Divi Thomae Aquinatis ... Opera Tomus sextus complectens epistolas D. Pauli ad Romanos, & ad Corinthios

발행: 1746년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

inde eum dicit, Ad vereexndiam vestram diaco, exponit quo sensu praedicta dixit. POLiet enim aliquis credere , quod ad litte- . Iam essent eligendi contemptibiliores ad iudicandum; sed hoc excludit . dicens : Ad veretundiam vestram dico', quasi dicat: Non hoc dixi, ut ita fiat, seὰ ut vos faciam verecundari , illa scilicet confusione quae adinducit gratiam, & gloriam, ut dicitur Eccli. xv. Contemptibiles enim in Ecclesia essent eligendi ad iudicandum, si non invenirentur inter vos sapientes; quod esset vobis verecundum: unde subdit : Sic non es ἰη er vos sapiens quisquam qui possit iud eara intὸν fratrem θ harνem Sed Darer eum ha-rra in iudicio eonrenit , θ Aoe apud infidolos λPotius autem quam hoe faceretis , deberetis constituere contemptibiles qui sunt in

Ecclesia , ad iudicantum , dc suppleodum

desectum sapientium ; qui tamen non est apud vos, secundum illud quod supra I. s. dixerat e Disitos facti seis in tuo , in omni morbo , ct in omni fetontia. UeI aliter ab illo loco Saolaria cte. Dixerat enim , quod

I. AD COR.

sancti idonei sunt ad Iudicandum secuta. ria; dc ideo vult ostendere per quos iudiacia saecularia debeant exerceri scilicet percontemptibiles qui sunt in Ecclesia. Vocat autem contemptibiles illos qui sunt sapientes in rebus mundanis, per comparationem

ad illos qui sunt sapientes in rebus divinis;

quibus est reverentia exhibenda, quia in rein bus temporalibus non occupantur, ut solis

spiritualibus vacent; dc hoc est quod se

ditur: Ad ιενecundiam vestram dico : secun dum aliam litteram, Ad reverentiam vestram . Unde dc Apostoli dixerunt Act. I. a. se Nonis est aequum relinquere nos verbum Dei , is cic ministrare mensis . Postmodum autem redit ad id quod supra reprehenderat, scilicet quod Corinthii sub infidelibus iudicibus litigabant, dicens : Me non sinter vos sapiens quisquam scilicet in rebus temporalibus, quem supra contemptibilem dixit. Unde alia non mutantur a prima expositione, quae tamen videtur esse magis litteratu,

LECTIO IL

IAm quidem omnino delictum est in vobis, quod iudicia habet si inter vos . Quare non magis iniuriam accipitis Quare non magis fraudem eatimini e Sed vos iniuriam facitis, dc Daudatis, de hoc sta tribus .. An ne scitis quia iniqui regnum Dei

non possidebunt 3 Nolite errare. Neque sornicarii , neque idolis servientes , neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque lares, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Et haec

aliquando quidem fuistis; sed abluti, estis, sed sanctificari estis, sed iustificati estis m nomine Domini nostri Iesu Christi, & in Spiritu Dei nostri. Omnia mihi licent,led non omnia expediunt. Omnia mihi licent; sed ego sub nullius redigar potest

se. Esca ventri, dc Venter escis; Deus autem et hunc, et has destruet. Postquam Apostolus reprehendit Corinthios de hoc quod eoram infidelibus iudicibus litigabant, hic reprehendit eos quantum ad ipsa iudicia: dc circa hoc duo sa.

cit . Primo ponit in quo peccabant circa ludicias secundo manifestat quod dixerat, ibi, An nostris quoniam iniqAi νernum Dei

non possid/bunt Circa primum duo facit . Primo reprehendit in eis ei rea iudicia id quod est licitum , sed non expediens eundo id quod est penitus illicitum , ibi,

Sed vos inιωνiam Deitis, is fraudaris. Circalprimum duo facit. Primo ponit reprehen- ltionem secundo removet excusationem , ibi, Luare non magis fraudem patimini ὸ Dicit ergo primo : Dictum est , quod frater cum Datre in iudicio contendit; quod non solum malum est, quod apud infideles contendit Is, sed iam quidem post conversionem vestram omnino derierum es in vobis ; id est, ad delictam vobis reputatur quod iudieiar haberis inrer vos, inter quos scilicet debet esse pax quia, ut dicitur II. Timoth. Ir. 24. is Servus Domini non oportet litigare, is sed mansuetum esse ad omnes. MApyaret autem ex hoc, ut dicit hic Glos. sa Augustini t de serm. Domini in mon. Lib. II. cap.x II. dc in Enchir. cap. I xxvi M. quod peccatum est iudicium habere contra aliquem. Sed hoc videtur esse falsum: quia si peccatum est iudicium habere , videtu i equi quod etiam peccatum sit iudices constituere , cum hoc sit occasionem dare iudicium habentibus; cum tamen dicatur Deuter. I. I 6. A Audite illos, oc quod tuli urin

302쪽

C A I

is Dei iud Ictum est. Solvitur laὶ autem

in Glolsa, quod infirmis permittitur in iudicio sua repetere , non autem perfectis uibus licet sua repetere, sed non in iu-

Est autem sciendum hie, quod aliquid est

persectis illicitum , aliquid autem omnibus. Perfecti quidem proprium non habent, i cundum illud Matth. xxx. ai. Si vis Peris secius elle, vade , dc vende omnia quae is habes, oc da 'pauperisus, ct veni, sequeis re me: ' Ac ideo non licet eis in iudiei orepetere quasi propria, cum eis non liceat habere proprium; licet tamen eis in iudicio repetere ea quae sunt communia: non

enim hoc faciendo peccant, sed magis me rentur: est enim opus caritatis, desendere, vel recuperare res pauperum , secundum illud Psal. lxxxi. 4. ,, Eripite Pauperem, ec egenum de manu peccatoris liberate . Sed iudicium adversus aliquem est illicitum omnibus quantum ad quatuor . Primo quidem quantum ad caulam ex qua aliquis iudicium habet , puta ex cupiditate , dc avaritia . Unde Luc. x M. t 3. cum quidam de turba Domino dixisset: is Dic fratri meo ut di. ,. Vidat mecum hereditatem : Dominus

dixit: si Quis me constituit iudicem ad di M videndum inter vos postea subdit: si Ui-

