Divi Thomae Aquinatis ... Opera Tomus sextus complectens epistolas D. Pauli ad Romanos, & ad Corinthios

발행: 1746년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

d.imriatione poenae , quae per ipsos Principes

infertur . Proverb. xx. 2. , , Sicut rugitus

is leonis, ita dc terror Regis: qui provo- is cant eum, Peccant in amnaam suam . Sed contra hoc videtur esse quod Ap stoli, de martyres Principibus & potestatibus restiterunt dc ex hoc non damnationem a Deo, led praemium acquisierunt.

Sed dicendum est , quod Apostolus hieloquitur de eo qui restitit a potestati .

secundum quod est a Deo ordinata. Habet autem hoc divina ordinatio , ut potestati inferiori non obediatur contra superiore in , sicut etiam in rebus humanis, ut proconsuli non obediatur contra Imperatorem', nec balivo contra Regem . Et omnis potestas humana lub potessate Dei ordinatur , &nulli potestati humanae est contra Deum obediendum , secundum illul A t. v. 29.ri oportet obe ire magis Deo quam homi-H nibus. MDeinde eum dicit, Nam Pris pes non sunt timori boni eporis , mali , allignat rationem eius quod dixerat: Ac primo ponit rationem; secundo ex ratione polita quoddam utile documentum trahit , ibi , Vis aυrem non risere porsat. m λ Donum fae; tertio huius documenti necessitatem alii gnat, ibi, Si aurem male feceris rima Dicit ergo primo :Dictum est, quod Di resistunt pol stari , sibi

acmnationem atria runt : nam Principes , qui

hic potestates Oicuntur , non sunt timori ,

id est in timorem, brei operis, id tit propter bonum opus , sed mali , idest propter malum. Quod quidem videtur esse intelligendum secundum causam instituendi Principes . Ad hoc enim sunt b inllit uti Principes, ut illi qui amore virtutis non pr vocantur ad vitandum malum , & faciendum bonum, cogantur ad hoc timore Poenae a Proverb. xx. 8. is Rex qui sedet in

is solio iudicii, dissipat omne malum intuta is tu suo . Et secundum hoc dicitur , quod Princ es neu Dut timori boni operis , sed mali , quantum ad id quod principi ex ossicio competit i sicut & Ela i. xxxit. 8.dicitur : is Princeps ea quae sunt dignais Principe cogitabit . Potest autem hoc referri etiam ad malos Principes, qui non .sunt timori boni operis, sed mali: quia &si interdum iniuste persequuntur bene operantes , non tamen illi qui bene operantur , causam habent timendi : quia hoeipstim, si patienter sustinent, in eorum bonum ccdjt , secundum illud I. Pet. Irr.

34. A Si quid patimini propter Iuli. t am ,

,, beati. Timorem autem eorum DC ti rue-

is ritis, ut non conturbemini . Ex hoe autem quod hic dicitur , assignari potest ratio quare qui potestati resistunt , sbi damnationem aequirant e sve intelligatur d. damnatione punitionis , qua Principes reis belles puniunt, sive dedani natione qua homines puniuntur a Deo. Si enim Principes sunt timori mali oderis , consequens est quod si aliquis potestati resistat, male operetur; dc ita ipse homo male agendo , est sibi eausi punitionis temporLIis,& aeternae. Deinde eum dicit, Vis autem non e meis persarem ex eo quod dixerat, quoddam utile documentum tradit. scilicet vitandi timorem Principum . Et primo insinuat sua interrogatione hoe esse desiderabile , dicens : Vir non risera potestatem δquasi dieat : Hoc debet homini est e placitum. Prov. xx. 2. , , Sicut se rugitus leo. A nis, ita & terror Regis. Secundo docet medium ad hoc perveniendi , dicens , Bonum Der quia, ut dicitur Prov. xvi, Ibis voluntas Regum, labia iusta . Et in Psal. e. 6. o Ambulans in via immaculata , , , hie mihi ministrabat . Tertio ostendie huius effectum dicens : Et si benefeceris, non solum timorem vitabis, sed etiam ha bebis laudem ex illa, scilicet potestate : quod planum est. si accipiatur secundum finem, ad quem institutae sunt potertates: ad hocienim institutae sunt ut non solum a malis timore pamarum retrahant , sed etiam ut ad bonum per praemia alliciant , se. cundum illud l. Pet. Ir. 14. ,, Sive duci-ri bus, tamquam ab eo missis ad vin/icta irari te malorum , laudem vero bonorum. Ueriscatur hoc etiam de malis Principibus, quorum iniustam perseeutionem dum boni patienter sustinent, laudantur . Iacob.

v. II. is Ecce beatificamus eos qui sustiis nuerunt. Quarto rationem assignat di cens : Dei enim minister est rui. in bonum et

quod quidem manifeste patet quantum ad debitum ordinem Principum: sunt enim sub regimine Dei , quali sit premi Principis ,

tamquam ministri orni nati. Sapient. I. I.

o Cum essetis ministri f regni illius ,

si non recte iudicastis . ' Ad idem autem tendit minister, Ec dominus . Eccli. T. et

is Secundum iudicem populi , sie dc mini-- stri eius. Et ideo sicut Deus operatur in bonum his qui bonum agunt ita de Principes , si recte ministerium Tuum im

212쪽

sileant. sed & mali prinet pes ministri Dei ctas rationes, b βόd risora, Principibu4.

sint secundum ordinationem Dei ad inse- ex necessitare, quia scilicet hoc est ex neces-rendas poenas , licet hoc sit praeter inten-lstate salutis : vel subditi estora voluntario tum eorum: secundum illud Esa. x. s. AD , necestari quae vobis imminet potentia Prinia se fur virga furoris mei, dc baculus ipse inicipum , ut faciatis de necessitate virtutem:

., manu mea est . . . . Ipse autem non scinon ibium propter iram, id est vindictam viri arbitrabitur : & Hierem. xxv. 9.,, A Litandam, quod pertinet ad secundam ratio- is sumam universam cognationem aquilonis, nem, sed etiam propter conscien tram , bonam

