo missis ad vindictim malefaribus; secundo ad exhibendum iubiectionisiis ciorum, laudem vero bonorum. Dicit signum , ibi, I.tra is trIura prasatis . Circa autem indefinite, Potestat sui oblim omibus is Primum tria facit . Primo proponit docu- ut ratione sublimitatis ossi ii eis subiici mentum . secundo rationem assignat , ibi,imur, etiam si sint mali . Unde l. Per. Ir. Non enim es potosas nisi a I εο tertio in- is. subditur: is Subiccti estote, non tantum fert conclusionem intentam, ibi, Ira 3ue qui , , bonis, & modestis, sed etiam discolis. resistis Di stati, D i ordinarioni νεἶ r. Circa Quod autem dicitur, Omnis anta , per sy- Primum considerandum est , quod quidam necdochen intelligitur omnis homo, sicut Zc fideles in primitiva Ecc Iesa dicebant , ter- Gen. xvii. I 4. Delebitur anima illa de renis potestatibus se subiici non debere , , , populo suo . Utitur autem hoe modo propter libertatem quam consectui erant a loquendi, quia sibiectionem superioribus d Christo, secundum illud Ioan . vi. 36.is Si bemus ex animo, id est ex pura voluntate , o Filius vos liberaverit, vere liberi eritis. secundum illud Ephes v I. 6. Non ad o-Sed libertas per Christum concessa , est li- ,, culum servientes , quasi hominibus pla-bertas spiritus, qua liberamur a peccato, dc D centes, sed ex animo cum bona volunta- morte, sicut supra vi. a. dictun est: Lex is te. Deinde cum dicit , Nis est enim spiritus in Chryso Isu liberatiis me a lege poe- potestas nisi a Deo, ponit rationem admonicatοῦ, Cr mortis. Caro autem adhuc remanet tionis praemisiae : primo qmdem ex partae servituti obnoxia . sicut supra vit . dictum honesti secundo ex parte neces larii , ibi , est . Et ideo tunc nulli subiectioni homo silui autem rosunt, 'si sibi damnationem ae- per Christum liberatus erit obnoxius, nee quirum . Circa primum duo facit . Primoi pirituali sci licet, nee carnali, a ut di- praemittit duo principia ; secundo ex eiscitur l. Corinth. xv. 24. A cum tradiderit concludit , ibi , Itaque qui ramis tessari , is Christus regnum Deo Patri, & evacuave- Dri or inationi resistit. Primo enim pia ie- rit omnem principatum, S potestatem. rit originem pote itatis, dicens: Non ostenim Interim autem dum eorruptibilem carnem l potestas nisi a Deo. Qui 3 quid enitu eomnii geri inus , oportet nos dominis carnalibus i niter de Deo, di creat irris dicitur, a Deo in 1 ubiacere: unde dicitur Ephes. vi. s. o Ser- c CAturas derivatur, licui patet dr sapiθα,, vi obedite dominis carnalibus. Et hoc tia , Eccli. a. t. o omnis sapientia a D est etiam quod hic Apostolus dicit : Omnis ,, mino Deo est. Potellas autem de Deo

210쪽

ti de hominibus dieitur. Iob xxxv x. I. es Deus ta) potestates non abiicit, eum ipse

is sit potens. Unde consequens est quod omnis humana potestas sit a Deo. Dan. iv. 14. ,, Dominabitur excelsus in regno h minum , dc cuicumque voluerit , dabitri illud. I an. xl x. D. Non haberes potis etatem adversum mel ullam , nisi tibim datum esset deliaper. Sed contra hoc esse videtur quod dicitur Oseae v a. 4. Ipsi regnaverunt , diis non ex me. Principes extiterunt, & non D cognovi.

