Divi Thomae Aquinatis ... Opera Tomus sextus complectens epistolas D. Pauli ad Romanos, & ad Corinthios

발행: 1746년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

CAPUT XV

mile argumentum , sicut si dicerem , Anima Sortis est immortalis : ergo Omnes , scilicet animae hominum, sunt immortales. Videtur autem quod sit melius dicendum, quoa sit locus a caula : quia resurrectio Christi est causa resurrectionis noli rae . Et ideo, secundum Glossam, dicendum est. Si Christus , qui est causa efficiens nostrae

resurrectiorris , resurrexit , quomodo dicunt , quoniam resurrectio mortuorum non est λ Sed

tamen non est dicendum , quod si causa esse:ens tantum per modum meriti , quia resurgendo non meruit eam , cum iam esset comprehensor , & viveret vita gloriosa nisi forte meritum resurrectionis mortuorum reseratur ad passonem Christi . Nec est causa exemplaris tantum, ut quid a m dicunt; sed est causa efiiciens, ct ex-en piaris . Unde Augultinus dicit lisper Ioan . t trach. x x. ) quod Verbum caro sactum vivificat animas , dc aelut citat mortuos . Sic ergo patet quod ii Clarii tus resurr. xit, & mortui rei urgent. Sed contra. Retur perea mortuis est supra naturam, hoc autem non est nisi virtutis infinitae , quae Di us est : non ergo resurrectio corporis C trilli cst caula esiiciens resurrectionis mortuorum . cum humanitas

Christi, seu corpus si creatura . licet de Christo, Fel de homine non possit diei ,

quod est creatura. Responsio . Dicendum , quod in qua tum Deus, sive inquantum divinitas est in Christo, Christus est dc exemplar, & causa esliciens resurrectionis mortuorum Perhumanitatem suam, sicut per instrumentum divinitatis tuae . Ad illu3 quod obiicitur , dicendum, quod caro Cluisti, seu humani. tas, non dicitur facere effectum virtutis infinitae, inquantum caro, vel humanitas,

sed inquantum caro Christi , vel humanitas Christi. Sed quaeritur adhuc. Nam posita causa susscienti, statim ponitur effectus : si ergo retur rectio Christi est susscien , causa resurrectionis mortuorum , statim deberent mortui resurgere, Zc non tantum difforre. Rei ponsio. Dicendum, quod effectus sequitur ex causis instrumentalibus secundum conditionem causae principalis: dc ideo , cum Deus sit principalis causa nostrae resurrectionis, resurrectio vero Christi sit instrumentalis . resurrectio nostra sequitur re surrectionem Christi secundum dii positionem divinam , quae t ordinavit ut tali tempore fieret.

Sed numquid si Deus non suisset incar natus, homines resurrexissent Dicendum vicietur quod non : quia Christus non sui ias et passus, nec resurrexisset. Dicendum est autem ad hoc, quos haec obiectio nulla est: quia quando aliqui d ordinatur ab aliqua causa, debet argumentari ad illud , servato ordine illius cauta. Et ideo dicendum est, quod Deus ordinavit resurrectionem mortuorum fore per istum modum. Potuisset tamen et alius modus adhuc inveniri a Deo, si voluisset. Deinde cum dicit , Si autem resurretrio

mortuorum nm est, nequa Christus resurrexit,

probat antecedens, scilicet quod Christus retur rexit ; dc hoc ducendo ad inconvenientia: dc circa hoe duo facit. Primo duacit ad inconvenientia s secundo ostendit illa esse inconvenientia, ibi , Iavenimur an rem θ falsi νεφι Dat . Circa primum fac id deducti nem suam , supponendo quod si Christus non re turrexit, neque mortui resurgent: quod si ita est, sequuntur duo in convenientia . Unum est quod inanis est

praedicatio Apostoli, dc inutilis ; aliud est uod inanis est fides Corinthiorum. Unde

icit: Si aiarem Chri ui non resurrexit, inanis sergo praticatio nostra. Et hoc est quod dicit : Ex hoc quod sive ego , sive illi se

praedicant &c. Dicit ergo: Si autem Christus non resurrexit , inanis est , idest filsa , pradicario nestra , quia liccred id istis; & hoe magnum est inconveniens , quod praedicationem eorum non suffulserit veritas, cum Apostolus dicat Philipp. D. I 6. is Non in is vacuum cucurri, neque laboravi. In venimur autem is fassi rest ιι D i . Hic ostendit illa duo esse inconvcnientia : Ac

primo ostendit quod sit inconveniens , si praedicatio Apostolorum esset inanis , seu falsi, tecundo ostendit quod sit inconveniens, s fides illorum esset inanis , ibi , aeuia si Christus non resurrexis, vana -- fides

vestra. Ostenditur autem primum esse in conveniens: quia essent salsi testes non solum dicendo aliqua vana, vel aliqua contra aliquem hominem falle, quod est mortale peccatum led salsi telle; adversus Deum, quod est sacrilegium: quia si Deus non suscitavit Christum a mortuis , secun dum quod nos praedicamus, mυὰπ mur falsits s; de si mortui non resurgunt, Deuς non resuscitavit Christum a mortuis. Iob xm .

. A Numquid Deus indiget vestro nienda- is cio, ut pro illo loquamini dolos Ee hoe est pellanum, scilicet quod aliquid attribuatur Deo quod non facit; dc laudare in eo quos non est . Unde dicit Augustinus epist. v m. se Non minori , sedis maiori fortata scelere in Deo laudklux

422쪽

is falsitas, quam vituperetur veritas. Cuius ratio est, quia intellectus noster num quam potest tantum laudare Deum quin deficiat a persectione eius; oc ideo si non totaliter intellectus omnem veritatem possit

de Deo intelligere , hoc est ad excellentiam Dei. Sed si attribuitur aliquid Deo quod non habet , vel non facit , videtur quod intellectus noster est nisior Deo, dc intelligat aliquid maius eo quod sibi false

attribuit: & hoc contra illud I. Ioan. m. et O. is Deus maior est corde nostro aeuod si Christus non resuν exit, vana est fides mestra . Hic ostendit quod inconveniens

sit, si fides illorum esset inanis '. Ac hoc

ostendit per tria inconvenientia, quae sequuntur inde. Primum est , quia constat quod sal stas non habet virtutem purgandi sed constat quod fides purgat peccata: Act .XV. o Fide purificans corda eorum. Si ergo fides nostra sit inanis, quod esset si Christus non resurrexit , quia se credidistis, scilicet quod resurrexit; peccata vestra non

sunt vobis dimissa; dc hoe est quod dicit:

Adhue estis in peeea. is vestris. Sed quia posset aliquis dicere: Licet fides non purget peccata, post uni tamen purgari ab eis per bona opera ideo addit secundum inconveniens , scilicet quod mortui , qur non post uni purgari in alia vita , perierunt absque spe salutis . Ac ideo quas; concludens dicit: Ergo qui in Chri , id est in fide Christi, dormiar np, id est mortui sunt in spe salutis, perierunt: quia in alia vita nulla sunt opera meritoria. Sed quia posset adhuc dicere: Non curo de peccatis, non curo demortuis, dummodo habeam in vita ista quietem , & tranquillitatem : ideo addit tertium inconveniens, cum dicit : Si in hae

tantum visa is Christo sperantes fumus , miserabiliores sumus omnibus hominibAs . Et innititur tali argumento. Si resurrecti mori

tuorum non est, sequitur quod nihil boni habeatur ab hominibus, nisi sistum in vita ista : dc si hoc est, tunc illi sunt miserabiliores qui in vita ista multa mala, dc tribulationes patiuntur. Cum erro plures tribulationes Apostoli , dc Christiani patiantur , sequitur quod fiat miserabiliores ceteris hominibus, qui ad minus perfruuntur huius mundi bonis. Sed circa hanc rationem videntur duo dubitanda. Unum, quia non videtur quod sit verum universaliter quod Apostolus dicit , scilicet quod Christiani sunt confidentes in hac vita tantum : quia postent dicere illi, quod licet corpora non hilea ut

a t. ad velatu veritatem.

I. AD COR.

bona nisi in vita ista, quae est mortalis, ta . men secundum animam habent multa bona in alia vita. Ad hoc obviatur dupliciter . Uno m πquia si negetur resurrectio corporis , en inde facili, immo di melle est sustinere 'immortalitatem animae. Constat enim quod anima naturaliter unitur corpori separatur autem ab eo contra suam naturam ω dc per accidens . Unde anima exuta cor. ore, quamdiu est sine corpore, eis imper

sectae. Impollibile autem est quod illud quod est naturale, de per se , sit finitum , dc quasi nihil; de illud, quod est contra naturam, dc per accidens, sit infinitum , si anima semper duret sine corpore. Et ideo Platonici ponentes immortalitatem, posse runt reincorporationem ; licet hoe iit haereticum. Et ideo si mortui non resurgunt, tolum in hac vita confidentes erimus . Α-lio modo quia constar quod homo naturaliter desiderat salutem tui ipsius; anima autem cum sit pars corporis hominis, non est totus homo , dc anima mea non est ego : unde licet anima consequatur salutem in alia vita , non tamen ego ,. vel quilibet homo. Et praeterea cum homo naturaliter desideret salutem etiam corporis , frustraret ut naturale deside

rium.

Secundum dubium est , quia videtur quod

dato quod corpora non resurgant, non essemus nos Christiani miserabiliores ceteris hominibus: quia illi qui sunt in peccatis,

sustinent maximos labores. Hier. I x. η-- Ut inique agerent, laboraverunt: dc Sasia v. 7. dicunt impii : is Ambulavimus,, vias dissiciles. At vero de bonis & tu. ilis dicitur Galat. v. 22..is Fructu Sautem ,, spiritus est caritas, gaudium, pax&c. Ad hoc dicendum, quod mala quae landin hoc mundo, non sunt secundum se a P- petenda , sed secundum quoa ordinantur ad aliquod bonum . Apostoli autem , dc Christiani multa mala passi sunt in hoc mundo. Nisi ergo ordinarentur ad aliquod bonum, essent miserabiliores ceteris hominibus. Aut ergo ordinantur ad bonum iu tutum, aut ad bonum praesens. Sed ad bonum suturum non ordinantur , si non estre turrectio mortuorum. Si autem ordinantur ad bonum praetens, hoc vel est bonum intellectus, scut Philosophi naturales paupertates , dc alia multa mata passi sunt . ut pervenirent taὶ ad veritatem. Sed a alloc non possunt ordinari, si non est resuta tectio mortuorum: quia sic fides eorum cia

423쪽

let salsa , quia ipsi praedicaverunt resurrectionem suturam. Falsitas autem non est bonum intel l et us . Vel est bonum moris sevi morales Philosophi multa mala passistini, ut pervenirent ad virtutes , dc famam. Sed nee ad hoc ordinari possunt :i quia si resurrectio mortuorum non sit, non reputatur virtus, dc gloria velle omnia de lectibilia dimittere . dc sustinere poenas mortis. de contemptus sed potius reputatur stultitia. Et sic pater quod miserabii liores essent ceteris hominibus.

LECTIO III.

NUnc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium 2 quoniam quidem per hominem mors, & per hominem resurrectio mortuorum; dclic-υt in Adam omnes moriuntur, ita di in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in suo ordine, primitiae Chri lius; deinde ii qui sunt Christi , qui in adventum eius crediderunt. Deinde finis , cum tradiderit regnum Deo dc Patri , cum evacuaverit omnem principatum, dc potestatem, & virtutem. Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. Novillime autem inimica destruetur mors. Omnia enim subiecit sub pedibus eius . Cum autem diis

eat, Omnia subiecta sunt ei, sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia. Cum autem subiecta suerint illi omnia, tunc & ipse Filius subiectus erit ei qui subiecits di omnia, ut sit Deus omnia in Ora rubus ΗΙe probat positam superius conditionalem esse veram , scilicet si Christus resurrexit, mortui resurgunt; de cir- ea hoc tria facit. Primo ostendit quomOdo se habeat reserrectio Christi ad resu rectionem aliorum secundo ostendit ordinem resurrectionis , ibi, tra quisque aurem in suo ordine , primitia Chri ius ; tertio ostendit finem resurrectionis, ibi , Deinde finis , tum Pradideriι ν gnum dio O Patri . Circa primum duo facit . Primo ostendit habitudinem resurrectionis Christi ad resurrectionem aliorum, Percon ditionalem praedictam probans hoc . secundo probat ipsam habitudinem , ibi, niam quIdem per hominem mors, o pis homi . l

nem resurrectio mortuorum . Dicit ergo : Nunc,

idest ex quo dicta inconvenientia sequuntur, si Christus non resurrexit , ideo ad ipsa vitanda dicamus, quod Christus resurre lxit. Hoc autem verum est secundum quodlMatth. ult. dicitur, Zc aliis locis Evangeliorum. Sed resurrectionis Christi habitudo ita se habet ad resurrectionem aliorum , scut primitiae fructuum ad sequentes fructus, quae excedunt alios fructus tempore, dc melioritate, seu dis nitate : & ideo dicit , quod resurrexit, sicut alii , sed prim ria, id est primo tempore, Ec dignitate .

