장음표시 사용
341쪽
334 PROBABILIS MUS nihil conficiant, ideoque vel ex hoc solum ipso
3. Cum huius Controversae scopus generatim,& universe sit investigare , num extet praeceptum injungens Probabiliorismum, eoque propterea colline ent Omnia , quae contra , proque afferuntur argumenta ; filum vero ipsum , in quod ultimo resolvitur quaestio , in eo denique contineatur: utrum sit imprudens , & minime tuta, an vero secus, Probabilis mi electio, sicuti ex tota Analysi liquet ; ideo omnia Adve sariorum Argumenta , vel ex contrariis capitibus , vel aliunde mutuata in universum soluta demonstrative manent per solas Propositiones X., 7., 8., 9. Responsiones demonstrativae peculiares.
QUOD spectat ad Argumenta a Ratione.
Primum demonstrative solvitur per Cor. 3. Supp. q. Ρ. I., & Prop. I. Secundum per Prop. I.
. Tertium per Prop. I. Quartum per Prop. Io.
uintum per Prop. 6. Sextum per Prop. 9. Septimum per totam Partem secundam. Octavum per Def. I 3. Etenim nullum scelus licitum esse potest, cum certo prohibeatur &contra certitudinem vera probabilitas dari non
Supp.3. Nonum per omnes totius operis demon-p.p. strationes simul .. Nam nullum absurdum Contra rem adeo multipliciter certam, sive de mori stratam locum habere potest , cum argumentatio
342쪽
METH. MATH. DEMONsT. P.III. 333tio certa pariter e corurario, atque demonstra
Decimum per Cor. Supposit. 29. Ρ. I. Cum enim ad hoc, ut opinio sit vere, certo, & practice probabilis quatuor requirantur, nempe ut ejus rationes sint solidae, ac magnae; ut ab orpositis non elidantur, & enerventur; ut nullo certo principio opponatur; ut fundamenta contraria apte ibi vantur: haec omnia inspicienda ,& examinanda sunt, siquidem constare debeat, Opiniones Vere, certo , atque practice probabiles esse ; quod nisi per exactam rei discussionem , ideoque per studium Scientiae Moralis fieri, ut liquet, non potest. Quod vero unusquisque suas sententias sequatur tanquam probabiliores, hoc non ex obligatione eas sequendi in praxi , sed ex natura disputationis , & Intellectus ipsius repeten
Quod vero ad Argumenta ab Auctoritate speistat. Undecimum, Duodecimum , & Tertiumde- Cimum per Can. 6. Nam uno, aut alio modo ex ibidem traditis intelligi apte , ,& explicari possunt. Ut omittam, haec Argumenta potius Concionatoria, quam theologica' esse. Quartum decimum per Supposit. I. P. II. eiusque I. & a. Cor. , & Supp. a. Etenim cum pauci tantum Veteres levissime hanc quaesti nem trachaverint, paucissimi in terminis proposuerint, reliqui vero eam penitus etiam omiserint, illorum Auctoritates non clarae, & pradiciis, sed obscurae , & ambiguae sunt ; ideoque nihil certo conficere possunt c) ; neque ex iis tantum de eorum mente judicandum est.. Unde
343쪽
336 PROBABILI sM Us uno , aut alio 'ex modis Can. 6. assignatis rationabiliter intelligi, & explicari possunt. Itemper Sch. Supp. 3. Nam fieri potest, ut Probabilis mus re, & praxi admittatur , licet verbo negari videatur . Quare ex nullo Antiquorum certa hujus quaestionis resolutio expresse, dc clare desumi potest. Quae responsio generalis etiam ad quattuor Doctores inibi peculiariter commemoratos universim extendenda est. Sed quod ad Alb. Magn. praesertim, & Scotum attinet, quoniam quaedam eorum loca distincte proposita, ita distincte solvenda sunt. Itaque quod est ad textus Scoti , secundi quidem vim nihil reformidet Lector , quia verba illa : Quia . videlicet : usque ad finem, in quibus solum ea continetur, a Probabilioristis pro sua, ut alias diximus, liberalitate, vel ut minus indiligentia addita sunt . Tertii vero verba partim mutilata , partim mutata , partim adsecta pariter, sunt . Nam locus hic integer, ac genuinus hujusmodi est. - Sed his est dubium primo de Amido m. Hic breviter potest dici, quod cum certum fit,
farinam tritici purgatam secundum communem viam gationem , eo modo scilicet , quo Pisores solem eam purgare , esse materiam conυenientem ad faciendum panem consecrabilem: Iam nunc incipit Lector intelligere, qua de re loquatur Scotus, & num hic locus, etiamsi esset germanus ac verus, ad rem facere possit): dubium sit, an Amidum sit hujusmodi materia ς pars negariυa multum si probabilior, non Me peccato alia quis se exponit tali dubio: maxime ille, qui exponit hostias consecrandas, quia sbi fimpliciter est
344쪽
NETH. MATH. DEMONST. Ρ. III. 337 potes magis excusari de peccato, quia supponit
talem materιam esse bone praeparatam.
