Divi Thomae Aquinatis ... Opera Tomus sextus complectens epistolas D. Pauli ad Romanos, & ad Corinthios

발행: 1746년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

ut ab Meleta pro rectore suo sat oratio consuetudinem ingredi. Seeundum peria secundum illud I. Tim. 1a. 31 is obsecro is igitur primum omnium, fieri obsecrati ri nes, orationes, Postu lationes , gratiarum se actiones , pro omnibus hominibus , pro is Regibus , & omnibus qui sunt in subli- , , mitare constituti . Secundo quia multi minimi dum congregantur unanimes, Maogis merentur ; et ideo impossibile est ut

multorum preces non impetrent. Mati .XVI II.

I p. is Si duo ex vobis consenierint super ,, terram , de omni re , quamcumque pe- tierint , fiet illis a Patre meo qui est in se caelis. ' Tertio ut dum musti orant , multi etiam gratias agant exauditi, secundum illud II. Corinth. r. I t. is AdiuvantIis bus vobis in oratione pro nobis i ut peris multos gratiae agantur Deo . Tertio ponit ea quae vult sibi impetrari quorum primum pertinet ad hostes , quos habebat in Iudaea: unde dicit: in liberer ab is idelibus e i sunt in Iudaa, qui precipue Paulum impugnabant, & odiebant, quia fiducialiter praedicabat cessationem legalium . Αct. XXI. 22.is Audierunt de te , quod discessionem d is Ces a Moyse eorum qui per Gentes suntis Iudaeorum ἔ dicens non debere eos cir- cumcidere filios suos neque secundum tinebat ad eos in quorum ministerium that et hoc est quod subdit: Et oblatio obsequia.

moi , id est a eleemosyna , in qua eis

ministro , fiat adeona sanctis qui Iunt in Hierusalem , scilicet ut ex hac provocentur ad gratias agendum Deo , & adorandum pro ipsis Gentibus, a quibus recipiunt . .Eccii. xxx r. 28. - Splendidum, , in panibus benedicent labia multorum. Tertium pertinet ad ipsos , quibus scribebat . unde subdit i in veniam ad .s in gaudio', dc hoc per CoianIatem Dei , contra quam nihil agere volebat : I supra . . Io. , , obsecrans si quomodo prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos: ' refrigerer vebistum . id est , ut ex vestra

praesentia refrigerium tribulationum mearum accipiam.

Deinde cum dicit , Deus autem pacis cte. ostendit quod pro eis orat , dicens :

Deus autem dator pacis sit cum omnibus vo

bis, per hoc scilicet quod vos ad invicem pacem habeatis. II Corinth. ultim. I .is Idipsum sapite , & Deus pacis, & dile- ,, ctionis erit vobiscum Subdit, Amen. id est sat . Psalm. cv. 48. is Et dicet omnis is populus, Fiat, fiat. μ

CAPITIS

XVI. LECTIO

Commendo autem vobis Phoeben sororem nostram , quae est in ministerio Eccleis sae quae est in Cenchris, ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis , & assi- statis ei in quocumque negotio vestri indiguerit : etenim ipsa quoque astitit multis, ct mihi ipsi. Salutate Priscam , & Aquilam adiutores meos in Christo Iesu , qui pro anima mea suas cervices supposuerunt; quibus non solum ego gratias ago , led& cunctae Ecclesiae Gentium; & domesticam Ecclesiam eorum. Salutate I Ephenetum dilectum mihi, qui est primitivus Ecclesiae Asiae, in Christo Iesu. Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis. Salutate Andronicum , & et Iuliam , c gnatos, & concaptivos meos, qui sunt nobiles in Apostolis , qui & ante me fuerunt in Christo Iesu. Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino . Salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo Iesu, & Stachyn dilectum meum. Salutate Apellen probum in Christo . Salitate eos qui sunt ex Aristoboli domo . Salutate

Herodionem cognatum meum . Salutate eos qui sunt ex Narcissi domo, qui sunt ita Domino. Salutate Tryphaenam, Ic Tryphosam, 'Me laborant in Domino. Salutate si Persidam caritanam, quae multum laboravit in Domino. Salutate Rufum electum iri Domino, & matrem eius, &meain. Salutate q) Asineretum , dc Phlegontem . Hem

man , Patrobam, Hermem.

242쪽

CAPUT XVI. 2r

men, Patrobam, Hermam, & qui cum eis sunt Batres. Salutate Philologum, & Iu liam, Nereum, & sororem eius, & Olimpiadem , & omnes qui cum eis sunt san. tos. Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes Ecclesiae Christi.

Postquam Apostolus proposuit fidelibus

Romanis , quibus scribebat , quaedam familiaria pertinentia ad suam personam , hic ponit quaedam familiaria pertinentia ad alios: & ei rea hoc tria facit . Primo mo. nee quid ad alios debeant facere ἔ secundo ostendit quid alii ad eos agant, ibi, Salutarvos Timotheus adis r meus m. tertio epi-

solam finit in gratiarum actione , ibi , Ei

aurem qui potens esν vos est firmare Iuxta E. vantetium meum. Circa primum duo facit.