Apoc. a. F. is Primogenitus mortuorum.

Primitia, dico, dormientium, idest mortuorum, qui in spe resurrectionis quiescunt .

Ex hoc potest inferri conditionalis posita :quia, sicut dicimus, Ze verum est, s Christus, qui est primitiae dormientium, resuris rexit, ergo dc alii dormientes. Sed contrarium videtur , scilicet quot Christus non resurrexit primitiae dormientium: quia Lazarus fuit resuscitatus a Christo nondum pallo, dc aliqui Prophetae suis

scitaverunt alios a mortuis, ut habetur inveteri tessamento.

Ad hoe dicendum, quod duplex est rein surrectio. Una est ad vitam mortalem ἔ dc ad istam Lazarus, ct alii qui suscitati suerunt, resurrexerunt ante Christum. Alia

ad vitam immortalem & de hac loquit ut hie Apostolus.

Sed contra. Matth. xxv I r. dicitur, quod multa corpora sanctorum surrexerunt. Cum

ergo hoe legatur ante Christi resurrectionem, de constet quod non resurrexerunt ad vitam a J mortalem; videtur quod adhue restet quaestio prima. Responsio. Dicendum . quod hoc quod Matinthaeus dicit de resurrectione illorum , dicit per anticipationem : quia licet dicatur in tractatu de passione . non tunc resurrexerunt , sed postquam Christus resurrexit .aeueniam quidem per Aomiuem mors , σ per hominem resurrectio mortuorum . Hic probae

habitudinem positam, scilicet quod Christus sit primitiae dormientium: & primo probarin generali; secundo in speciali, ibi, Erμ-

Me in Adam omnes moriuntur, ira orisCM so omnes xivisitabuntur . Probat in generali

424쪽

tali ratione. Deus voluit reintegrare humanam naturam; sed humana natura corrupta est per hominem, quia mors intravit per hominem: pertinebat ergo ad dignitatem humanae naturae ut re integraretur Per hominem: hoc autem cst ut reducatur ad vitam: conveniens ergo fuit a ut sicut mors intravit per hominem , scilicet per Adam , ita resurrectio mortu strum fieret per hominem, scilicet per Christum . Rom. v. x7. Si enim unius delicto mors regnavitis per unum , multo magis abundantiam is gratiae , & donationis , oc iustitiae acci is pientes, in vitam regnabunt per unum se Iesum Christum. Et siciar in Adam omne meriuntur, ita cT Io Christo omnes vivi ea-buntur. Hic probat idem in speciali , dicens, quod sicut in Adam omnes morimur morte corporali, ita dc omnes vivificamur in Christo . Rom. v. m. is Per unum lin- minem peccatum in hunc mundum in-M travit, dc per peccatum mors. PEt non ἡicit per Evam , quod videtur contra illud Eccli. xxv. 33. is Per illam o-M mnes morimur. Dicendum . quod hoc est per illam, Evam scilicet suggerentem, sed per Adam sicut causantem. Nam si s lum Eva peccasset, peccatum Originale non fuisset traductum in posteros. Hvificabuntur , inquam , in Christo, scilicet boni, dc mali vita naturae; sed vita gratiae non nisi boni: sed tamen Apostolus loquitur hic de resurrectione ad vitam naturae,

ad quam omnes vivificabuntur. I an. v. 26.

se Sicut Pater habet vitam in semetipso ,

se ita dc Filio dedit vitam habere, M idest

vivis eandi virtutem. Ibidem et g. omnes,, qui in monumentis sunt audient vocemis Filii Dei, & procedent qui bona fece-

runt, in resurrectionem vitae , qui vero is mala egerunt , in resurrectionem iudi . Meti. ' . V Ducitia aut/m In suo ordine . Hic ilen

dit ordinem resurrectionis: dc primo insinuat ipsum ordinem; secundo manifestat id quod dixerat, ibi , Primitia Chr pus . Dicit ergo , quod verum est quod omnes in Christo vivificabuntur, sed tamen differenter : quia differentia erit inter caput dc membra; de differentia b erit quantum ad bonos , dc malos : & ideo dicit, quod unusquisque resurget in suo ordine, scilicet

dignitatis. Rom. x Dr. I. is Quae autem

is iunt, a Deo ordinata sunt . Sed hunc ordinem aeon sequenter mantissat: quia pri

I. AD COR.

mitia Chri uxo quia ipse est prior tempore, dc dignitate, quia plus habet de gloria .

I Oan. 1. I 4. is Vidimus eum quasi unigeni. tum a Patre, plenum gratiar, dc verita-- tis. Deinde resurgent omnes qui suust Christi, posteriores tempore, de dignitate rilli sunt qui earnem suam crucifixerunt cum vitiis, & concupiscentiis. Galat. IV. 4. ,, Atri ubi venit plenitudo temporis, misit Deusis Filium suum. I. Tim. vi. 24. , , S rvesis mandatum sine macula irreprehensibile ,, usque in adventum Domini nostri. Qui autem sint Christi, exponit dicens: aeui erea diaerunt per figem per dilect onem operan- Iem . Fleb. xl. 6. M Accedentem ad Deum M oportet credere quia est , ct inquirentiis is bus se remunerator sit. In adventum eius, primo, dc secundo. Sed sciendum , quod inter alios sanctos non erit ordo temporis, quia omnes resurgent in ictu oculi; sed b'ne secundum di. gnitates, quia Mχrtyr resurget ut Martyr, Apostolus ut Aposto u , dc sic de aliis. Deinde finis. Hic ostendit finem resurrectionis , re hunc duplicem : unum qu nium ad adeptionem boni ; alium quantum ad remotionem mali, ibi, oporter autem illum regnare. Circa primum duo secit . Primo

oliendit quod adeptio ipsus boni consstie in inhaerentia ad Deum ; secundo ostendie quod in immediata iithaeremia , ibi, Cum

evaeuaris omnem principatum, Θ pMegaron , T virtutem. Dicit ergo, quod dein ι , id-

