Divi Thomae Aquinatis ... Opera Tomus sextus complectens epistolas D. Pauli ad Romanos, & ad Corinthios

발행: 1746년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

quod tesprum condemnas, cum eadem agis i secundum illud Psal. ciri. 23. is Ameri, tu quae iudicas: stimui enim, id est pro certoi,, manum tuam, dc omnia imp es bonita tenemus, quoniam iudicium Dei es in eos rui A, te . Nam bonum diriasionis rationem alia a utit; id est, imminet eis divinum tu. importae, secundum Dionysum. Tim. 1 D, dicium . Iob xxx. 29. ,, Ultor iniquitatis et S. Bonus est Dominus sperantibus inest gladius, ec scitote est e iii dicium . Viis eum. Ex tatientia , per quam scilicet Eccle. ult. 14. - uncta quae sunt, addu-lsustinet graviter, dc ex malitia peccantes. cet Deus in iudicium. item scimus quodlPs l. vis. 12. Deus iudex iustus, Jc pa-hoe iudicium est secundum verit-tem . Psal. δε tiens , numquid irascitur per singulos xcv. 13. Iudicasit orbem terrae in aequi-l,, dies Et longan miraris, per qua in scia , late. Hominis autem iudicium, etiam licet diu sustinet homines ex infirmitata si iuste iudicet, non semper est secundum peccantes, diu tamen in peccato permaveritatem negotii, sed secundum dicta te inentes. I l. Pet. ult. is . , , Longanimitatem stium, quae quandoque dissonant a veritate. Domini nostri Iesu Christi , salutem aris sej soc non est in divino iudicio: quia, ullis bitramini. D Deinde cum dicit . queras, ipse dicit Hier. xxix. 23. Fgo sum iu- improbat praedictam caulam , scilicet con si de x, dc testis. Non etiam fallitur fal. temptum divinae patientiae: oc primo se iis allegationibus, secundum illud Iob xli. ctum divinae patientiae demonstrat; secun- a. se Non parcam ci . dc verbis putenti-sdo Periculum contemptus , ibi , S eundum se biis , dc ad deprecandum compositis . 'lήuritiam aurem. Dicit ergo primo: Mirum Deinde eum dicit, Ex 'mas aurem, exclu- est quod contemnis. Numquid igitur igno-dit opinionem contrariam: dc primo poni tiras quoniam benignitas Dei, dii serentis pce. cam; secundo assignat causam, ibi, An d inam i ad paenitentiam te adducit ILPer. xi retrias; tertio improbat, ibi. Ignoras. Diciti bin s. ,, Non tardat Dominus promissione. et to primo: Ita dixi, quod iudicium Dei estiis suam, sed patienter agit propter vos, no . secundum veritatem in eos qui talia agunt. o lens aliquos perire. sed omnes ad poeni-Sed numquid o homo , quicumque es, quilis tentiam reverti . Esa. xxx. Ig. Ex- iussitas eos qui talia agunt , Cr tamen facisiis pectat vos Deus ut misereatur vestri . ra, superioris iudicium non times Existi- Uidetur autem Apostolus , ut in Glos Iaimas ditiis tu es etes iudicium Dei Quasi di .ldicitur, tres gradus peccatorum tetigissercat : Si lioc existimas , falsa est aestimati olprimo quidem impunitatem sibi promitten- tua. Pal. cxxxv III. 7. Quo ibo a spiri. tium . secundo contemnentium Dei bonita- se tu tuo, Ec quo a facie tua fugiam λ Iobilem: tertio vero ignorantium. Unde dieit xl. 2o. is Fisugium peribit ab eis . De-lGlossa: ,, Peccas o homo, dum tibi impu- inde cum dicit, Ais dicitias, ostendit c2u iis nitatem promittis; gravius peccas , quia Lam huius falsae aestimationis . Quia enimiis contemnis; Ac gravissime peccas,quia igno homo non statim punitur a Deo pro Pe iis ras. Seὸ videtur hoc esse falsum: nam cato. aestimat se non esse puniendum, con signorantia alleviat peccatum magis quam tra id quod dicitur Eccli. v. 4. Ne dixe laggravat. Est igitur secundum quosdam in- ris in corde tuo: Peccavi, dc quid mihi4telligendum. Gravissime, id est periculosis-ὐ accidit triste Altissimus enim est patienslsime: quia qui ignorat peccatum, non quae- is redditor : dc Eccle. visa. ii. Et-irit remedium. Vel gravissime propter igno is enim quia non profertur cito contra ma-irantiae speciem, quae ad infidelitatem per-- los sententia, absque ullo timore filii ho- tinet, quae est gravissimum peccatum . Un-- minum perpetrant mala. Attamen pec- de dicitur I. Corinth. xiv. 38. - Si quiscator ex eo quod centies facit malum, deiis ignorat, ignorabitur. V Uel gravissime in per patientiam sustentatur, ta noa debet genere ingratitudinis. e) Augustinus: Ma- contemnere, sed advertere quod est bonumlgis enim est ingratus qui beneficium non timentibus eum. Et ideo hic dicit, Anc-- cognoscit, quam qui diminuit: quod est con

1 mnis secundum illud Prover. xv Irr. 3. temnere.

is Impius cum in prosundum peccatorum Deinde cum dicit , Secundum duritiam , se venerit, contemnit. Divi ser, id est ab-iostendit periculum contemptus, dicens: Se undantiam. Ephes. xx. 4. Deus qui di-ieundum autem duritiam . quia scilicet ob bo. , , ves est in misericordia. E itaris eius,ineficia divinae bonitatis non emollitur: Ee

per quam scilicet in noi dii landit bona, cli. Dr. 27. ti Cor durum male habebit in

62쪽

CAPUT II.

se novissimo: θ eer ει τω os, quod scilicet

ad poenitentia in non flectitur ex Dei p.itientia, oc longanimitate : Hier. vrat. 6.., Nullus est qui agat poenitentiam super, Peccato suo: tnesaurizas tibi iram; id- cit, multiplicas tibi reatum poena . I a C. V. a. , , Thesaurizastis vobis iram in novis limis,. diebus. Unde & hic sequitur: In die ira, ide .l in die iudicii, de qua dicitur Sophon.

x. 13. o Dies illa, dies ira: : quia scilicet nunc Deus vindiciam non inscrt, quam tunc inseret, secundum illud Psalm. lxx lv. 3. D Cum accepero tempus , ego iustitias, , iudicabo: π νὸιὸlatieni, iusi iudieii Dei: quia tunc revelabitur iustitia divini iudicii, uod nunc non creditur elle, aut non vietur esse iustum. Esa. ivr. r. se Iuxta estis salus mea ut veniat, & iustitia mea ut re-M Veletur.