Primo ostendit quos debeant salutare ; secundo ostendit quos debeant vitare, ibi

Rogo auram vos fratres. Circaprimum manis

dat quasdam personas salutari in speciali; seeundo ponit in generali modum Ialutatio nis, ibi , Salsι rara invicem in osculo sancto :tertio salutat eos in communi ex parte fidelium, ibi, Salutaur vos omnes Eetiam Cortiasti. Circa primum a primo loquitur de quadam muliere Corinthia , quae Romam ibat , quam eis recommendat , describenseam primo ex nomine , dicens : Commondo autem vobis Phoeben , quae licet esset Deo devota , non tamen erat tantae auctoritatis ut commendat itiis litteris non egeret

aeut ipse de se dicit II. Corinth. DI. I. is Aut numquid egemus , sicut quidam , is commendatitiis litteris Secundo deis scribit eam ex fidei religione, dicens , Sororem nostram et omnes enim multores fideles, sorores vocantur, sicut re omnes viri fratres. Matib. XLm. 8. M omnes vos fra-

is tres estis. Tertio ex ossicio pietatis , eum dicit: sua Vr in ministerio EeHesia quaae r in Cenchris , portu Corinthiorum , ubi aliqui Christiani erant congregati , quibus dicta mulier serviebat; scut & de ipso Christo Luc. v I tr. dicitur, quod quaedam mulieres ministrabant ei de facultatibus suis: di de vidua eligenda dicitur I. Tim. V. ro. Si hospitio recepit, si pedes sanctorum . ,, lavit. Deinde dicit duo, in quibus vult eam commendatam haberi r quorum primum est ut honeste recipiatur; dc hoc est quod dicit : Ut suscipiatis eam in Domino , id est propter amorem Dei, digna sanctis, id est secundum quod dignum est recipi sanctos, secundum illud Matth. x. 4r. M Qui recipitis iussum in nomine iusti, mercedem iustiis recipiet. Quidam libri habent, Digna

aifatis, idest eonvenienter; tamen littera noniiconcordat cum Graeco. Secundum est , ut,leam se licite adiuveni : unde subdit: listaris .i, sicilicet consilium , & auxilium se-

.irendo , In quoeumque negotio vestri indjue.

ripit : habebat enim forte aliquid expedire inticuria Caesaris. Sed contra hoc videtur esse quod dicItur ἰII. Thessal. xv. Ir. , , Vestrum negotium a- .iri gatis quas dicat: Non intromittatis .ivos de negotiis alienis. Sed dicendum est , quod assiliere negotiis alienis eontingit dupliciter . Uno modo laeeu lar iter, idest propter favorem hominum, vel lucra . & hoc non convenit servis Dei. II. Timoth. ar. 4. , , Nemo mi ,, litans Deo implicat se negotiis saeculari- , , bus. Alio modo assistit aliquis negotii alienis ex pietate , puta in auxilium indigentium, & miserorum ἰ & hoe est religiosum, secundum illud Iacob. I. 27. , R is ligio munda , & immaculata apud Deum, is Ac Patrem haec est, vi stare pupillos, &,, viduas in tribulatione eorum . Et hoc modo Apostolus hic loquitur. Ultimo autem ostendit Apostolus meritum eius. quare hoc sbi debeatur, dicens: Etomim ipsa quoquo multis astris , o mihi si . Fsa. m. Io. is Dicite iusto , quoniam is bene . Retributio enim manuum is eius fiet ei. Matth. v. 7. Beati mi , sericordes , quoniam ipsi misericordiam is Consequentur. Deinde mandat salutari quasdam alias personas sbi coniunctas , dicens : Salutare Priscam, is Aquilam, qui erat vir Priscae sed mulierem praeponit, sorte propter ma. iorem fidei devotionem : adistores meos in Christo I u, id est in fide Christi pra dicanda: apud enim eos Corinthi hospitabatur,

ut lix tur Act. xv m. Dra: ρm anima mea Das cervires Iuno erunt; id est, seipsos mortis periculo exposuerunt pro vita mea Conservanda, quod est indicium maximae caritatis. Ioan. xv. II.,, Maiorem hac dile- , , ctionem nemo habet ut animam suamis ponat quis pro amicis suis . Hoe auiatem videtur factum fuisse Corinthi , ubi Paulus persecutionem est passiis, scut habetur Actor. xvi M. Vel forte melius dicendum est, quod alii se periculo pro A. E e PO-

Disiti sed by Coos le

243쪽

postolo exposuerunt: nam illud quod Iegl-

tur Actor. xv m. factum suit . quando Prisca, & Aquila de Roma recedentes C rinthum venerunt, ut ibidem dicitur. Sed hoc seribebat Apostolus, quando adhuc aestimabat eos esse Romae. Vita autem Aminstoli non tam sibi , quam aliis necessaria erat, secundum illud Philip. I. 24. ,, Per is manere autem in carne necessarium pro-M pter vos . Et ideo subdit: Κωntis non solum ego gratiar ago , fod is eunera Eeelesia Gentium : quarum sum Apostolus , & d ctor. I. Tim. tr. 7. is Doctor Gentium in se fide, & veritate . Et etiam salutate domesticam Ecclesiam eorum e habebant enim in domo sua multos fideles congregatos. Deinde vult alium salutari sibi dilectione coniunctum, dicens: Satarata Ephoetum di-leeIωm mihi, qui est primitivus Asia in CM sto: primus enim in tota Asia suit ad fidem Christi conversus, quod erat ei ad magnam dignitatem. Heb. xia. 23. ,, Aecessistis ad , , Ecclesiam primitivorum , qui conscripti,, sunt in lis . Tunc autem erat Romae . Deinde dicit: Salutare Mariam , qua multum laboravit in vilis, ad hoc ut eos ad concordiam revocaret . quς cum hoc face. re non posset , significavit Apostolo . Sap. D. I . ,, Bonorum laborum Horiosus estis fructus . V Deinde dicit : Salinara Mindronicum , is Iuliam : quos primo describit ex genere, Cum dicit , Cognaros meos: in quo ostendit eos suille Iudeos . de quibus supra ax. 3. aeui sunt cognati mei δε- eundum earnem . Secundo ex passione pro Christo suscepta , dicens, Et concaptivos meos: suerant enim aliquando cum Apostolo Christi incarcerati. II. Corinth. XI. 23. is Ino carceribus abundantius. Tertio ex auctoritate , cum dicit : Ωui fune nobiles in Mostolis, idest nobiles inter praedicat res, secundum illud Proverb. ult 23. N se biles in portis vir eius . Ouarto extempore, cum dicit: Et ante ma fuerant In Christo Iesu : prius enim fuerunt conversi

