장음표시 사용
291쪽
sed opinando , vel oppositum tanquam erroneum minime reprobando , Partem unam quaestionis , sive tanquam aeque probabilem , sive etiam ut
probabiliorem eligunt, alteram eligi quoque poste permittunt. Porro tunc tantum opinando, 3c non asseren-λ , vel oppositum velut errorem non improbando
eligunt, cum utuntur locutionibus, vel modis in Schol. Supp. I9. erimae Partis allegatis. Un- de Bahonus in . Dist. 22. quaest. I. art. 6. , Du
hio de 'aquisitis in Excommunicatione , similia, habet in Re practica , ac D. Thomas ibidem allegatus in Re speculativa. Ostensis quoque, inquit , loquitur in hac materia opinando, putando , o modicum exempli at. Unde dicit , vide
Hi Canones intelliguntur in practicis , eodem modo , atque cum iisdem conditionibus,& explicationibus , quibus intelligitur Doctrina his contenta in speculativis, & practicis politicis ; ob easdemque rationes hi veri, & certi a per sunt a) . Unde quo sensu, & qua ratione ex Cor.-. locutionibus, vel modis disputandi infertur, m-ii. ctores Probabilis mi usum admisisse in politicis
practicis , atque speculativis , sicut Supp. I9. primae Partis traditum est ἱ eodem sensu , eademque ratione infertur, admittere etiam in
292쪽
QUOAD usum Probabilismi, inter Scholae Prina
iacipes , ex Ohamo nullum speciale exemplum allatum est, quia in toto opere super Quatuor Sentent. nulla est quaestio practica moralis, sed omnes speculativae , & quidem subtilissima
Item nullum ex Henrico, quamquam asserti sane aliquo modo poterat, uti Cor. Supp. q. dicemus ) ob rationem infra afferendam Supp. a. . Sed huic propterea S. Raymundus , Alex. Alens. , & Alb. Magn. substituti sunt. Porro dictum est de Ohamo , nullum exemplum speciale, quia quod ad generalem Doctrinam de licito usu probabilitatis comparatae spe-at, locum praecisum, & formalem infra da , quo res determinata continetur. I I. Exempla specialia non eodem modo a sinsulis Doctoribus postulanda sunt. Non enim linguli Res omnes eadem via , ac ratione tractaverunt , ut in eorum lectione exercitatis notum est. Quapropter non est opus, ut exempla afferantur iuxta omnes modos, qui Supp. I9. primae Partis expoliti sunt, ex quorum quolibet licita probabilitatis comparatae electio legitime colligi potest, sed satis est iuxta unum, aut alium cum secundum quemlibet res sufficienter comsiciatur .
293쪽
vel iuxta Canon. 2. , eius . Coroll. , vel iuxta 3. clarioribus, atque sortioribus loquendi se mulis expressa , cujusmodi illae sunt : neutram reprobo : utracue fusineri potest : s quis contrarium velit sustinere : elige quam mavis r & similes , inveniuntur , ea utpote ad rem demon strandam aptiora tantum afferentur, relictis aliis ,ruae iuxta alias loquendi formulas, aliosque ce endi modos afferri possent , ne superfluis Lectores graventur . Ubi vero eiusmodi desunt , his utemur, quia, ut supra dixi, non apud omnes Doctores Res eadem via, ac ratione tractatae sunt. Nam etsi ex sola methodo Res docernendi opinando, non asserendo, atque ideo ex usu alicujus locutionis , aut modi ex assignatis Sup. I9. , legitime permissa af Doctoribus comparatae probabilitatis electio colligatur , unde per solum generalem 3. Can. supra traditum res universa absolvi possit e tamen distinctius , & sertius per Canon. a. , & 3. iuxta praedictas expressiores, & essicaciores formulas agi potest, ruta in iis vis maior deductionis comprehen .
itur. Ubi etiam advertendum est, cum a n his variae opiniones de re aliqua. per Doctores
commemoratae referuntur , nos vim non facere i in ipsa veritate probabilitatis , quasi quod omnes illae oppositae opiniones vere probabiles sint, sed solum in eficacia deductionis. Etenim
opiniones multae, quae veteribus aliquibus placuerunt, iam antiquatae, &obsoletae, vel etiamnunc falsae, aut improbabiles sunt. Itaque exem-Pla tantum afferuntur , ut appareat, ex modo l
294쪽
Ioquendi Doctorum, & censendi de rebus practicis legitime colligi posse, eos pmbabilitatem libertati faventem quomodolibet comparatam licitam admisisse. I V.