est post hoc, erit mi, resurrectionis: & finis huiusmodi non erit ut vivant vita Corporis, & voluptatibus, ut Iudaei , Ac Saraceni stagunt; ses quos inhaereant Deo per immediatam visonem, re beatam fruiti nem: dc hoe est tradere regnum Deo dc Patri. Et ideo dicit: Ctim i a ideris, idest perduxerit, regnum, idtst fideles suos , quos proprio sanguine acquisvit : Apocal. v. 9. e is Redemisti nos Deo in sanguineo tuo: Deo is Parνί, id est ante conspe-lium Dei, id est Creatoris ut inquantum est homo, dc Patris inquantum est Deus. Ethoe est quod petebat Philippus Ioan. x rv. s. ,, Domine, ostende nobis Patrem, de sus-- ncit nobis. Sed sic tradet, ut sibi non

adimat; immo ipse unus Deus cum Patre, & sancto Spiritu regnabit . Uel eum tramdi erit regnum Deo iis Patri; id est , cum stendet Deum Patrem regnare. In Scriptura enim tunc dicuntur aliqua seri quando primo innotescunt dc huiusmodi innotescen . t e L Redemisti nos in sanguine Deo

425쪽

EA P

seentia fit per Christum . Matth. xt. 27. is Nemo novit Patrem nisi Filius , dc cui

is voluerit Filius re elare. Ciam evacuaveris. II ic ostendit ismediatIo. rem dictae inhaerentiae. Sicut enim dicitur

alat. xv. x. D 'quanto tempore heres parinis vuIus est ... est sub tutoribus, de acto-- ribus usque ad praefinitum tempus a pa- ire. Sed quando iam est magnus , ocpe eius, tunc immediate absque paedagogo, de tutore sub patre est in domo . Status autem huius vitae praesentis assimilatur pueritiae; oc ideo in vita ista sumus sub Angelis, sicut sub tutoribus , inquam tum prosunt nobis, dc dirigunt nos; sed quando tradetur regnum Deo dc Patri . evne immediate erimus sub Deo , & ces-1abunt omnia alia dominia: S hoc est quod

er por. larem, O virt/uem . id est, cum cerusa verit omne dominium tam humanum , quam angelicum , tunc immediate erimus hi, Deo. Esa. gr. 3r. Exaltabitur D is minus solus in die illa 'Hierem.xxx I. 34.

si Non docebit ultra vir proximum suum. & vir fratrem suum .

Sed numquid non remanebunt ordines

Angelorum distincti Dicendum , quod sicqvanimn ad eminentiam gloriae, qua unus

alteri praee minet, sed non quantum ad eoscaciam executionis ad nos dc ideo illos dieit evacuari quorum nomina pertinent ad executionem, scilicet Principatus, potestates, Ac virtutes . Illos autem qui sunt de superiori hierarchia , non nominat, qui

non sunt exequentes, nec Angelos , quia est nomen commune. Dominationes autem

non dicit evacuari, quia licet snt de exerentibus non tamen ipsi exequuntur , sediligunt, dc imperant: dominorum enim est dirigere, & imperare, non exequi. Αrchangeli vero intelliguntur cum principatibus; archos enim idem est quod princeps. Hi tres ordines , secundum Gregorium hom. xxx lv. super Exang. leguntur decendendo: quia, secundum ipsum , primet pauis sunt super potestistes , dc potesta es super virtutes ; sed secundum Dionysium, ascendendo et quia vult quod virtutes sint super potestates , de potestates super

principatus. Vel aliter. Cum evacuaverἰt omnem priscia

partim , , potestarem , ct mirixum; idest , tunc erit notum quod principatus, Ac potestates , dc dominationes nihil potestatis habuerunt ex seipss, sed a Deo, ex quo

sunt omni .

Deinde eum dieit , oporter autem illum

retnare, ostendit Apostolus finem resurre ctionis , quo ad remotionem mali: quod quidem ostendit per destructionem omnium

inimicorum ad Christum : & primo poniti piorum destructionem ; secundo subiecti

nis persectionem, ibi , -υ Isime aκrem in mica destraretur mors. tertio subiectionis finem , ibi, Cum aurem subiecta fuartar illi μmnia. Dicit ergo primo: Dixi , quod finia

erit, eum tradiderie regnum Des Cy Patri.

Sed numquid Christus habet regnum , ita quod oportet illum regnare Sic enim di- .citur Matth ult. I . - Data est mihi mri mnis potestas in caelo , dc in terra

Luc. I. 32. is Et regnabit in domo Iacob. Oportet, inquam , donee ponat immios suassab ρὸ dibus eius.

Sed numquid modo non sunt inimiei eius sub pedibus eius, idest sub potestate Chri. sti Dicendum, quod modo inimi ei Christi sunt sub potestate eius, sed dupliciter . Uelinquantum per ipsum convertuntur , sie ut Paulus, quem irostravit, Act. ix. vel inquantum Christus facit voluntatem suam etiam de his qui iaciunt hic contra voluntatem Christi. Sie ponit inimi eos suos sub pedibus suis, puniendo eos: sed in futuro ponet sub pedibus , idest sub humanitate Christi. Sicut enim per caput deitas Chri .sti intelligitur , quia evne Christi Deus .suora xl. 3. ita per pedem humanitas :Psalm. cXXII. 7. Adorabimus in loco ubi ,, steterunt peὸes eius. Sic ergo inimici erunt non solum sub deitate , ted etiam sub humanitate Christi. Phil. xx. I . is Inis nomine Ieiu omne genu flectatur, caeleis stium, terrestrium, dc infernorum. sed quid est quod dicit , Donee ponar omnes ini eor sub pedibus eius λ Numquid non regnabit priusquam posuerit inimicos sub pedibus Dicendum , quod hoc potest intelligi duplieitor . Nam tu donee quandoque determinat tempus , dc ponitur pro finito; sicut si dieerem: Non videbo Deum

donee moriar et quia usque tunc non vide

bo, sed postea videbor quandoque ponitur pro infinito sicut cum dicitur Matth. t. 2S. v Non cognovit eam donec peperit fi-- lium suum : non quod velit dicere , quod non cognovit eam solum usque ad partum filii, sed nec etiam postea umquam cognovit, scut dicit Hieronymus. Iste m dus servatur quando aliqui intendunt e

eludere ilix solum de quibus est dubium . Unde Evangelium exelusit illud solum , quod videtur esse dubium, scilicet quod I

seph cognovisset Beatam Uirginem ante partum. Hoc vero quod post partum non e Ee e gnom