& Nabuchodonosor Regem Babylonis ser-lconservandam , quod pertinet ad primam ,, vum meum , ct adducam eos super ter rationem: quia qui potestari resistit , Dot ον- ram istam, Ac super habitatores eius, &idinarienἰ rejφιν. Tit. Ira. t. ri Admone il- ,, super omnes cognationes quae in circuitu , , los, Principibus, & potellatibus subditos , , illius sunt, & interficiam eas: & quialis esse. tales mali principes interdum , Deo per- Deinde eum dicit , IAo enim is tributa mittente, bonos affigunt , quod in bonumsρνα laris , inducit homines ad exhibendum eorum:cedit: secundum illud sit pra vi i t.18.1 -lsuis superioribus signum subiectionis: & pri-ιigentibus Deum omnia emperantur in bonum .imo ponit signum subiectionis ; secundo in-Deinde cum dicit, Si autem male 6eeris,lducit ad eius exhibitionem , ibi, Reddita e risa , ostendit necessitatem praemissi docti Ira omnibus debipa . Circa primum duo fa- menti. Dictum est enim, quod benefacien- eit . Primo ponit subiectionis signum , dirudo non timebis potestatem . si autem mala cens: Idὰο enim, idest quod debetis esse se feceris, time : quia causam timoris habes .liecti, o reisura prastatis. id est praestare de-Prov. Σ. 29. Pavor his qui verantur ma-sbetis, in signum sei licet subiectionis. Et id-lum . U Sapient. xv D. io δε Cum sit ti- eo conquerendo dicitur Thren I. I. se Primis mida nequitia, data est in omnium con-iis ceps provinciarum facti est sub tributo. , , demnationem . S cundo assignat rati 'Dicuntur aurem tributa , eo quod subditi nem, dicens : Non enim sine ea a gla tam dominis ea tribuunt . Secundo assignat rapor lay. Loquitur autem secundum conluetu- tione in , dicens: Ministri enim Dei sunt , indinem Principum , qui quas insgnia AOe i sum ei idest pro hoc ipso , sei l sit

suae Potestatis, deserebant instrumenta pu-itributo, recipiendo, servientes, scilicet Deonienὸi , puta fasces virgarum ad verberan-J& populo; quasi dicat: Unusquisque de suo dum, di secures , vel gladios ad occiden-iministerio vivere debet , secundum allud l. dum. Iob xl x. 29. Fugite a facie gladii, Corinth. ix. 7. , , Quis pascit gregem dc dea, quoniam ultor iniquitatum est gladius. 'lii lacte eius non edit Et ideo cum Pri Tertio rationem exponit, dicens : Portat , et pes nostri suo regimine Deo ministrent , inquam, xl dium quia est misister Dei , vin-ia populo debent tributa suscipere, quasi sti-dax , idest vindictam exercens , in iram ,lpendia sui ministerii ; non autem ita quod dest ad exequendam iram Dei , id est iu-lhoe debeant sibi computare pro praemio e lum iudicium eius, ea qui malum agit, id-sproprium enim praenatum Principis est laus, est contra malefactorem . Ezech. xvi. 37. Ac honor, ut Philosophus dicit in V. Et hic ,, Ecce ego congregabo omnes amatorest& cum hoe non siliscit, tyrannus fit. Sed , , tuos , di iudicabo te in iudiciis adulte-lhoe non est intelligenssum de laude hum is rorum, & dabo te in manus eorum, Sina solum, vel honore, quia tale prae vium is destruent Iupanar tuum . U Prover. xvi. esset vanum; sed de laude , & honore dia 2. is Abominabiles Regi qui impie agunt, vino , qui Principibus bene gubernantibus is quoniam iustitia firmatur solium . Ex exhibetur. Sapient. v . 22. o Reges p quo patet quod non solum est licitum, sedio puli, diligite capientiam , ut in pern etiam meritorium Principibus qui Zelo iu- - tuum regnetis Huiusmodi autem tristitiae vindictam exercent in malos: unde di-lbuta recipiunt ad sustentationem. Laborant

Citur Mech. x xxx. 39. is Erit merces exeri autem Principes ad omnium pacem. Unde

is citui illius , & operi quo servivit mihildicitur II. Tim. Ir. 2. Obsecro primum M adversus eam. si omnium fieri obsecrationes pro Regibus. Deinde cum dicit, Ideoqua necessitato subdi-sia & cimnibus qui in sublimitate sunt con-

si inore , inseri conclusionem principaliteriti stituti, ut quietam ac tranquillam vitam antentam, dicens: I eoque , propter praedi- agamus . Baruch r. it. Orate pro S. Th. Oper. Tom. VI. Α a is vita

a I.AL in figura. b) '. subd ti estote voluntarie necessitati quae vobis imminet praecepto Pridci. pacia cita Mera viis om. s. cc l. idest pro ipso tributa recipiendo.

213쪽

is vita Nabuehodonosor Regis Babylonis, ut is vivamus sub umbra eius. Ab hoc tamen debito liberi sunt clerici ex privilegio Principum; quod quidem aequitatem naturalem habet : unde etiam apud Gentiles liberierant a tributis illi qui vacabant rebus divinis: legitur enim Gen. xlv xx. quod Ioseph subiecit Pharaoni totam terxam ΑΕgν- Pti, praeter terram sacerdotum, quae Rege tradita fuerat eis, quibus Ac statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur. Et infra i l . cit. dicitur , quod in universa terra AEgypti quinta pars solvitur absque terra sacerdotali , quae libera erat ab hac conditione . Hoe autem ideo aequum est i quia sicut Reges solicitudinem habent de bono publico in bonis temporalibus, ita ministri Dei in spiritualibus: di sic per hoc quod Deo e in spiritualibus ministrant , re- compensant Regi quod pro eorum pace la

borat

Sed attendendum est, cum tributa dicax Regibus esse debita , quali. laboris stipendium, quod dupliciter peccare possunt Principes accipiendo tributa . Primo quidem si utilitatem populi non procurent, sed solum ad diripiend*m eorum bona intendant :unde diςitur EZech. xx xxv. 3. is Lac co- medebatis, dc Ianis operiebamini, dc quod is crassum erat occidebatis . gregem autem meum non pascebatis . Alio modo ex eo quod violenter diripiunt supra statutam legem, quae est quasi quoddam pactum inter Regem Ac populum , dc supra populi

saeuiraxem : unde dicitur Mich. III. I.

se Audite Principes Iacob , & duces domusis Israel: 'F dc postea subdit: is Qui violen .se ter tollitis pelles eorum desuper eis , m dc carnes eorum desuper ossibus e

Aebita , monet ad reddendum praedictum sabiectionis signum . di primo quidem in s. omnino. b l. dos viarum. te

generali, dicens: Ex quo tributum debet

Principibus , tamquam Dei ministris , reddite ergo omnibus deo ita. Ex quo patet quod ex necessitate iustitiae tenentur subditi sua iura Principibus exhibere . Mattia. xv113. 24. latus est Regi unus qui debebatis decem millia talenta : dc xx x. 21.