is dete, Ac cavete ab omni avaritia. D Seiacundo quantum ad modum iudicii , quia scilicet cum contentione , dc detrimento pacis, iudicium prosequuntur: ut enim dι- citur Iac. II i. 16. ,, ubi Eelus, dc conten- ω tio, ibi inconstantia, dc omne opus pra- vum. Et hoc videtur Apostolus in eis Ieprehendere, ut patet ex hoc quod supra dixit: Frater eum starνa in iudicio centena t. Tertio ex perversitate iudicii , puta cum

aliquis intulle, & fraudulenter in iudicio procedit, secundum illud Esa. x. 2. is Utis opprimerent pauperem, dc vim facerentis causis humilium populi mei . Et hoe

etiam Apostolus in eis repreliendit, ut patet per id quod subdit: Sed sor intariam facitis. Quarto propter scandalum quod le-quitur : unde dc Dominus nrandat Matth. . 4O. Qui vult tecum iudicio contend is re, & tunicam tuam tollere, dimitte ei ,, & pallium. Ex caritate vero , sua in iudicio repetere licitum est : unde Gregorius dicit in Moralibus. A Cum curam re se rum nobis necessitas imponit, quida indumis ea b rapiunt, lo ian. udo sunt toleransi. is quidam vero servata caritate sunt prohi-

,, bendi, scilicet ne rapientes nou sua, se- metipsos perdant. Deinde cum dicit, aeuare non magis faudam patimini tollit excusationem. Pollent enim dicere: Necessitas nos inducit ad iudicia habenda, ut scilicet relistamus iniuriis, di fraudibus aliorum. Sed hoc excludit stibilens quantum ad primum : Quare non magis iniuriam , scilicet manifestam, ae-eipitis λ scilicet patienter sustinendo, secundum illud quod Dominus dicit Matth. v. 39. Si quis te percusserit in maxillam , is praebe ei & alteram . Quantum vero ad secundum subdit: iauare non magis frauin rim patimini idest dolosam seductionem , secundum illud Matth. v. 4 i. se Si quis tuis angariaverit mille passiis, vade cum illo,, dc alia duo. Sed , sicut Augustinus di eit in Libro de Sermone Domini in monte , haec praecepta Domini, non sunt seminper observanda in executione operis , sed temper sunt habenda in praeparatione animi , ut scilicet simus parati hoc facere, vel sustinere potius quam aliquid agere contra caritatem fraternam.

Deinde eum dicit, Sed vis is uriam faetatis, reprehendit in eis id quod est omnino illicitum: dc primo arguit in eis manifestam iniustitiam, cum dicit : Sed vos initi piam facitis, scilicet manitate loquendo contra iustitiam aliorum vel in iudicio , veIextra iudicium: Ecesi. Iv. II. is Non pl-- ceat tibi iniuria iniustorum : ' secundo δolosam deceptionem, cum subdit, Et fraudatis: Proverb. x . s. is Consilia impio- , , rum fraudulenta: tertio aggravat utrumque, cum subdit, Et Me fratribus, id est fidelibus, ad quos debemus bonum maxime operari, secundum illud Gal. ult. xo. is Dum tempus habemus, operemur bonum is ad omnes, maxime autem ad domesticosis fidei. Et ideo contra quosdam dicitur Hier. xx. 4. is omnis frater supplantans,, supplantabit . dc omnis amicus frauduis lenter incedet. Deinde cum dicit, An nescitis auia inisuἱ regnum Dei non possidebunt manifestat quod

dixerat: dc primo quantum ad id quod est omnino illicitum ἱ seeundo quantum ad id quod est licitum, sed non expediens , ibi,

Omnia mihἱ lirant . Circa primum duo facit. Primo movet quaestionem; secundo determicat eam, ibi, Nolita errare. Dicit ergo primo: Dixi, quod vos iniuriam facitis, oc defraudatis, quod est iniquitatem com

303쪽

mittere; sed an nescitis quod Iniqui retnum Dei non pessidebunt quasi dicat : Vide miniliaee nestire, dum ab iniquitate non receditis, cum tamen in Psalm. vi. 9. & Matth. v xx. dicitur: is Discedite a me omnesse qui operamini iniquitatem . Deinde cum dicit, Nolita errare, determinat veritatem: dc primo ostendit periculum quod imminet iniquis; secundo ostendit quomodo ipsi hoc periculum evaserunt , ut timeant iterum in ipsum incidere, ibi, Et hae quidem aliquando fusis . Dicit ergo primo : Iste errare: quod signanter dicit, quia circa impunitatem peccatorum aliqui multipliciter errabant, secundum illud Sapient.

t. H. is Et cogitaverunt, Ac erraverunt. Quidam enim Philosoplii erraverunt credentes Deum non habere curam rerum humanarum, secundum ill ut Sophon. I. I a.

,, Non faciet Dominus bene , & non faciet, , Dominus rLale . quidam vero credentes solam fidem susscientem esse ad salutem , secundum illud Ioan. x r. 26. ,, in

se credit in me, non morietur in aeternum.

Quidam vero credentes per sola Christi sacramenta salvari, propter id quod dicitur Matth. ult. 16. ,, qui crediderit , & b se pii Zatus fuerit, salvus erit: ct Ioann.

V . S . is Qui manducat meam carnem, &is bibit meum sanguinem, habet vitam ae- , , ternam. Quidam vero propter sola opera misericordiae se impune peccare arbitrantur, propter illud quod dicitur Luc. XI. I. is Date eleemosynam , & ecce o- mnia munda sunt vobis . Nec intelli- sunt quod haec omnia sine caritate non prosunt , secundum illud quod dicitur insta

xlxx. 2. Si habuero omnem fidem , is distria

buero in cibos pauperum omnes saeuitates meas, earitarem autem non habuero, nihil mihi ρνοά-

si de ideo subdit, quod peccata contraria caritati a regno Dei excludunt , in quod sola caritas introducit, dicens: Neque ferniearii, neque idolis ferviantes, neque adnis iri, de quibus dicitur Hebr. ultim. 4. is r is nicatores, dc adulteros iudicabit Deus: neque molles, idest mares muliebria αὶ pa

tientes, neque masculorum concubitores , quan

tuta ad agentes in illo vitio, de quibus dicitur Genes. x m. ra. ,, Homines Sodomi- ,, tae pessimi erant , de peccatores coram ,, Domino nimis: neque avari, neqπε fures, de quibus dicitur Lach. v. 3. , , Omnis

