Divi Thomae Aquinatis ... Opera Tomus sextus complectens epistolas D. Pauli ad Romanos, & ad Corinthios

발행: 1746년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

so eorum abiectionem quantum ad mundum : ct primo defectum contrarium sapientiae , cum dicit : Qua stulta sunt munis di, id est eos qui secundum mundum stulti videbantur , elegἰr Deus, ad praedicationis ossicium, scilicet piscatores illitteratos, si eundum illud Ach. Iv. a 3. ,, Comperto quod is homines essent sine litteris , ct idiotae , se admirabantur. Eu. xxx m. II. Ubi is est litteratus , ubi verba legis ponde-9 rans Et hoc ut confundat sapientes , id est eos qui de sapientia mundi considunt, dum ipsi non cognoveru ne quae fiant simpli.

cibus revelata. Matth. xl 23. is Abscondi-- sti haec a sapientibus, & prudentibus., Sis revelasti ea parvulis. Esa. x axis Ιχ. , , Ubiis sunt nunc sapientes tui Annuntient tio bi . ' Secundo ponit desectum contrarium potentiae , dicens: Et infrana mundi , id est homines impotentes secundum mundum , puta rusticos , & plebeios , elegitvιus , ad praedicationis ossicium : in cuius figura dicitur III. Reg. xx. I 3. ,, Ego tradensis eos in manu tua, per pedissequos princi- ,, pum provinciarum: et Prov. IX. 3. dicitur, quod is sapientia missi ancillas, ut se vocarent ad arcem. In utrisque intem primorum praedicatorum infirmitas designatur. Et hoc ideo ut eo undar fortia, id est

potentes huius mundi. Esa. II. II. is Iucuris vabitur omnis sublimitas hominum , ctis humiliabitur altitudo virorum. Tertio ponit desectum contrarium nobilitati in quo possunt tria considerari. Primo quidem claritas generis, quam ipsum nomen nobilitatis designat; et contra hoe dicit , Erynobilia mundi , idest qui secundum mun

dum sunt ignobiles. Infra I v. Io. Vos nobiles, nos autem tuebiles . Secundo circa n

bilitatem considerantur honor, & reverentia, quae talibus exhibentur & contra hoc dicit, Et contemptibilia , idest homines con temptibiles in hoe mundo, eletis Dens, ad praeὸ irationis ossicium , secundum illud Psal. lxxv m. 4. o Facti sumus opprobrium M vicinis nostris, ct his qui in circuitu n se stro sunt. Tertio in nobilitate consd Tatur magna opinio quam homines de eis habent; re contra hoc dicit: Et ea qua non sunt, id est quae non videntur esse in s.culo , elegit Deus, as praedicationis offetum.

Iob xxx. a. Quorum virtus manuum eratis mihi pro nihilo, de vita ipsa putabanturis indigni . Et hoc ideo ut destrueret ea qua sunt , idest eos qui in hoc mundo aliquid esse videntum. Esa. xxx ra. v. is Dominus is exercituum cogitavit hoc, ut detraheret tu.

is perbiam omnis gloriae ct ad isnouauium

I. A D COR.

dedueeret universos inclytos terrae . Deinde assignat caulam dictorum, dicens rIdeo non elegit in saeculo excellentes, sest

spectas eius; idest , ut nullus Pro quacumquoea is exeri lentia glorietur per comparationem ad Dominum. Hierem. IX. 2D is Nonis glorietur sapiens in sapientia sua, bc nonis glorietur sortis in sortitudine sua, dc nonis glorietur dives in divitiis suis Ex hoc enim quod Deus mundum suae fidei sit biecit , non per sublimes in mundo , sive iulaeculo , seὸ per abiectos , non potest glo.

riari homo, quod per aliquam carnalem excellenti λm salvatus iit mundus . Videretur autem non esse a Deo excellentia mundana, s Deus ea non uteretur ad suum obis

sequium ι & ideo in prinei pio quidem paucos, postremo vero plures saeculariter exceellentes Deus elegit ad praedicationis olficium : uuὸe in Glossae dicitur , quod nisi fideliter praecederet piscatoc , non humiliter sequeretur orator. Et etiam ad gloriam Dei pertinet, dum per abiectos , sublimes in saeculo ad se trahit. Deinde cum dicit, Ex ipso autem τοι estis,. ne praedicatores fidei tamquam non excellentes, sed abiecti in saeculo, contemnerentur, Ostendit quomodo Deus praedictum deι sectum in eis lupplet : Et circa hoc tria facit . Primo ostendit cui sit attribuenda salus mundi, quae praedicatorum ministerio facta est, dicens: Dictum est , quod vocat rest is non per excellenius , sed per abiectos in saeculo : ex quo patet quod vestra con versio non est hominiat tribuenda, sed Deo:& hoe est quod dieit: Ex ipsoatit/m, idest ex virtute Dei, voeari estis is Christo Isu, idest ei iuncti , ct incorporati per gratiam ..Eph. II. I . , , Ipsius enim factura sumuς, crea--. ti in Christo Iesu in operibus bonis . Deinde ostendit quomodo Deus praedictox defectus in praedicatoribus suis supplet per Christum : dc primo quantum ad defectum sapientiae , cum dicit : ΩH, scilicet Christus, factus est nobis , praedicantibus fidem se& per nos omnibus fidelibus , sapientia r. quia et inhaerendo qui est Dei sapientia , . oc participando ipsum per gratiam, sapientes facti sumus; di hoc a Duo , qui nobis. Christum dedit , & nos ad ipsum traxit , .

secundum illud Ioan . v I. 44. is Nemo Potesc,, venire ad me , nisi Pater, qui me misit, is traxePit eum. Deut. v. 6. Haec est veri ra sapientia, & intellectus coram popa. o lis. ' Secundo quantum ad desectum potentiae dicit, Et iustata , quae propter tui

262쪽

C A P

se Induec pro thorace iustitiam . Dicitur autem Christus nobis factus iustitia , in quantum per eius fidem iusti fieamur, secundum illud Rom. 3 D. H. is iustitia au-

,, tem Dei per fidem Christi Iesu. Te e tio quantum ad desectum nobilitatis sabdit: Et sanctificatia , o re/ι-rio: sanctificamur

enim per Christum, inquantum per eum Deo coniungimur , in duo consistit vera nobilitas, secundum illud I. Reg. Ir. 3 . se Qui-M cumque honorificaverit me , glorificabo es eum. qui autem contemnunt me, eruntis ignobiles. Unde dicitur Hebr. ult. ra. se Iesus , ut sanctificaret per suum sangui- D nem populum, extra portam passus est. Eactus est autem nobis redemptio, inqua a-