- Reddixe quae sunt Caesaris Caesari . Secundo specificat ἔ dc primo ea quae sunt

exteriora, dicens: Cui tν durum . scilicet debetis, reddite tributum, Quod icilicet Principi tribuitur pro generali regimine , quo patriam in pace, oc qud te subernat. Gen. xl 11. as. is Vidit requiem , quod esset b is na . . . . factusque eli tributis serviens. MCMi -ctitaI, scilicet deberis, reddite vectigal, quod scilicet redditur Principi in aliquibus certis locis de mercimoniis quae deseruntur, pro reparatione tb viarum, de custodia . Vel vectigal dicitur quod datur Principi, quando per patriam e devehitur, sicut sunt procurationes , dc alia huiusmodi . Secundo ponit ea quae sunt inter. ius exhibenda . Est autem considerandum, quod Principi debetur oc timor, dc honor: timor quidem, inquantum est dominus sua potestate malos ς reens a malis. Malach. I. 6. M Si ego Dominus , ubi est ti-- mor meus Et ideo dicit ; Cuἰ timo-ν- , scilicet debetis , reddite timorem . Proverb. XXI v. o. se Deum time fili mi. In quantum autem quasi pater providet bonis quae sunt in laudem eorum , debetur illi honor . Malach. t. 6. is Si ego Pater, , , ubi honor meus ὶ Et ideo subdit : Cisi honorem, debetis, reddite bonρram . L Pet. 1. 37. Regem honorificate. Sest contra est quod dicitur Lev. XIX. 1 F. ,, Non honoyes vultum potentis. Sed hoc est intelligendum quantum ad hoc ut pro eo a iustitia non declines: unde is

ditur ibid. is Iuste iudica proximq

214쪽

NEmini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis : qui enim diligit proxu

mum. legem implevit . Nam Non adulterabis, Non occides, Non furabeiaris, Non falsum testimonium dices, Non concupisces , dc si quod est aliud mania datum, in hoc verbo instauratur, Diliges proximum tuum scut teipsum. Dilectio proximi, malum nun operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio. iS Upra Apostolus ostendit qualiter debeant fideles ad saperiores iustitiam observare; hie ostendit c a in quid debeant omnibus communiter sxhibere : dc circa hoe duo facit primo proponit quod intendit; secundo reddit rationem, ibi, Lui . Istit proximam, Ierem implevit. Dicit ergo primo : Dictum eii , Raddita omnibus debita , non quidem particulariter , sed integrali

qωὶ nam debeatis. quasi dicat: Ita plene mmnibus omnia debita persolvatis ut nihil remaneat quod solvere debeatis . Et hoc quidem propter duo . Primo quia in ipsa

mora reddend , , peccatum committitur , dum homo iniuste detinet rem alienam :onde dicitur Lev. xxx. II. Non morabi. tur opus mercenarii tui apud te usque si mane.

Et eadem est ratio de aliis debitis . secundo quia quamdiu aliquis debet, est quodammodo servus , dc cui deber obligatur .

Proverb. XI D. 7. ,. Qui accipit mutuum, vi servus est senerantis. Sunt tamen quaedam debita a quibus homo numquam Potest se absolvere ; de hoe se contingit d

pliciter . Uno quidem mo)o propter excel-Ientiam beneficii , cui sequivalens recomis

pensari non potest : seut Philosophus dieit de honore qui exhibetur Deo , vel parestibus, secundum illud Psal. exv. x , , quido retribuam Domino prσ omnibus quae re- o tribuit mihi Alis modo propter cauissam debendi. quae semper manet; vel et- am propter hoe quod illud quod redditur, numquam exhauritur , sed semper in reddendo crescit. Et propter has causis debi-rcim dilectionis fraternae ita solvitur quod semper debetur. Primo quidem quia ὸil ctionem proximo debemus propter Deum ,

eui sumcienter reeompensare non possumus: dieitur enim i. Ioan. Iv. 2 r. M HOC man in

,, datum habemus a Deo , ut qui diligitis Deum, diligae de fratrem suum . Meundo quia causa dilectionis semper manet. quae est similitudo naturae, & gratiae. Fc cli. XII 1. 39. is omne animal diligit sbiis smile ἔ sie de omnis homo proximum s- , , bi . Tertio quia caritas ire diligendo non deficit , sed proficit . Phili p. r. 9.is Hoc oro, ut caritas vestra magis ac mari gis abundet. Ideo dicit : Mis vir in eem Hligaris r quia scilicet dilectionis debitum ita semel redditur ut tamen sempermaneat sub debito praecepti. Ioari. XV. 22. A Hoc est praeceptum meum , ut diligatis is invicem. Deinde eum diese, sui enim diligis proxiamum, Ierem implevit, allignat causam eius

quod dixerat , debito dilectionis nos numquam absolvi , quia se ilicet in dilectione . tota legis impletio consistit : unde ei rea hoe tria facit. Primo proponit quod intendit; secundo manifestat propos tum , ibi ,

Nam non adulterabir m. tertio inseri con-

elusonem intentam, ibi , Plenistido erra I sis dilectio. Dicit ergo primo : Ideo dictum est, quod non intendamus nou ex indire a debito dilectionis, si eut ab aliis de bitis r I -- HIstis proximum , Legem in Novis; idest, tota impletio legis ex proximi dilectione dependet. Sed hoe non videtur verum e gieitur e ni m. I. Timoth. r. s. quod is finis praee ,, pti caritas est . Unumquodque enim perficitur eum ad finem pervenit: dc ideo tota legis perfectio in caritate concstie. sed earitas duos habet actus , scilieet dilecti nem Dei. & dilectionem proximit unde &Dominus dixit Matth. xx . quod tota lex, de Prophetae pendet ire duobus mandatis caritatis . quorum unum est de dilections Dei, aliud de dilectione proximi. Non ergo videtur quod qui proximum diligit, impleat totam legem.