is fur, sicut scriptum est , iudicabitur :

neque ebrissi, neque materici , neque rahat errest um Dei pessu bunt : dicitur uni in Esai. xxxv. s. se Via sancta vocabitur: nonis transibit per eam pol ἰutus : dc Apocal. XXI. 27. is Non intrabit in illam aliquidis coinquinatum , faciens abominationem. Et est advertendum, quod hic enumerat eadem vitia quae in praecedenti capitulo posuerat; addit autem quaedam in genere luxuriae , scilicet adulterium , & vitium contra naturam . in genere autem iniustitiae, furtum. Deinde cum dicit, Et hae quidem aliquando fuistis, ostendit quomodo praedictum per iculum evalerunt : dc primo commemorat statum praeteritum , dicens: Et hae quidem

aliquando fuistis, scilicet sornicarii, & idolis servientes die. Et ideo specialiter haec

vitia commemorat, quia in eis abundaverant, secundum illud Ephes. v. g. A Era- is lis enim aliquando tenebrae, nunc autem

si lux in Domino. Secundo ostendit quomodo bὶ ab his vitiis fuerunt liberati, dicens: Sed abluti estis. scilicet virtute sanguinis Christi in baptis ino, secundum illud

Apoc. I. S. ,, Iavit nos a peccatis nostris

is in sanguine suo : sed Iana tali si

virtute sanguinis Christi per gratiam consecrati, secundum illud Heb. ult. I 2. AI o sus, te; ut sanctificaret per suum se is guinem populum , extra portam passus

is est: sed iustificat estis, ad statum iustitidi , de virtutis , secundum illud Rom.

Vm. 3Q. os vocavit, hos dc iustifica-- vit. Subditur autem horum beneficiorum causa: & primo ex parte humanitatis Christi, eum dicit: hi nomina Domini nostritisu Christi , idest in fide , dc invocationae nominis Christi , secundum illud A t. ivisi a. is Non est aliud nomen datum sub cae. o lo hominibus, in quo oporteat nos salis vos fieri: secvngo ex parte divinitatis, cum subdit: Et in hiritu Dei nostri, secundum illud Mech. xxxv tr. s. is Ecce ego is mittam in vos spiritum , & visetis . Quia igitur tam potenti virtute liberati estis, ad eadem redire non debetis. Deinde cum dicit, Omnia mihi licene θα

nifestat id quod ὸixerat de prohibitionuiudieii , oslandens quo sensu. id reprehenderit, quia scilicet non reprehendit illud quasi omnino illicitum , sed quasi non e pediens, dc nocivum: dc circa hoc duo facit. Primo proponit quod intendit; secun-

lam a

304쪽

do rationem assignat , ibi, Mea viniri, o est quidem licitum, quia non est contra iuventer ascis. Circa primum duo facit. Pri- stitiam . nec aliqua prohibetur lege ; nonnao proponit, quod reprehenderat, esse liei- ramen est expediens: quia vel impediturtum, sed non expediens, dicens: Omnia mi- pax ad proximum, vel infirmis scandaluin hi licent . Dicuntur autem illa licita quae 'aliquod generatur, vel aliqua maledicendi homo facere non prohibetur. Est autem du- occasio praebetiir: unde Eccli. xxxv M. 3 r. plex prohibitio: una coactionis , alia prς-l se Non omnia omnibus cxpediunt . Alio cepti: dc secundum hoc quidam intellexe- modo potest intelligi non absolute , sed subrunt illa licere a quibus non prohibentur conditione; ut sit sensus: Dixi , quod ne- aliqua necessitate cogente: & ideo quia ar-sque fornicarii, neque idolis servientes Ecc. bitrium hominis naturaliter liberum est a regnum Dei possidebunt: & ideo haec nini li- coactione, intellexerunt Apostolum eo sen-scent , quia finem excludunt. Sed si omni su dicere : Omnia mihi licent : quia scilicet licerent mihi, nen omnia expriliunt: quia per libero arbitrio hominis subiacent. sve sint ea praestatur impedimentum vitae humanae. bona, sxe snt mala, secundum illud Eccli .lUnde in persona impiorum dicitur Sap. v. xv. II. Ante hominem bonum , dc ma-i7. is Lassati sumus in via iniquitatis , ivis Ium , vita, & mors: quodcumque volue-iis perditionis, & ambulavimus vias dissici-- rit, dabitur ei. Sed hic modus loquen-i- les. Secundo ostendit esse nocivum id di alienus est a Scriptura sacra, in qua di-lquod supra reprehendit, dicens: Omnia mi citur, non licere ea quae divina lege pro- hi licent. ut supra expositum est; sed tamen hibentur , iecundum illud Matth. xiv. 4.iego Iub nullius redigar potestata , scilicet liciis Non licet tibi habere uxorem fratris tui. Ulminis. Ille enim qui utitur eo quod non

Et id co quod hic Apostolus dicit, Omnia expedit, sive licitum, sive illicitum , quo- mihi lirent , non potest absolute intelligi ,ldammodo redigitur sub potestate rei alicu- sed ut sit accommoda distributio , sub foelius, vel hominis. Rei quidem, quia quin i

sensu: omnia mihi licent, quae scilicet di mis rem aliquam amat, quodammodo servina lege non prohibentur. Et potest hoc adlvus illius rei essicitur, secundum illud Rom. tria referri. Primo quidem ad id quod di, ult. ig. o Huiusmodi non Christo Domino dierat de iudiciis , quia scilicet unicuiques, , serviunt, sed suo ventri: hominis au licet omnia sua iudicio repetere, cum non tem , quia dum aliquis iacit quod non

si leps divina prohibitum. Alio modo pot- expedit , quodammodo subiicitur iudicio est referri ad id quod infra um. dicturus . aliorum, Zc specialiter ille qui sua in iu- est de indit serenti usu ciborum; ut sit sen-ldicio repetit, subiicitur potestati iudicis.