. tum per ipsum redempti sumns de servi tuis: te peccati , in quo vere ignobilitas con stit : unde in Psal. xxx. 6. dicitur: is Red-- emisti me Deus veritatis. Tertio asinsignat dictorum causam , cum dicit: Ut quemadmodum scriptum es , Hierem. I x. 24. Rui autem gloriarur , in Domino gloν latur rubi nostra littera habet: is In hoc glorieturis qui gloriatur, scire, & nolle me. Dicit enim: Si salus hominis non provenit ex aliqua excellentia humana , sed ex sola vi tute divina , non debetur homini gloria , sed Deo , secundum illud Psal. cx r. I. is Non nobis Domine, non nobis, sed no- is mini tuo da Lloriam. Eccli. ultim. 23. is Danti mihi sapientiam , dabo gloriam. μ

CAPITIS SECUNDILECTIO L

ET ego, cum venissem as vos, fratres, non veni in sublim state sermonis, aur se pientie , annuntians vobis testimonium Christi r non enim tulicavi me scire aliquid inter vos nisi Iesum Christum, & hune crucifiκum . Et ego in infirmitate , di timore, & tremore multo fui apud vos; & sermo meus. & prplicatio mea, non in persualibilibus humanet sapientis verbis, sed in ostensione spiritus , & virtutis I ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei . Sapientiam autem loquimur inter perfectos ; sapientiam vero non huius seduli, neque principum huius seculi, qui deliruuntur; sed loquimur Dei sapientiam in mylterio , quς abscondita est, quam prςdestinavit Deus ante Rcula in gloriam nostraru . P quam Apostolus ossensit quis sit conveniens modus doctrinae e nristianae , hie ostendit se illum modum observasse: &circa hoc tria facit. Primo ostentit se non fuisse usum apud eo; aliqua excellentia sine utari ; secundo ostendit apud quos excellentia spirituali utatur , ibi , Sa lea iam a

assigna i , ibi , Qua etiam loquimuν , non in ldoctis humana rapientia inpbi, , sed in doerri- lna Spiritur. Circa primum tria iacit. Pri- .mo dicit , quod non ostendit apud eos excellentiam saecularis sapientie ; secun-ldo quod non praetendit excellentiam potin lentiae saecularis . ibi , Et ego in infirmi- l

praetendit excellentiam eloquentiae , ibi , Er sermo metir . Circa primum duo facit . Primo proponit quod intentit; secundo rationem assignat, ibi , Nis enim iud eavi me scire aliquid inrar vos nisi Icum C.ripum .

Dicit ergo primo: Quia dictam est , quod

Christuς misit me evangelizare, non in sapientia verbi , dc quod non sunt multi sapientes, ct rgo, fratres, quamvis sapientiam saecularem habeam , secundum illud II- Corinth.xi.6. is Et si imperitus sermone , sed

si non scientia: eum venissim ad vos , comvertendos ad Christum , ut habetur Act.

xvi Pt .mni annuntians vobii restimonium Chria

sti, seeundum illud Act. iv. 33. se Virtute magn1 reddebant Apostoli testimonium is resurrectionis Domini nostri Iesu Chri-- M : dc hoc nou in sublimitara sermonis, aut sapientia . Attensitur autem sublimitas sapientiae in consideratione aliquorum sublimium, & elevatorum id pra rationem, de sensum hominum . Eccli. xxiv. 7. ,, Ego se in altissimis habitavi . U Sublimitas au tem sermonis potest referri vel ad verba s-gnificantia sipientiae conreptiones , secun dum illus Eceli. ult. it .is Uerba sapien-

,, tum quasi ili muli , ct quasi elavi in alis tum defixi : vel xd modum ratioci

263쪽

nandi per aliquas subtiles vias: nam in Gr*co habetur logos quod de verbum , ocrationem significat, ut Hieronymus dicit . Hoc autem dicit Apostolus , quia fidem Christi per huiusmodi s limitates sermonis , aut sapientiae confirmare nolebat. I. Rc g. l. 3. , , Nolite multiplicare aὶ sub-- limia. Deinde huius rationem assignat, dicens: Non enim indicavi me scire aliquid n s Christum Iuum : non enim ad hoc opus erat ut sapientiam ostentaret , sed ut demonstraret eius virtutem , secundum illud II.

Cor. 3V- I. is Non enim praedicamus nes met-

,, ipsos , sed Iesum Christum . Et ideo solum utebatur his quae ad demonstrandam virtutem Christi pertinebant, existimans se, ae si nihil stiret quam Iesum Christum .

Hierem. IX. 24. In hoc glorietur qui glo-

riatur, scire, & nosse mθ. In Cliri. no autem Iesu, ut dicitur Colossit. sunt omnes thesauri sapientiae, dc scientiae Dei absconditi , & quantum ad plenitudinem deitatis, de quantum ad plenitudinem sapientiae. Ec gratiae, oc etiam quantum ad profundas incarnationis rationes. quae tamen Apostolus eis non annuntiavit , sed solum ea quae erant manifestiora , & inseriora in Christo Iesu : Ac ideo subdit , Et

hune erucifixum; quasi dicat: Sic vobis me ex.hibui , ac si nihil aliud scirem quam crucem Christi. Unde Gai. ultim. 14. dicit :,, Mihi absit gloriari nisi in cruce Dominio nostri Iesu Christi . Quia igitur per

sapientiam verbi evacuatur crux Christi , ut dictum est, ideo ipse Apostolus non venerat in sublimitate sermonis, aut sapientiae. Deinde cum dicit, Et oro in insemitata Orci ostendit quod non praetenderit apud eos potentiam , sed potius contrarium. &stris, ct intus. Unde quantum ad id quod seris est, dicit: Et GO DI apud vas in in*mitare, idest tribulationes apud vos patiens. Cal. IV. I 3. is Scitis quia per infirmitatem is carnis evangeli avi vobis iampridem . Psal. xv. 4. , , Multiplicatae sunt b infir-M mitates eorum . ' Quantum vero ad id quod intus est, dicit : Et timore , scilicet

de malis imminentibus, Et trimora, inquantum scilicet timor interior redundat ad corpus. II. Cor. v tr. 3. M Foris pugnae , in- tus timores. Deinde cum dicit, Et ommo maus , cstendit quod non praetenderit apud eos excellentiam eloquentiae: dc circa hoc tria facit . Primo excludit indebi-l