Et quia Glossa's Hier. Q p. Mat .cap. XII. late dicit, quod per duritiam , ct cor im- poenitens significatur peccatum in spiritum sanctum, quod est irremissibile ; ideo oportet videre quid est peccatum in Spiritum lanctum, & quo: nodo sit irremissibile . Esigitur sitiendum quod secundum antiquos Doctores Fcclesiae, qui suerunt ante Augustinum , scilicet Athanasium, Hilarium, Ambrosum, Hieron. inum, ed Chrysostomum, peccatum in Spiritum sanctum dicitur blasphemia. qua opera Spiritus sancti spiritui

immundo attribuuntur , ut patet Matth. xi I.

quod quidem dieitur irremissibile βc in hoc

saeculo, & in futuro: quia pro hoc peccaici puniti sunt Iudaei & in hoc saeculo per Romanos, & in futuro per daemones: velia non habet aliquam rationem excusationis, ccut habebat blasphemia quam di, cebaut in Christum inquantum erat filius hominis , secundum illud Matth. xx. I9. H Ecce homo vorax, & potator vini: ad quod poterant induci per infirmitatem carnis : licui& in veteri tollamento, quia filii Israel murmuraverunt pro deiectu panis , α aquae, ut legitur Exod. xvi. quali humanum suit, ct facile remis libile ; sed quod

postea dixerunt coram idolo, ut Exod. xxxi I.

. se Iisti sunt dii tui Israel, qui te eduxe- ., runt de terra AEgypti : peccaverunt in Spiritum sanctum, scilicet opus Dei daemonibus attribuentes: unde & eorum peccatum dicitur irremiissibile , cum Dominus subdit ibid. x xxiv. o Fgo autem in die ul- ,, tionis visitabo peccatum eorum . Augustinus autem dicit in expositione Epistolae ad Rom. circa finem, & de Verb. D ca) . 7. scilicet ore. b .4l. ἀὐ Linam. emini ser. xi. in peccatum in Spiritum sinctum clie verbum, vel blasphemi m, quam iuis dicit contra Spiritum sanctum , per quem fit remissio peccatorum , secundum illud loan. xx. 22. o Accipite Spiritum sanis esum : quorum remiseritis peccata, re- , , mittuntur eis. Ee hoc quidem corde. a ore, ἐχ opere , dum aliquis per leverat in peccato usque in fin m ultimum. Et

sie snalis impaenitentia est peccatum in Spiritum s b, sanctum, de quo manti. Istum est elle irremissibile. Magistri vero sequentes d cant, peccatum in Spiritum sanctum, scilicet quod

committitur ex certa malitia, quae contra in

riatur appropriato Spiritui sincto, scilicetbbnitati; sicut & peccatum in Filium Dei,

quod eli ex ignorantia, quae opponitur sapientiae, quae appropriatur Filio. Et simi-

lj ter peccatum in Patrem potest dici quod

fit ex infirmitate, quae contrariatur potEntiae, quae est e appropria tum Patris. Sic Ergo peccatum quod efflin Patrem, vel in Filium , dicitur rem illi bile : quia ex hoc

ipso peccatum videtur aliquam excusationem habere, quia ex ignorantia , vel ex infirmitate committitur. Quod autem ex cΡrta malitia committitur, nullam in se habet excusationis causam; oc ideo dicitur irremissibile , quia non habet in se unde remittatur licet quandoque Deus illud ex sua bonitate remittat, sicut quandoque ex tua virtute curat morbum qui est de se in-turabilis. Et secundum hoe assignantur sex species peccati in Spiritum sanctum , ex

cludentes ea per quae peccatum remittitur: quorum prima duo accipiuntur per respectum ad ea quae se tenent ex parte Dei,

scilicet spes divinae misericordiae , cui Dyponitur desperatio, & timor divinae iustitiae, cui opponitur praesumptio ἔ alia vero duo accipiuntur ex parte hominis, scilicet contemptus boni commutabilis , cui opponitur obstinatio, quae hic duritia dieitur . per quam scilicet aliquis firmat animum suum ad peccatum ι d & destinatio aversionis a Deo , cui opponitur cor impaenitens , quod scilicet numquam proponit per poenitentiam reverti ad Deum . alia vero accipiuntur ex Parte donorum Dei: quorum unum est fides , secundum illud Prov. xv. 37. is Per fidem purgantur peccata ἔ &huic opponitur impugnatio veritatis agni in tae: aliud autem est caritas , secundum ill ad Prov. x. I 2. Univeria delicta operieri caritas & huic opponitur invidenti

fraternae grati M.

63쪽

LECTIO II.

O Ut reddet unicuique secundum opera eius: iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, & honorem, & incorruptionem qu runt , vitameternam; his autem qui sunt ex contentione, & qui non acquiescunt veritati, cre-siunt autem iniquitati, ira, & indignatio. Tribulatio, & angustia in omnem antis am hominis operantis malum, Iud i primum , & Grsci; gloria autem , & --τcr , & paκ omni operanti bonum, lud o primum, & Greco: non enim est acceptio personarum apua Dcum. Quicumque enim sine lege peccaverunt , siue lege peribunt; di quicumque in lege peccaverunt, per legcm iudicabuntur. Fostquam Apostolus proposuit veritate mi ret . Ex Infinita dignitate Dei , in quem

divini iudieii, exclusa centraria opinio-l peccatur: tanto enim quis gravius peccat, ne, hic mani fialat divini iudicii veritatem: j quanto maior est dignitas personae in quam di primo proponit quod intendit; secundo j poccatur . sicut plus peccat qui percutit maniscitat propos tum, ibi, Bis quidem ruit principem quam qui percutit privatam per-