sus: Llei tum est mihi omnes cibos comede- Infra x. 29. Ut quM en libertas mea iudi re , secundum illud Tit. t. is. - omnia i eatur ab aliena eo eientia γ munda mundis Tertio potest reserri Deinde cum dicit , EI a ventri ere. asta ad id quod dicturus est infra xiv. de sum-ignat rationem eius quod dixerat : & pri-ptibus accipiendis; ut si sensus: Omnia mi imo quare Omnia licent, dicens : Mea ve M litant, scilicet accipere ad necessitatemirri, scilicet debetur, ut scilicet in ventre vitae, sicut coapostolis meis. Subdit autem :Jdecocta in nutrimentum totius corporis ce- sed non emnia ex ediunt. Dicitur autem il-ldat, is venter aula, scilicet recipiendis, relud expedire quod est sine impedimento fi-Jdecoquendis delervit. Quia igitur ex Dei

nem consequendi . Contingit autem quodlordinatione venter est solicitus ad escas re- aliquid non totaliter excludit finem, sed eipiendas, de escae ad hoc deputatae sunt impedimentum aliquod affert sicut matri squod in ventre ponantur , secundum illud

monium non excludit homi em a regnolGenes. I. 29. - Ecce dedi vobis omn Dei, impedimentum tamen affert, quia sci- is escam ex cunctis animantibus , ut ha licet , ut infra vis. 34. dicit, qua subviralse beant ad vescendum : non est illicitumo mulier , eogitat quomodo placo at viro. Un-lquod homo res suas repetat, vel praedicatio Matth. xl x. io. discipuli dicunt : is silior stipendia accipiat propter necessitatem is ita est causa hominis cum uxore sua, non escarum, vel ut etiam homo omnibus esci se expedit nubere. Sic crgo fornicari nec utatur. Secundo ibi. D us aurem is hune, licet, nec expedit, quia totaliter excluditio' has destruet , allignat rationem quare finem, qui est vita sterna matrimonium mnia non expediunt . Non enim expedit

autem est licitum, sed non expediens. Se-Jquod homo patiatur aliquod detrimentumcundum igitur hunc modum sua in iudiciolin eo quod numquam corrumpitur, scilicet repetere, indifferenter omnibus cibis uti, in regno caelesti, propter id quos eorraini- sumptus accipere ab his quibus praedicatur, pitur. Et hoc accidit de esca , dc de ven

tre.

305쪽

tre . Ossabit enim post hane vItam ese

rum usus, dc ventris: quia corpora resurgentium conservabuntur absque cibo , Deo

id faeiente ἔ dc hoc est quod dicit i D usati rem destruet, id est cestare faciet , hune, scilicet ventrem. non quidem quantum ad

t essentiam , sed quantum ad effectum quem nune habet; θ has, scilicet escas, quantum pertinent ad usum hominis e quia in resurrectione homines erunt sicut Angeli in caelo, ut dicitur Matth. xx II.

LECTIO III.

Corpus autem non fornicationi, sed Domino, & Dominus eorpori. Deus vero dc Dominum suscitavit, dc nos suscitabit per virtutem suam . Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi Tollens ergo membra Christi , faciam membra meretricis e Absit. An nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficituri Erunt enim, inquit, duo in came una . Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est. Fugite semicationem. Omne enim peccatum , quodcumque secerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. An nescitis quoniam membra vel ira templum sunt Spiritus sancti , qui in vobis est . quem habetis a Deo, & non estis vestris' Empti enim estis pretio magno : glorificate, & portate Deum in corpore vestro.

Corinthios circa iudicia . nunc autem redit ad reprehendendum peccatum sernicarii, cuius supra v. mentionem fecerat,& in cuius iudicio Corinthii negligentes erant. Improbat autem sornicationem quatuor rationibus: quarum prima sumitur ex divina ordinatione; secunda ex unione ad Christum, ibi, Nesitis quoniam eo ora vestra membra sunt Christit tertia ex corporis inquinatione, ibi, Fugite fornicarisnem', quarinta ex gratiae dignitate, ibi, An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus Iancti Circa primum duo facit. Primo ponit divinam ordinationem; secundo ordinationis finem, ibi, mus ta ὶ xero is Dominum su-sitavis , Θ nos fusitabis . Circa primum considerandum est , quod aliqui argum e tum suae lasciviae sumunt ex ordinatione Dei. Qui enim fornicantur , utuntur suo corpore ad usum a Deo institutum . Sed hoe excludit, dicens , quod esca est ordinata ad ventrem , dc venter ad escas; coν- 'ns autem hominis , nen forniearioni ; idest , non est ordinatum ad sornicandum; sed Domino; id est, ad hoc est ordinatum , ut sit Domini nostri Iesu Christi; is Dominus eoν- σον. id est, Dominus lesus Christus ad hoc datus est hominibus , ut humana corpora suae gloriae conformet , secundum illud Philip . m. et r. se Re formabit corpus hvis militatis nostrae , configuratum corporiis claritatis silete. Sed contra hoc videtur esse quod sicut

a Al. μοῦ - . i ML sornicat ouis. venter ordinatus est a Deo ad usum eib rum; ita quaedam membra humani corporis sunt ordinata a Deo ad usum genera tionis, quibus fornicatio exercetur. Sed attendenda est differentia quantum ad duo . Primo quidem quod Apostolus supra locutus est de uno corporis membro, scilicet de ventre, hie autem loquitur de toto eorpore, quod sicut non est ordinatum ad fornicandum, ita nec ad escas sumendum sed potius usus escariim est propter corpus , corpus autem propter animam , a qua per cipit vitam, secundum eius conditionem :& quia omnia ordinantur in Deum sicut

in s nem, ideo eorpus debet esse subiectum Domino, Ac ei dedicatum. Et quia supra

locutus est de usu esearum in communi abl-que inordinatione; sornicatio autem est usus in ordinatus ex membro b) sornicatoris . Un de nec ipsa membra sunt propter fornica tionem , sed propter usum generationis Ordinata ratione, eui omnia membra corporis deservire debent; sicut etiam venter non propter crapulam, oc ebrietatem, sed propter convenientem usum ciborum.