quam ipse Apostolus; re ex hoc eis maior

reverentia debebatur. I. Tim v. r. is S is niorem te ne increpaveris , sed obsecrari ut patrem. Deinde dicit: Salarara Zmpliatum ditieium meum in Domino , scilicet dilectione caritatis , quae est in Christo. Phil. i. g. ,, Testis est mihi Deus , quo- modo cupiam omnes vot elle in visceribus,, Christi. Deinde dicit: Salutare inbanum adiatorem nostrum in Christi, scilicet in praedicatione fidei. Proverb. XIX. 19 DFra- , , ter qui adimatur a fratre, quasi civitas is firma . Et Stution dilectum meum : quoa

eoniungit, quia sorte simul habitabant, vel

aliqua alia necessitudine erant coniuncti . Deinde dicit : Salutata Apellen probum in Christo, idest approbatum in Christo, sorte per aliquas tribulationes . Iob xx m. Imri Probavit me quasi aurum, quod per ignem ,, transit. Deinde dicit: Salutata omnes qui sunt ex domo, idest ex samilia, Arist soli, in euius domo multi fideles erant congregati. quem non salutat, quia sorte ex aliqua cauia erat absens 4 Deinde dicit e

ra rate Herodionem cognatum meum, qui ex

hoe ipso dicitur fuisse Iudaeus. Deinde dicit: Saturare omnes qui fune ex domo μνeissi.

qui dicitur suisse prebbyter, & peregrina. batur per deleria loca , ut fideles Christi

consortaret: unde quia tunc eum absentem noverat esse Apostolus , non mandat eum

salutari, sed familiam eius . Erant tamen in eius familia aliqui infideles, & ideo ad diseretionem subdit e mi suur is Domma rquia solos fideles salutari mandat. II. Ioan. I. o. is Si quis venit ad vos, & hane d se ctrinam non affert, nolite recipere eum ,, in domum, nec Ave dixeritis ei. D inde dicit: Salinata Tr phanam, is T pM iam , qua laloraverunt in Domino , idest in ministerio sanctorum . quod Dominus sibi reputat fieri, secundum illud Matth. xxv. o. is Quod uni ex minimis meis secistis . , mihi fecistis. Deinde dicit : Salutata

Permam rarissimam meam , quam scilicet Aispostolus propter eius devotionem specialiter diligebat : unde subdit et multum laboratia in Domino, scilicet exhortando alios, & ministrando sanctis , & etiam ita paupertate, & aliis spiritualibus laboribus. II. Corinth. x I. 27. ,, In lxboribus , in ie- ,, iuniis , in vigiliis &c. Deinde diei te

Salutara Rufum electiam in Domino, id est iragratia Christi: Ephes. r. 4. is Elegit nos ita si ipso ante mundi constitutionem: ct ma trem eias , scilicet carne , o meam, qui R. suit eius mater benescio: aliquando enim servierat Apostolo, licet tunc Romae non esset. I. Tim. v. 2. is Anus ut matres, iuri venculas ut sorores in omni castitate. Deinde dicit: Salutare Asinererum, or Phlegentem , Hermen , Parrabam, Herman , is qui eum eis funt fratres : ouos simul salutat . quia smul concorditer habitabant . Psalm. lxv D. 7. A Qui habitare facit unius moris , in domo. Deinde dicit: Saturate PLἰ-

ologiam, Ur Iuliam, Nereum, oe sororem era- ,

is olimpiadem , is omnes qui eum eis μn νι anctor , idest in fide Christi sanctificatos. l. Corinth. vi. tr. o Abluti estis, & san

is cliscati estis. μ

244쪽

Deinge ostendit modum quo se genera- Iiter salutent, dicens : Salutare intiiram in culo Iantro, quod dicitur ad differentiam Oseuli libidinosi, de quo dicitur Prover. I I. 3. Apprehensuin deosculatur invenem: dc etiam dolosi , de quo dicitur Proverb. xxv xl. 6. is Meliora sunt vulnera diligenis iis, quam staudulenta oscula inimici . osculum autem sanctum est quod in signum sancta Trinitatis datur. Cant. I. E. DUlcu

ri letur me osculo oris suis. Exinde autem mos in Ecclesia inolevit ut fideles inter miliarum solemnia invicem dent oscula pacis. Deinde salutat eos ex parte aliarum

Ecclesiarum, dicens: Salutant vos omnes Ee-

sti congregatae, quia omnes vestram situ tem optant, dc Pro vobis orant. Iacob. ult.