I. AD COR.

tum modum praedicandi , dicens : Et δεναι meus, quo scilicet privatim, dc singulariter

aliquos instru bam: Ephes. Iv. 29. is omnis, , sermo malus ex ore Mestro non proceis

is dat, ted si quis bonus est ad aedifieat Io-

, , nem fidei : is pradicat is mea , qua sic licet publice docebam , non Dis io verbis persuasibilibus humana sapiantia , id est per rhetoricam , quae componit ad persuadendum: ut scilicet supra dixit, quod non fuit intentionis quod tuae Praedicatio niteretur hilosophicis rationibus; ita nunc dicit non tu iste suae intentionis niti rhetoricis persuasionibus. Ela. xxx m. I9. ,, Populum imis prudentem non. videbis , populum altiis sermonis , ita ut non possis intelligereis disert itudinem linguae eius , in quo nulis la est sapientia . Secundo ostendit debitum modum, quo usus fuit in praedicando, dicens : Sermo meus fuit in estis a spiritus, is visistis: quod quidem potes intelligi dupliciter . Uno modo quantum ad hoc quod credentibus praedicationi eius, dabatur Spiritus sanctuq , secundum illud ' Act. X. 44. Adhuc loquente Petro verbari haec , cecidit Spiritus sanctus super omnes,, qui audiebant verbum. Similiter etiam suam praedicationem confirmabat faciendo virtutes , idest miracula , secundum illust

Marc. ule. 2 . is Sermonem confirmante 1his quentibus signis . V Unde Galat. et II. F.,, qui tribuit vobis spiritum, dc operaturis in vobis . Alio modo potest intelligi quantum ad hoc quod ipse per Spiritum so Iloquebatur; quod sublimitas, de affluentia.

doctrinae ostendit. II. Reg. xx m. a. , , Spi-- ritus Domini loeutus est per me : φ dcll. Cor. v. a 3. Habentes eumdem spiri- tum fidei credimus, propter quod de lo- quimur. ' Confrmat etiam suam praedicationem ostendendo in sua conversutione multa opera virtuosa. I. Thess. I. Io. D UOS

A enim testes estis, &Deus, quam sancte Ecis iuste sine querela vobis qui credidistis, a Naiis mus. U Tertio assignat rationem dictorum, dicens : in μει te a non sit in D pienria hominum id est, non innitatur L pientiae humanae , quae plerumque decipi homines , secundum illud Ela. xvis. Io. Sapientia tua, de scientia tua haec a I, , decepit te . Sed in vis rure Dei, ut sei-l:cet virtuti divinae fides innitatur , α sie non possit deficere . Roman I - 16. M Non erubesco Evangelium : virtus erit

264쪽

CAPUT II.

,, Dei est in tautem omni credenti .

Deinde cum dicit, Sapientiam loquimur iuror perfectos, ostendit apud quos excellentia spiritualis sapientiae utatur: dc primo proponit quod intendit secundo manifestat propositum , ibi , sapientiam vero non huius Ieciali. Dicit ergo: Apud vos solum Chri.

stum crucifixum praedicavi. Sapsentiam autem,

id est profundam doctrinam , legumur infers infectos . Dicuntur autem aliqui per tecti dupliciter . Uno modo secundum intellectum ; alio modo secundum voluntatem :hae enim inter potentias animae sunt propriae hominis, Ec ideo secundum eas oportet hominis persectionem considerari . Dicuntur autem perfecti intellectu illi quorum mens elevata est super omnia carnalia , & sensibilia, qui spiritualia, ec intelligibilia capere potiunt , de quibus descitur

Hebr. v. I 4. is Persectorum est solidus ei ,, bus, eorum qui per consuetudinem exerisis citatos habent sensus ad discretiqnem ma-- li, & boni. Persecti autem secundum

voluntatem sunt quorum voluntas sit per omnia temporalia elevata , soli Deo inhaeret, & eius praeceptis. Unde Matth. v. 43.

propositis dilectionis mandatis, subditur ris Estote perfecti, sicut ec Pater vester cae-- lestis perfectus est. Quia igitur doctrina fidei ad hoe ordinatur ut 'fides per dilectionem operetur , ut habetur Galat. v. necesse est eum qui in doctrina fidei instru i tu r, non solum secundum intellectum bene disponi ad capiendum , dc credendum, sed etiam secuntum voluntatem , Ac affectum bene dii poni ad diligendum, oc operandum . Deinde cum dicit, Sapientiam vero non

ias saeuii, exponit qualis sit sapientia de qua mentionem fecit : dc primo ponit exinpositionem ἔ secundo ratione expositionem confirmat, ibi, Quam nemo prine um huius saeuii eognovis Circa primum duo facit . Primo exponit qualis sit ista sapientia per comparationem ad infideles ; secundo per comparationem ad fideles, ibi, Sed loquimων Dei sapientiam. Dicit ergo primo: Dictum est . quod sapientiam loquimur inter perfectos: sapiantiam vero, dico, non huius saeuii , id est de rebus saecularibus, vel quae est per rationes humanas, nequa etiam rinc um hu. faculi; & se separat eam a sapientia mundana Ac quantum ad modum materiam inquirendi, dc quantum ad auctores, qui sunt principes huius saeculi : quod potest intelligi de triplici genere principum , secundum triplicem sapientiam humanam .

Primo possunt dici principes huius saeculi Reges, & potentes saeculares , secundum

illud Plal m. it. 2. Principes conveneruntis in unu in adversus Dominum, & adver-- sus Chri istum eius: ' a quibus principi-sus venit sapientia humanarum legum, per quas res huius mundi in vita humana disipensantur . Secundo pollunt dici principes, daemones: Ioan. XIV. 3O. is venit Princepsis mundi huius. dc in me non habet quidis quam: dc ab his principibus venit iapientia culturae daemonum, icilicet negro mantia , dc magicae artcs , dc tui iussi nodi . Tertio possunt intelligi principes huius saeculi, Pnilosophi, qui quasi principes se exhibuerunt hominibus in docendo , de quibus dieitur Esa. xl x. I a. is Stulti Principes,, Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis: Et ab his principibus procoelit tota humanx Philolophia. Horum autem principum , homines ὸestriiuntur per mcrtem , dc P r amissioneae potet fatis, dc auctoritatis daemones vero non per mortem , sed per amissionem potestatis, dc auctoritatis, secuu- dum illud Ioan. x M. 3 r. is Nunc Princepsis huius mundi eiicietur foras r de hominibus autem diti Met Baruch m. 36. is Ubiis sunt principes gentium dc postea sub-ὸit et '. is Exterminati sunt , dc ad inferosis descenderunt. Sicut autem ipsi non sunt stabiles, ita Et eorum sapientia non potest esse firma dc ideo non ei innitendum est. Deinde cum dicit , Sod loquimur Dia sapientiam , exponit qualis sit sapientia per comparatiociem ad s deles : & primo deseri sit