Quod tandem ad locum Alb. Μagn., qui revera clarior est, is dupliciter peculiariter solvitur. I. per illius eXempla P. II. allata, & Sch. Sup. 3. p. eiusdem. Nam in illis Probabilis mugre , & praxi diserte licitus invenitur, licet hoc
loco verbis clare negari videatur. 2. per Schol. r. ad Def. 26. Fortasse enim per minus probabile , quod ex to magis probabile hoc loco necessario infertur, non intelligit veram , & propriam probabilitatem , sed potius impropriam ,
ac diminutam, nempe eam , quae pro se non habet rationem expressam; ideoque aliter intelligit, ac nos intelligimus . In qua usurpatione , ejus testimonium nobis non solum non obesse , sed ne quidem ad rem esse, perspicuum eli. Quod vero Antiquitas fere tota Probabilismum non reiecerit, sed approbaverit, ex tota secunda Parte in Scholarum Principibus, aliisque Doctoribus liquet. Quintumdecimum per Cor. 2. AX. II. , &Can. 6. , ac Supp. a. p. hu)us. Siquidem quod ad primum locum attinet, de opinionibus Magistrorum diversis in rebus Fidei aut Morum necessariis intelligitur , quae sunt erroneae, seu quae certo principio opponuntur, nempe Vel mani testae Scripturae, vel Ecclesae determinationi. Hae autem opiniones probabiles esse non possunt, quia opinio probabilis error non est a . Unde hic locus potius Probatioristis vel maxime nocet, ut secunda Parte notavimus. Lege articulum in fonte, & id ipsismet oculis cognosces . Quod ad secundum, cum hujus loci vis contineatur in illis verbis: praecipue autem periculo
345쪽
338 PROBABILIS MUssum est , ubi veritas ambigua es ; quod in faequaestione accidit , quia inveniuntur Theologi The logis , O Iurisse Iuristis contraria sentire : ea aptissime intelligi, & explicari possunt de ambiguitate, ac dubietate practica, & directa , mi- a. per nime de speculativa , & reflexa a . Practica
Con. f. autem , & directa reflexe certo removeri
Schol. 2. Quod ad tertium , cum is locus sit non si Prop. IO. tum obscurus , sed omnium obscurissimus , eon. 8. minime omnium quidpiam conficitur e) . Tu c per ipse, Lector, periculum fac, atque, seclusa etiam Can. a. Interpretum dissensione, locum esse intellectu valde dissicilem experimento cognosces. Et tamen hoc loco Probabilismus a D. Thoma evidenter, si DEo placet, reiectus est. Quod a veritate tamen longissime abesse illud masnopere confirmat; & quod etiam Probabilistae ipsi hoc eodem loco ad probandum ex D. Thoma licitum Probabilis mi usum maxime utuntur &quod non distinguit S. Doct. de opinione minus, aeque, Vel magis probabili, sed de opinionibus contrariis magistrorum universim loquitur; &quod affirmat diserte, non peccare quempiam , si ex contrariis opinionibus in dubitatio nem non adducatur; & quod alia dicit, ex quibus bene consideratis, atque perpensis ratiocinarido legitime colligi possit, S. Doct. Probabilisi
mum admisisse. Uide Scriptores hunc locum eκ proseta interpretantes, ac discutientes. Sed nos hoc loco minime usi sumus , quia non ambigu , involuta, incerta, peculiaria, contentiosa,
d) per sed clara, certa , & communia solum a nobis Praem. . sumenda sunt d). p. p. Quartus denique locus de novo additus invicte
346쪽
METH. MATH. DEMONsT. P.III. 339 solvitur per hoc primum, quod opusculum illud
communi consensione non est foetus genuinus P. Thomae. Quae sortasse causa est, cur a Probabilioristis non fuerit hactenus usurpatus. Deinde etiam fac esse , solvitur tamen demonstrative per Supp. IO. , & I9. Etenim per ea verba , quibus vis continetur, nihil aliud astruitur, quam mos amplectendi, defendendi , consulendi prophias sententias tanquam probabiliores, qui apud Doctores obtinet i non vero astruitur , minus probabiles opiniones in probabiliorum conflictu sequi non posse. Nam contrarium posse licite fieri etiam per D. Thom ., nisi si eum sibi turpiter contradicentem velis , cum ex Scholio ejusdem Supp. I9., tum ex Propos. a. p., tum denique ex toto opere luculentissime demonstr
te, si de illius mente certo constet, con