LECTIO

ILRogo au tem vos , stat res ν ut observetis eos qui dissensiones , & offendieula praeter doctrinain quam vos didicistis, faciunt,& declinate ab illis . Huiusce modi enim Christo Domino nostro non serviunt, leu suo ventri, dc per dulces se mones, & benedictiones seducunt corda innocentium. vestra enim obedientia in omni loco divulgata est. Gaudeo igitur in vobis , sed volo vos sapientes esse in bono, & simplices in malo . Deus autem pacis conterat satanam sub pedibus vestris velociter . Gratiae Domini nostri Iesu Christi vobiscum . Salutat vos Tim theus adiutor meus, & Lucius, & Ia n, & Sosipater , cognati mei . Saluto vo ego Tertius , cui scripsi epistolam in Domino . Salutat vos Caius hospes meus,& universa Ecgelia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, & Quartus state . Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen. Ei autem qui potens est vos confirmare iuxta Evangelium meum, dc praedicationem Iesu Chrithi, secun dum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti , quod nunc patefactuin ethper Scripturas Prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei . ad obeditionem fidei, in cunctis gentibus, cogniti soli sapienti Deo per Iesum Christum, cui honor, di gloria in tacula taculorum. Amen. T Ostquam Apostolus mandavit quos sal

di tarent , hic ostendit eis quos debeant vitaret & circa hoc tria facit. Primo docet quos debeant vitare. secundo rationem assignat, ibi, Huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt; tertio promittit eis divinum auxilium, ad hoc implendum , ibi,

Deus autem pacis conferat Iaranam sub peia

bus vestris. Et quia illi quos vitari volebat, fraudulenter ine edebant , decipientes sub spetie pietatis, secundum illud Matth .vis. 3 s. is veniunt ad vos in vestimentis ovium, is intrinsecus autem sunt lupi rapaces : Mideo primo inducit eos ad cautelam habenis

dam, dicens: Rogo aurem vos, fratres, 1 ob

servaris eos quῶ dissensimas, is ossandisula μ νεν doctrinam quam vias didicissis , faciunt.

Ubi primo considerandum est , quod observare nihil aliud est quam diligenter considerare et quod quidem quandoque in bono

sumitur, quaniaque in malo. Ita malaq dem sumitur, quando aliquis diligenter considerat conditionem, & processum alicuius ad nocendum. secundum illud Psal. xxxv I. 1 a. is obsiervabit peccator iustum , fle stri-- debit super eum dentibus suis: de Luc. xxv. IO.dicitur: is Et ipsi obtervabant eum. In bono autem accipitur uno modo quando quis considerat praecepta Dei ad faciendum. Exod. XXI 2. II. is observa igitur s a eum, - dc audi vocem eius. Alio modo quan do diligenter eonsiderat bonos ad imitandum, ieeundum illud Phil. m. II. o I- is mitatores mei estote, stat rex, & obseris Vate eos qui ita ambulant, se ut habetis is formam nostram . Tertio observantur

mali ad cavendum ἔ ct ita accipitur hic . Erant enim quidam ad fidem conversi b lex Iudaeis qui praedicabant legalia esse ob servanda. oc ex hoc, primo quidem in Ec- L e a cie caὶ Al. -Iiit: ν eum. bὶ Al. dost ex Iadais.

245쪽

elesia sequebantur dissensones , dc sectae ,

dum quidam eorum errori adhaererent, alii vero in vera fi qe persisterent: Galat. v. 2 o.

,. Dissensiones, sectae, invidiae, homicidia dcc. secundo sequebantur offendicula , & 1can. gala, de quibus supra xiv. actum est , dum quidam alios iudicarent, de alii alios spe nerent, qui diliensiones, de offendicula faciunt. Esa. Ivir. 34. M Auferte offendicula se de medio populi mei. Dicit autem,

Prater doctrinam quam vos didicisti a veris

Christi Apostolis , ut ostendat quod huius- inodi distensiones, dc scandala ex falsitate

doctrinae proveniebant. Gal. I. s. is Si quis ,, vobis evangeligaverit praeter id quod ac- cepistis, anathema si Secundo monet ut cogniti vitentur, dicens: Er declinare ab illis, idest, eorum doctrinam , dc consortia sugiatis. Psal. ex viri. III. is Declinate ais me maligni, dc scrutabor mandata Deiis mei. Deinde cum dicit, IIvisscemodἰ enim Chri-go Domino nostro non Ireviunt, assignat eius quod dixerat, duas rationes. quarum prima sumitur ex parte eorum quos vult vitari . Et primo describit eorum intentionem, dicens: Huiuscemodi enim homines non serviunt CHAO Demiso, sed stio ventri: non enim prςdicabant propter gloriam Christi, sed propter quaestum , ut suum ventrem implerent. Phil. rat. Ig. is Multi ambu- lant quos tape dicebam vobis, nunc au-- tem & flens dico, inimicos crucis Chrisi sti, quorum deus venter est. Secundo describit eorum deeeptionem , dicens : Et

ter dulces sarmones seductine eorda inneis

rium , idest simplicium , ct imperitorum:

Proverb. XI v. II. Innocens credit omni. , verbo Per dulees sarmones , in quibus1 a iustitatem praetendunt , secundum illud Psal.xxvr I. g. is Qui loquuntur pacem cum is Proximo suo , mala autem in cordibus eo-- rum : is bene dieitonos , quibus scilicet benedicunt, dc adulantur illis qui eos sequuntur. Eia. III. I 2. M Popule meus, quiri beatum te dicunt, ipsi te decipiunt . Malach. II. a. o Maledicam benedictioni- ,, bus vestris. Secundam rationem assignat ex conditione Romanorum , qui faciles se exhibebant ad 1equendum bonum & malum. Unde primo commendat eos de facilitate ad bonum, dicens: κυνα enim obedientia , qua de faelli a fidoi obedistis, in omni I ro divulgara es, propter dominium quod tunc Romam obtinebant super alias nutu nes :