eam quantum ad materiam, vel auctoritatem,cum dicit: Sed loquimur D i sapientiam,

idest quae est Deus , dc a Deo : quamvis enim omnis sapientia a Deo sit, ut dicitur Eccli. r. tamen speciali quodammodo haec sapientia quae est de Deo, est etiam a. Deo per revelationem, secundum illud Sap. ix. 7. , , Sentiam autem tuum quis sciet, nil iis tu dederis sapientiam, dc miseris Sniriari tum tuum de altissimis Seeundo oristendit qualitatem eius, dicens: Iu storio, qua abseandita est: haec eriim sapientia absia condita est ab hominibus, inquantum hominis intellectum excedit , secundum illud Eccli. DI. 23. ri Plurima supra sensum ho- , , minis ostenta sunt tibi. Unde dicit uelob xxvr Ir. 2 r. ,, Abscondita est ab oculisis omnium viventium. Et quia modus do cendi doctrinae debet esse conveniens . ideo dicitur, quod loquitur eam in m erio, idest in aliquo occulto vel verbo , vel s-

Tertio ostendit fructum huius sapientiae , dicens: Levam Deus pradaestinavis, idest prae-

265쪽

paravit, in turIam nestram , id est praedicatorum fidei , quibus ex praedicatione tam altae sapientiae gloria magna debetur dc apud Deum . dc apud homines . Prover. 1 D. II. Gloriam sapientes postidebunt Et quod dicit , In glor aras nostram, exponendum est , Omnium fidelium ; quorum gloria

I. A D COR.

haec est , ut in plena luce cognoscant ea quae nunc in mysterio praedicantur, secundum illud Ioan. xvo. 3. - Haec est vita ,, aetern , ut cognoscant te solum Deumri Verum , Ac quem misisti Iesum Chris

LECTIO ILO Uam nemo principum huius saeculi cognovit et si enim eogno vissent, num .

quam Dominum gloriae crucifixis lent. Sed sicut scriptum est . quod oculus noli Viait, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit , quae praeparavit Deus his qui diligunt illum; nobis autem revelavit Deus per Spiritum tuu in . Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Quis enim hominum scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in iplo est Ita dc quae Dei iunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei. Nos autem non lpiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Posita expositione de sapientia quam Α-postolus loquitur inter persectos , hic rationem assignat expolitionis praedictae; dc primo quantum ad hoc quod eam descripserat Per comparationem ad infideles ; seeundo quantum ad hoc quod eam destri plerat per comparationem ad fideles . ibi, Nobis

autem revelavis D s. Cirea primum duo facit. Primo proponit quod intendit; secundo probat propositum , ibi , Si enim cognoiss

one, numquam Dominum gloria crucifixissent.

Dicit ergo primo: Dictum est , quod sapientia quam loquimur , non est principum Misitis saeuii: haec enim sapientia eΗ. nemo prine pum huius oeul. eognovit: quod verum est, de quibuscumque principibus intelligatur e seculares enim principes hanc

sapientiam non cognoverunt, quia excedit rationem humani regiminis . Iob xis. 24,

si Qui immutat eor principum populi teria rae, dc decipit eos, ut frustra ineedant, , per invium. Philoloplii etiam eam non

cognoverunt, quia excedit rationem humanam: unde dicitur Bar. tr. 23. M Exqui-- sitores prudentiae, & scientiae, viam fari pientiae nescierunt . V Daemones etiam eam non cognoscunt . quia excedit omnem creatam sapientiam : vnde dicitur Iob xxvr tr. II. ,, Volucres caeli quoque Iatet . Perse ditio, & mors dixerunt: Auribus nostrisse audivimus famam eius. Deinde eum dicit , ει anim cognovissent oec. probat quod dixerat & primo quidem probat per signum, quod non cognoverunt principes Dei sapientiam, secundum quod est in se abscondita; 1ecundo probat per auctoritatem quod non cognoverunt eam, secundum quod praeparata est in gloriam nostram , ibi , Sicut fer'tum est. Dicit erge primo: Recte dico, quod prinei pes huius laec mi Dei sapientiam non cognoverunt: si enim regnovissent Dei sapientiam , Cognovissent utique Christum esse Deum , qui in hac lapientia continctur ;quo cognito , numquam erucis x sient Deminum

gloria, idest ipsum Christum Dominum dantem gloriam suis, secundum illud P . xx iit. I Dominus virtutum ipse est Rex glo- , , riae: V Ac Hebr. Ir. I . in Qui multosis filios in gloriam adduxerat. Cum enim creaturae rationali sit naturaliter appetibilis gloria, non potest in voluntatem hun amam cadere quod auctorem gloriae interimat . Qiiod autem principes crucifixerint Iesu in Christum, certum est si intelli a turde principibus qui potestatem habent inter homines: dicitur enim in Psal. I. a. M A is stiterunt R'ges terrae, & principes conis Venerunt in unum adversus Domi- is num , de adversus Christum eius : quod A . rv. exponitur de Herode, dc Pilato, oc principibus Iudaeorum, qui consenserunt in mortem Christi . Sed etiam dς- mones operati sunt in mortem Christi, per luadondo seeundum illud loan. x m. 2. Cum diabolus iam misiit et in cor ut eum, traderet Iudas Simonis Ileario te Sed& pharisaei. Jc scribς in lege periti , qui

studium 1apientiae datant, operati sunt ad mortem Christi instigando , dc approban