Iec .itam Iatientiam . Proponit autem primolionam. Et sic cum culpa peccati mortalis veritatem divini iudicii quantum ad duo ist quodammodo infinita , oportet quod ei stilicet quantum ad opera, ct quantum adlinfinita poma respondeat . Et sic cum non personas. Quantum ad opera quidem, quialpollit esse infinita secundum intensionem , in praesenti non reddit secundum opera , relinquitur quod sit infinita secundum du- sed quandoque male agentibus gratiam lar-irationem . Secundo apparet ex voluntatonitur; sicut ipsi Paulo Apostolo, qui priusiper quam peccatur: quicumque enim mor- bl 1 sphemus , & persecutor milericordiam taliter peccat, aversus ab incommutabili bo- consecutus est : ut dicitur I. Tim. i. Sedino, finem constituit in bono commutabili hoc non erit in die iudicii , quando eritisicut sornicator in delectatione carnis, ava- tempus secundum iustitiam iudicandi. PCirus in pecunia. Et quia finis per se appe-

xxiv. 3. is Culn accepero tempus, ego iu-ititur, quicumque appetit finem, fertur im

, stitias iudicabo. Et ideo alibi dicituriillud, volens illud semper obtinere, si ali-

in Psal. xxv II. 4. - Secundum opera ma-iquid aliud non obsistat. Unde ille qui pec- niaum eorum tribue illis. Quantum adicat mortaliter, voluntatem habet perpetus personas attenditur veritas divini iudicii, in peccato manendi , nisi sorte per acci- quia restributionis aequalitas servabitur quan-ldens, sicut quando timet poenam , vel alitum aes omnes . . II. COr. v. 1 o. D Omnesiquod aliud impedimentum. Unde conveniens,, aios manifestari oportet. ' est ut ex quo homo secundum suam volu Uidetur autem quod non sit secundumitatem peccatum perpetuo obtinendum ap- opera retributio futura , quia Peccato tem- petit, quod aeternaliter pro illo puniatur. rorali poena aederna retribuetur . Sed di-:Deus enim qui est inspector cordis, praeci-eendum est, quod , sicut Augustinus dicit pue voluntatem peccantis attendit . XXI. de Cixitate Dei scap. xxx. ha retri- i Tertio ex parte essectus peccati, qui est . butione iustitiae non consideratur aequalitas subtractio gratiae, ex qua sequitur quod ho temporis inter culpam ct poenam, quia e 'mo, quantum est de is, perpetuo maneat iam secundum humanum iudicium procul - in peccato, a quo exire non potest nisi perpa adulterii, quae brevi hora committitur, auxilium gratiae. Non est autem eonveniens infligitur poena mortis; in qua non atten- ut durante culpa, cesset poena; dc ideo in. die legislator moram occisionis, sed potius perpetuum durat poena. Quod autem dici- quod per mortem perpetuo excluditur a s itur reddere unicuique secundum opera sita. .eietate viventium: & sc etiam suo modo,inon est intelligendum feeundum aequalita homo pro culpa temporali punitur Podn l tem oderum squia praemium excedit meri- aeterna. Et ideo non est mirum , si pecς - tum sed secundum proportionem: quia borita commissa eontra caritatem , Per q 3 minis retribuet bona, ct melioribus meliora icilicet est foetetas inter Deum cc hQmι- Et eadem ratio est de mali . ires. aeternaliter divino iudicio puniuntur. Deinde cum dieit, His Didem qui Dexn-

Di iliaco by

64쪽

C A p

sirimo quantum ad opera I secundo quantum ad personas, ibi, Io omnem an mam h minis operantis malum . Quantum autem ad

opera ostendit veritatem divini iudicii primo qui jem in bonis; secundo in malis, ibi,

His autem qui ex cententione. Circa primum

duo consideranda sunt , scilicet meritum ,

dc praemium. Ad meritum tria concurrunt. Primo quidem patientia r quod potest intelligi uno modo de patientia Dei , de qua supra dictum est: An dῖvirias bonitatis, is parientia, o longanimitarie eontemnis ut intelligantur

illi elie seiundum parientiam boni operis, sci. licet dispositi, qui bene patientia Dei utuntur bene operando . Alio modo potest intelligi de patientia hominis: quod etiam intelligi potest dupliciter . Uno modo si

cundum quod patientia importat toleram itiam adversorum , cum sequanimitate eordis. Hoc autem necestarium est, quod ali quis a bono opere non desistat propter mala quae patitur; de hoc est quod dicit, Sechnaeum parientiam boni operis . Iac. I. 4.M Patientia opus perfectum habet . Luc. XLI. 9. is Ita patientia vestra possidebitis is animas vestras. Secundo potest intelligi patientia pro longanimitate , sive pro perseverantia, ut scilicet aliquis a bono sere propter taedium non recedat. Iac. ult. 7. is Patientes estote fratres usque ad ad. ventum Domini. Ad Heb. x. 36.,, Pao tientia vobis necessaria est. Secundum est bonitas operis; quod quidem dicitur bonum secundum ordinem ad debitum finem, de seeundum quod convenit regulae debitae, quae est lex Dei. Jc ratio humana. Galat ult. 9. is Bonum facientes non deficiamus . Tertio tangitur rectitudo intentionistbὶ quaerentis vitam aeternam , ut scilicet in malis quae homo patitur , vel in bonis quae agit, non quaerat aliquid temporale , sed aeternum . Matth. v r. 33 is Primum D quaerite regnum Dei. Ex parte etiam praemii tangit tria: quorum primum est gloria, quae significat claritatem sanctorum, etiam.intrinsecam, qua replebuntur in mente , secundum illud D sai. lv Iar. 3ι. o Implebit splendoribus aniati mam tuam dc exteriorem, qua splendebunt in corpore: Matth. m. 43. ,, Ful se gebunt iussi sicut sol in regno Patris eois rum : Psal. ex lxx. I. A Exultabunt san-- cti in gloria. Secundo tangitur honor,

per quem significasur unctorum dignitas ,

8c reverentia quae eis exhibetur ab omni creatura. Erunt1 enim reges , dc lacerdotes. Apocalypsis v. Io. ,, Fecisti nos Deois nostro regnum, dc sacerdotes. Et vli terius computabuntur inter filios Dei , secundum illud Sapient. v. s. o tace quo is modo computati sunt inter filios Dei. Psal. cxxxv lxt. 17. Nimis honorati sun vis amici tui Deus . Tertio tangitur incorruptio: quia scilicet illa gloria, eg h

nor non erunt trans toria, licui ea quae sunt in hoc mundo . I. Corinth. ix. as. H Illio quidem ut corruptibilem . coronam accian piant, nos autem incorruptam. Deinde cum dicit , His aurem , ostendit