Ad hoe dicendum est , quod regia potestas , vel cuiuscumque alterius dignitatis , potest considerari quantum ad tria . Lino quidem modo quantum ad ipsam potestatem ; S sic est a Deo , per quem Reges regnant, ut dicitur Prov. v a. Alio modo potest considerari quantum ad modum adipiscendi potestatem; ct sic quandoque potestas est a Deo,quando scilicet aliquis ordinate potestatem adipiscitur, secundum illud Hebr. V. . . is Nemo sibi honorem assumit , sed qui vocatur a Deo tamquam Aa,, ron : quandoque vero non est a Deo , sed ex perverso hominis appetitu, qui per ambitionem , vel quocumque alio illicito modo potestatem adipiscitur. Amos v I. I 4. Numquid non in fortitudine nos ra a is sumpsimus nobis cornua' Tertio modo potest consderari quantum ad usum ipsus di se quandoque est a Deo, puta cum aliquis secundum praecepta divinae itistitiae utitur concessa sibi potestate , secundum illud Proverb. v I tr. 13. is Per me Reges re-M gnant, & legum conditores iussa deceris nunt: quandoque autem non est a Deo, puta eum aliqui potestate sbi data utuntur contra divinam iustitiam, secundum illud Psalm. II. 2. is Astiterunt Reges Ier- rae , & Principes convenerunt in unum ., adversus Dominum , & adversus Chriis stum eius. Dubitatur etiam de potestate peccandi , utrum si a Deo : ad quod dicendum est , quod i pla potentia qua peccatur , a Deo est eadem enim potentia est qua peccatur, & qua recte agitur sed quod in bonum ordinetur. a Deo est; quod autem o dinetur ad peccandum, est ex desectu crea. turge, inquantum est ex nihilo. Secundo ponit quod ea quae sunt, a Deo ordinata sunt: cuius ratio est , quia Deus omnia pe suam sapientiam secit , secundum illud Psalm. erat. 24. ,, omnia in sa-

- pientia seeisti. Est autem proprium sapientiae, ordinate omnia disponere. Sapient. III. I. is Attingit a fine usique ad finem - sortiter, & disponit omnia suaviter . Et ideo oportet effectus divinos ordinatos esse. Iob xxxviii. 33. M Numquid nostiis ordinem caeli , & pones rationem eius is in terra Duplicem autem ordinem Deus in suis effectibus instituit: unumquidem quo omnia ordinantur in ipsum: Pro v. xv l. 4. Universa propter semetipsum o- peratus est Deus: alium vero quo effectus dinini ordinantur ad invicem , sicut dicitur Deut. xv. de sole. de luna, & stellis , quod fecit ea in minillerium cunctis gentibus. Deinde cum dicit, Daque quire sistis Detestari. Dei ordinationi resistit, ex duabus praeicissis concludit propolitum . Si enim potestas principum , s , inquantum talis est , a Deo est, & nihil est

a Deo sine orὁine; consequens est quod et iam ordo quo inferiores potestatibus super ioribus subiiciuntur, si a Deo. Itaque qui contra hunc ordinem, resistit potestati , Daiordi Heni νesistit . I. Reg. v m. 7. , , Nonis te abiecerunt, sed me , ne regnem suis per eos. Luc. x. I 6. se Qui vos sper se nit, me spernit . Res stere autem divinae ordinationi contrariatur honestati viris tutis : unde contra virtutem agit quicumque potestati resilit in eo quod pertinec ad ordinem suae potestatis. Deinde cum dicit , Lui aurem resistunx , ipsi sibi damnarissem aequirunt, ostendit huiusmodi subiectionem non solum esse hone4stam, sed nee Alariam : ct primo proponit quod intendit; secundo probat propositum, ibi , Nam principes non fune risori beni Naris, sed mali, Dicit ergo primo : Dictum est, quod qui resistis potestati, mi ordiu arisnἐνεsi is a quod quidem 1ecundum se est vitandum , tamquam contrarium virtuti . Multi tamen sunt qui amorem virtutis non habentes , ea quae sunt contraria virtuti . non detestantur: unde tales cogendi simi ad vitationem malorum per poenas . Ac quantum ad hoc lubdit : Quἰ autem resistunν , scilieet divinae ordinationi , HI damnati

nem acquirunt , contra potestatis ordinem

agendo . Quod quidem potest intelligi uno

modo de damnatione aeterna , quam meren

tur qui potestatibus subiici nolunt in eo quod debent: in cuius exemplum Dathan , dc Abiron ε, qui Moysi . dc Aaron restit runt , sunt a terra absorpti , ut habetur Numer. xvi. Alio modo potest intelligi de potentea. b t. deis inquantum talia est.

SEARCH

MENU NAVIGATION