Ad rem conficiendam satis esset exempla tantum ex D. Thoma, & D. Bonav.; vel ex D. Thoma, &Scoto, vel etiam ex solo D. Thoma in medium afferre ob rationes superius allegatas a : sed nos ad Doctrinae abundantiam ex omnibus Doctoribus, excepto okamo, &Ηenrico commemoratis aliquot afferemus.
ANτruuios Quaestio de Probabilismo ex
professo agitata non est. Hoc enim agitari caepit circa ann. I 377. ,
deinceps vero summo studio, & calore , ut Docti norunt, peractum est . Ex quo liquet, quid per to aritiquitus hoc a me loco intelligatur . Intelligo enim spatium trium circiter Saeculorum cum dimidio, quod fluxit, ex quo Scholastica Theologia a Scholarum Principibus, aliisque Doctoribus commemoratis potissimum tradita est ad usque tempus dimidii , & amplius, hujus Saeculi XVI. . Cor. I. Hinc si qui sunt Ueteres, qui de ea mentionem faciunt , potius indicatie , vel ut summum levissime tetigisse , quam pertractasse dicendi sunt. Quod constat, si comparentur cum tot Doctoribus recentibus, qui a sesqui Saeculo,
295쪽
288 PROBABILI sM Us & amplius eam pertractarunt. Quare ex nullo antiquo Doctore exacta illius decisio desumen
a. Hinc in veteribus Auctoribus non, fune quaerenda verba praecisa , & formalia pro alterutra Probabilismi parte, neque ex quibusdam brevibus, ambiguis, luxatis, perfunctoriis, obscuris , hinc inde dispersis locis , sed ex communibus eorum principiis, ex ratione, ac modo loquendi, disputandi, quaestiones dirimendi, vel potius ex ipsa Rei , seu opinabilitatis natura , de eorum mente in hoc negotio dijudicandum
I I. Nemo scholae Principum quaestionem Probabilismi quoad primam ejus partem , nempe quoad conflictum in opinionum aequalitate, interminis proposuit, ac pertractavit: Unus tantum quoad secundam, licet sub aliis terminis . Hoc, enim nusquam in illis reperitur; immo neque in Alberto Magno , Alexandro Alensi , ac S. Raymundo , ut ego in lectione omnium expertus sum, & quilibet experiri poterit. Dictum est autem, quoad primam partem, et
in treminis; unus tantum quoad secundam , sed in aliis terminis; quia Henricus eam proposuit, leviter tractavit, & in partem negantem determinavit, ut in calce operis apparebit, ubi integram eius quaestionem afferemus ; ut cognoscat Lector , nos nihil ingenue dissimulare . Quae ratio est, cur nullum .ex eo speciale exenti plum attulimus , uti Praemonitione prima indicavimus, etsi nihilominus aliquo modo afferri posset, quemadiuodum Cor. Supp. q. innuemuS.
296쪽
Pauci Antiquorum aperte. doeent. obligati 'nem sequendi probabiliora : bene multi vero i , ita hac de re varie loquuntur, & ita in tra- ctandis diversis opinionibus, ac quaestionibus resolvendis passim se gerunt, ut ambiguum relinquant , quid sequantur, ac propterea Probabi-hismum alicubi reiecisse , alicubi asseruisse videantur; quod in causa est , cur tam a Proba bilioris is , quam a Probabilistis in suae causae patrocinium allegari soleant. Hoc exercitatis in Veterum lectione perspicuum est, & quilibet experiri poterit consulendo Auctores, qui ex protesta de Probabilismo tractaverunt. Porro per to Antiquorum eos , qui a Saeculo xII r. inclusive ad usque circiter XVI. Saeculi medietatem scripserunt, ut Supp. I. tactum est, intelligimus i Exemplo sit inter alios unus S. Antoninus.