Linde quod a Romanis fiebat, de saeiII gia

vulgabatur ad alios. Supra a. s. is Fidesis vcstra in universo mundo annuntiatur. Gaudeo stitur in vobis, quia scilicet fisei ἡ-

edistis, & hoc in caritate, de qua dicitur

l. COIinth.xa II. 6. quod, , non gaudet superri iniquitate, congaudet autem veritati. Secundo reddit eos cautos contra malum, dicens: Sed volo vos es Dylentosis bona, udici licet ei quod bonum est inhaereatis : LThessTult.21. Quod bonum est tenete: di simplices in malo, ne scilicet per aliquam simplkitatem declinetis ad malum ut i lis sit vobis simplicitas quod nullum deci piatis in malum . Matth. X. 16. Estoteis prudentes sicut serpentes , & fini licessi sicut columbae. E converso de quibus ἀdkna dicitur Hierem. Iv. 22. is Sapiente&A sunt ut faciant mala, bene autem facereis uel ciunt. Deinde cum dicit, Deus autem pacis em

terae satanam , Ab pedibus vestris, promittit eis divinum auxilium contra huiusmodi deceptores. Et pcimo ponitur promissio, cum dicit: Deus autem pacis, scilicet auctor, qui distenfiones odit, quas isti faciunt , tenterer fatanam, idest diabolum, qui per istos pseu doapostolos vos decipere conatur , sub pediabus vestrἰι, quia scilicet per vestram sapientiam eum vincetis. re hoc fiet velociter, scilicet in adventu meo. Luc. X. I9. D M-- ce dedi vobis potestatem calcandi suprxis serpentes, scorpiones, dc omnem virtuis tem inimici. Malach. ult. 3. Calca-

is bitis impios, cum fuerint sicut cinis subis planta pedum vestrorum Secundo p nitur oratio ad hoc obtinendum , cum dicit: Grntia Domini nostri Iesia Chrim H --ιUtiam, quae scilicet suffcit ad vos tuendos.lI. Corinth. Mi. s. is Sufficit tibi gratia

Deinde cum dicit, Satarat vos M. salutat eos ex parte aliorum , dicens t Salutarvos Timotkeus adiuror raseus , scilicet in praedicatione Evangelii. I. Cor iv. r7. is Misiis ad vos Timotheum, qui est filius meum ,, carissimus , Ac fidelis in Domino . V Addit autem : EI Lurius , o Lasis , O' Sosiparer .eornari mei, qui Iudaei erant , scilicet vos salutant . Erat autem quidam notarius Pauli nomine Tertius , cui Paulus concessit ueex sua persona Romanos salutaret : unde iubditur: Ego Tertius, qui seris Mae epistolam, saluto vos in Domino . Deinde dicit :Salutae vos Gaius hosper, cui scribitur Ioari

246쪽

CAPUT XVI. Irr

nis tertia canonica , in qin commendatur tempora a tertia dicuntur ipsa aeternitas , de caritate qiam exhibebat lanctis: σ tini-lde qua dicitur Esa. lor. II. Excel ius, vidua Ecclesia, icilicet quae erat in domo eiustis & sublimis, habitans aeternitatem: ut congregista , vel quae erat in illa provincia .isicut fior x Dei elientia per quamdam sibDeinde dicit: Salutat vos Erasitus arca ius militudinem di inem ioi. bus corporalibus d ei uitaris, qui scilicet custodiebat arcam com-licribitur, secundum illud Iob xi. 9. ALOnmunem, id est communes redditus civitatis, se gior terra mensura eius, & latior mari. π quidam starer , idcii fidelis, nomine Quar- ita dc lunplex eius aeternitas per temporkras. Deinde salutat eos ex parte sua . di-lse) aeterna des gnetur , inquantum omnia cens: Gratia Domini nostri Mu Ch itti sit cum tempora continet. Subdit autem: Ω-,lci omnibus vobis. Amen: dc sinit Epistolam cum licet mystorium , nune pare Delum est, de cina gratarum actione, dicens: Ei autem, scili- versione Gentium , per Scriptu 3 Pνvhatacet Deo, qui est Trinitas, qui potens est vos pum, id est iecundum quod Prop et an pra- confirmare. I. Pet. ult. a.. ,, Modicum pastos dixerunt, ut patuit supra xv. unde ad se ipse perficiet, confirmabit, solidabitque. 'I111. dicitur: ,, Aliis generationibus non est Et hoc in fide , quς est Iuxta Eυangalium is agnitum filiis hominum, sicut nunc ma-

aὶ meum, id est iecundum Evangelium quodlis iti festum est sanctis Apostolis eius, dc

ego praedico. I. Corinth. xv. xx. is Sive Gris Prophetis in i piritu, esse Gentes cohe-- go, sive illi, sic praedicavimus, & sic cre- is redes, dc concorporales , dc comparticiis didistis. Et etiam secundum pradica-i , pes promissionis eius in Christo Iesu pertionem Iesu Christi, qui primo Evangeliumlo Evangelium. Est autem patefactum per praedicavit , secundum illud Hebr. ix. 3. operis impictionem ex praecepto Dei Iis Quae cum initium accepisset enarrari periunde: Seeundum praeorωm aremi mi , qui se Dominum. Unde Matth. iv. dicitur,lscilicet aeterno proposito ea quae vult tem quod circuibat Iesus praedicans Evangelium poraliter facit : quoi quidem praeceptum Tegni. Subditur autem, In revelatione suste-imi ad obeditionem fidei est in eunctis genti-νii, id est secreti : quod quidem potest re-lbuM, idest, ut omnes gentes obediant fidei. ferri ad id quod dixerat, Iuxta EvangeliamiSupra t. s. d in Ad obedientiam fidei in omni-moum: vel quia in ipso Evangelio revelaturibus r.utibus. Si autem loquamur de myste-