Deinde cum dicit, Deus mero crCέν ansfustravit, is nos fuscitabit, ponit finem oridi nationis praedictae : dc primo ponit quid Deus circa Dominum secerit , dicens e Deus vero re Dominiam , scilicet Dominum Iesum Christum, Institavit a mortuis, a quo ipse Christus petit in Psalm. xl. IIo M Tuis autem Domine miserere mei , dc resuri scita me. Deus autem est dc Pater, EcFi

306쪽

CAPUT VI. 28r

Filius , Ac spiritus sanctus . Unde de ipserctous agi eis My scilicet per immundam com Christus, qui est Filius Dei, se suscitavit ,imixtionem . Et ad hoc probandum inducitre sua Virtute resurrexit , secundum illud auctoritatem Genesis, dicens r Inqωir inimPulin. a tr. 6. o Ego dormivi , ac sopora-sScriptura , stilicet Genes. xx. Erunt duo , is tus sum , & exurrexi , quia Dominustaeilicet vir , dc mulier , in r, una ἔδε sust epit me: dc II. Corinth. ult. 4. se Silid est , per mixtionem carnalem una caro is eruet fixus est ex infirmitate , sed vivitiessiciuatur , di sic membra unius fiunt mem- , , ex virtute Dei . P Secundo ponit quidIbra alterius. Sunt enim haec verba Adae de circa nos facturus sit , dicens , quod nωiviro , dc uxore loquentis , quae Apostolus suscitabis , Deus , per virtutem suam , per hic etiam ad fornicationem reseri , quia quam scilicet Christum suscitavit , secum secundum speciem naturae non differunt dum illud Rom. v I xi. it. A Qui suscitavitiutri utque actus . Est autem intelligendum,

is Iesum Christum a mortuis, vivificabit &squod, sicut dicit Philosophus in Lib. de Ge-

, , mortalia corpora vestra. Et est adver- neratione animalium , in masculo est printendum , quod supra de escis , dc ventreicipi uin activum generationis, in semina est loquens , quae pertinent ad usum animalis passivum . Et sicut in planta , cuius vita vitae , dixit eas a Deo des ruendas . nunc1principaliter ordinatur ad generationem . autem loquens de corpore , dc Domino , temper est unum corpus , in quo utrumque facit mentionem de resurrectione, quia sci-iprincipium unitur. ita in animalibus, quae licet animali vita cessante, natura corporis ordinantur ad altiores actus vitae, non sem- in nictius reformabitur . Unde patet quodlper est unum corpus habens haec duo priuia non est utendum corpore ad sornicationem,scipia , sed ex duobus sit unum in achi ge- quae impedit suturam incorruptionem , se inerationis : quod quidem non est taratumcundum illud Galat. ult. δ. se Qui seminat in viri : quia . sicut infra vo. 4. diciis carne , de carue dc metet corruptio-itur , vir non haser potestarem sui torporis , is nem. sed mulier . Secundo probat minorem , di-Deinde eum dicit , Nescisti quoniam eor- cens : Ωui autem adhaeret Domino , scilicet pora mestra mambra sunt Christι ' ponit le-lper fidem, dc caeritatem, s unus spiritus , cundam rationem quae sunmur ex assinita- cum illo , quia scilicet unitur ei unitate te humani corporis ad Christum , quae ta-ilpirituali , non corporali . Unde & Rom.

lis est . Membra hominis sornicantis sunt v . s. dicitur: is Si quis Spiritum Chri membra meretricis ; sed membra hoministri sti non habet , hic non est eius : &sunt membra Christi : ergo per sornicati aloau. xv D. 22. A Ut sint unum in nobis , nem sunt membra Christi membra mere-iis sicut nos unum sumus , ' scilicet pertricis , quod est inconveniens . Circa quodJconnexionem Spiritus : Ag quia corpus de- quatuor sacit . Primo ponit maiorem , di-lservit spiritui, consequens est ut etiam cor cens : An neseitis quoniam eorpora vestra sunt pora nostra membra eius lint eui per spi- .mabdia Ch, si quasi dicate Hoc non debe-iritum unimur , non quidem carnali contis nescire , quia quicumque essis regenera- iunctione , sed spirituali. Potest autem exti in Christo , membra Christi estis ess)-Ipraemissis duabus rationibus una ratio con-cti , secundum istud insta x D. 1 . vos est afflari , ut scilicet quia corpus nostru na non eo sus Christi, ct membra de m)mbro: Ac hoc es deputatum sornicationi , sed Domino ,

non solum quantum ad animas, quae abeolhoc stilicet modo quod membra nostra sunt iustificantur, sed etiam quantum ad eorpo-imembra Christi , ut postmodum exponit . ra. qua' ab eo resu scitabuntur , ut dictuma non faciamus ea membra meretricis forni. est . Secundo ponit conclusionem dicens : cando. Tollens eeto membra Christi, id est iniuste sub- Deinde cum dicit , Fugiis fornisarianem , trahens servitio Christi , cui debent depu-iponit tertiam rationem , quae svinitur extωri , secundum illud Rom. v r. I 3. Ex-icorporis inquinatione. Primo ponit concluis hibeatis membra vestra arma tuli ita ae sonem intentam , dicens: Fugire fornicatio. se Deo: faciam , scilicet eadem , membra nem . Ubi notandum , quod cetera vitia meretricis esIe fornicando Absit: hoc enim incuntur resstendo: quia quanto magis ho- est horrendum sacrilegium : unde dicitur mo particularia considerat , ct tractat, tan- Malach. II. II. se Contaminavit Iudas san- to minus in eis invenit unde delectetur ,

se etificationem Domini quam dilexit , dc sed magis anxietur : sed vitium fornicatio habuit filiam dei alieni . v Tertio po- i nis non vincitur resistendo : quia quantonii minorem , dicens : An nesciris quia quἰ magis ibi homo cogitat particulare , ma-adharet meretriet, scilicet sornicando, unum gis incenditur ἱ sed vincitur fugiendo , id

307쪽

est totaliter vitando cogitationes immundas, ct quaslibet occasiones, ut dicitur Zwh. ii. 6. is Fugite de terra aquilonis , dicit Do-- minus. Secundo assignat rationem, dicens : Omne peccatum , quodcumque fecerit emo, extra corpus es. Ad cuius evidentiam sciendum, quod quaedam peccata non con

si immantur in carnali delectatione , sed insista spirituali; ideo spiritualia vitia dicuntur, sicut si perbia , avaritia, accidia: fornicatio autem completur maxime in carnali di lectatione. dc secundum hoc pos et intelligi quod hic dicitur: omne peccaIum

quoιrcumque fecerit Acmo , extra cstrius es

quia scilicet completur praeter sui corporis delectationem . qui aurem Drnicatur , in corpus Iuum petων , quia scilicet eius pec

catum in came consummatur.