sentientibus in id Probabilioristis simul , atque Probabilistis, controversa haec nullo negotio
definiri potest a) ; & illi tribus superioribus
peculiariter locis evidenter pro se definitam putant, sed prφsert i m loco tertio, quem pro pterea quaestionis sedem appellant; isti vero contra arbitrantur: ut Lectoribus facile appareat , cujusmodi sint vel illae auctoritates, quae habentur demonstrativae , iuvat retorsionem omnibus ar3umentis applicabilem generatim responsione prima universali traditam , his tribus locis peculiariter applicare. Aio igitur, has tres auctoritates, vel probabilis-Y a mum
347쪽
3 o PROBABILI SMUsmum nihil omnino tangere, vel etiam Probabili rismum libertati faventem simul ex aequo labefactare . Ut caetera omittam, quae in mea Methodo ad rem modicum faciunt, tota istorum locorum efficacia in illis verbis majusculo charactere impressis continetur . Lege , Lector , & confer . Nunc etiam Probabilioris mus favens libertati versatur in dubiis, ac ambiguis, ubi veritas ex Iresse non habetur a) : Etiam opinio probabi-ior favens libertati error esse potest aeque, aciopinio minus probabilis b : Et exposita aequali peccandi periculo c); quamquam neutra determinate error cit ) : Cum sunt duae opiniones contradictoriae de eodem, oportet esse alteram Ueram, alteram falsam e); idque sive aequaliter,sive inaequaliter sint probabiles: Neque cum opinio ne probabiliore adest ulla certitudo f) : Etiam inter probabilem, & probabiliorem dubitatio oriri solet, & poteit ob ipsam opinionum contrarietatem g). In summa opinionis minus probabilis, vel probabilioris faventis libertati , - omnia paria sunt s. hJ . Quare si in his
locis Probabilismus utcumque evertitur, everti quoque Probabiliorismum utcumque necesse est. Sed nec unus , nec alter ullo modo evertitur, cum haec loca certo non intelligantur, quemadmodum Probabilioristae contendunt . Vide interpretationes varias apud Auctores. Adde, quod ad secundum locum attinet, illum magis adhuc Probabilioris is, quam Probabilistis obesse. Etenim affirmat D. Thomas, periculose determinari quaestionem de peccato mortali, nisi expressa veritas habeatur praecipue , ubi illa ambigua es, quia errari potest. SubdidVero, errorem , quo non creditur esse peccatum.
348쪽
METII. MATH. DEMONs T. P. III. 3 rmortale, juod es peccatum mortale, Conscientiam non excusare a toto, licet forte a tanto hoc est emcere , ut sit peccatum veniale , vel saltem mortale levius) errorem Nero, quo creditur esse mortale, quod non es mortale, ex Conscientia obligare ad peccatum mortale . Iam Vero inter opiniones utrinque vel aequaliter, vel inaequaliter probabiles, veritas expressa nunquam habetur ,1ed ea ,ambigua est a) . Probabilioristae determinant, esse peccatum mortale, quod probabilius mortale est , licet probabiliter non sit mortale ; Probabilistae vero determinant , non esse mortale , quod probabiliter mortale non est , quamvis probabilius sit mortale . Quamobrem etiamsi peccatum mortale a parte rei non sit, Probabilioristae tamen ligant Conscientiam ad mortale , & quidem ita grave, sicuti in conscientia est; Probabilistae vero, etiamsi peccatum mortale a parte rei sit , Conscientiam tamen sol uunt, vel omnino a mortali, vel a mortali graviore ; ideoque illi periculosius quaestionem de mortali determinant, quam .isti, &propterea in D. Thomae Doctrinam impingunt, eo vel ipso maxime loco, quem sibi potissimum evidenter
favorabilem arbitrantur. Sextum decimum per Supposit. 2. P. II. Nam Henricus ita leviter quaestionem pertractavit, ut sere nihil contulisse ad eius decisionem videatur. Lege in sonte. Et unum tantum argumentum ex capite Conscientiae, & rectae Bationis desumptum affert, quod falsum esse a nobis demonstratum est. b) Accedit, quod loquitur tantum de conflictu minus probabilis cum probabiliore, non vero cum aequaliter probabili . Unde Probabilismus ex ea parte, qua inter opinio-
349쪽
34a PROBABILIs Mus nes aeque probabiles Versatur, etiam data auctoaritate Henrici, sartus tectus est.