426쪽

gnovit eam , nulli est dubium . cum tot mysteria pueri viderit, Ac toties ab Angelis monitus sit , dc adoratus etiam a Magis Iesus suisset : unde poterat eam iam Dei matrem cognoscere : & ideo non curavit hoc excludere. Sic etiam loquitur hie Apos olus. Quod enim aliquis regnet adhuc inimicis non subiugatis , videtur osse dubium ; sed quod regnet postquam inimici subiugati sunt , nulli est dubium : & ideo illud excludit principaliter , dicens : Denee

penat omnes inimicos sub penitur eius quali

dicat : Uerum est quot Christus habet regnum : dc licet sint aliqui inimici . dum

non iaciunt voluntatem luam , tamen regnat donec ponat illos sub pedibus. Potest

etiam alio modo intelligi Donee ponar cte. ut ly donee determinet tempus , dc ponλ- tur pro futuro; ut dicatur sic oportet lia Ium regnare. Sed quando Donee pen/u omnes nimico sub pedibus eius; quasi dicat: Usque tunc regnabit, quousque ponat inimicos iubpedibus . postea vero non regnabit. Sed secundum hanc expositionem , regnare non importat regnum liabere , sed in regnando proficere, oc regnum augeri; dc hoc quantum ad manifestationem persectam regni

Christi; quas dicat : Regnum Christi paulatim proficit , inquantum sellicet manis satur , dc innotescit , donee ponat inimicos Db ριdibus ; id est , quousque omnes inimi ci regnare eum fateantur e boni quidem cum ηaudio beatitudinis , mali vero cum consulione ; dc postea non regnat ; idest , regnum suum non proficit, de non amplius manifestatur , quia iam plene manifestum erit, Sic ergo patet omnium adversantium subiectio : quae quidem subiectio persectissima erit , quia etiam illud quod maxime inimicatur . subiicietur sibi . Hoc autem est mors, quae maxime contrariatur vitae . dc ideo dicit : Novissima autem inimἰea destruetur mora: ubi tria facit. Primo ponit lubiectionem mortis . secundo probat hoc per auctoritatem , ibi , Omnia enim subiecit sub pedibus erus ἱ tertio ex ipsa auctoritate arguit . ibi , Cum autem diear oee. Dicit ergo: Dixi, quod omnes inimicos si ibiecit sub pedibus eius. Sed qualiter Persectissime , inquam , quia nevissime inimisa mora de ruetur, scilicet in fine, quia non poterit esse cum vita , ubi omnes per resurrectionem

vivent. Oseae m I. I 4. Ero mors tua . mors . Esa. xxv. g. ,, Praecipitabitis mortem in sempiternum. Sciendum est autem , quod Origenes ex hoc verbo sumpsit occasonem erroris sui , quem ponit in Periarchon : iple enim v luit quod poenae damnatorum essent purga toriae , dc non aeternae ; & voluit quod omnes qui sunt in inferno, quandoque con verterentur ad Christum , ac silvarentur, ct etiam diabolus : dc hoc confirmat per ista verba , Donee ponat in iras sub pedibas eius : dc intel agit quod hoc quod dicitur, Inimieos sub pedibus , solum intelligatur de subiectione quae fit per conversionem peccatorum ad Deum, non de subiectione qua

sunt subiecti Christo etiam illi qui num

quam convertuntur ad Christum , inquan tum punit eos in inferno . Et ideo dici troportet illum regnare donee ponat inimicos sub pedibus : quia tunc omnes damnati, de quitiint in inferno, salvabuntur, inquantum lci

licet convertentur ad ipsum , dc serviene et , dc non solum ipsi homines damnati ιantstm , pro sed , novisma stra mors , id est diabolus, destiuerur, non quod nou sit omnino, sed quod non si mors, quia etiam ipse diabolus in fine salvabitur. Sed hoc est hae. reticum , dc damnatum in Concilio. Iterum sciendum est , quod Apostolus signanter posuit hoc quod dicitur , Novus a

autem inimica destruetur mors , ad removendum duas quaelliones , quae possent fieri circa praedicta de resurrectione : scilicet utrum Christus posset vivificare mortuos . dc hoc solvitur , quia omnes inimicos posuit sub pedibus eius, dc etiam ipsam mor tem : & quare non statim omnes resuscitavit ἔ ad quod respondetur , quod Dpo tet quod primo subiiciat inimie os sub pedibus , dc novissime eum destruetur ipsa.

mors , tunc re turgent omnes ad vitam .

Non ergo differt, quia non potest , sed ut servet ordinem : quia quae a Deo sunt , ordinata sunt. Quod autem ipsa mors subiiciatur Christo , probat per auctoritatem Psalm. v II i. g. omnia subiecisti sub pe-

, dibus f id est sub humanitate j eius ,

scilicet Christi . Philip . tr. a r. is omnis is lingua confiteatur , quia Dominus Iesus se Christus in, gloria est Dei Patris .

Εsa. xlv. 24. is Mihi curvabitur omne ge- , , nu, dc iurabit omnis lingua . Ex haeautem auctoritate argumentatur . dicens e Cum autem ditat, omnia subieera funt ei, mna dulio prater eum qui subiecit ei omnia .

Et est ratio sua talis . Propheta dicit ris omnia subiecisti: sed dicendo ematia , constat quod nihil exelusit nisi illum qui subieeit: ergo stibiecta sunt Christo omnia,& ipsa mors . Dicit ergo : Cum autem di-

eat , Psalmista scilicet: Umnia subiecta funeia , scilicet Christo , inquantum homini ,

427쪽

C A P

rratre eum , scilicet Patrem , qui obierit

m omnia . Hebr. II. s. In eo quod omnia

ta sibi subiecit nihil dimisit non subiectumis et . V Mattho ult. i S. Data est mihi is omnis Potestas in caelo, dc in terra. Sed contra . Si Pater lubiecit omnia Filio, ergo Filius est minor Patre. Rei ponissio . Dicendum est , quod Pater subiecit omnia Filio inquantum est homo , ut doctum est: & lae Pater est maior Filio et est enim minor Patre secundum humanitatem , aequalis vero secundum divinitatem . Uel dicendum , quod etiam ipse Filius inquantum Deus subiecit sibi omnia: quia se potest omnia quae Pater potes L. Phili P. I D. 2o. Salvatorem expellimus Dominum nostrumis Iesum Christum, qui resormabit corpus hvis militatis nostrς,configuratum eorpori clariis talis suς lecundum operationem qua Potensis est subucere omnia. Consequenter cum dicit, ns autem subiecta fuerint , ostendit finem huius resurrectionis