secretum incarnationis divinae , secundum i rio incarnationis, se construenda est litte-

illud lupra r. 37. Iustitia Dei revelatων is eo ira . MUerii, inquam, temporibus aternis rae

vel quia ipsi Apostolo est Evangelium reve-itI, quia antea non erat ita inanifestum . latum: I. Corinth. 33. io . ,, Nobis autem quod, inquam, mysterio ira, nunc patefactum is revelavit Deus per Spiritum suum . His per Scriptustas Prophetarum, qui hoc prae De hoc autem secreto ὸ icitur Esa. xxiv. i jixerunt , fetus um praee rum arerni Dei , 6. , , Secretum meum mihi. Vel potestiqui voluit mysterium incarnationis patefie- melius hoc referri ad hoc quod dixerat,irii & hoc ad Obadientiam fidei in cunctis Confirmare . quasi dicat : Deus potest vos σenribus. M sterii , inquam, licet taciti apud confirmare in Evangelio meo, Ac praedica- homines , tamen euniti Iali Deo satienti ,

tione . ec hoc secundum revelationem mute-iquia ipse solus hoc cognovit, & quibus hoc mii , idest secreti, scilicet de conversione voluit revelare: quia, ut dicitur I. Corinth. Gentium , sicut habetur Ephesciri. s. se Mihiltr. O. se quae sunt Dei , nemo novit nisi is autem Omnium sanistorum minimo datasis Spiritus Dei . Vel potest intelligi de si est gratia haec in Gentibus illumi- eo qui solus est lxpiens, scilicet per essenis nare omnes , quae sit dispensatio sacra- tiam, sicut dicitur Matth. xl x. dc Marc. menti absconditi a saeculis in Deo. Un-ix. 38. ,, Nemo bonus nisi solus Deus . de bὶ & hic subdit , T.mporibus arrinis,lNec excluditur per hoc Filius, quiλ ea quia videlicet occultum erat apud homines dem est persectio totius Trinitatis; sicut e quod Gentes essent convertendae ad fi- converso co in eum dicitur Matth. xi. 27. dem . Vocat autem haec tempora aeterna , - Nemo novit Patrem nisi Filius, non ex ruasi diu durantia, quia a principio mun- cluditur Pater a notitia sui ipsius . Subditi hoc fuit occultum, sicut Ec in Psal. lxxv. autem, P.ν IUiam Christum: quod non sic est s. dicitur : Illuminans tu mirabiliter atintelligenduin quod Deus Pater sit sapiensis montibus aeter uis. Et potest diei, quodiper Iesum Christum: quia cum Deo sit idem

247쪽

tipere quod esse, sequeretur quod Pater esset per Filium, quod est inconveniens; sed hoc reserendum eit ad hoc quod supra dixerat, ne par actum es, scilicet per Iesum Christum: cui Iesu Christo est 1οno ain per reverentiam totius creaturae, secundum illud Phili p. D. .. In.nomine Iesu omne genu flectatur: ct gloria, scilieet quantum ad plenam viis ivinitatem, sicut ibi subditur e ,, Et omnisse lingua confiteatur quia Dominus Iesus,, Christus in gloria est Dei Patris . Et uoc non ad tempus sed in futila saetiis- lFum. Hebr. ult. S. Iesus Christus heri,

& hodie, ipse & in saerula. ' Addit automa j confirmationem veritatis , Amen . Uel potest sic construi. Cogniti soli sayenri Deo , ιMi per I sum Christum est gloria, qui Deum glorificavit, secundum illud Ioan. xv I. 4. Ego elarificavi te super terram . Est autem advertendum, quod haec constructio

est desectiva, & eit sc supplenda . Ei quἰ

porens est vos confirmara iuxta Evangelium

meum .... sit honor , & gloria per Iesum Christum, eui est honer, is gloria . Si autem non sit ibL ly tui . erit construssio pla.

248쪽

A QUINATIS

DOCTORIS ANGELICI

IN EPISTOLAM

D. PAULI APOSTOLI

AD CORINTHIOS I.

EXPOSITIO. PROLOGUS.

Non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo.& ponam in lucem scientiam illius, & non praeteribo

veritalcm. Sap. VI. 2q. Acramenti nomen dupliciter accipi consuevit: nam quandoque saeramentum diiscitur quodcumque secretum, & Praecipue de rebus sacris ἰ quandoque sacramentum dicitur saerae rei signum, ita quod Zc eius imaginem gerat, & eausa existat; secundum quod nos dicimus septem saeramenta Melesiae, scilicet Baptismus, Confirmatio, Eucharistia, Poenitentia, Extrema unctio, ordo, &Matrimonium. In qua quidem significatione sacramenti sa) etiam prima signincatio eo tinetur . Nam in his Ecclesiae sacramentis divina virtus secretius operatur salutem , ut Augustinus dieit. Haec igitur sacramenta Dei, praelatus, seu doctor Ecclesiae fidelibus Christi non debet abscondere, sed manifestare, propter tria. Primo quidem quia hoc pertinet ad honorem Dei, secundum illud Tob. Tra. 7. is Sacramentum Regis abscon dere bonum est; opera autem Dei revelare, & confiteri, honorificum est . Secundo quia hoe pertinet ad salutem hominum , qui per horum ignorantiam in desperationem labi possent, sicut de quibusdam dicitur Sap. II. 21. quod is nescierunt sacra me ,, ta Dei. nec speraverunt mercedem iustitiae: quia per sacramenta homines purificantur, ut snt praeparati ad recipiendum mercedem iustitiae. Tertio quia hoc pertinet ad debitum officium praelati, vel doctoris, secundum illud Ephes. xii. g. is Mini omnium is sanctorum minimo data est gratia haec .... illuminare πιι )omnes quae sit dispensatio,, sacramenti absconditi a saeculis in Deo. Sic ergo praedicta verba demonstrant nobis materiam huius Epistolae , in qua Apostolus agit de sacramentis Ecelesae . Cum enim te Epistola ad Romanos gratiam Dei commendasset, quae in sacranientis Ecclesae operatur, hic, scilicet in prima Epistola ad Corinthios, de ipsis Melesae sacramentis agit; in secunda vero de ministris Sacramentorum. Videamus ergo primo textum.