Sed ei rex hoe duplex oritur dubitatio :quarum prima est de hoc quod dicit Deum

266쪽

CAPUT H. I I

hloriae erueifixum . Non enim divinitas Chri-.bus dubitatio e dicitur enim Mare. t. de iii , aliquid pati potuit, secundum quodlLuc. rv. 34. quod dae inonium clamavit, di dicitur Christus Dominus gloriae. cens: is Scio quod sis Sanctus Dei. Elndi sed dicendum, quod Chtallus est una per-ihoc praetum Plioni daemonum ascribatur , b νsona, ct hypostasis in utraque natura con- qui te iacunt scire quod nesciunt, eorum sistens, divina scilicet, ct humanλ: unde notitia quam habebant de Christo, per ipsis ι potest utri utque naturae nomine design-ri Evangeli si s alteritur. lii Mata r. 34. qui- dc quoeumque nomine significetur, potestidem ite laribitur : is Non tinebat ea loqui praedicari de eo id quod est utriuique na- scilicet daemonia quoniam scieb1nt eum turae, quia utrique non supponitur ni illis Christum elle: & Luc. iv. i. dicit: AI uni hypostatis: & per hunc modum pol tu sis crepans non tinebat ea loqui quia sciebant mus dicere , quod homo creavit stellλs, &l , , eum elle Christum. quod Dominus gloriae est crucifixus . Et ad hoc respondetur in Libro de Quae- tamen non creavit stellas secundumistionibus novi oc veteris testamenti , quod quod homo , sed secundum quod Deus .ldaemonia sciebant ipsum elle qui per te

nee est erucifixus secundum quod est Deus, gem fuit repromissus, quia omnia signa vi- sed inquantum homo. Unde ex hoc verbOddebant in eo quae dixerunt Prophetae; myiadestruitur error Nestorii, qui dixerat uia unisterium autem divinitatis eius ignorabant. naturam esse in Christo, Dei, dc hominis: Sed contra hoc videtur esse quod Athan, quia seeundum hoc nullo modo posset ve- sius dicit , quod daemonia diceb1nt Chri-rifieari quod Dominus gloriα si crucifi-istum ei e Sanctum Dei , quasi singulariter xus. sanctum: ipse enim naturaliter est fanctu, Seeunda dubitatio est de hoc quod vide-acuius participatione omnes abii fancti vo tur stipponere, quod principes Iudaeorum, e ritur.Dicendum est autem quod, sicut Chrν vel daemones non cognoverunt Christum ei- l sostomus dicit, non habebant adventus Dei se Deum. Et quidem quantum ad princi- firmam, & certam notitiam, sed quasdam peς luq aeorum videtur hoc astrui Per hoc iconiecturas: unde Augultinus dicit in IX. quod dicit Petrus Act. O t. t 7. is Scio quia de Civit. Dei cap. xxi. quod innotuitia per is norantiam hoc feceritis , sicut &idaemonibus non per id quod est viti aeter is principes vestri . Uidetur autem essetna , sed per quaedam temporalia sua virtute contrarium quod dicitur Matth. x xl. 33. et tecta. - Agricolae videntes filium, dixerunt intra i Dei nie cum dicit, Se.i sicut sphrum est,ia se: Hic est heres: venite, occidamus eum: ' probat per auctoritatem quod principes fiuia quod exponens Chrysoilomus dicit: se M ni- ius saeculi Dei Iapientia in non cognoveruntis selle Dominus probat his verbis, Iudaeorum i quantum ad hoc quod praedestituta est in ri prinei pes non per ignorantiam, ted per in- l gloriam fidelium , dicens: Sod Mur μν' -- vidiam Dei Filium crucifixule is , Esa. lxiv. 4. ubi littera nostra habet: Sol. itur in Gloss. in M. expos quae at l is inalus non vidit, Deu v, absque te quae tribuitur Chrysostoino hom. xl. ibid. quod i is prς parasti his qui diligunt te. osten

stiebant principes Iudaeorum eum esse qui ditur autem illa gloria vitionis aperte ab promissus erat in lege, non tamen mystc-lhominibus ignorari dupliciter. Primo qui rium eius , quod Filius Dei erat, nequeidum quia non subiacet humanis sensibus. sciebant sacra inentum incarnationis, dc red- l a quibus omnibus humana cognitio initium emptionis . Sed contra hoe esse videturlsumit. Et podit duos senius . Primo viii quod Chrysostomus daeit, quod cognoveruntinis, quae deiervit inventioni , cum dicit . eum este Filium Dei. Dicendum est ergo,iae uia oculus non vidit. Iob xxv r. 7. -M- quod principes Iudaeorum pro certo scie- is mi tam eius ignoravit avis , nec intuitus hant eum esse Christum pro millum in lege,iis est eam oculus vulturis. Et hoe ideo quod populus ignorabat; ipsum autem eiielquia non est aliquid coloratum , dc visibi 'verum Filium Dei , non pro certo sci ite . Secundo ponit sensum auditus , quibant, sed aliqualiter coniecturabant . ted deservit diiciplinae, dicens: Nee auri, utidi haec coniecturalis cognitio obscurabatur in . viis, scilicet ipsam gloriam , quia non est eis ex invidia , & ex cupiditate propriaellonus, aut vox sensibilis. Ioan. v. 3 . Neia gloriae, mi am per excellentiam Christi mi-l, , que speciem eius Vidistis, neque vocemnui videsane. iis eius audistis . ' Deinde excludit noti Similiter etiam videtur esse de daemoni- tiam eius intellectualem, cum dicit: μευ. S. Th. Oper. Tom. H. H h is

et I. idest nec supponitur. tb qui se iactabant scire quod nesciebant.

267쪽

n eoν homisis ascendit : quod quidem potest intelligi uno modo ut alcendere in cor hominis dieatur quidquid quocumque modo cognoscitur ab homine , secundum illud Hier. ix. o. Hierusalem ascendat super se cor vestrum: & iic Oportet quod cor hominis accipiatur pro corde hominis carnalis, secundum illud quod dicitur infra lix.

3. Cum sit inter to3κχων , or contentio, nonne earnales es s , σ fecundum heminem ambularis Est ergo senius , quod illa gloria non solum sensu non percipitur, sed nec corde hominis carnalis, secundum illud Ioan. xxv.

I. is Quem mundus non potest accipere, ,, quia non videt eum , nec scit eum .

Alio modo potest exponi, secundum quod proprie dieitur in cor fominis ascendere id quod ab inferiori pervenit ad hominis intellectum, puta a sentibilibus, de quibus

prius iecerat mentionem . Res enim sunt in intellectu secundum modum eius e res

igitur inferiores sunt in intellectu altiori modo quam in seipsis & ideo quando ab

intellectu capiuntur , quodammodo in cor ascendunt: unde dicitur Elia .lxv. I7. MNOnis erunt in memoria priora, nec ascendentis super cor. Illa vero quae sunt in intellectu superiora, altiori modo sunt in seipsis quam in intellectu : & ideo quando ab intellectu capiuntur , quodammodo descendunt. Iacob. I. II. is Omne donum peria sectum desursum est, descendens a Patreis luminum. Quia igitur illius gloriae notitia non accipitur a sensibilabus , sed ex revelatione 'divina , ideo signanter dicit :Nee in eον hem nis Ucendit . sed descendit. id scilicet quod ρνapa avis Deus, idest praedestinavit , diligentibus se : quia ellentiale

praemium aeternae gloriae caritati debetur, secundum illud Ioan . xlv. 2I. ,, Si quis di-- ligit me, diligetur a Patre meo; & ego,, diligam eum, & manifestabo ei me ipsi im: Min quo persectio aeternae gloriae consistit :& Iob xxxv I. 33. o Annuntiat de ea tidis est de luce gloriae) amico suo , quodia possesso eius sit. M Cercrae autem virtutes aecipiunt e scaciam merendi vitam aeterinnam, inquantum informantur caritate. Deinde cum dicit, Notas autom revelaesi