veritatem dimini iudicii in malis, in quibus

etiam tangitur culpa, dc poena . Et quan tum ad culpam tanguntur tria, quorum primum est contentionis pertinacia, ouae quidem primo potest intelligi hominis ad Deum, beneficiis ad se vocantem, contra quem h mo contendere videtur divinis beneficiis resistendo. Deuteron. XxXI. 27. is Adhuc Viri vente me,& ingrediente vobiscum, sem- per contentiose egistis contra Dominum. Secundo potest intelligi de contentione hominis contra fidem . II. Timoth. II. I , Noli verbis contendere. Tertio potest intelligi de contentione hominum ad invicem, quae contrariatur caritati , quae est mater virtutum. Iacob. m. 6. - Ubi Ee-- lus, de contentio, ibi inconstantia , Acis omne opus pravum. Secundo ponitur duritia eorum , scilicet qui non acquiescunt veritati: quod potest uno modo intelligi de veritate fidei . Ioan . vi. 43. Si veritari tem dico , quare non creditis mihi γ Alio modo de veritate divinae iustitiae, cui non acquiescunt , veritatem divini iudieii non credentes. EZech. x Vm. 23. Dixi stis: Non est aequa via Domini. Tertio potest intelligi de veritate vitae , cui non aequiescunt qui perverse vivunt . Ioan. m. 2I. ,, Qui facit Veritatem, ve- ,, nit ad lucem . Tertio autem tangitur malitia in hoc quod dicit , Creone autemini Mirari: vel quia consentiunt persuadentibus iniquitatem: Prover. XV . 4. is Ma-- lus obedit linguae iniquae: vel quia credunt impunitatem peccatorum, quae in divinam iniquitatem redundaret. Eccli. V. 4.n Ne dixeris: Peccavi, & quid mihi aeei- ,, dit triste Vel eradiant iniquitati, id est infidelitati, scilicet doctrinae, quae est contra fidem. II. Thesis. I r. m. o Iudicenturis omnes Q . l. recta ado. l. quaerentibus.

65쪽

,. omnes qui non eredia ortant veritati, sed tem: DIU primum , π Graci : quia Iuda lxia contenterunt iniquitati. maior poena debebatur , tamquam cogit Ex parte autem rci'n: v quatuor ponim-lscentibus Dei voluntatem perlegem. t uc. tur, qtiae quid in dupliciter dili ingui pos- x .47 ,,Servus qui sciens voluntatem domi

sunt. Uno modo ut ira , ijdst poena , e se ni sui , non fecit secundum volunta- vindicti corporalis , intel iratur esie poli ,, tem eius, digne plagis vapulabit multis. Fiudicium. Sophon. i. 1s se Dies illa, dies Et similiter Cliri istiani , quantum ad idemo irae. Indignatio autem in iudicio, quan- peccatum, puta adulterium, vel furtum , do impii tibi ipsis indignabuntur , fit ex i graviori poena puniuntur quam infideles .

peccatis quae cominis erunt : Sapient. V. 6. i Heb. X. 29. o Quanto magis putatis maio- is Erravimus a via veritatis . Tribulatio se ra mereri supplicia qui Filium Dei con- autem , di angustia pertinent ad animam separatam a corpore ιαὶ ante resurrectionem. Proverb. I. 27. Quando venerit lu-

per vos tribulatio , di angustia . Uel alio modo pollunt distingui, ut prima duo accipiantur ex rarte Dei , cuius ira dicitur dis politio ad puniendum que est malis horribilis. Apocal. vi. i 6. Dicent montibu S, re petris, Cadite sit per nos, dc abscondiis te nos a facie sedentis super thronum , , dc ab ira Agni. Indignatio eius re se tur ad hoc quod peccatores indignos reputabit vita aeterna . Psal. XCIV. II. is Qui ri bus iuravi in ira mea , si introibunt in se requiem meam. Alia vero accipiuntur F parte hominis. Et tribulatio quidem dicitur a tribulo, qui pungit : unde ad tribulationem potist pertinere omne quod dolorem inseri . Sophon. I. 14. - Vox diei , , Domini amara e tribulabitur ibi sortis. DAngusta autem dicitur ex hoc quod animus hominis angustiatur , non valens invenire remedium contra mala quae timet, vel iam Patitur. Dan. x m. 22. - Angustiae mihi si sunt undique o & Phili p. I. 22. quid , , eligam ignoro. IOb xxvo. 9. is Num. is quid clamorem illius audiet Deus, cumis venerit super illum angustia Z

Deinde cum dicit, In omnem animam,

stendit veritatem divini iudicii quantum ad personas et & primo proponit huius aequitatem. secundo rationem assignat, ibi, Non

est enim acceptio personarum , tertio rationemnia nifestat, ibi, Icumque enim. Veritatem

quidem divini iudicii quantum ad personas ostendit primo in malis, cum diciti Ira

mnem animam hominis operantis malum, idest

contra omnem animam: quia sicut gloria sanctorum ab anima ad corpus devenit , ita reproborum poena primo&principaliter est in anima, dc secundo in corpore, quod Pr pter desectum , vel culpam animae resurget passibile. Ezech. xvras. Σ - Animam quα peccaverit ipsa morietur Dicit auia

es culcaverit, oc sanguinem testamenti polis lutum duxerit, in quo sancti ricatus est . se de spiritui gratiae contuna etiam seceritSed quantum ad totam poenam, gravior est poema insdelium propter peccatum infidelitatis, quoa est grastitimum. Unde dicitur

I. Pet. III. quod super incredulos ira Dei manet. Secundo naanifestat in bonis: & ponit primo'duo, quae stipra dixit gloriam honorem, tertium vero, scilicet pacem , ponit loco incorruptionis , quam. includit pax, & multa alia comprehendit. Non enim potest esse pax homi uis persecta quamdiu aliquis timet se a milliarum bona qua habet; sed tunc aliquis habet veram pacem cordis quando habet omnia quae concupiscit , ct ea perdere non timet. Esai. XXX Dis17- ,, Sedebit populus naeus in pulchrit se dine pacis. ' Et in his etiam primatum Iudaeis attribuit: quia eis sint primo promista, de in eorum promi iliones Gentes in . troierunt. Ioan . Iv. 3 s. o Alii laboraverunt, is di vos in labores eorum introistis. Deinde cum dicit, Non misor, assignacrationem dictorum: quia scilicet neu speν-

sonarum acceptis apud Deum . Acl. X. 34-- Non est personarum acceptor Deus . opponitur autem personarum acceptio ita.

stitiae distributivae, per quam aliquis di stribuit unicuique secundum dignitatem personarum. Ergo acceptio est quando praeter dignitatem datur alicui plus veI minus . Tunc autem hoc fit praeter dignitatem quando hoe fit b non propter conditionem personae , quae facit ad causam hoc e se enim causam accipere, scilicet quasi regu- Iam operandi sed propter personam quasi ipse persona accipiatur ut causia aliquid faciendi: puta, si aliquis det alicui propter consanguinitatem plus de bonis patrimonialibus, non est acceptio personarum , quia consanguinitas est conveniens clusa ,ropter quam ce) de talibus bon s debeat

66쪽

CAPUT II.

aliquis praelatus det alicui plus de bonis

ecclesiasticis , potest hoc ad acceptionem personarum pertinere, si alia idoneitas non concurrat: non cnim consanguinitas est ratio conveniens distributionis bonorum spiruritualium . Quia igitur Deus omnia coninvenientissinia ratione facit , non cadit in ipsum personarum acceptio : dicitur enim Sap. v m. quod disponit omnia suavi

ter.