Sed dicendum est, quod illa dilectio proximi ad caritatem pertinet, de legem implet, qua proximus diligitur propter Deum. Α a x & ita

a) L qa d debea at omnibus exhibere: & primo proponit Ecc.

215쪽

1 88 IN EPIST. AD RO M.

S ita in dilectione proximi includitur di-ltiva quam a firmativa: qui enim diligit aIlia lectio Dei , se ut causa includitur in effe- l quem , magis abstinet a nocumento illius ,

ctu . Dicitur enim I. Ioan . iv. 2I. Et quam ei beneficia impendat, a quo quand

se hoe mandatum habemus a Deo , ut qui j que homo impeditur per impotentiam. Tri- diligit Deum, dili mi & fratrem suum. j pliciter autem aliquis nocumentum proxi- Et e converso dilectio prox: mi includiturimo inferre potest. Uno modo, facto'; alio in dilectione Dei , sicut ei sectus in causa : modo, verbo; tertio, desiderio. Facto qui unde ibidem dicitur: se Si quis dixerit, qu idem tripliciter . Uno modo quantum ad ,, niam diligo Deum, & fratrem suum odit, pcrionam ipsius proximi; dc hoe prohibetur, , mendax est . Et inde est quod in sa-icum dicitur, Non occides: in quo etiam incra Scriptura quandoque fit mentio solum telligitur prohiberi omnis iniuria in persi de dilectione Dei, quali sussiciat ad salutem,inam proximi illata. I. loan. m. I s. Ο- secundum illud Deut. x. 12. M Et nunci,, mnis homicida non habet vitam aeternam, , lsrael audi: quid Dominus Deus tuus pe- , , in te ipso . ' Secundo quantum ad per is tit a te, nisi ut timeas Dominum Deumilonam coniunctam, scilicet uxorem; dc hocis tuum, & ambules in viis eius , de dili- prohibetur eum dicitur, Non adulterabis: in ,, gas eum quandoque autem fit mentioiquo etiam intelligitur prohiberi sornicatio, solum de dilectione proximi: Ioan. xv. tristoc omnis illicitus usus genitalium membro is Hoc vobis mand , ut diligatis invi- rum. Hebr. ult. 4. - Fornicatores , ct cem. is dulteros iudicabit Deus. Tertio quan-Deinde cum dicit , Nam non aduherabis tum ad res exteriores : quod prohibetur oc. Probat propositum : primo quidem pericum dicitur, Non furabe νis : in quo etiam inductionem; secundo vero per medium syl-s bὶ prohibetur omnis iniusta subtractio rei logii mi, ibi , Dilactis proximi , maliam non alienae, sive per vim, sive per dolum. Tλ- εἰ eratur. Circa primum, more inducentium, ch. v. 3. M omnis fur , sicut ibi scriptum enumerat quaedam praecepta quae dilectio- ,, est, judicabitur a V Nocumentum autemnem proximi implent.. Et quia praecepta quod quis proximo inseri verbo, prohibetata primae tabulae immediatius ordinam uritur cum dicitur: μα falsum restimon um di.

ad dilectionem Dei , non facit mentionem rem. quod non solum prohibetur in iudicio, hic de eis, quamvis Et ipsa impleantur inised etiam extra iudicium, sive per modum dilectione proximi, sa prout dilectio Dei detractionis, sive per modum contumeliae . ineluditur in dilectione proximi. EnumeratiProverb. xxx. 9. - Testis salsus non erit autem mandata secundae tabulae . praeter-io impunitus . & qui mendacia loquitur ,

mittit tamen praeceptum a firmativum tan-i,, non effugiet. Nocumentum autem quod tum, quod est de honore parentum, in quosquis inscrt proximo, solo desiderio, prohi- etiam intelligitur ut omnibus reddamus quae betur cum dicitur : Non emeupisces rem pr debemus, enumerat autem praecepta nega- ximi tui : ubi etiam intelligitur prohiberiliva , per quae aliquis prohibetur malu miconcupiscentia uxoris . Supra vo. 7. Nam Proximis inferre ; ce hoe duplici ratione .leeneviseemiam nesiebam , scilicet esse pec-Primo quidem quia praecepta negativa sunticatum, lex diceret, Non emetiymees . p magis universalia, Ac quantum ad tempora,inuntur autem haec mandata Exod. xx. E- re quantum ad personas. Quantum ad tem- numeratis autem pluribus praeceptis , col-I Ora quidem, quia praecepta negativa obli-lligit omnia alia in communi, dicens: Er sigant semper , de ad semper : nullo enimiquod est aliud mandatum, assirmativum, e tempore est surandum, de adulterandum :ivel negativum, vel ad Deum , vel ad pro praecepta aute in a firmativa obligant quidemiximum pertinens , per modum supra diis

semper, sed non ad semper, sed pro loco,ictum. instauratur, idest perficitur , dc im-α tempore: non enim teneto homo ut Iletur, is hoc verbo, Diliges proximum tuum

mni tempore honoret parentes, sed pro lo- Hur ro 'om . quod quidem ponitur Lev.

c., dc tempore . Quantum ad personas au- xxx. ig. ubi nos habemus : Diliges amitem , quia nulli hominum est nocendum . is cum tuum sicut te ipsum . Quod au- Non autem suffcientes sumus ut unus homo tem dicit , Proximum ruum , referendum

ponit omnibus hominibus servire . Seeundo est ad omnem hominem, S etiam ad fan- quia magis manifestum est quod per dile- ctos Angelos, ut Augustinus probat in I. de MIonem proximi implentur praecepta nega- Doctrina Christiana cap. xxx. Nominet enim

216쪽

C A P

Enim proximi intelligitur quieumque facit alicui misericordia in , fecundum illud Luc. X. 36. is quis tibi videtur illi proximus is futile qui incidit in latrones λ Et ille di-- xit: Qui secit misericordiam in illum.