Deus , probat praedictam expositionem de sapientia divina per comparationem ad fideles : & primo proponit quod intcndit; secundo probat propos tum, ibi, Spiritus exim omnia μν utatur . Dicit ergo primo: Dictum es , quod sapientiam Dei nemo principum huius sieculi cognovit. Nobisatirem Deus retelavit per Spiritumis. m , quem

scilicet nobis misit , secundum illud Ioan .

I. AD COR.

rv. 26. is Paraclytus autem SpirItus Ian-- ctus, quem mittet Pater in nomine meo, is ille vos docebit tomnia. Iob xx m. 8.is Inspiratio omnipotcntis dat in t linen - , t iam. Qclia enim Spiritus sanctus est spiritus veritatis, utpote a Filio procedens, qui est veritas Patris, his quibus mittitur, inspirat veritatem; scut & Filius a Patrem illus notificat Patrem, iecundum illud Matth. XI. 27. M Nimo novit Patrem nisi is Filius, & cui voluerit Fi ius revelare. MDeinde cum dicit , Spiritus en ιm omnia δενμ-νatur, probat quod dixerat, icilicet quod

per Spiritum sanctum sit sapientia fidelibus revelata: & primo ostendit quod Spiritus sanctus ad hoc sit essicax ; secundo probat

quod hoc in discipulis Christi fecerat, ibi,

Nos autem neu sparisum huius mundi accepi

mus. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit ; secundo manifestat pro postum, ibi , aeuis enim scit hominum qua sunν somisis, nise Diristis hominis, qui ini o est Dicit ergo primo et Dictum est, quod per Spiritum sanctum revelavit nobis

Deus suam sapientiam; & hoc fieri potuit:

Spiritus enim sanctus omnia seruratur: quod

non est se intelligendum , quasi inquirendo quomodo fiant, sed quia perfecte , ct etiam intima quarumlibet rerum novit, scuthomo quod aliquando diligenter scrutatur. Unde dicitur Sap. vis. quod spiritus intelligentiae sanctus est omnia prospiciens , α qui capiat omnes spiritus intelligibiles , mundos, subtiles; & non solum res creatas, sed etiam profunda Dei persecte cognoscit. Dicuntur autem profunda ea quae in ipso latent, de non ea quae de ipso per creaturas cognoscuntur . quae quali superficie tenus videntur esse , secundum illud Sap. x II. I. - Α magnitudine speciei, re,, creaturae cognoicibiliter poterit creatoris horum videri. Deinde cum dicit, Quis enim seir hominum λ probat quod dixerat de Spiritu Dei per similitudinem humani spi ritus, dicens: DWis en m scit hominum ea qua sunt heminis, idest ea quae latent in corde , n*ῖ spiritus hominis, qui in eo est id est intellectus . Et ideo quae interius latent, videri non postulat. Signanter autem dicit, Ωuis hominum λ ne ab horum cognitione etiam Deus videatur excludi : dicitur enim Hierem xv in. 9. Pravum est cor homi

is nis, & quis cognoscet illud Ego Deuso probans corda, &scrutans renes: quia scilicet secretorum eordis solus Deus est cognitor . Manifesta autem est ratio quare homo ea quae in corde alterius latent , scire

non potest: quia cognitio hominis , senta

268쪽

aeeγῖtur , dc ideo ea quae sunt in corde

alterius, homo cognoscere non potest, nisi quatenus per signa sentibilia manifestantur, secundum illud I. Reg. xv r. 7. Homo viti det quae foris patent, Deus autem intue- ,, tur cor. Sed nec Angeius bonus, nec malus ea quae in corde hominis latent, scire potest nisi inquantum per alios essectus lmani se stantur: cuius ratio accipi potest ex lipio verbo Apostoli , qui dicit ea ratione spiritum hominis cognoscere quae in corde hominis Iatent , quia in ipso homine es Angelus autem neque bonus, neque malus illabitur menti humanae , ut in i pio corde

hominis sit . dc intrinsecus operetur sed hoc solius Dei proprium est 2 unde solus

Deus est conscius secretorum cordis hominnis, secundum illud Iob xvi. 2o. Ecce in is caelo testis meus, oc ita excelsiι conicius is meus. Secundo limilitudinem adaptat

ad Spiritum Dei, dicens r Ira Θ qtia Dei sun r, id est quae in ipso Deo latent , smoων escis msi viristis Dei: secundum illud Iob

xxxv 3. 26. , , Ecce Deus magnus. vincens

,, scientiam nostram - Sel sicur ex quae sunt in corde unius hominis alteri mani se- stantur per sensibilia ligna. ita eae quae sunt Dei possunt esse nota homini pec sensibiles effectu , ieeundum illud Sap. xio. AD magnitudine speciei, de creaturae cogno- . scibiliter poterit creator horum videri. Sed Spiritus sanctus, qui, est in ipso Deo , utpote Patri, de Filio consubstantialis, secreta divinitatis per seipsiam vider,. secundum i Ilud Sap. vix. 22. - Est enim in il- ,, la tici licet Dei sapientia i Si i r itus intel- ligentiae sanctus . omnem habens virtus, tem, Omnia prospioens. Deinde eum diciζ, Nos aurem non stiritum Butus mundι ccepimus , osten sit quomodo cognitio Spiritus itincti percipiatur. dicens: Licet nullus homi- lnum per se possit scire quae sunt Dei; nos

autem , Spiritu sancto scilieet repleti , nomalcepimus Diνitum huius mundi , sed visitum qui a Deo est. Nomine autem spiritus , vis quaedam vitalis , dc cognitiva , oc mori vaintelligitur . Spiritus ergo huius mundi potest dici sapientia huius mundi, dc amo Tmundi , quo impellitur homo ad agendum ea quae mundi sunt. Hunc autem spiritum sancti Apostoli non receperunt , mundum