Sed videtur a l acceptor personarum rquia peccatorum quosdam in suis peccatis relinquit, quosdam ad se vocat. Sea dicendum , quod personarum acceptio opponitur iustitiae, unde locum habet in his quae dantur ex debito, quod attendit iustitia; Deus autem non ex debito, sed gratis peccat res ad poenitentiam vocat: si enim ex ope-Tibus , iam non ex gratia, ut dicitur in ira VI. & Tit. HI. s. Non ex operibus tuisia stitiae , quae fecimus nos , sed iecundum , suam misericordiam. salvos nos fecit . 'In talibus autem beneficiis gratis datis, non solum Deo , sed etiam homini liberum est dare cui voluerit . Matth. IX. IS. M Anis non licet mihi quod volo facere Deinde cum dicit, Quisumque enim, exponit praedictam rationem: quod enim non sit personarum acceptio apud Deum, patet per hoc quod omnes qui peccant puniuntur. Unde primo loquitur quantum ad illos qui legem non ius perunt , dicens , quod quicumque necaveris sine lege , scilicet Moysi accepta a Deo, sine lege peribis , id

est condemnabitur, non propter legis transgressionem. Iob iv. 2o. ,, Quia nullus in ,, telligit, in aeternum peribunt. Secundo loquitur quantum ad illos qui legemicriptam acceperunt, di dicit , quod qui-

eumque peetaverun is tiro, idest post legem seriptam c iudicabunturter letem, idest propter hoc quod transgreili iunt praeceptum legis.

Ioan. XII. 48. , , Sermo quem locutus sum

is vobis, ille iudicabit eum in novissimo die. Quidam autem ex hoc modo loquenis di occationem terroris sumpserunt . Quia enim l Apostolus non dicit , quicumque in lege peccaverit, per legem peribit, sicut dixerat de his qui fiunt sine lege, quod sine tege peribunt; crediderunt, quod illi qui post legem susceptam peccant , iudicentur aliqualiter, scilicet in praesenti, non tamen pereunt. Sed, licui dicit Glossa, quis Chri-llianus dicat non perire Iudae uin , si non credat in Christum, cum Dominus dicat , quod tolerabilius erit Sodomae in die iudicii, quam cis ut habetur Matth. x. Unae

,, toris. Utitur autem tali diversitate in loquendo, quia, ut Gregorius dicit in Moralibus Lib.XXUI.cap. xxiv. super illud Iob XXXVI. 6. - Iudicium pauperibus tribuit,

uidam in futuro iudicio peribunt .ed non iudicabuntur , id est impii , qui sunt sine fide , re lege Dei . Psal. I. 6. Non resurgent impii in iudicio : quia

scilicet non est locus disceptandi contra eum qui totaliter alienus est a Deo. Ioan. m. 38. is Qui non credit, iam iudicatus est.

Alii vero qui lege Dei , & s de suscepi Aeccant , iis peribunt quod etiam iudica untur, quali quadam dii ceptatione cum eis factat unde Εκ ech. xxxiv. 37. dicitur: ,, Ec-- ce ego iudico inter pecus & pecus , a-- Tietum, Ec hyrcorum . Sicut & Rex ut Gregorius dicit hostes condemnat absque audientia, cives autem cum diligenti audientia.

I O III.

Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed sectores legis iustiseabun

tur. Cum enim Gentes , quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt iaciunt, eiusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt Opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, &inter se invicem cogitationum accusantium , aut etiam defendentium in die cum i i dicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum, per Iesum Chria

s um a

D ostquam Apostolus eonsuravit humanum I iudicium, quo se Gentiles , di ludaei mutuo iudicabant , & divinum iudicium commendavit hic procedit ad ostendendum , ea quibus Iudaei gloriabantur , eis non susscere ad salutem di & primo ostendit propositum ; secundo solvit ea quae in contrarium dici possent, m. eap. ibi, Qui ergo amplius Iudao est De duobus Iudaei gloriabantur . scilicol de ege, & eircumcisio

ne a. ει accertio.

67쪽

YIe, quae non erat ex lege Moysi , sed ex patribus, ut dicitur Ioan. vis. Primo ergo ostendit quod lex audita, live recepta non susticiebat ad salutem ; secundo ostenὸit idem de circumcisione, ibi, Circumcisio quidem prodis es , si legem observes . Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit; secundo manifestit propositum , ibi , Cum enim Gentes. Circa primum proponit duo: unum excludendo , alterum allerendo . Excludit

enim quod Iudaei opinabantur, ta scilicet se per totum legis auditum iustificari: unde dicit: Ita dictum est . Peccantes in lege ,

iudicentur per legem : non enim auditores

legis, ex hoc ipso quod legem audiunt, iusti Iunt apud Deum , dc si apud homines iusti reputantur. Matth. V D. 29. , , Qui au is dit verba mea, & non facit ea , similis ,, est viro stulto. Iac. I. z3. is is Si quisis auditor est verbi, re non factor, hic cornis parabitur viro consideranti vultum natiis vitatis suae in speculo. Secundo astruit quod factores legis sunt iusti, cum dicit :Sid factores legis iustificabuntur. Matth. v II. 24. , , omnis qui vidit verba mea , & fa-M cit ea, assimilabitur viro sapienti. - Iae.1. 22. A UO te factores verbi, dc non au- is ditores tantum : & Psalm .c . IO. ,, Inis tellectus bonus omnibus facientibus eum.