Et quia proximus eli proximo Proximus , Consequens est quod etiam ille qui ab aliquo misericordiam recipit, proximus ei dicatur . Sancti autem Angeli nobis misericordiam impendunt, & nos omnibus hominibus misericordiam debemus impendere , ct ab eis, eum neceise fuerit, recipere: unde patet quod sancti Angeli , di omnes homines proximi nobis dicuntur, quia beatitudinem ad quam nos tendimus , vel iam habent, vel ad eam nobiscum tendunt. Ex quo patet quod daemones non fiant secuniadum hanc rationem proximi nobis, nee sub hoc praecepto eorum dilectio nobis iniungitur : quia itant totaliter ain a dilectione Dei exclusi, & non sunt computandi innuis mero proximorum, sed in numero hostium. Quod autem dicit , Sicut te fum , non est reserendum ad aequalitatem dilectionis, ut scilicet aliquis teneatur diligere proximum aequaliter sibi: hoc enim esset contra'. ordi nem caritatis , quo quilibet plus tenetur

suam, quam aliorum salutem curare: Cant. 11. 4. is ordinavit in me caritatem: sed

est reserendum ad similitudinem dilectionis, ut scilicet similiter diligamus proximum sicut nos psos; & hoe triplieiter. Primo quidem quantum ad finem dilectionis, ut scilicet nos, & proximum diligamus propter Deum . Secundo quantum ad formam dilectionis, ut scilicet sie ut aliquis seipsum diligit , quasi sibi volens bonum , ita aliquis proximum diligat, b) quasi ei bona volens.

Qui autem diligit proximum ad hoe solum

ut eius utilitate, vel delactatione potiatur, non vult honum proximo , sed ex proximo vult sibi bonum . Quo quidem modo homo amare dicitur res irrationales, Puta vinum, vel aquam, ut scilicet cis utatur . Tertio

quantum ad effectum dilectionis, ut scilicet aliquis necessitati proximi iubveniat , sicut sibi; & quod nihil illicitum propter amo rem proximi committat , sicut nec propter

suum amorem.

Deinde cum dicit, DileeIis proximi , malum non operatur, manifestat propostum me.

dio syllogismi per hunc modum . Qui diligit proximum, nullum malum operatur ad ipsum . sed ad hoc tendit omne legis

praeceptum, ut abstineatur a malo: qui er

eo diligit proximum , legem implevit. Quod

autem dilectio proximi malum non opere tur, habetur l. Corinth. x . 4. is Caritasse non agit Perperam . se Quocumque autem modo accipiatur hic malum . vel pro malo transgressionis , vel etiam omistionis ι poterit hoc referri non solum ad praecepta ne gativa , sed etiam ad assirmativa . Inquantum vero dilectio proximi includit dilectionem Dei, intelligitur quod dilectio proximi excludit malum, non solum quod est eontra proximum , sed etiam quod est contra Deum. Et sc includuntur etiam praecepta tabulae primae. Ultimo autem inseri conclusionem pri n. cipaliter intentam, dicens: Plenituis ergo

legi, est dilectio ; idest , per dilectionem lex

impletur , & perficitur . Eccli. xx Iri 16. - In plenitudine sanctorum detentio mea. Coloss. xi I. a 4. ,, Caritatem habete , quod

,, est vinculum persectionis.

LECTIO III.

ET hoc scientes tempus, quIa hora est iam nos de somno surgere: nunc enim

propior est nostra salus quam cum crediimus . NOK praecessit . dies autem appropinquavit. Abiiciamus ergo opera tenebrarum. & induamur arma lucis. Si ut in die honeste ambulemus, non in comessationibus. & ebrietatibus, non in culilibus , & impudicitiis, non in contentione. & aemulatione; sed induimini Dominum Iesu: tiris um ; & carnis euram ne feceritis in desideriis. Postquam Apostolus ostendit quomodo homo debet se Deo exhibere pium, convenienter eius donis utendo , dc proximo iuste, ei debita reddendo; hie ostendit quomodo in seiplo debeat honestatem conserinxare: dc circa hoc duo iacit. Primo prinponit temporis congruitatem . secundo ex hortatur ad honestatem operum, ibi , Abii-

c amus ergo ostera tenebrarum . Circa primum

sa a societate. tbὶ .m ιγων quas e' brina volens . se) M'. Et s quidem accipiatur hic malum non lotuin transgrelli an is, ted etiatu omissio alii poteat hoc reserti die.

217쪽

d mur p tertio adhibet similitudinem , ibi.

v tralom, dira aurem appropinquavit. Diis

eir ergo primo : Dictum est quae debetis observare , dc hoc non solum propter ea quae dicta sunt, sed etiam simus Me re pus, id est per hoc quod debetis considerare huius temporis conditionem : quia , ut dicitur Eccle. v m. 6. is omni negotio tem is pus est, Ac opportunitas. Hier. vis n. 7. , , Miluus in celo cognovit tempus suum,

is turtur, dc hy rundo, & ciconia custodimis runt tempus adventus sui l populus au D tem meu v non cognovit iudicium Domi-

, , ni. Ad quid autem congruum sit hoe

tempus, ostendit subdens: ΚΘιa hera .st iam mel de somno surpare i quod quidem intellia gendum est, non de somno naturae , quod quan3oque dicitur trors, secundum illud L Tholl. iv. 12. is Nolumuς vox ignorare de ,, dorn ientibus : quandoque autem ess quies ammatium virtutum , lecundum illud Dan. xl. 12. D Si dormit , salvus eri r Nee etiam intelligendum est de somno gratiae , quod quandoque dicitur quies aeternae gloriae, secundum illud Psalm. I U. 9. In ,, pace in idipsum dormiam , dc requie. se litam : quandoque antem est quies contemplationis etiam in hac vitae Cant. v. 2.