abiicientes , dc contemnente , sed rece erunt Spiritum sanctum , quo corda eorum illuminatα sunt , & inflammata ad am tem Dei , secundum illud Iovis. x v. 26. ,, Paraclytus autem Spiritus sanctus. quem is mittet Pater in nomine' meo se ille vos,, docebic omnia e dc Numia XI v. 24. is Servum meum Caleph , qui plenus estis alio spiritu , di secutus est me , in-- troducam in terram hanc. Spiritus autem huiuia mundi. errare facit , secundum illud Esa - Tt L. T. o Dirumpetur spiritus ΑFgy- ,, yti, in visceribus eius, de eonsilium γius , praecipitabo. Ex divino autem Spiritu eius consecuti sumus ut sciamus qua AEDeo data sunt nobis , ut sciamus de rebus divinis quantum unicuique Deus donavit equia, sicur dicitur Ephes xv. 7. ,, unicui is que data est gratia secundum mensuramis donationis Christi . Uel potest intelligi, Spiritum Dei donatum sanctis , ut dona ipiritualia cognoscant, quae non haben tes eumdem Spiritum ignorant , secundum illus Apoc. ir. IT. Uincenti dabo manis na absconditum, quod nemo scit nisi quiis accipit . Ex hoc autem aecipi potest quod sicut nemo novit Patrem niti Filius , de cui voluerit Filius revelare, ut dicitur Matthia x . ita nemo novit quae sunt Dei

Patris , Ac Filii , nisi Spiritus sanctus , dc tui ipsum acceperunt dc hoc ideo qui Ricut Filius consubstantialis est Patri , ita Spiritus sanctus Patri, & Filio.

O Uae dc loquimur . non in doctis humanae sapientiae verbis , sed ita doctrina

Spiritus , iniritualibus spiritii alia comparantes o Animalis autem homo non Percipit ea quae sunt Spiritus Dei et stultiria enim est illr, & non potest intelligere'. quia spiritualirr examinatur . Spiritualis autem iudicat omnia , dc ipse a nemine iudicatur ; sicut scriptum est r Quis enim cognovit lentum Domini , aut quis instruxit eum ' Noti autem sensum Christi habemusia Dixerat supra Apostolus : Sa onrἰam lo-

'uimur ἰnteν ρε eaos . Postquam ergo manifestavit qu. lis sit haec sapientia , quia mundanis. hominibus incognita, coguita autem sanctis; hic manifestat quae ratione hanC sapientiam sancti inter persectos loquuntur : dc primo propon id quod intendit νsecundo assignat rationem , ibi , Animalis H h aurem

269쪽

MIem hemo non pert 'it ea qua sunt stiritui vires sensti vae . Dicuntur ergo homines Dei. Clica primum primo proponit reve-ianimales qui huiusmodi vires tequuntur , latorum manifestationem , dicens : Dictum,inter quas est vis apprehensiva , & appetiis

eii , quod Spiritum Dei accepimus , ut liva & ideo potest dici homo dupliciter

sc tarn tis quae a Deo donata iunt nobis : animalis. Uno modo quantum ad vim a se qua, icilicet nobis per Spiritum revelata sunt, prehensivam , & hic dicitur animalis let sequimur i sunt enim eis revelata ad utili-itu , qui , sicut dicitur in Glolia, de Deo ratem: unde dc Αc . II. 4. dicitur: ri Reis iuxta corporum phantasiam, vel irgis liti pleti sunt omnes Spiritu sancto. & cc rana, vel rationem philosophicam iudicat , perunt loqui . V Secundo tangit modum quae secundum vires sensitivas accipiuntur. Enarrandi , excludens modum inconvenien. Alio modo dicitur quis animalis quantum tem, dicens: Non in dodiis hiamaxa ta hientia ad vim appetitivam , quas scilicet asiicitur sci- verbis . id est , non nitimur ad probandam tum ad ea quae sunt secundum appetitum nostram doctrinam per verba composita ex sensitivum . di talis dicitur animalis vita, humana sapientia , sive quantum ad orna- qui, sicut dicitur in Glosia, sequitur diis tum verborum , sue quantum ad subtilita- lutam lasciviam animae suae , quam intertem rationum. Esa. xxx m. I9. Populum naturalis ordinis metas spiritus rector non alti sermonis non videbis. Astruit a autem continet . Unde dicitur in Canonica Iudae modum convenientem , cum dicit : Sad in vers. 19. ,, Hi sunt qui segregant semeti plox, doctrina Stisitus . id est, prout Spiri rus san-ν,, animales, spiritum non habentes. 'ctus nos loquentes interius docet, ehaud i- Secundo autem videndum quare talestorum corda ad capiendum illuserat. Ioan .Lnon possunt percipere ea quae sunt Spiritas xv r. II. , , Cum venerit ille Spiritus veri. Dei: quod quidem manifestum est di quat se talis , docebit vos omnem veritatem. itum ad animalem sensum , di quantum ad Tertio determinat auditores , dicens di via animalem vitam . Ea enim de quibus Spiritualiόus piritualia comparantes; quasi dicat: ritus sanctus illustrat mentem , sunt supra Recta comparatione spiritualia documenta i sensum, & rationem humanam, secundum tradimus spiritualibas viris , quibus sunt illud EccIi. xii. 23. se Plura supra sensum convenientia. II. Tim. xi. Σ. M Haec com l ,, hominis ostensa sunt tibi : dc ideo ab

se menda fidelibus viris , qui idonei erunt eo capi non possunt qui seli cognitioniis & alios docere . Fosdem autem hic sensita vae innititur . Spiritus etiam saucius nominat spirituales quos supra perfectos e accendit affectram ad diligendum spiritualia quia per Spiritum si iactum homines peis- bona, sensibilibus bonis contemptis; ct ideo

ciuntur in virtute, sccundum illud Psalm. ille qui est animalis vite , noth potest ca-γx XII. 6. ,. Spiritu oris eius omnis virtus pere huiusmodi spiritu 1lia bona : quia