Sed b ei rea secundum videtur esse quod

insta m. sto. dicitur: Ex operibus legis non ius cabitur omnis caro coram eo . Non ergo

aliqui ex hoc quod opera legis faciunt, i

stificantur a

Sed dicendum est, quod iustificari tripliciter aceipi potest . Uno modo potest accipi quantum ad reputationem, ut tunc ali quis iustificari dicatur quando iustus reputatur. EZech. xv x. 36. M Iustificasti sororesis tuas, scilicet per reputationem: &secundum hoc potest intelligi , Factores legis

iustῖficabuntur', idcst, iusti apud Deum , &homines reputabuntur. Secundo per execuintionem iustitiae , inquantum scilicet opera

iustitiae exequuntur. Luc. xv m. 4. ,, De

is scendit hic iustificatus in domum suam: quia scilicet publicanus opus iustitiae secerat

confitendo peccatum . Et hoc modo veri fi-eatur quod hic dicitur , Factores legis ius feabuntur, scilicet legis iustitiam exequendo . Tertio modo potest accipi iustificatio quantum ad causam iustitiae, ut scilicet il- Ie dicatur iustificari qui iustitiam de novo accipit, sicut infra v. Iustificari paeem ha. beamus ad Dcum Per DominAm msruin esum

. AD R O M.

Chrsum . Sic autem non Intelligitur his quod factores legis iustificentur , quasi per

opera legis iustitiam acquirant . Hoc qui dem esse non potest neque quantum ad Opera caeremonialia, quae gratiam iustificantem non conserebant, neque etiam quantum

ad moralia, ex quibus habitus iussitiae non acquiritur; sed potius per habitum iustitiae infusum huiusmodi opera iacimus.

Deinde cum dicit, Cum enim Gentes, ma

nifestat propositum: & primo ostendit quoa factores legis, etiam si non snt auditores , iustificantur ; secundo quod auditores legis sine legis obtervantia non iustificantur, ibi,

Si autem Iudaeus. Circa primum tria facit. Primo proponit dignitatem eorum qui legeruabsque auditu observant . secundo mani se stat quod dixerat, ibi, mi Ofindunt opus legis; tertio probat, ibi, Testimonium redde to illis. Circa primum tria tangit quantum ariGentiles. Primo carentiam legis, dicens:

Ciam enim Genres , qua legem nen habent . scilicet divinam , quam non acceperunt 2

non enim Gentibus data est lex , sed Iudaeis, secundum illud Eccli. xxiv. 33. ce is Legem mandavit Moyses in praeceptis iu- is stitiarum, & hereditatem domui Iacob, AUA Israel promissiones: ct in Psal. exlvir.

2o. o Non fecit taliter omni nationi . Deu. XXXI II. 4. D Legem praecepit nobisse Moyses hereditatem multitudinis Iacob. Ex quo patet quod Gentiles non peccabant non observando caeremonialia legis. Secundo commendat in eis legis observantiam, eum dicit: Naturaliter faciunt qua funρ legis,

id est quae lex mandat,, scilicet quantum ad praecepta moralia , quae sunt de dictamine rationis naturalis : sicut & de Iob dicitur Iob x. quod erat iustus, dc restis

ac timens Deum, dc recedens a malo. Unde ipse dicit cap. xx m. I r. is Vestigia E is ius secutus est pes meus , vias eius cu-

stodivi. Sed quod dicit naturaliter, dubitationem

habet: videtur enim patrocinari Pelagianis. qui dicebant, quod homo per sua naturalia poterat omnia praecepta legis servare. Unde exponendum est. Naturaliter , ideii per naturam gratia resormatam; Ioquitur enim de Gentibus ad sdem conversis, qui auxilio gratiae Christi coeperant moralia legis servare. Vel potest dici naturaliter , idest per legem naturalem ostendentem eis quid sit agendum, secundum illud Psal. Iv. 6.is Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona

68쪽

Signatum est super nos lumen vultus tui,ia Domine : quod est lumen rationis naturalis, in qua est imago Dei di tamen non exeluditur quin necestaria sit gratia ad mo. vendum affectum: sicut etiam per legem est cognitio peccati, ut dicitur infra m. dc

tamen ulterius requiritur gratia ad movendum affectum.

Tertio ostendit eorum dignitatem, in hoe scilicet quod huiusmodi letam non habentes ,

'si sui μουν sex, inquantum scilicet funguntur ossicio legis ad seipsos , instruendo se , de inducendo ad bonum: quia , ut Philosophus dicit X. Et hieor. cap. xv. lex est

sermo coactionem habens , ab aliqua prudentia, & intellectu procedens . Et ideo dieitur l. Timoth. r. quod iusto lex non est posita, idest exteriori lege non cogitur sed posita est iniustis , qui indigent exter ius cogi . Et ille est supremus gradus dignitatis in hominibus , ut scilicet non ab aliis, sed a seipsis inducamur ad bonum ;secundus vero gradus est eorum qui inducuntur ab alio, sed sine coactione; tertius autem est eorum qui coactione iudi gent ad hoc quod fiant boni ; quartus est eorum qui nec coactione ad bonum dirigi possunt . Hierem. D. 3o. Frustra percussi filios se vestros; disciplinam non receperunt . Deinde cum dicit, sandiant , ostendit quomodo ipsi sunt sibi lex: quod quidem accipere possumus ad similitudinem legis, quae ab exteriori homine proponitur , quae scilicet consuevit, sa) ad firmitatem, & memoriam, scripto tradi . oc similiter illi qui isgem observant, absque interiori auditu legis , ostendunt opus legis scriptum, non quidem atramento; sed primo quidem dc prin ei paliter spiritu Dei vivi, ut dicitur I. C Tinth. ixi. secundo etiam humano studio . Proverb. III. 3. Describe ea in ta-ὐ bulis eordis tui, scilicet praecepta sa- p entis. Unde dc hic sequitur, In cordibus seir: non pergameno, aut tabulis lapideis,

sive aereis. Hierem. xxx r. 33. B Dabo le-M gem meam in visceribus eorum . Ac in ,, corde eorum superscribam eam.

Deinde eum dicit, Testimonium r dente, Probat quod dixerat. scilicet quod opus lepis sit in cordibus eorum inscriptam per

quaedam opera , quae huiusmodi scriptum annuntiant: & primo ponit illa opera quo-Tum unum est testimonium conscientiae , quod tangit dicens: TUimmium redd n reii Iis conscientia; quae quidem nihil aliud ostquam applicatio cognitionis habitae ad .u-S. N. Oper. Tom. VI.c I. ad infirmitatem. th t. drest opere.

dieandum de aliquo b in opere utrum sit

bene , vel male factum . Unde huiusmodi conscientia quandoque testimonium perhibet de bono, iecundum illud II. Corinth.