Sed huic expositioni contrarium videtur esse quod etiam peccatum gulae consum natur in delectatione corporis. Ad quod pol et dici, quod peccatum gulae sub luxuria continetur , inquantum ad ipsam ordinatur, secundum illud Ephes. v. g. se Nolite inebriari vino, in quo est lu-- xuria . Sed melius potest dici , quod Apostolus non dicit: isi fornisarur, corpore suo peccat, quod congrueret primae expositioni sed tectat in cortus suum , id est

contra corpus suum, corrumpendo, dc inquinando illud praeter usium rationis . Unde dc Ap . Or. 4. Habes pauca nomi- , , na in Sardis , qui non inquinaverunt ve-

,, stimenta stia , id est corpus : dc ibid. XIV. 4. Hi sunt qui ctam mulieribus nonis sunt coinquinati. Vel aliter secundum Augustinum hic in Glossa . Qui fornicatur,

in certus suum Iercnt , quia anima eius t

taliter carni in illo actu subiicitur , ita quod non possit aliud ibi cogitare : unde in Psalm. xxxi. s. dicitur : Nolite feri,, sicut equus , ct mulus , quibus non estis intellectus. Vel aliter : In cerIns suum petent, idest contra uxorem si iam, quae dicitur corpus viri, contra quam non ita directe sunt alia peccata , sicut viri sornicatio : unde dc I. Thessal. iv. 4. dicitur :., Ut sciat uniis quisque vestrum possid crese vas suum in sanctificatione , id est uxorem suam . Vel secundum Au pullinum t Lib. I. Retrach. cap. x x. potest intelligi de sornicatione spirituali , per quam anima adhaeret per amorem mundo, & recedit a Deo, secundum illud P Ialm. lxxit. et ε. Peri cs omnes qui fornicantur abs,, te . Est ergo sensius . Dii fornicatur , recedens a Deo propter amorem mundi , in corpus suum peceat , id est per corporalem

concupiscentiam . Omne autem aliud pee. catum, puta quod hon committit ex oblivione , vel ex ignorantia, seu negligentia, est extra eorpus , id it corporalem concupi-

icentiam.

Deinde cum dicit , Au nescit ἰὼ quoniam membra vestra templiam sunt Spiritus fantIi ponit quartam rationem, quae sumitur ex dignitate gratiae : quae quidem ex duobus consul git , scilicet ex gratia Spiritus sancti , oc ex redemptione languinis Christi . Circa hoc igitur tria facit . Primo pror nit dignitatem corporis nostri , quam hibet ex gratia Spiritus sancti , dicens : Aunescitis , quasi dicat, ignorare non debetis, quoniam membra vestνα, scilicet corporalia , ιν lum sunt Spiritus sanas seut supra Irr. 16. dictum est e Nucitis quia templum Dei estis e Et huius rationem assignat, subdens, taui in vobis es . Dicitur autem templum ,

domus Dei . Quia igitur Spiritus sanctus Deus est , conveniens est quod in quocum . que est Spiritus sanctus , templum Dei dicatur . Est autem Spiritus sanctus princi . paliter quidem in eordibus hominum , in quibus caritas Dei diffunditur per Spiritum sanctum , ut dicitur Roman. v. sed secundario etiam est in membris eorporalibus ,

inquantum exequuntur opera caritatis .

Unde in Psalm. lxxxiii. 3. dicitur: is Coris meum , dc caro mea exultaverunt iais Deum vivum. Et ne hane dignitatera sibi ascriberent, stibdit: Luem haberis a Deo,

non ex vobis . Unde Ioel. Ir. 23. Eliu n-- dam de Spiritu ire o super omnem carri nem: dc Actor. v. 32. - Spiritum suum, , dedit obedientibus sibi. Secundo ponit dignitatem quam habent corpora nostra ex re en'ptione sanguinis Christi . dicens :Et non estis et stri , sed Iesu Christi , secundum illud Roman. xiv. g. ,, Sive vivimus , is sive morimur , Domini sumus . I. Co-ιinth. V. Φ3. is Qui vivit , iam non sibi vi- vat. Rationem huius assignat, dicens: Empti estis pretio magno ; dc ideo servi estiscius qui vos redemit de servitute peccati: unde in ista vis. 22. dicitur r Ruἰ liber vo-i tatus est, servus est Christi : pr/rio enim emtrie 'A : dc in Psalm. xxx. 6. is Redemisti meis Domine Deus veritatis Dicitur autem pretium rodemptionis magnum , quia non est corrupti bye , sed aeternam habens virtutem, cum si sanguis ipsiuς Dei aeterni : unde I. Pet r. i. 18. se Redempti estisse de vana vestra conversistione , non Coris ruptibilibus auro , vel argento, sed sanis guine agni immaculati , dc incontamina

308쪽

sionem Intentam , dicens : Glorificata areo , Iesis servi Dei, debet eorpus vestrum pGr. peνra Ie Deum in eo scre et estro. Quia cnimi tare Deum, scut equὲus , vel aliud animal

membra vestra sunt templum Dei, in cor a- c. I- - ο - -

pore Leliro nihil debet apparere nisi quod ad gloriam Dei pertinet ; di hoc est glorificare Deum in corpore vestro : quia in Psalm. xxvr II. 9. dicitur : In templo eius m omnes dicent gloriam . Exod. ult. 32. dicitur: is operuit nubes tabernaculum te-

is stimonii , ct gloria Domini implevit il- ,, lud . Quia vero non estis vestri , sed

portat dominum situm. Unde in Psalm. lxxi r. 22. dicitur : se Ud iumentum i a ctus su nais apud tc. Portat autem corpus nostrum Dominum, inquantum divino ministerio deputatur. Sic ergo homo debet vitare ne in corpus suum peccet sornicando . quod est contra gloriam Dei, & contra ministerium quod corpus nostrum debet Deo.