Deinde cum dicit . An malia homa m. quod qualis unusquisque est , talis tinis visas ligna i rationem dictorum: . primo osten- detur ei Prov. xv m. v. A Non recipiedit quare spiritualia non sunt tradenda ,, stultus verba prudentie , nisi ei dixeris animalibus hominibus; secundo quare sunt A quo versantur in coide eius . Eccli. tradenda spiritualibus, ibi, Spiritualis atirem.xxis. s. is Cum dormiente loquitur qui nar imilcar omnia . Circa primum duo facit . l ,. rat iapientiam stulto. Primo ponit rationem , secundo mani festa ti Deinde cum eicit , sultitia enim est illi, eam, ibi, Stultisιa enim est Uli. Ratio ergo i manifestat quud dixerat per linnum : cum talis ei . Nulli sunt tradenda documenta enim aliquis aliqua sapienter dicta repro- quae capere non potest sed homines ani- bat quasi stulta , signum est quod ea non Irales non possunt capere spiritualia docu- capiat . Quia igitur animalis homo ea quumenta : ergo non sunt eis tradenda . Hoersunt Spiritus Dei reputat stulta , ex hoc eit ergo quod dicit : Au malis homo n.n i matri festatur quod Ca non capit: &hoc sic percipit ea qua sunt Spiritus Dei . Et ideo re- quod dacit '. Stultitia enim es illi , scilicet cla ratione non pollunt tradi eis . animali : iudicat enim esse stulta que sc- Ubi primo considerandum est quis homo cundum Spiritum Dei aguntur. Eccle. X. 3. dicatur animalis. Est erro considerandum, si In via stultus ambulans, cum ipsis sit in- quod anima est iornma corporis . Undu pr iis sipiens , omnes stultos estimat . Quod prie animae intelliguntur illae vires quaeiautem homini animali , quς secundum iri iunt actas corporalium orsanorum, stilicut ritum sunt L videantur ituita, non procedi et

270쪽

H rectitudine sensus i sicut sapientes ali in qua iudicant cile ii ulta que itultis videntur sapientia ; αὶ sed propter defectum

intellectus : quia homo sensui deditus non potest intelligere ea qus supra lenium sunt, oc homo carnali Mis allectus non intelligit esse bonum nisi quod est delectabile, iecundum carnem : re hoc est quod sequitur :Et non potes intelligere . Pla l. lxx xl. 3. Ne- ,, scierunt, neque intellexerunt : in tene-- bris ambulant. ' Quare autem non pos

ritualiter examinatur ι id est , spiritualium examinatio fit 1 piritualiter : numquam enim

inserior potest examinare , dc iudicare ea quae siuit superioris , sicut sensus non potest cxaminare ea quae sunt intellectus dcii militer neque sensus , neque ratio humana potest iudicare ea quae sunt Spiritus Dei: oc ita relinquitur quod huiusmodi so. lo Spiritu sancto examinantur , fecundum illud Plaim. xv D. i. o Eloquia Dominiis igne examinata, probata scilicet a Spiritu sancto . Quia ergo animalis homo caret Spiritu sancto , non potest spiritualia examinare , dc per consequens nec ea intelligere. Deinde eum dicit , Stirlaualis autem is Heat omnia, assignat rationem quare spiritualibus spiritualia tradantur : dc primo ponit rationem ; lecundo manifestat ibin eam , ibi , Muis enim novis sensum Domini p Assi- snat autem talem rationem . Illi tradenda sunt spiritualia qui pItest iudicare, secundum illud Iob xin. tr. si Auris verba ditu.

,, dicat led spiritualis est huiusmodi :ergo ei spiritualia sunt tradenda: Zc hoc est

quod dicit : visitualis autem iudicat omnia , T ius a nemine iud eatur.

Ubi primo videndum est quis homo dicatur spiritualis . Est autem notandum , quod spiritus nominare consuevimus lubstantias incorporeas : quia igitur aliqua pars animae est quae non cit alicuius organicorporei actus , scilicet pars intellectiva com-rehendens intellectum , dc voluntatem .uiusmodi pars animae spirituς hominis dicitur , quae tamen a Spiritu Dei dc illuminatur secundum intellectium , dc inflammatur secundum affectum , dc voluntatem.

Dupliciter ergo dicitur homo spiritualis . Uno modo ex parte intellectus, Spiritu Dei inustrante ; dc secundum hoc in Glossa dicitur , quod homo spiritu ilis est qui Spiritui Dei subiectus certi Isinae , ae fideliter spiritualia cognoscit . Alio modo ex parte

voluntatis , Spiritu Dei j qammante ἔ re hoc modo dicitur in Glossa, quod spiritua-lix vita est quae Spiritum Dei habens rectorem , animam regit, idest animales vires . Galat. ult. I. , , Vos, qui spiritualosis ellis, instruite huiusmodi in spiritu leniis talis.

Secundo considerandum est quare spiritualis diiudicat omnia , de ipse a nemine iudicatur . Ubi notandum est , quod in omnibus ille qui recte se habet, rectum iudicium habet circa lingula ; ille autem qui in se rectitudinis desectum patitur, deficit etiam in iudicando: vigilans enim recte iudicat dc te vigilare , dc alium dormire ἔied dormiens non habet rectum iudicium de se , nec de vigilante . Unde non sunt res tales quales videntur dormienti , sed quales videntur vigilanti . Et eadem ratio est de sano , dc in armo circa iudicium saporum . dc de debili, dc sorti circa iudicium ponderum; ec de virtuoso, dc vitioso circa agibilia . Unde dc Philosophus diei ein U. Et hic. lect. iit. quod virtuosus est

regula, dc mensura omnium humanorum ,

quia scilicet in rebus humanis talia sunt singularia, qualia virtuosus iudicat ea esse. 8c secundum hunc modum Apostolus hic dicit , quod spiritualis iudieat omnia , quia scilicet homo habens intellectum illustra tum , dc cffectum ordinatum per Spiritum sanctum , de singulis quae pertinent ad salutem, rectum iudicium habet. Ille autem qui non est spiritualis , habet etiam intelis lectum obseuratti in , dc affectum inordinatum circa spiritualia bona oc ideo ab homine non ipirituali spiritualis homo iudicari non potest , sicut nec vigilans a dommiente . Quantum ergo ad primum horum dicitur Sap. m. quod iudicabunt iusti nationes . quantum ad secundum dicitur infra I v. 3. Mihi pro minimo es ut a vobis iudi-

eεν , aut ab humano die.

Deinde cum dieit, e Quis enim novissensum Domini manifestat rationem inductam : dc primo inducit auctoritatem . secundo adapta ad propositum, ibi, Nos autem feos Christi hab/mus. Est autem considerandum, quod ad hoc quod aliquis pollit de aliquo homine iudicare , duo requiruntur . Primo ut iudicans cognoscat ea quae sunt iudicati :quia, ut dieitur I. Et hic. cap. m. in unusquisque bene iudicat quae cognoscit , dchorum est optimus iudex . Ex quo patet

quod lenium id est sapientiam Dei omnia iudicantem , nullus pollit diiudizare et ideo dicit:

SEARCH

MENU NAVIGATION