I. I 2. ,, Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae: quandoqMe autem de malo: Eccle. v . 23. Scit eouscientia

is tua quia dc tu erebro male dixisti a- ,, liis. Non autem potest aliquis perbiabere testimonium de aliquo opere quod lithonum . vel malum, nisi per noc quod habet legis notitiam : unde hoc ipsum quod conscientia testimonium reddit de bono , vel malo, est evidens signum quod in eor- de hominis sit opus legis descriptum . Aliud

autem opus est accusatio, &defensio, quae sine notitia legis esse non nossunt; dc quantum ad hoc dicit , Et euritationum , id est

cogitationibus , accusantium , aut etiam de

fendent imm , id est accusantibus, vel de sendentibus, more Graecorum , qui genitivis loco ablativorum utuntur . de hoc ξnter se invicem. Insurgit enim homini circa aliquos factum aliqua cogitatio accusans, dum Pr pter rationem aliquam cogitat se male sectile . Psal. xlix. 2 r. is Arguam te, & sta- is tuam contra faciem tuam. Esai. m. 9. , , Agnitio vultus eorum respondebitis eis. Quandoque etiam insurgit aliqua cogitatio defendens, dum per aliquam rationem cogitat se secisse bene , secundum illud Iob xxv xl. 6. se Non reprehendet meis cor in omni vita mea. Et inter hanc accusationem de defensonem locum habet

testimonium conscientiae, cui statur . Potest de aliter legi, ut dicatur e Testimonium re enta illis eo elantia istorum : quae scilicet conscientia, non solum est operum, sed

etiam cogitationum, de quibus icilie et homo conscientiam babet . Sed primum me lius est. Sed quia testimonium , accusatio,

de defensio in iudicio locum habent , agit seeundo de huiusmodi iudicio , ostendens

tempus, cum dicit, In di , quod dicit non ad designandum temporis qualitatem , sed absconditorum manifestationem . I. Corinth. xv. s. is Illuminabit abscondita tenebra- ,, rum . Quandoque tamen dicitur nox propter incertitudinem horae illius. Matth. xx . 6. is Media nocte clamor factus est.

Dicuntur autem cogitationes accusantes ,

vel defendentes in die iudieii , non illae

quae tunc erunt i quia tune unicuique mλ-

nisessa erit salus , vel damnatio ὶ sed de-

sensio, vel aecusatio cogitati num, quae nunc

sunt, & testimonium conicientiae, quod nunc

69쪽

est, repraesentabitur homini in illa die, viris tute divina faciente, ut dicit Augustinus de

Civitate Dei. Notitia autem illarum cogitationum, quae remanent in anima , nihil esse. aliud videtur, ut dicit Glosia , quam reatus poenae , vel meritum ex eis consequens. Ostendit etiam auctorem iudicii, dicens, Cum iud cabit Deus. Psalm. xcv. II. se Iudicabit orbem terrarum in aequitate. De terminat etiam de quibus erit iudicium, cum dicit, occulta hominum, de quibus nunc homines iudicare non pollunt . I. COr. 1 v. s. is Illuminabit abscondita tenebrarum . Mostendit etiam doctrinam, ex qua habetur fides de hoc iudicio, eum dicit, Secundum Evangelium meum , id est a me praedica

tum. Matth. XLI. 36. is omne verbum O

h tiosum , quod locuti fuerint homines,ti reddent rationem de eo in die iudicii.

AD ROM.

Dicit autem , Et angelium meum , quam Is

non possit dicere baptalmum suum . & se utriusque minister: quia in baptismo nilii Ioperatur industria hominis,led in Evangelio prς dicando sa) multum industria prςdicatoris

operatur. Ephes. I. 4. Prout potestis le-

is gentes intelligere prudentiam meam in ,, ministerio. Postea ponit cui datum est iudicium, cum subdit, Per Iesum Christum, qui scilicet est constitutus a Deo iudex vivorum, & mortuorum , ut dicitur Act. x.& Ioa n. v. 22. ,, Pater omne iudicium deis dit Filio, ' qui scilicet in iudicio apparebit bonis, & malis; sed bonis secundum

gloriam divinitatis: Esa. xxx . II. 1, R -- gem in decore suo videbunt: malis autem secundum naturam humanitatis: Apoc. I. 7. is videbit eum omnis caro.

LECTIO IV.

SI autem tu Iudaeus cognominaris & requiescis in lege, & gloriaris in Deo, &nosti voluntatem eius, & probas utiliora, instructus per legem, confidis teipsum esse ducem caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae, & veritatis in lege . Qui ergo altum doces, te ipsum non doces Qui praedicas non iurandum, furaris e Qui diacis non moechandum, moecharis 3 Qui abominaris idola, sacrilegium facis 3 Qui in lege ploriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras e Nomen enim Dei per vos blasphematur inter Gentes, sicut scriptum est. Circumcisio quidem prodest, si legem observes; si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium secta est. Si igitur praeputium iustitias legis custodiat, nonne prςputium illius in circumis cisionem reputabitur; & iudicabit id quod ex natura est praeputium , legem coniuna mans, te qui per litteram, & circumcisionem prevaricator legis es Non enim qui in manis Ito, Iudaeus est, neque quae in manifesto in carne , est circumcisio; sed qui in abscondito, Iudaeus est, & circumcisio cordis in spiritu, non in littera; cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est. O Stenso quod factores legis iustificantur etiam sine hoc quod sint auditores , quod pertinebat ad Gentiles ; hie ostendit

quod auditores noni uilificantur nisi snt factores, quod pertinet ad Iudaeos. Primo erisgo offendit praerogativam Iudaeorum, quantum ad legis sui ceptionem . secundo ponit e Tum desctum, quantum ad legis transgres. sonem, ibi, stui ergo alium dotes . Ponit autem eorum prς rogativam tripliciter . Primo quantum ad gentem cui data est lex; secundo quantum ad legem, ibi , Eν requisisseis in lege . tertio quantum ad legis effectum, fixo factum, ibi, Et nosti voluntaram eius. Quantum autem ad gentem dieit : si

autem νβε Iud us cognominaris, quod est nomen honorabile, seeundum illud Psa I .exi .