Decimum septimum per P. II. in calce , &Supp. 3. ejus d. &Can. 6. huius . Nam quod ad S. Raymundum attinet , eum Probabilismum non reiecisse ex secunda Parte iam liquet: quod vero ad S. Antoninum, de eo ita varie locutus est, ut quid de illo senserit , revera certo definiri non possit. Accedit, quod etiam ista de so lo conflictu opinionis minus probabilis cum probabiliori loquitur ; ideoque altera Probabilis mi pars, etiam admissa eius Sententia, licita est . Porro quae hi Sancti dicunt de opinionum incertitudine , ac practica dubietate , sicut & alia Probabilismo opposita , quae ex his afferri pota
sunt, uno, aut alio modo ex assignatis Can. 6.' apte intelliguntur. Decimum octavum per Supposit. I A. P. I. MCor. 7. 8. 9. Prop. I. Quid enim opus est recurreroe
ad huiusmodi implicitam, & incertam Probabilis mi condemnationem , praecipue ubi qnaerenda non est quis enim unquam audivit , rejici in Prormio Pontificiar Constitutionis, quod postea censura peculiari reiciendum est u is non est
reprobatus in terminis tum, cum reprobari merito, & potuisset, & debuisset Et quomodo Ecclesia potuit virtualiter Probabilis mum reprobasse, si nedum virtualiter , sed etiam formaliter approbavit Adde, quod alienum est ab Evan- a per gelica simplicitate , & Sanctorum Patrum Do- Cor. 3. ctrina, ipsorum Probabilistarum sententia , pro Def. a 6. babile esse non posse , a) quia error est.27. Decimum nonum, Uigesimum, & Uigesi-
Cor. 2.3. mum primum per Ex possit. ipsius quaest. ante
Def. 5. Analysim in Excepi. Materia enim Sacramen
350쪽
METH. MATH. DEMONST. P. III. 3 3torum, Fidei, Iudicii, Medici, aliorumque Reipublicae ossicialium ab hac quaestione suo quaeli
bet modo excepta est . Cur igitur ab una Read plane diversam argumentari a nobis ipsis exceptam Porro illae Propositiones tanquam falsae per certa principia damnatae sunt γ): unde non erant vere, & absolute probabiles. Quaenam igitur contra veram , & absolutam probabilitatem huiusmodi argumentatio est Uigesimum secundum per Supp. I . P. I. &COr. 7. 8. 9. Prop. I. Non enim Ecclesia in illa Propositione 4. Probabilismum virtualiter, &implicite damnasse censenda est, quae in terminis explicitum , manifestumque indemnatum dimisit, tum maxime , cum damnare , & potuisset, &debuisset; quaeque non solum implici--te, verum etiam explicite approbavit. Cum autem addunt Probabilioristae evidentiam huius arguitivae condemnationis, de sua, an de communi loquuntur Nos enim omnes, licet non
prorsus bardi, ac stupidi evidentiam hujusmodi
non videmus: imo e contrario evidentiam non
solum virtualis arguitivae, sed etiam formalis approbationis videmus. Ne autem ignoret Lector, quid in ea Propos. q. sit ab Ecclesia fulguritum , breviter accipiat , condemnationem potissimum contineri in his verbis generatim; dc probabilitate quantumvis tenui. Etenim certo falsum est, & generatim esse prudentem min
rem probabilitatem & tenuem probabilitatem esse veram, solidam, practicam, & certam probabilitatem , de qua Probabilistae loquuntur . Nam tenuis probabilitas, non magis vera printabilitas, quam pictus homo, verus homo est. Vigesimum tertium per Can. 3. Nam facto