C APITIS SEPTIMILECTIO L

DE quibus autem scripsistis mihi : bonum est homini mulierem non tangere ;propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, & unaquaeque virum suum habeat . Uxori vir debitum reddat , similiter autem & uκor vi- To . Mulier potestatem sui corporis non habet , sed vir ; similiter autem re vir sui corporis potestatem non habet , sed mulier . Nolite fraudare invicem , nisi sorte ex consensu ad tempus , ut vacetis orationi ; & iterum .revertimini in idipsum , ne tentet vos Litanas propter incontinentiam vestram . Hoc autem dico secundum indulgentiam , & non secundum imperium. Volo autem 'Omnes homines esse sicut meipsum . Sed unusquilque proprium donum habet ex Deo ἔ alius quidem sic se alius vero sic . Dico autem non nuptis , & viduis r Bonum est illis , si sic permanserint . scut & ego . Quod si non se continent , nubant : Melius est enim nubere quam uri. I Ostquam Apostolus reprehendit fornica

rium , & sustinentes eum , hic aecedit ad tractandum de matrimonio: & cir- ea hoc tria facit . Primo determinat de coniug tis, ct matrimonio iunctis; secundo de virginibus, ibi. De 2D2ῖnibus autem praestum Domini non habeo ; tertio de viduis , ibi , Mulier amora est leti quanto tempore vir erus vivis . Circa primum duo facit . Primo instruit eos qui non sunt matrimonio iuncti , utrum scilicet debeant matrimonium contrahere secundo manifestat quod dixerat , ibi , HV aurem dies fecundum indvistentiam . Circa primum duo facit . Primo manifestat quid ei rex hoe sit per se bonam ; secundo quid necessarium, ibi , Propter semisatisnem autem ma quisque

Dam ωxoνem habeat . Circa primum consi

derandum est , quod in deteilatione na sornicationis , contra quam locutus iam suerat , aliqui non habentes Eelum Dei se- eundum scientiam , in tantum procedebant quod etiam matrimonium condemnabant , secundum illud I. Timoth. I . 2.is In hvpocrisi loquentium mendacium , is prolii Dentium nubere : & quia hoc durum Corinthiis videbatur siletibus , super hoc Apostolo scripserunt, eius sententiam requirentes ; & ideo Apostolus eis respondet : Ita reprehendi ea quae facitis; da quibus autem serisidia mihi , respondeo

quantum ad matrimonium: Bonum es somini

mulierem non ran ere.

Circa quod notandum , quod mulier da ita est viro ad adiutorium generationix: dc in hoc differt vis generativa a nutritiva tquia vis nutritiva delervit homini ad conservationem individui: unde bonum est homini nutrimento uti , quia per hoc eius

vita conservatur : generativa autem non

deservit homini ad conservationem individui , sed ad conservationem speciei: unde

309쪽

non potest dies, quod bonum est homini, ad

suum individuum, mulierem pangere. Primo quidem quantum ad animam, quia, ut Auintustinus dicit in Soli loquiis Lib. I. cap. I. - Nihil se deiicit animam ab arce virtutis A luae , sicut contactus ille eorporum , sne, , quo uxor haberi non potest . Et ideo

Exod. x x. II. dicitur populo aceepturo

latem Dei : o Estote parati in diem ter-

tium, dc De appropinquetis uxoribus ve-- stris. I. Reg. xxi. a. dixit Abimelech ad David: - Si mundi sunt pueri, maxime M a mulieribus , manducent panem san-- ctum . M Secundo quantum ad corpus , quod vir subiicit per matrimonium potesati uxoris , se ex libero servum constituens . Servitus aruem haec prae omnibus aliis est amara : unde & Eccles vis. 27. dicitur : Iaveni amariorem morte mulie-M rem. Tertio quantum ad res exterio res, quarum oecupatione necesse est homi

nem implicari , qui habet uxorem , & s-lios nutriendos; cum tamea dicat II. Tib

,, cat se negotiis saecularibus , ut ei plais ceat cui te probavit. MDeinde cum diest , Propter frenisationem

aurem unusquisquo saeam uxorem Babeat ,

ostendit quid ei ea hoe se necessarium ,

primo quantum ad contractum matrimonii secundo quantum ad actum matrimonii iam eontracti , ibi , taxari vir delirum reddat . Circa primum considerandum est , quod

actus generativae virtuti ε ordinatur ad conservationem speciei per generationem filiorum: di quia mulier data est viro in adiutorium generationis, prima necessitas tangendi mulierem est propter procreationem filio.

rum : unde Genesa.27. ὀicitur: , Malculum,

is ct se ininam creavit eos & benedixitis eis Deus , & ait et Crescite, dc multipli- is camini , dc replete terram . Sed haee necessitas suit circa institutionem humanigenoris, quamdiu oportuit multiplieari populum Dei per successionem carnis . Sed Apostolus considerans humanum genus iam multiplicatum , dc populum Dei iam esse

augmen laetum , non propagatione carnis ,

sed generatione quae est ex aqua , dc Spiritu sancto , ut dieitur Ioan . 1 1- praeter misit hanc necessitatem , qua scilicet primit institutum fuerat matrimonium in ossicium naturae γ dc proponit secundam necessitatem , secundum quam institutum est in remedium culpae . Quia enim Carnaiis concupiscentia adhuc poli bapti in ira in Velibus remanet, licet non dominetur, instigat homines maxime ad actus venereos,

propter vehementiam delectationis. Et quia maioris virtutis est , totaliter hanc concu-iscentiam superare , quam possit homini us convenire, secundum illud Matth. xix. I. is Non omnes capiunt verbum hoc necessarium est quod in parte concupiscentiae cedatur, de in parte superetur : qu M. quidem fit dum actus generationis ratione ordinatur , & non totaliter homo concupi feentia ducitur , sed magis concupiscentia subditur rationi . Habet autem hoc ratis naturalis , quod homo utatur generationis acta seeundum quod convenit generationi , dc educationi filiorum. Hoc autem in brutis animalibus invenitur, quod in quibuscuniaque speciebus animalium , sesa femina nota tussicit ad educationem prolis, masculus si mul nutrit prolem cum semina ι dc ad hoc exigitur quod masculas cognoscat propriam prolem: & ideo in omnibus talibus anima libus , ut patet in columbis , turtaribus ,

dc huiusmodi , naturaliter indita est solicitudo de educatione prolis; & propter hoc in huiusmodi non sunt vagi, dc indifferen

tes concubitus , ex quibus sequeretur incertitudo prolis ; sed masculus determinatus determinatae seminae coniungitur, non

indifferenter quaelibet cuilibet ; seut accidit in canibus , dc aliis huiusmodi animalibus , in quibus sola femina nutrit prolem.