Is enim Par. I. Summae tit. cap. Io. f. Io.
Probabiliorismum aperte asserere videtur, unde Probabilioristae a se certissime stare putant. Ibi enim Regula quarta docens quomodo quis se gerere debeat in rehus moralibus , ubi varietas opinionum reperitur, assirmat, posse quemlibet opinionem quamlibet amplecti , dummodo bonam mi Conscientiam , credulitatem fremet de eo , quod credit , tanquam de probabiliore parte . Simile repetit Reg. 6. Inquit enim, posse, dum adhaeret opinioni adicujus Doctoris , o habet rati nes probabiles pro ipsa magis, quam pro opposita opinione. Idem astruit tit. 9. cap. primo, 3-3
297쪽
Aliis vero locis Probabilismum licitum imsinuare videtur , unde pariter Probabilistae pro se stare arbitrantur, qui propterea loca opposita apte interpretari, & explicare nituntur. Id
autem habetur Par. ac tit. I. cap. 28. &praesertim 32. Et tit. 3. cap. II. g. 6. Et tit. q. cap. 8. Et tit. I. cap. 9. f. a. Et cap. II. g. a. Et tit. I 2. cap. q. Et Par. 3. tit. I. cap. zo. g. 3. Et tit. I . cap. I9. 3. II. Et tit. I 6. cap. I. g. Ia. Et tit. II. cap. . I 6. 3. I., & 2. Et cap. zo.
f. a. In omnibus his locis ita agit, & loquitur S. Doctor, ut Probabilis mum reipsa, licet non verbis . admittere legitime colligatur. Quae varietas unde oriri possit, in proximo Scholiciat me planum fiet. Interim utut sit de mente S. Antonini, nihil ad 'institutum refert , quia tantum in declarationem Stippositicinis exemplum illius allatum est. Nam nonnisi a nobis certa, & utrinque admissa in hoc opere sumem
Porro S. Antoninum verum Probabilismum, cujusmodi in defensione est, non obstantibus iis clarioribus superius allegatis locis ,- admisisse, facile demonstrari potest. Sed quidquid sit de metite eius, in praesentiae, ut dixi, determinare nihil refert . Non enim hujusmodi Doctore pro causae nostrae victoria indigemus.
Probabili simus ab aliquo Doctore re , &veritate admittatur, licet verbis elare negari videatur, ne hoc a me dictum a- Lectoribus paradoxicum, & ad ostensionem potius im
298쪽
META. MATH. DEMONsT. P.II. 29 Igenii, qtam veritatis excogitatum existimetur, qua ratione verum esse possit explicandum est. Cur igitur hoc fiat etiam eo praetermista, quod pomunt Austores vel docere contradicto. ria, vel sententiam mutare, vel docere proba biliter utrumque, vel pro his, aut illis circumis stantiis secundum utrumque res rendere) rerum moralium primo incertitudo, ac difficultas, tum mentis diversitas, ac imbecillitas, ipsius denique opinabilitatis natura in causa est. Cum enim Probabilioritas non sit realis, absoluta, & objectiva, sed subjectiva, apparens, & respectiva a), hic probabilitatis excessus ob rerum incertit dinem, & obscuritatem , mentiumque variet tem, & infirmitudinem vix cognosci potest h): cumque unusquisque Doctor suas sententias tanquam probabiliores tueatur e) ; hinc fit, quod generatim quidem , & universe esse sequendal robabiliora facile, speciatim vero, & in pecu laribus difficilibus casibus quid sit probabilius
determinare, hoc opus, hie labor est . Praesea tim ubi Doctores approbati , ac magni , V. g. S. Thomas, S. Bonav., Scotus, Kgidius &c. : cum rationibus pariter magnis inter sese dissentientes inveniuntur . Quare cum ad hosce casus deventum est, ut dici solet, aqua haeret, neque quaenam ex duabus contradictoriis pars eligenda sit, de facili determinari potest. Unde tunc rem potius opinando, quam asterendo transigere neeesse est. Quod fit, vel problematice utramque partem adductis, ae solutis contra, proque rationibus expresse defendendo ue vel allegatis aut solis rationibus , aut solis sive tacite , sive nocminatim Auctoribus , utramque partem in eo statu relinquendo , nihilque de luoc addendo t
299쪽
sive cum his eisdem conditionibus , in partem alterutram tanquam probabiliorem, sive tacite, sive expresse declinando atque ideo aliquo ex iis modis , quos in Scholio Supp. I9. Partis yrimae tradidimus , utendo , quibus opinionis utriusque permissa , atque licita electio apud Auctores significatur . Hac autem agendi forma , ac praxi probabilis mum ipsissimum nostrum, sin verbis , at re tamen, facto , & veritate contineri nihil enim denique aliud Probabilismi nomine, quam haec inter varias probabiles opiniones cujuslibet electio intelligitur ex tota prima Parte ,- sed praesertim ex ipsa posteriori Controversiae e*positione, perspicuum est, I V.