249쪽

et 2 IN E P I S T. I. AD COR. CAPITIS PRIMILECTIO I. P Aulus vocatus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei . & Sosthenes sta

ter, Ecclesiae Dei quae est Corinthi. sanctificatis in Chr sto Iesu, vocatis sanis chis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi, in omni loco ips, rum, & nostro. Gratia vobis , & pax a Deo Patre nostro, dc Domino Iesu Chri sto . Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quae data est vobis in Christo Iesu: quia in omnibus divites iacti estis in illo. in omni verbo, dc in omni scientia , sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis; ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi. qui & confirmabit vos usque in finem sine crimine in die advenius Domini nostri Iesu Christi. Fidelis Deus, per quem vocati estis in societatem lilii eius Domini nostri Iesu Christi. DIviditur ergo haec Epistola In partes Per volumar/m Dεἰ: quod est intelligendum

duas. In prima parte ponit epistola. ' de voluntate beneplaciti, ex qua praesciunturrem salutationem; in secunda prosequiturtilli qui multipliciter prael unt Ecclesiis. Eccli.

sham intentionem, ibi, Gratias ago Deo meo. x. 4. In manibus Dei potellas terrae:

Circa primum tria facit. Primo ponit per-lis utilem rectorem in tempore suscitabit su- sonas salutantes; secundo personas salutatas,io per illam. Et de praedicta voluntate

ibi Eeelsa Dei qua est Corinthi; tertio bonaisub figura b in nubium dicitur Iob xxxvis.

salutifera optat, ibi, Gratia vobia, ct pax. I 2. quae lustrant cuncta per circuitum, Circa primum duo facit. Primo ponit per-sis quocumque voluntas gubernantis perdu-sonam principalem, quam describit ex no-sis xerit . Dimittit autem Deus aliquos mine, dicens, Paulur. de quo quidem no-lpraefici propter subditorum peccata, secun

mine sitis dictu in est in Epistola ad Ro-Jdum illud Iob xxxiv. 3o. is Regnare iacit ma nos ; hic autem sufficiat dicere , quod is hominem hypocritam propter peccata po-hoe nomen ta in praemittit in signum hu- ,, puli. Talis autem rector non dicit esis militatis: nam Paulus idem est quod modi- te secundum voluntatem Dei , sed secuncus quod ad humilitatem pertinet. I. Reg.idum eius indignationem, secundum illud

xv. I . o Cum esses Parvulus in oculis tuis, os 2 κω. tr. A Dabo tibi Regem in fu-- eapnt in tribubus Israel factus es . is rore meo , dc auseram in indignatione Matth. xx. 23. is Abscondisti haec a sapien-i,, mea. Secundo ponit personam adiun-- tibus, & prudentibus , dc revela uti ea clam, com dicit, Et Seminea frater: quem se parvulis. Consequenter describit eam sibi seὶ in lalutando adiungit, quia ad Ap

a dignitate Ac primo ponit modum adipi .lstolum detulerat contentiones, de alios C scendae dignitatis, eum dicit, Vocatus , ie-irint litorum defectus , ne hoc videretur excundum illud Hebr. v. a. - Nemo sumitiodio seci se & ideo nominat eum fratrom, is sbi honorem , sed qui vocatur a Deo,lut ostendat quod ex zelo caritatis hoc sese tamquam Aaron. Secundo ponit ipsis macerat Prov. ix. 3. , , Argue sapientem, Ac dignitatem, dicens , Apsoltis Iesia Chri i : is diliget te. cuae quidem est prima dignitas in Ecclesia, Deinde ponit personas salutatas, cum dirudi interpretatur Misitis: quia suerunt missi cit: Ecclesia Dei qua est Corinthi: dc primo a Deo, ut vice eius sungerentur in terris:lponit principales personas . quas describit unde dicit Ibuc. vi. quod elegit duodecim, it ripliciter. Primo quidem ex loco , cum quos dc Apostolos nominavit: de infra x xx. dicit: ccclesia Dei qua s Corinthi, idest fi-28. Deus Adfuit in Ecclesias quo am , primum delibus Christi Corinthi congregatis . Psal etitidem Atesolos cte. I crtio ponit originem,lxx xxv. 18. is Cotist Ebor tibi in Me Iesia maia sive caviam huius dignitatis , cum dicit , is gna. ' Secundo ex munere gratiae, cum

dicit:

250쪽

CAPUT I.