Ego dormio, & cor meum vigilat. Sed intelligitur de somno eulpae, secundum illud Ephes. v. I is Exurge qui dormis, is de exurge a mortuis, & illuminabit te Erillusi vel etiam negligentiae, secun dum illud Proverb. vi. v. is Usquequo pi is ger dormies Tempus ergo est iurgendi a somno culpae per poenitentiam: Psal. cxxvri z: , , Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris: a somno v ro negligentiae per solicitudinem bene operandi: Esa. Xxx. S. , , Surgite Principes , ac is cipite clypeum. Eceli. xxx tr. FG, Horais turgendi non te tristet. Deinde cum

dicit, Nunc enim propior es olus uestra, as-sgnat rationem eius quod dixerat, dicens: ne enim propior es salus nostra, quam eumstediuimus r quod quidem secundum intentionem Apostoli intelligitur de salute vitae aeternae, de qua dieitur Esa. II. s. is Salus

se autem mea in sempiternum erit . Ad hanc autem salutem homo ordinatur primo quidem per fidem. Mar. ult. I 6. is micro,, diderit, de baptizatus suerit , salvus e-

,, rit . Sed semper magis ae magis homo accedit ad eam perhona opera , oc caritatis augmentum: unde dicitur Iacob. Iv. . ,, ApproPinquate Deσ, dc appropinqua

'. AD ROM.

se bit vobis. Hoe est ergo quod Aposto

lus dieit: Ideo Eisa est iam nos da somno

Iurgere: nune enim, quando scilicet per opera bona, & per caritatis augmentum Pr

fecimus, propiis, id est propinquior, o, scilicet nobis, nostra salus, scilicet vitae aeteris

nae , de qua dicitur Esa. tr. g. , , Salus au , , tem mea in sempiternum erit: qtiam e in eνedidimus, idest quam cum a principio sdem aecepimus. Et potest hic intelligi duplex propinquit M. Una quidem secundum tempus: quia viri sancti in operi bus iustitiae proficientes, magis appropinquant ad terminum vitae huius , in quo mercedem accipiun . Alia vero est propin quitas dii politionis, vel praeparationis: quia per augmentum caritatis, Zc operationem iustitiae, homo praeparatur ad illam salu

tem. Matth. TXU. IO'. ,3 Quae paratae erant,

intraverunt cum eo ad nuptias . Sed

lecundum quod Ecclesia haec verba' advenistus tempore legit, videntur hse verba etate reserenda ad lalutem quam Christus fecit in suo primo adventu, ut inteli amus Apostolum loquentem, quasi ex persona mnium fidelium, qui fuerunt ab initio mundi . Appropinquante enim iam tempore incarnationi Christi , quo vaticinia Prophe--

rarum crebrescebant, quod tempus repraesentat Ecclesia, poterit dici: Nune propior snostra fatus, scilicet Christus, quam eum credid mus, idest eum homines a principio credere coeperunt Christi adventum futurum. Eia. iv K. r. in Iuxta est salus mea ut ve- niat , dc iustitia mea ut reveletur . Posset etiam assumi, ad tempus miserico 'diae , quo quis incipit velle a praeteritis peccatis discedere: tunc enim magis appr inquat suae saluti, quam a principio, dum aberet fidem informem . laC. IV. 7. is Re

is sistite diabolo, Ad sugiet a vobis; appro- , , pinquate Deo, dc appropinquabit vobis. Deinde eum dieit, Nox pra sit, dies aurem' appropinquavit, poni ad propositum similit dinem: quod quidem secundlim intentionem Apostoli sic videtur esse intelligendum ut

totum tempus vitae praesentis nocti comparetur propter ignorantiae tenebras, i, quibus praesens vit, Maritur: Iob xxxv I 14 9. ., omnes quippe involvimur tenebris '& de hac nocte dicitur Esa. xxv I. s. ri Αnl- δε ma mea desideravit te in nocte . Diei autem comparatur status futurae beatitudinis propter claritatem Dei, qua sancti illustrantur. Eia. In I9. is Non erit tibi Emis plius sol ad lucendum per diem , nec

218쪽

CAPUT XIII. I9 Iis, splendor lunae illuminabit te ; sed erit

,, tibi Dominus in lucem sempiternam. Ad quem diem resertur quod dicitur in

Plal. cxvra. 24. a, Haec dies quam feeitri Dominus , exultemus i&laetemur in ea. Alio modo potest intelligi quod status culpae nocti comparetur propter te uebras culpae , de quibus dicitur iii Psalis lxx xl. 3. ,, Nescierunt, neque intellexerunt: in tene- bris ambulant: & de hae nocte diciturba P. X ura. ΣΟ. is Solis autem illis superpo- , , sita erat gravis nox, imago tenebrarum, is quae superventura erat illis . Dies autem dicitur status gratiae propter lumen spiritualis intelligentiae , quod iusti hiabent, sed impiis deest. Plal. xcv I. II. is Lux ori is est iusto. Sap. v. 6. ri Sol intelligen-M tiae non est ortus nobis. P Tertio moso poteth intelligi quod comparetur noctI tempus praecedens Christi uncarnationem, uuia nondum erat manifestata , sed sub quadam caligine. II. Pet. r. x s. is Habetis prophe- ticum sermonem, cui bene facitis attenis dentes, quasi lucernae lucenti in caligiis nolo loco. Et de hae nocte dicitur Ec XI. IV. δε Custos quid de nocte Unde se ut in nocte apparent umbrae , ita etiam illo tempore eminebant legalia, quae sunt umbra suturorum , ut dicitur Colossi II. Tempus autem ab incarnatione Christi comparatur diei propter praesentiam spiritualis solis in mundo; de quo dicitur Mala .ult. a. is Vobis timentibus nomen meum,

is orietur sol iustitiae. Unde & ipse Dominus dicit Ioan . ix. 4. ,, Me Nortet Dye . , rari opera eius qui misit me, donec diesse est : & postea subdit : is Quamdiu in

., mundo sum , lux sum mundi . Quod ergo dicitur, Nox Praeest, indifferenter accipi potest pro qualibet praedictarum trium noctium . Iam enim praecesserat eos quibus scribebat & magna pars temporis huius viatae quod verius est, praecesserat nox culpae . Iraecesserat etiam tempus legis ,ruod fuit ante Christum. Quod autem subit , Dies autem auropinqωaυis, videtur iecundum intentionem Apostoli reserendum esse ad diem suturi gloriae, qui licet nondum advenisset fidelibus Christi , quibus

scribebat, .lamen tu propinquo erat eis.