non esse in humanitate Christi. sed ulterius

perducetur rationa Iis creatura ad contemplationem divinitatis : & in ea est beat ludo nostra, ec finis noster ipse Deus est: dc ideo dicit: Cum aurem subiecia fueνint Eliomnia, tune er ine Filius sulis ius erit ei qui tibiecit sibi omnia; quasi dicat: Nondum Deus lubiecit omnia Christo; sed eum omnia fue-νω ei subiecta , scilicet Chritto , tune ipso Filius , secundum humanitatem , subieEjus ejis ilii, scilicet Patri. Ioan .XI . 28. Pa. is teς maior me est o v Et subiectus est nunc etiam Christus secundum quod homo Patri ; sed hoc tunc mani scitius erit . Et ratio huius subiectionis est , ων sit Deus omnia in emnibus, id est . ut anima hominis totaliter requiescat in Deo, & solus Deus sit beatitudo . Modo enim in uno est vita , & virtus in alio , de gloria in alio sed tunc Deus erit vita , & salus, dc virtus , & gloria, Ac omnia. Vel aliter ita.

Ut si Deus omnia in omnibus: quia tunc manifestabitur quos quidquid boni habemus, est a Deo.

A Lioquin quid iacient qui ba irantur pro mortuis , si omnino mortui non resurgunt i Ut quia dc baptizantur pro illis Ut quid & nos periclitamur omni hora Quotidie morior propter vestram gloriam , fratres , quam habeo in Christo Iesu Domino nostro. Si secundum hominem ad bestias pugnavi Eph si, quid mihi prodest , si mortui non resurgunt ὶ Manducemus , & bibamus: cras

enim moriemur . Nolite seduci . Corrumpunt mores bonos colloquia mala . Evia gilate iusti , & nolite peccare . Ignorantiam, enim Dei quidam habent . Ad reverentiam vobis loquovis Ostensi resurrectione mortuorum ex re surrectione Christi , hie consequenter ostendit resurrectionem mortuorum ex

vita sanctorum ; Ze eirca hoe duo facit . Primo probat propositum ; secundo subiunfit admonitionem, ibi, Nolita 6due; . Pro-'at autem propositum, ducendo ad tria inconvenientia . Primum inconveniens est quod frustraretur devotio hominum ad baptismum . Secundum est quod frustraretur

labor sanctorum dc hoe ponit ibi , inruid is nos perlatiramuν γ Tertium est quod aretur occaso fruendi voluptatibus ; &hoc ponit ibi, Mandiaeemias . is bibamus cte. Circa primum duo facit. Primo ponit primum inconveniens; secundo explicat illud ,

ibi, Si omnino mertui nm νesurgunt. Dicit ergo

primo: Dixi quod mortui resurgunt: alioquin, te ilicet si non est resurrectio mortuorum futura , ut nos praedicamus , quid facient tui baptizamur pro mortuis λ Hoc potest duplieiter intelligi . Uno modo ut per hoc quod dieit , Mortuis , intelligantur operae

peccati, quae lunt mortua, quia carent vita gratiae , dc ducunt ad mortem : Hebr. IX. - . is Sanguis Christi emundabit con- , , scientiam nostram ab operibus mortuis: c secundum hoc plana est littera . Quid scilicet fatior illi qui baptie rur pro mortuis . idest pro peccatis abluendis, s non sintvitam gratiae habituri Alio modo , cuia quidam tunc temporis volebant quod homines possent primo baptigari, ut sibi ipis remissionem peccatorum consequerentur , dc iterum bapti Eabantur pro aliquo con sanguineo suo defuncto, ut etiam post mor tem dimitterentur ei peccata : dc secundum hoc sit littera . Ωuid fallant qui baptizantur pro mortuis, scilicet consanguineis, Pro quorum salute baptizantur , s non sit resurrectio mortuorum Sed isti in aliquo

commendari possunt , scilieet in hoc quod Eee ru fide

428쪽

idem resurrectionis videbantur habere; sed in aliquo possunt reprehendi, in hoc scilicet

quod unum credebant polle pro xlio bapti Eari. Sed tunc est quaestio . Si oratio unius Prodeli alteri. quare non etiam baptismus λAd hoe est daplex res missio . Una est , quod opera quae faciunt vivi , proiunt mortuis propter unionem caritatis , ct fidei : dc ideo non prosunt nisi ill is qui de- Cedunt eum caritate , di fide : unde infidelibus nec oratio , nec baptismus vi v Tum Prosunt . tamen oratio prodest illis qui sunt in purgatorio. Alia responsio, &melior , quia bona opera valent mortuis , non solum ex vi carita tis , sed etiam ex intentione facientis . Sicut si ego dicerem psalterium pro aliquo qui est in purgatorio , qui tenebatur dicere , ut latis faciam Pro eo ἱ valet quidem quantum ad satisfactionem solum illi pro quo dico . Dicendum est ergo secundum soc , quod bapti Lmus non habet virtutem ex intentione nostra , sed ex intentione Christi . Intentio autem Christi est ut baptismus illis proficiat qui in Christi fide baptizantur Conisquenter istud inconveniens explicat , dicens: si omnino mst tui non resur uni.

t icta explieatio videtur magis convenire secundae expositioni supra positae; quasi dicat: in quia i rixantών pro illis, id est pro mortuis , si man resulun ρ Sed si secundum

Primam expositionem exponatur , tunc sic potest dici. Si omnino mortui non resurrunν , ωι νώid etiam baptixantur reo illis , id est pro Peccatis, eum ipsa non dimittantur in quid perielitamur omni hoνa Hic ponit secundum inconveniens ; & circa hoe duo facit . Primo ponit inconveniens in communi ; seeundo in speciali, ibi . mor

die morior propter vegram gloriam , μαιν es .

Dicit ergo : Non solum frustra baptiaantur aliqui pro remissione peccatorum, sed nos etiam frustra amigimur , s resurrectio mortuorum non est dc hoe est quod dicit : vi Pid , Ac nos sancti Apostoli , ρε-

Helisamur, id est pericula patimur, omni hora Il. Corinth. xi. 26. se Periculis flami- . num , Periculis latronum , dcc. Conis

stat enim quod sancti exponunt se tribulationibus, & assigunt seipsos propter spem

vitae aeter nae , secundum illud Rom. v. 11.