Maxime autem in specie humana masculus requiritur ad prolis educationem , quae non solum attenditur secundum corporis nutrimentum , sed magis secundum nutrimentum animae , secundum illud Hebr. xo. 9.is Patres quidem earnis nostrae habuimus,, eruditores , dc reverebamur eos . Et

ibeo ratio naturalis dictat quod in specie humana non sint vagi , de incerti concubitus, quales sunt concubitus forniearii; sed sint determinati viri ad determinatam friminam : quae quidem determinatio fit per

legem matrimonii. Sie igitur. triplex bonum habet matrimonium. Primum quidem quod est in ossiclum naturae , prout scilicet O di natur ad generationem , & educationem

prolis & hoe bonum est bonum prolis .

Secundum bonum habet . prout est in re. medium concupiscentiae, quae scilicet coarctatur ad determinatam personam . dc hoethonum dieitur fides, quam scilicet vir seris vat uxori suae, non accedens ad aliam, de similiter uxor viro. Tertium bonum habet . prout in fide contrahitur Christi . quo quidem bonum dicit ut lacramentum , inquantum signiscat coniunctiomem Christi. , dc Eccletiae , secundum illud Ephes. v. 32ia is Sacramentum hoc magnum est . ego autem

310쪽

C A P,, dico In Christo , de Ecelesia . Hoc

est ergo quod dicit : Dictum est , quod

bonum est homini mn Iierem n n tang/ra sed quia ad hoe bonum iisn sunt omnes homines idonei , unusquisque vir , propter somneationem , scilicet vitandam , Itiam uxorem habeat , idest sibi determinatam , ut tollantur vagi , dc incerti Concubitus , quod pertinet ad fornicationem . Unde ec Proverb. v. 38. o Laetare cum muliere adole- lcentiae tuae . Et pollea subditur vers.

zo. o Quare seduceris , fili mi , ab alie-

Deinde eum dicit, Uxori vis debitum reri dat , agit de usu matrimonii contracti: &primo agit de debito reddendo; fecundo de debiti intermissione, ibi, Nolite fraudare in vicem . Circa primum duo facit . Primo proponit quod intendit , dicens : Dictum est , quod vis habeat uxorem , dc uxor virum : habendi autem haec est ratio , ut vir reddat debitum uxori , scilicet de suo

corpore per cartialem commixtionem . s- militer autem is xxor viro , quia quanqtum ad hoc sa pares iudicantur . Unde mulier non est formata de pedibus viri tamquam ancilla , nec de capite tamquam domina , sed de latere tamquam socia, ut legitur Genes. H. Unde S mutuo debentsbi debitum reddere, secundum illud Rom. It. 7. H Reddite omnibus debita . Secundo assignat debiti rationem , dicens :Mulier non habet poro arem sui corporis , scilicet ad actum generationis , ut scilicet possit proprio arbitrio vel continere se , vel alteri te tradere ; sed ειν , se ille et habet

potestatem tui corporis , quantum scilicet ad usum carnalis eopulae : dc ideo uxor debet viro proprii corporis officium offerre. Similiter autem Or vis fui eorporis potestarem non habet , sed mulὼγ : unde dc ipse debet sui corporis osse tum offerre uxori , legitimo impedimento cessante . Unde Jc Genes. D. 24. dieitur : ,. Adhaerebit uxori ri stiae, de erunt duci in carne una. Deinde cum dicit . Nolita fraudare in rem , agit de intermissione debiti reddendi: dc Primo ostendit qualiter intermitti debeat actiis coniug lis: circa qnod docet unum este cavendum , ne scilicet hoc per fraudem fiat, dicens: Nolita fraudare invi-emn , ut scilicet velit vir continere invitaia Ore, aut etiam e converto : quod Apostolus naudem nominat, quia unus subtra

hit alteri quod ei debetur; quod ad frau-

dem pertin t , non minus In actu metirim iiii quam in aliis rebus . Unde re Prover. x II. 27. dicitur: is Non inveniet fraudu-

., lentus lucrum : quia scilicet ille qui tali fraude continentiam Deo cιὶ offert,

non lucratur meritum vitae a ter me. Sicut

enim dicit Augustinus lepist. cxcix. nota vult Deus tale luerum tali damno compen lari , ut dum unus coniugum continet a l. tero invito, ille incidat in damnabiles eo ruptelas. Tria autem docet observxndλ iatali intermistione: quorum primum est ut fiat ex communi consensu: unde dieit: Nisi forte ex eonsensu. Unde dici rur Eccli. xxv. t. In tribus beneplacitum eis spiritui is meo , quae sunt probata coram Deo, Ac , , hominibus: concordia fratrum, amor pr is ximorum, de vir dc mulier bene sibi conis sentientes. Secundum est ut si adcem tum tempus: unde subdit: Ns forte ad rem ρώι: secundum illud F le. rti. F. - Τem, , pus amplexandi , dc tempus longe fieri se ab amplexibus . Tertium est ut hoc fiat propter debitum finem , scilicet eaul. spiti tu alium achium , ad cum continentia reddit magis aptos: unde subdit : in vate ris orationi , secundum illud Ioel . ix. I 4.

si Sacrificium, de libamen Domino Deon is stro : Ac postea iubdit i 6. o Egredia in is tur sponsus de cubili stio , de sponsa deis thalamo suo. Secundo agit de rei te ratione coniugalis actus: dc primo ponit documentum, dicens: Perum reverrimini in i tuum , ut scilicet vobis invicem debitum reddatis, finito tempore orationis: unde J II l. Reg. vi in dicitur, quod celebratis dedicationis solemniis, prosecti sunt in taber nacula sua laetantes . Secundo assignat rationem documenti : non enim hoc dicit . quasi sit neeessarium ad salutem , sed ad per ieulum vitandum : unde subdit e Ne rentertios fatanas 3 id est, ne sua tentatione vos prosternat , scut etiam dicitur I. Thessa I. III. S. D Ne sorte vos tentaverit is qui ten-- tat, Ac inanis sit labor noster. nixtio autem satanae non est sortibus timenda, de quibus dicitur I. loan. tr. 34. Scribo is vobis, iuvenes, quoniam sortes estis, fleri verbum Dei manet in vobis , dc vicistis , malignum. Est autem timenda debilibus: unde subdit: Pro eν ineontinent am -- stram, id est propter pronitatem ad incontinentiam , ex quo contingit quod diabolus hominem tentando prosternit, dc provocatur ad tentandum , secundum illud I. Pet.

SEARCH

MENU NAVIGATION