Secundum prςdicta posset etiam intelligi tempus Aratiae Clitasti , quod etsi iam advenerit secundum temporum cursum , appropinquare tamen nobis dicitur per fidem,

di devotionem, sicut de Philip. v. i. dici-δur: is Dominus prope est: di in Psaia xliv.

13. ,, Prope aest Dominus omnIbus invocari4,, tibus e imi. Potest etiam hoc congrua re his qui de peccatis poenitere incipiunt, quibus d es graciae appropinquat.

Deinde cum dicit, Abii minus erga opera tenebrarum, Conciu 'it exhortationem delimnestate vitae : dc primo ponit exhortatio nem; secundo cxponit eam, ibi, Nan -- messarion .us, ebrietari r m. Cirea hone statem vitae tria tangit. Primo quidem remotionem vitiorum , cini cludens ex praeinis.

si, : Si uox praeι iis , ut dictim est , abii.

e. amus opera te .eo rarum i quia , ut dicitur Eccle. v I i. .6. Omni rargotio t eo pus est.

. . di Opportuni das . Unde recedunte ii te, cellare debent opera ioci. s. D. untur autem opera tunc brarum , Opera stuc at

rum: primo quidem quia in ieipsis privata sunt lumine rationis, quo illustrari debent

humana opera ζ Eccle. xl. 34. Sapientis

is oculi in capite eius. stultus in tenebrisis ambulat : secundo quia in tenebris a. guntur : IOb xxiv. II. is oculus adulteriis observat caliginem: tertio quia per ea homo ad tenebras ducitur, secundum illud

Matth. xx M. t 3. Mittite eum in teneis bras exteriores . Secundo induete ad assumendas virtutes quasi dicat : Ex quo dies appropinquavit , assia mentes ea quae congruunt diei , in πιπην arma iacis, id est virtutes, quae dc arma dicuntur , inquantum nos muniunt. Ephes. ult. t I. ,. Indui- ,, te vos armaturam Dei, ut possitis n. rea Ξ- is versus insidias diaboli. Et dicuntur lucis arma , tum quia lumine rationis decorantur . di perficiuntur: unde dicitur Prov. 1 v. I . ,, Iuthorum semita quasi lux splenis dens procedit: tum quia lucis examen requirunt: Ioan. III. 2 r. is Qui facit ve- is ritatem, Xenit ad lucem: tum quia per opera virtutum alii illuminantur : Matth. v. I 6. M Sic luceat lux vestra coram homi-- nibus ut videant opera vestra bnna. 6 Tertio exhortatur ad usum virtutum , ,&profectum, cum dicit: Stetit in dia hone Ambulemus : haec enim duo sidentur diei congruere. Primo quidem nonestast nam iadie unusquisque seipsum stud: t componere, ut coram aliis honestus appareat: in nocte autem non sic: unde dicitur I. Tnes. v. 7.

is Qui dormiunt, noci ' dormiunt . di quiis ebrii sunt, nocte ebrii sunt . Nos autem is qui diei stimus, sobrii simus . Unde I.

Corinth. xlv. o. dicitur : is omnia hone-- ste, & secundum ordinem fiant in vobis. Secundo homo in die ambulat, non in no-

219쪽

cte: unde dicitur Ioan. xx. io. A Qui am-, peccatum mortalet quia non per se InebrI bulat in nocte, oisendit. Et ideo quia i tur, sed per accidens, id est praeter inten- dies est, oportet quod ambulemus, idest de i tionem: quod quidem non potest continge- bono in melius procedamus. Unde dicitur re in liis qui frequenter inebriantur; MIoan. m. 33. , , Ambulate dum lucem ha-lideo dicit Augustinus in sermone de Purga se betis. Dei de eum dicit, Non in eamesiitor serm. xla. de Sanct 9 quod ebrietas. Iationibus θ ebrietaribus, di ponit quod di- est peccatum mortale , si assidua fuerit , xerat: dc primo exponit quomodo sunt abii- unde signanter hie Apostolus in plura linii,

cienda opera tenebrarum, quae sunt opera mero dicit: Non in eomusationibus , is ebris,peecatorum: de quibus quaedam enumerat, latibus. primo ponens ea quae pertinent ad corru-l Tertio si in excludit intemperantiam cir. ptionem concupistibilis, cuius corruptio est l ea corporalem quietem, cum dicit, Nm in

intemperantia, quae est circa delectationes cubilibus, id est non in sit perflua dormitio, tactus, de circa cibos: a in unde primo ex- ne . quam convenienter post eomestationem, cludit intemperantiam ciborum , cum di- dc ebrietatem prohibet , quia sequitur excit, Non in remessationibus. Dicuntur comessi illis; dc pol cst esse in hoc peccatum morissationes, superfluς, dc nimis accuratae co- tale, quando propter quietem corporalem, mestiones. Prov. xxiii. eto. is Noli esse in i cssetnnum, omittit homo quae facere debet, is conviviis peccatorum, nec in comessatio- dc inclinatur ad aliqua mala facienda . Mich. v nibus eorum qui carnes ad vescendum i D. r. se Uae qui cogitatis inutile , & ope- conferunt. V Quod quidem potest esse pee-lis ramini malum in cubilibus vestris. Pot-catum mortale ex hoc quod secundum le- est etiam quod dicit. Non in eubilibus, regem Pro hac culpa aliquis damnatur ad mor- ferri ad apparatum luxuriς : unde diciturtem. Dicitur enim de filio protervo Deut .l in persona meretricis Prov. v M. II. mxx. 2o. is Comessationiblis vacat, Ac luxu.l se sperii eubile meum myrrha, δέ aloe, dc., riς, atque conviviis: lapidibus eum obruet is cinnamomo. Gen. xlix. 4. MAscenὸ istim populus civitatis, & morietur . Dici. is cubile patris tui. Et ideo convenientur aliquis vacare comessationibus , atque ter quarto excludit intemperantiam circa Conviviis, non quidem si comedat magnifice venerea, cum subdit, Er impudicitis , id est secundum statum suae dipnitatis, sicut dici- quibuscumque venereis actibus , qui ὸicuntur Esther i . quod Assuerus iussit praepa- tur impudici , quia non cavent id quod est Tari Convivium magnificum propter coniuh- maxime pudore, vel confusione dignum etctionem Esther, iuxta magnificentiam prin- tum quia omnes delectationes tactus, gulae,

cipalem; sed quando aliquis hoc facit prς-'dc Iuxuriae sunt communes nobis dc brutis: ter decentiam sui status, & praeeipue si ad unde qui eis inordinate insistit, bruta lis et hoc principalis eius cura existat ; scut illi ficitur: Psalm. xxxi. s. , , Nolite seri licue de quibus dicitur infra sit. 13. Huiusmodi is equus, ct mulus, quibus non est intel-