Non solum autem , sed Ec gloriamur in es Deo per Dominum nostrum : & ibid. s. ν Spes aute in n0n confundit. Si ergo re. surrectio mortuorum non sit, totaliter spes perit. Frustra ergo amigerent se , si mortui non resurgunt . Nec obstat s dicatur , quod anima separata praemiatur : quia, ut

I. AD COR.

probatum est supra , non posset probarI

quod anima esset immortalis. Consequent ex cum dicit , Ωuotidia morior proneν vestram gloriam , fratres, enumerat pericula in speciali: de primo quantum ad personam: secundo quantum ad locum , ibi, si seundum hominem ad ιsias prenaυi M si , quid mihi proris λ Manifestat ergo in speciali pericula quantum ad personam suam:

unde dicit : Quotidis morior propter vestram gleriam ; quasi dicat: Non quaecumque per levia patimur , sed etiam mortis 2 quia quotidie morior ἔ idest , sum in periculis mortis'. Psalm. xl rar. 12. A Propter te movit is scamur tota die . Et hoe ostendit Α-postolus Roman. v m. in persona Apost lorum esse dictum . IL Corinth. 4. 22. Semper mortificationem Iesu in corporeis nostro circumserentes . Propter r&riam vestram id est , ut ego acquiram gloriam , uam e pecto ex vestra conversione ad fi-em . I. Theis. II. 2o. ,, Uos estis gloria, , nostra , dc gaudium habeo; id est, spero me habiturum iu Ciuillo Iesu Domino nostro , id est per caritatem Christi . fili,

littera habet, Po gloriam vestram oc tun ly per gloiam est verbum iurantis ; quasi dicat: Peν gloriam v stram, quam scilicet expectatis, quae est Deus ι ae s diceret: Iuro per Deum, quem habεε in spe in CMisso δε-- , idest per passionem dce. Ex quo appa ret quod etiam Apostolus iuravit, & quod in viris perfectis iarare non est peccatum. si i secundum hominem ad bestias pugnave D si , suid mihi ν re si Hie specificat pericula quantum ad locum . Ubi sciendum est , quod hoc legitur Act. xix. ubi dicitur , quod cum Paulus apud Ephesum

multos convertisset ad fidem , quidam concitaverunt contra eum Populum, in tantum quod nota esset ausus exire in theatrum ,

de quod multa pericula sit ibi passus . Etiago sorte facit hie da hoc mentionem, quiae vicino passus hoc fuerat . D cit ergo: Siseundum hominem , idest secundum rati nem , ex qua homo est . hoe disputando de resurrectione concludens , quod homoenon moritur sicut bestia , pugnavi ad bestia i , id est ad homines bestialiter viventes.

apud Ephesum. vel si pugnavi ad bestias E .si a & hoe dico non ex revelatione di vina , sed secundum homidem , id est ex in-st inctu humano , si tot pericula passiis ium

Deinde cum dicit, Manduremus, o bib ἀmus, ponit tertium inconveniens, quod est . si resurrectio mortuorum non eget , daretur occasio fruendi voluptatibus ι quasi dia

429쪽

eat: Si non est alia vita, stulti sumus si asifligimus nos sed manducemus, is bibamus id est , utamur deliciis, & fruamur voluptatibus. Sap. II. I. Non est qui sit agnitus is reverius ab inseris : & 6. venite, ri fruamur bonis quae sunt , & utamuris creatura tamquam in iuventute celeri ἀ,, ter. Cras enim, idest in proximo, mortemur : totaliter enim deficiemus in anima , & corporo , si mortui non resur

gunt

Deinde cum dicit, Nolite se ei, ex praedictis concludit admonitionem : dc primo quantum ad infirmos secundo vero quantum ad perfectos , & iustos , ibi , Rigilate iusti. Circa primum duo facit. Primo reddit eos attentos, dicens: Nolite seduei quasi dicat: Dictum est, quod si resurrectio mortuorum non sit , stultum esset non uti lasciviis , Ac voluptatibus . Ne ergo ad lascivias inducamini, nolite sed uel ab his qui negant resurrectionem. Coloss I. g. ,, Ui. is de te ne quis vos seducat per philoso- phiam , dc inanem fallaciam . Secundo rationem attentionis assignat , dicens :Corrumpune mores bonos epiloqvita prava. quasidieat : Ideo nolite seduci , quia colloquia mala , illorum scilicet qui negant resurre

ctionem , corrumpunt bonos mores. l. Timoth. I . 17. Sermo eorum serpit ut cancer.

Hieronymus dicit , quod hoe est sumptum ex dictis gentilium, oc est versus cuiusdam Menandri. Et ex hoc , ut ipse dicit , a gumentum habemus quod licet nobis qua doque in saera Seriptura uti auctoritatibus gentilium . Deinde cum dicit , Vigilata iu- si , Or nolito peccare , ponit admonitionem quantum ad persectos. possent enim dic re , quod a colloquiis illorum debent c vere infirmi , qui de facili seducuntur . perfecti autem non se seduci possunt . Ain, postolus autem vult quod etiam persectit lint cauti. Unde circa hoc duo facit. Pri-l mo reddit eos attentos, dicens: Vigilare tu isti; id est , vos qui reputamini iusti, villa t. , idest soliciti sitis . Matth. XXIV. 4 Vigilate , quia nescitis qua hora Domi viri nus vester venturus sit. Apoc. xv t. is.

si Beatus qui vigilat, de custodit vestimenis is ta sua . Secundo rationem assignat, dicens e Notita pereare dc hane duplicem :quarum unam propter seipsos. Nullus enim est adeo perfectus quin debeat sibi cavere a peccatis. Inertia autem, & torpor freque ninter inducit ad peccatum. Unde ne peccent, inducit eos ad vigiliam ι de ideo dicit: Ea

nolite peccara', id est, ne peccetis. Iob Iv. 6.,, in menteni habeto Deum , dccave ne aliis quando peccato contentias. Aliam ratio nem inducit propter alios e quia non solum propter seipsos sint sol ieiti , sed pro-l pter alios ne illi seducantur , & hoc est

quod dicit: Ruidam enιm habent ignorantiam: mi , idest non rectam fidem . ROm. X. 3. se Ignorantes Dei iustitiam, & suam quae- iis rentes statuere , iustitiae Dei non sunt ,, subiecti. Et Me loquor et ob s ad reveren tiam vestram , ut stis cauti ἔ vel ad verecundiam vestram, quia verecundum est vo bis, qui reputamini sapientes , de instructi in fide, quod sint aliqui inter vos ignorantiam Dei habentes , idest non rectam fidem .