Infra ut . it. Sia abluti estis, sed Ianei cariesiis. Fleb. ult. II. δε lesus, ut sanctificaretis per suum sanguinem populum, extra Poris tam passiis est Tertio ponit originem gratiae, cum dicit, Hoearis Ianms: quia scilicet ad sanctitatem per gratiam vocationis pervenerunt. Rom. v m. 3o. is Quos prae is destinavit , hos dc vocavit. I. Pet. II. 9. is De tenebris vos vocavit in admirabi-- le lumen strum. Secundo ponit perionas secundarias, fideles icilicet qui non e rant in ipsa civitate, sed h1bitabant in dice- ccii civitatis , vel districtu : unde subdit : Vobis, inqu- , qui estis Corinthi scribo,

cum omnibus qui involant invomen Dcmini nobiIUM Christi, scilicet per veram fidei conse1-

μ verit nomen Domini, salvus erit . Et hoc in omni loco ipsorum, idest eorum iurisdictioni subiecto, di nostro e quia per hoc quod subiiciebantur Epi scopo civitatis, non eximebantur a pote Ilate Apostoli; qui nimmo magis erant ipsi Apostolo subiecti quam his quibus ipse eos stibi erat. Ps. cis. Q. In omni loco dominationis eius benedicis anima mea Domino. Ultimo autem in salutatione ponit bona salutifera quae eis optat quorum primum est gratia, Perquam

iustificamur a peccatis. ROm. III. 24. Hlu

stificati gratis per gratiam ipsius. Ultimum autem est pax, quς perficitur is

lacitate aeterna. Ps. cxlvi r. ra. Qui po ,, fuit fines tuos pacem. Esa. XXXII. Is is Sedebit populus meus in pulchritudineia pacis. Per haec autem duo, omnia alia includit: unde dicit, Gratia, Cr pax. Causam eorum ostendit, subdens , A Deo Patre nostro, secundum illud Iac. I. 17. is omne, datum optimum, c omne donum per.

fectum deiursum est, descendens a Patre M luminum. Addit autem, Eι Domino Iesu Christo, , , per quem ut dicitur II .Pet. r. 4.ὶ maxima, de pretiosa promitia donavit ,, nobis Deus. Ioa n. r. II. is Gratia, &is veritas per Iesum Christum facta est . Quod autem dicit, A D.o Patre nostro, Pot est intelligi de tota Trinitate, a qua creti sumus, & in filios adoptati. Αdὸitur autem , Et Domino Mu Christo , non quia sit persona alia, vel hypostalis, praeter tres Personas, sed propter aliam naturam. Uel quod

dicitur, A Deo Patre uestro, Per quamdam a pinpropriationem accipitur pro persima Patris, sicut Ioan. xx. 17. Ascendo ad Patremis meum dc Patrem vel irum, Deum meum, se dc Deum vestrum. In hoc autem quod S. Th. Oper. Tom. VI.

subdit. Et Dampno Iesa Christo, manifestatue perlona Filii . Tacetur autem de Spiritu sancto, quia est nexus Patris dc Filii , de intellectus ex ambobus: vel quia est donum utriusque, intelligitur ia donis , de quibus dicit, Gratia, is pax , quae per Spiritant

sanctum dantur. Infra X D. II. Hac omn/a operatur unus atque idem Spiritus. Deinde cum dicit, Gratias ago Deo me .

ineipi epistolarem tractatum : & primo gratiaa agit de bonis eorum, ut correctionem suorum desectuum tolerabilius serant; lecundo ponit eorum instructionem , ibi , obsecro vos autem fratro. Circa primum duo facit. Primo fratias agit de bonis quae iam acceperant; secundo de bonis qua in futurum expectabant, ibi, Expegant bur re ista tionem. Circa primum duo facit. Primo ponit gratiarum actionem, cum dicit: Grattaa ago Deo meo: qui scilicet etsi sit Deus mnium per creationem , Ac gubernationem.

tamen est eiu & cuiuslibet iusti per fidem.

dc devotionem. Ps.cxvis. 23. is Deus meus

is es tu , dc confitebor tibi. ollendit etiatam quando gratias agit, cum dicit , Saminpar: quia haec gratiarum actio ex caritatis affectu procedit, qui in eius eoiae alliduus

erat. Prov. xv D. II. , , omni tempore diis ligit qui a nucus est. Et quamvis osvni tempore eos diligeret, dc pro eorum boni gratias ageret actualiter; tamen etiam traeis gratias agebat omnibus horis quas habebat orationi deputatas . Ostendit etiam pro quibus gratias agit, cum dicit, Pro vobis, de quorum scilicet bonis propter caritatis unionem gaudebat sicut de tuis. III.

Ioa n. v.4. ,, Maiorem horum non habeo grais tiam , quam ut audiam filios meos in vertisse late ambulare. Secundo ollendit materiam gratiarum actionis: dc primo in generali, eum dicit: In gratia Dei , id est pet gratiam Deb, qua data est vobis in Christo I is, idest per Christum Ietbm . IDan. I. I 6. si De plenitudine eius Omnes nos accepi is mus, gratiam per gratia . Secundo in speciali : ubi primo ostendit gratiae abundantiam, cum dicit: Luia in omnibus , scilicet quae pertinent ad salutem , diotes , id si abundantes, faeti sis in illo, ideli per Cliristum, iecundum illud II. Cor. V . 9.,, Propter vos egenus factus est , ut illius is inopia divites essetis . Et exponit in quibus sint divites facti, cum dicit, D omnἐverbo: vel quia omnibus generibus lingua rum loquebantur; vel quia in verbo doctrinae abundabant . Verbum autem non proferretur ordinate nisi ex scientia procede

SEARCH

MENU NAVIGATION