Christo Domino nota serviunt, sed os vorνἰ: se lectus: tum etiam quia specialiter inec Phil. m. Is . ,, Quorum deus venter actibus venereis ratio hominis totaliter ab-M est. Secundo excludit intemperantiam sorbetur a delectatione, ut non possit homo circa potum, eum subdit , Et ebrietatibus, tunc aliquid intelligere, seut Aristotes es di- quae pertinent ad superfluitatem potus erat cit in Lib. IV. Ethic. cap. 21. Unde retra mensuram rationis hominem ponentis .i Oseae xv. H. dicitur: is Fornicatio, oc Ericli. xxx r. 31. ,, Vinum in iucunditate mi is brietas , dc vinum auferunt cor . I. creatum est, Ac non in ebrietatem. Cor. x II. 2I. Non egerunt poenitentiam

Et est considerandum , quod ebrietas extis super immunditia.& fornicatione, & im- suo grnere est pcccatum mortale, cum sci-iis pudicitia quam gesserunt. Deinde exinlicet homo ex proposto inebriatur e quia cludit ea quae pertinent ad corruptionem videtur praeserre delectationem vini inte-lirascibilis, cum dicit , Non in contentiona Igritati rationis: unde dicitur Esa. v. 21.Iquae quidem ut Ambrosus 'dicit in Epist. ,, Uae qui potentes estis ad bibendum vi-lII. ad Tina. cap. 1 v. est impugnatio veri- num, oc viri sortes ad miscendam ebrie-itatis cum confidentia clamoris. Potest au- tatem. Si vero aliquis inebrietur prae- tem intelligi quod per hoc prohibetur o-.ter intentionem, non ex proposito puta quia miris rixa non solum verborum, sed & Ω- ignorat virtutem vini , vel quia non aesti- ctorum, quς ut plurimum a verbis incipitanael sc tanto potu inebriandum non est ' Provexb. xx. 3. , , Honor est homini qui su Parat

220쪽

m parat se a contentionibus. Solet autem contentio ex invidia generari; de ideo sis dit, Et amtilatione. Unde lac. Ira. I 6. diiscitur: se Ubi zelus, dc contentio , ibi imo constantia, de omne opus pravum. Secundo exponit quomodo debeamus induere arma lucis, dicens: Sed india in ἰ D minum Dram Christum : in quo scilicet abundantissime fuerunt omnes virtutes, secundum illud Ese. xv. i. o Apprehen)ent seri piem mulieres virum unum. Induimus autem Iesum Christum primo quidem per sacramenti susceptionem . Galat. Ira. 27. lis Quieumque in Christo baptizati estis , si Christum induistis. Secundo per imitationem. Colost . III. s. ri Expoliantes vosis veterem hominem cum activus suis , dcis induentes novum eum qui renovatur in is agnitionem, secundum imaginem eius quiis ereavit illum: & Ephes. IV. 24. I

ri duite novum hominem , qui secundum iis Deum creatus est in iustitia, & sanctitam te veritatis . Dicitur autem induere Christum qui Christum imitatur: quia se- ut homo continetur vestimento, dc sebeius colore videtur; ita in eo qui Christum imitatur . opera Christi apparent. Per hoc ergo induimur arma lucis, quando induimur C istum. Tertio exponit quod dixerat, sicut india honesta ambulemias, per hoc quod subdit: Eν carnis euram ne serestis in desidariis. In lioeenim pulchritudo honestatis consistit, ta ut homo non carnem spiritui, sed spiritum

priserat Carni. Supra um. I 2. Debitores sumus non carni, ut fecundum eamem vI mus.

Sed notandum quod non dieit simpliciter,

Carnis ram ne Bearitis: quia quilibet te netur ut earnis curam gerat ad sustentandam naturam, secundum illud Ephes. v. 29. is Nemo umquam carnem stant odio habuit. sed nutrit, de fovet eam. Sed addit, In de ostile , ut scilicet inordinata carnis desideria, idest concupiscentias, non sequa mur : unde dicitur Cal. v. I 6. ,, Spirituri ambulate. dc desideria carnis non perfi- is cietis.

CAPITIS XIV.

LECTIO I.

INFrmum aurem in fide a Tu mi te, non in disceptationibus cogitationum. Alius

enim credit se manducare omnia; qui autem infirmus est, olus manducet . Is qui manducat. non manducantem non spernat; & qui non manducat, manducanistem non iudicet : Deus enim illum assumpsit. Tu quis es qui iudicas alienum se vum λ Domino suo stat, aut cadit. Stab t autem : potens est enim Deus statuere illum. Nam alius iudicat diem inter diem , alus autem iudicat omnem diem. Unusquisque in suo sensu abundet . Oui sapit diem, Domino sapit ; dc qui manducat, Domino manducate gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, & gratias agit Deo. Nemo enim nostrum sibi vivit, dc nemo sibi moritur. Sive enim vivimus, Domino vivimus; sive morimur , Domino morimur . Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus . In hoc enim Christus mortuus est, & resurrexit, ut vivorum , & mortuorum dominetur . Tu autem quid iudicas fratrem tuum Aut tu quare spernis statrem tuum ' Omnes enim stabimus ante tribunal Christi: scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus , quoniam mihi si chetur omne genu, & omnis lingua confitebitur Deo . Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo . Non ergo amplius invicem iudice

mus . l. ut homo spiritum pinserat ealia. s. Th. Oper. Tom. H.

SEARCH

MENU NAVIGATION