LECTIO

Sta dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui st Quali autem corpore venient

In siniens , tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur . Et quid seminas λ Non corpus quod futurum est seminas , sed nudum granum , ut puta tritici, aut alicuius ceterorum .. Deus autem dat illi corpus sicut vult , & unicuique

seminum proprium corpus. CV perius Apostolus probavit resurrecti O nem mortuorum; hic ostendit qualitatem , dc modum rei gentium . dc circa hoe duo faeit . Primo movet quaestionem circa qualitatem resiugent ium; secundo sel

vit , ibi, hisisiens , tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriaIων. Circa resurrectio seni fuerunt duo errores . Quidam enim totaliter negabant restir rectionem mortu rum suturam . Cum enim non considerarent nisi principia naturae , ex poste , dc viderent quod secundum principia nature , & posse nullus de morte potest redis

ire ad vitari , nee caecus potest recuri perare visum ; ideo totaliter negaverunt resurrectionem : ex quorum perso na dicitur Sap. ii. s. is Umbrae transitus estis tempus nostrum , dc non est reverso finis is nostri : dc ibid. a. si De nihilo natiis sumus, & post hoc erimus tamquam nono suerimus. Iob xiv. a 4. Putasne mor

is tuus homo rursum vivat Alii autem dixerunt ,

430쪽

xerunt, resurrectionem mortuorum suturam

este; sed dicebant quod resurgebant ad eumdem modum vivendi, & ad eosdem actus:& hoc etiam posuerunt quidam Philosophi ,

qui dicunt: Post multa annorum curricula, Plato adhuc resurget , di habebit eosdemst holares Athenis, quos aliquando habuit . Hoc etiam asserunt Pharisaei, Matth.xxx .et g. de muliere septem virorum : unde dicebant z. ti In resurrectione cuius erit i baraceni etiam fingunt quod habebunt'. post relut rectionem uxores , dc voluptates, &delicias eorporales: Iob xx. II. , , Non Vi- ,, deat rivulos suminis torrentis, mellis , ,, & butyri : contra quos dicitur Matth. xxi I. quod erunt sicut Angeli Dei in caelo. Has ergo duas quae Iliones movet hic Apostolus. Primam cum dicit : euomodo resur-rune mortui quomodo est possibile quod mortui , qui sunt cinis , possint resurgere Secundam, cum dicite struali autem earpore veniant λ quasi dicat : Numquid cum tali corpore resurgent cum quali sumus modo λHas duas quetestiones. solvit cum dicit : Urens, tu quod feminas non uiuificatur nisi 3νius meriatur θe. Primo solvit secundam. secundo vero solvit primam, ibi, Eeca wst κium urbis diso. Ad intellectum autem eorum quae Apostolus ponit in prima parae, oportet investigare quid Apostolus intendat . Intendit autem in ista parte Apostolus ostendere quod mortui resurgunt , di quod erit eadem substantia . tibi primo ponit similitudines; secundo adaptat , ibi , Sic eriam resurrectio mortuorum ἰ tertio probat, ibi, Si

est corpus animati, est is spiritati . Circa primum duo facit. Primo proponit similitudines in una specie; seeundo in .iversis spe.

ciebus , ibi , Non omnis earo , eadem earo.

Circa primum sciendum est , quod videmus in unae dc eadem specie quod una resis via generationis habet diversas' qualitates , ct formas : sicut, granum aliam Drmam , & qualitatem habet quando seminatur , aliam quando pullulat , aliam quando iam est in herba . Et ideo ex hac similitudine Apostolus intendit ostendere qualitatem resurgentium . Unde circa hoc tria facit. Primo comparat ordinem semiis nationis ad pullulationem seeundo ditis. Tentiam qualitatis in semine, & in pullulatione, ibi, Tu quod feminas non vivifiea. tur nisi prius moriatur tertio caulam qualitatis in pullulatione , ibi, Deus aurem datiui coetus Hur vult. Dicit ergo , Insipiens.

I. AD COR.

Sed contra. Matth. 6 2M , , Qui dixerIese fratri suo, Racha, reus erit concilio. 'Dicendum , quod Dominus prohibet dici fratri, Racha, seu fatue, ex ira, non eccorrectione . Cauca autem quare dicit, D Apians est. quia haec obiectio contra resurrectionem, procedit ex principiis humana: sapientiae; quartamdiu est sapientia quamdiu eli subiecta sapientiat divinae; sed quando recedit a Deo ,. tunc vertitur in insipientiam: unde cum contradicat sapientiae divinae, vocat. eum insipientem ; quasi dicat: Insipiens , nonne quotidie experiris tu quia quod sisminas in terra, nm ων Marur , idest vegetatur , nisi prius moriatur , idest

putre icat 8 Ioan. xi I. 24. Nili granum is frumenti cadens in terram mortuum suis erit, ipsum solum manet; si autem moris tuum suetit, Multum fructum affert.

Ex hoc αὶ autem videtur Apostolus

facere comparationem, quod quando corpus. hominis ponitur insepulcro in terra, . tunc

est quaedam seminatio. quando vero resurgit, tunc est quaedam vivificatio. Unde ex hoc opinantur aliqui, resurrectionem mor tuorum esse naturalem, propter hoc quod Apostolus hic resurrectionem comparat pullulationi seminis, quae est naturalis . opinantur enim in pulveribus μῆlutis , in quos resolvuntur humana corpora, esse quasdam virtutes seminales activas ad corporum resurrectionem . Sed istud non . videtur. esse verum: fit enim resolutio. corporis humani in elementa , sicut dc aliorum mixtorum corporum. Unde pulveres in quos humana corpora resolvuntur , nullam aliam habent virtutem activam quam alii pulvere si, iniquibus conflat non esse aliam virtutem a clivam ad corporis humani consit rationem, .sed solum in semine hominis. Differunt autem pulveres in quos humana corprara resolvuntur, ab aliis pulveribus solum secundum ordinationem divinam , prout huiusmodi pulveres sunt ex divina sapientia Ordinati ut iterum ex eis humana corporare integrentur. Unde resurrectionis activa

causa solus Deus erit , . etsi ad hoc utatur ministerio Angelorum quantum ad pulve. rum collectionem. Propter quod Apostolus

infra modum resurrectionis exponens , at. .

tribuit sono tubae, & supra attribuit Chri .sio resurgenti, non autem. licui virtuti activete in pulveribus. Non ergo intendit hic probare Apostolus quod resurrectio sit naturalis , per hoc quod semen naturaliterrullulat . sed intendit hic manifestare peα

SEARCH

MENU NAVIGATION