Supp. 3. Nullus est firme Doctor , qui de moralibus incertis non agat, vel frequenter, vel aliquando opinando, non asserendo & ideo non utatur locutionibus , aut aliis modis in Schol. Supp. I9. primae Partis in hanc rem allegatis. Hoc enim ex Doctorum antiquorum temone patet, & peritis notum est. Cor. . Hinc nullus est seirme Doctor sive ex Antiquis, sive ex Recentioribus, unde exempla
liciti usus Probabilitat merito desumi non pos. sint; etiam ex iis ipsis, qui vel expresse Probabiliorismo favere sa) , vel de eo leviter vel ambigue , ac varie loeuti sunt e . Nam
hac communi, & consueta omnibus ferme D ctoribus agendi ratione, nempe opinando , non asserendo, atque formula locutionis ex praefatis
aliqua utendi , libera , ac licita Probabilis mi eleAio, sin verbis, at re , quod maius est , ac facto ipso, ut supra dixi, luculentissime contia
300쪽
netur a . Ruod qua ratione esse possit, proximo a per
Scholio satis explicatum , atque probatum est. Can. 3. Unde a nobis exempla etiam ex D. Antonino aliisque pluribus Supp. 3. generatim iridicatis, imo etiam ex Henrico ipso, manifesto caeteroqui Probabiliorismi Assertore, facile afferri poterant ;cum etiam isti, sicut & caeteri, de rebus moralibus incertis, vel stipe; vel aliquando hac ratione agant, quemadmodum per se Lectores poterunt experiri. Sed non eit omnino opus , sicuti xuniverse Praemon. q. , & sigillatim Suppo 3. indicabimus . . . Atque quod ita gerere potuerint olim se Ueteres , mirum sane Non est Sed enim quod posψsint ita se gerere etiam num Recentissimi , non solum valde mirum, verum etiam lepidum est. et .
Sunt etenim praesentis etiam temporis Scripto- c.
res, iurati alioqui Probabiliori stat , qui , editis operibus , Probabiliorismum initio acriter' fendentes , generatim quidem, non ' nisi tutio res vel aeque probabiles, vel probabiliores sequi opiniones se profitentur ; at rcum ad peculiares quasdam ' dissiciliores' quaestiones deventum. est , pro eo, quod has tantum. opiniones teligere, & speciatim Lectoribiis proponeret iniostendere debent , suae professionis , & bbliga Itionis videlicet obliti , 'rem 'totam etiam' sibi 1ρ si solum transigunt 'opinando , ' ideoque foma disputationis, aliqua utuntur ex iis, quibus libera cuiusvis . opinionis optio permittitur. Nemiuinem indigito , sed ' solum tectores cautos admonitos facto . Quae procedendi diversitas & inconstantia qui fieri possit, & unde oriatur Psuptriori Scholio satis, inquam, ostensum est His praemissis tota .haec' ecunda Pars uda