a. is Facta est Iudaea sanctificatio eius . Ioan . Iv. 21. Salus ex Iudaeis est. Dicuntur autem Iudaei , non a Iuda Mactaabaeo, ut quidam dicunt, sorte propter hoc quod Iudas Machabaeus gentem illam indispersione existentem congregavit, di protexit, secundum illud I. Mach. III. 2. ,, Prae-- liabatur praelia Israel cum laetitia, &di. is latavit gloriam populo suo . Invenitur enim nomen Iudaeorum ante Iudam Macha. baeum , secundum illud Esther v I II. I 6. ,, Iu- ,, daeis nova lux oriri visa est . Et ideo ὸicendum est , quod Iudaei denominantur a Iuda Patriarcha. Gen. xlix. 3 se Iuda, te lauata dabunt fratres tui. Cum enim tem p

70쪽

re Roboam, decem tribus , ab eius regno se segregantes, vitulum aureum adorarent , in tranii nigrationem sunt dirue ab Astiri is, ut habetur Iv. Reg. xv D. Nec de e eum reversione facit mentionem Scriptura; sed potius terra remansit occupata ab alienigenis, qui postmodum Samaritani sunt dicti. Duae autem tribus, scilicet Iudae, &Beniamin, adhaerentes regno Roboam, perseveraverunt in cultu Dei. Et quamvis in captivitatem Babylonis fuerint ductae, postia modum tamen per Cyrum Regem Persarum sunt reducti in terram suam, ut dicitur I. Eld. x. Et quia tribus Iudae maior erat, ab ea gens tota illa denominabatur;& non solum illi qui erant ex tribu Beniamin , sed etiam de aliis tribubus reverintentibus, qui se illis adiunxerunt. Consequen ter cum dicit, Et requi cis in lege , ponit eorum praerogativam quantum ad legem. Et primo quidem quantum ad ipsam legem, eum dicit, Et requiescis in lege , quasi per eam certificatus in credendis, & in agendis. Dubitans enim incellectu non quiescit, sed utrinque solicitatur ; qui autem sapientiae certitudinem accipit, mente quiescit . Ea P. v II. I 6. ,, Intrans in domum meam is conquiescam cum illa . Secundo quan . tum ad legislatorem, eum subdit e Et gu-νIaris in Deo, idest in cultu. & notitia unius Dei. Hier. I x. 24. In hoc glorietur,. qui gloriatur , scire , & nosse me. I. r. I. ET II. Cor. x. II. ,, qui gloriatur, se in Domino glorietur . Deinde cum subdit i Et nosti voluntatem eius, ponit praerogativam eorum quantum ab fructum legis: oc primo quantum ad hominem' respectu sui ipsius ; secundo respectu aliorum, ibi , Confidis. Ponit autem duplicem fructum . Primum quidem respondentem gloriae quare de Deo habebant, cum dicit: Nosti υolunt a. t.m eἰus, quid scilicet Deus velit nos sacere. Insea XLI. 2. in probetis qua sit et oluntas Dai. Secundum fructum ponit, qui respondet quiescenti in lege Dei, cum dicit, Et probas uritiora . idest, scis approbare eligendo non solum mala a bonis , sed etiam meliora a minus bonis: unde quaerebat quidam Matth. xx Ir. 36. - Quod est manda- ω tum magnum dc hoc infrutfus per legem. Psal. cm. I 2. is Beatus homo quem, , tu erudieris Domine, dc de lege tua do, , , cu eris eum . Consequenter ponit fru-ςus per respectum ad alios ; qui quidem Tripliciter se habent ad notitiam legis .

Quidam enim sunt omnino in legis igno-xantia constituti . Uno quidem modo per

dolectiun Iuturalis ingenii , sicut de homo

eorporaliter dicitur eaecu per desectum interioris potentiae visivae . Esa. lix. ,, Palpaviis is mus ut carci parietem. Huiusmodi autem hominibus non potest homo lumen sciri -

tiae praebere, ut ipsi per se videre polluit quid sit agendum; sed praebet eis homo duincatum ut caecis, mandando eis quid facere debeant, quamvis mandatorum rationem non cognoscant: Iob xxix. x3. ,, opulus suiis caeco: de quibus tamen dicitur Matth. xv. I 4. ,, Caeci sunt, & duces caecorum.

Alio moὸo sit ni in ignorantia per desectum disciplinae , qui sunt quasi in tenebris ex terioribus non illuminati per doctrinam , quibus sapiens praebere potest lumen discipli-n .e, ut intelligant quae mandantur; & hoc est quod dicit: Lumen eorum qui in tenebris funx. Luc. I. 79. ,, Illuminare his qui in is tenebris, & in umbra mortis sedent . Secundo autem tangit illos qui sunt in via perveniendi ad scientiam, quam nondum attigerunt : & hoe uno modo per desectum plenae instructionis; & hoc est quod dicit, Eruditorem insipientium , idest eorum qui nondum sapientiam acceperunt, qui dicuntur erudiri, quassi erui a ruditate, quae a prinis ei pio inest omnibus cum primo instruuntur. cli. v II. 23. - Filii tibi sunt Erudiri eos. Alio modo per desectum aetatis, sicut sent pueri; de quantum ad hoe dicit, Magistrum infantium. Esa. x xxx xx. I 8. ,, Ubi is est doctor parvulorum λ Tertii vero sunt

qui iam sunt in sesentia provecti ; & isti

indigent a sapientibus informari, ut habeant sapientum dicta in auctoritate , quasi quamdam regulam seu sermam: dc quantum ad hoe dicit: Habentem formam scientia . II. Tim. I. 3. M Formam habe bonorum verborum,

is quae a me audisti : dc Phil: xii. I .is obtervate eos qui ita ambulant se ut ha-- betis formam nostram. oportet autem eos qui se informantur . auctoritate m1i rum instrui, ut sciant quid sit in lege traditum; de ideo dicit, Scientia: Sap. X. I . A Dedit illi scientiam sanctorum: P 6c e iam ut sciant qui sit verus intellectius e rum quae traduntur in Iese ; & quantum ad hoc dicit, Veritatis. Psal. xlii. 3. ,, E- , , mitte lucem tuam, & veritatem tuam. Deinde eum dicit, aevi arro alium doces. ostendit desectum eorum secundum trans

gressionem legis , dc primo hominis ad seipsum, cum dicit , Dui ergo alium dotes , dirigendo ipsum ad bonum , re ipsum no doeas dirigendo Et potest legi vel in terr gative , quasi cum quadam indignatione . vel remisse , quasi asserendo eorum mali

SEARCH

MENU NAVIGATION