Praelectiones theologicae ... quas in scholis Sorbonicis habuit Honoratus Tournely ... Tomus primus undecimus De mysterio sanctissimae Trinitatis ..

발행: 1755년

분량: 313페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

DE T 'R INITATE. 8

admittunt quidem , sed Filium negarat aequesem Patri seu consubstantialem, & Spiritum Sanctum ajunt ei id taluum Dei virtutem , essicaciam re energiam , non subsistetriem personam, adversus quos sit

CONCLUSIO.

Tres sunt in Deo petibnae realiter distinctae , in una & eadem numero divina substantia. Canuale istud fidei nostrae dogma ex verbo Dei tum lcripto, tum tradito demonstrandum nobis est.

Ex Seripturig. Ex veteri Testamenta .

Vimime apud Iudaeos veteres traditionem quamdam de divInitate venis turi Messiae , supra ad primam hujus Tractatus Quaestionem ostendimus; haec vero traditio subobi curam saltem involvebat Mysterii Trinitatis cognitionemrsubobscuram dico; neque enim tam clare & aperte ex veteri, quam ex novo Testamento demonstratur, plures esse in Deo personas distinctas. Non desunt tamen eκ veteri Scriptura testimonia, ex quibus pluralitas illa merito insertur, quidquid econtra reclament & obloquantur siciniani.

PRIMUM ARGUMENTUM.

Ex iis Deis, in quibus Deus de se ipso numero plurari Loquitur

Genesis r. v. 26. Deus sic loquens inducitur: Faciamus hominem ad imaginem On similitudinem nostram. Et v. 27. Creavit Deus bominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum. Et c. 3. U. 22. Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est. Cap. II.V. 7. Venite descendamus , is confundamus ibi linguam eorum. Eo in textu plurali numero Deus ait: Faciamus , descendamus, ad designandam personarum pluralitatem o in singulari vero numero, ad imaginem, non ad imagines, ut unitas essentiae designetur. Subbuens illud et Faciamus , ait T. o. I. Theodoretus Interrog. I9. in Genesim , expressit numerum personarum . Similiter cum iterum singuiari numero dixit , imaginem, eamdem esse naturam o lendit. Ante Theodoretum Tertul. Praxeam confutans: Interroro;inquiebat, modo unicus On singularis ρIuratiter Aquitur. Faciamus hominem ias imaginemo simiAttidinem nos ranti cum debuerit dixisse , Faciam . . utpote unicus se fingularιs Sedon in sequentibur, ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis: a - sol aut ludit, ut cum unus, Iolus, Onfingularis esset, numerose loqueretur. Socinianorum eva,

Respondent Sociniani. I. Deum artificis in morem secum in plurali numero loqui, &ad crean- l. evάsio. dum hominem seipsum quasi excitare & adhortari, dicendo: Faciamus ', per

102쪽

ii te ae arii sex is se ad opus accingens semetipsu in adhortatur, Inquῖens: ae i. ', fingamus statuam&c. ex quo certe, inquiunt, distinctio personarum in artifice non arguitur. Usu oblimit , ait Socinus, vicum aliquis seipsum, quantumvis solum, ad aliquidfaciendum adhortatur, si id ita esserat, ut per

subdunctivum mostum graeee aut latine enuntiari debeat, numero pluriai utatur, ut apud Livium L. 39. Annibai venenum hausturus , Lrberemus , inquit, diuturna cura popuIum Romanum.

Addit UvolΚelius L. 3. de vera Religione c. s. styhim esse Hebraicae linguae, ut ea verba, quae auctoritatem & imperium exprimunt, in plura- . A numero efferantur, etsi singularis quaedam periona loquatur. a 4 ς υ. tuon primus sigmentum istud excogitavit Socinus , sed a Marcello A excerpsit, a quo excogitatum fuerat, referente Eutebio L. 2.de E P clesiastica Theologia contra Marcellum e. 13. At Socini mos est quidquid in antiquis Haereticis venenatum occursi . combibere totum , ac in sintranssundere. lII. Respondent, Deum de se numero plurali loqui honoris causa , instar ie Vasio. di Principum . Sic Iobi i3. v.3. Baldad ea se plurali numero ait: sua-' re reputati fumus ut lamenta Et Ioan. 3. v. ii. Christiis ip:e de se ait: Ame dico tibi, quia oodscimus Aquimur,sequod viimus testamur. Et Rorn. I.

V. s. Apostolus de seipso ait: Per quem accepimus gratiam icti . Uesarum iri. III. Addunt , in locis citatis non plures in Deo perionas compellari , exalto. Angelos ; ad que pluralem numerum merito usurpari, non divina rum personarum, sed Angelorum . Rese Vita triplex ναροπm Sociniana . prima per se absurda est, nugatoria, ab omni usu aliena, Deo prorsus indi gna , & quae a Iudaeis conficia primum fuit, sicut probat adversus Iudaeos S. Tdit. nov. Basilius Rom.9. in Hexa meron. Quis enim , inquit , fabex ferrarius, aut Agna- i T. t. 87. rius, aut quis sutor otas inter artis in Fumenta sedens, adiuvante ipsum nemi- ne, dicat ipse Iibi: Faciamus gladium, aut Aratrum compingam . aut, conficia- mus calceamentum 3 an non potius,quod sibi convenit, opus cum Men:io abo viti Socini observatio plane vana est, ac futilis: licet enim concederemus stylum latini auc graeci axiomatis hoc pati, ut singularis persona de se quandoque plurali loquatur numero, id tamen non admittit hebraicum idi ma , quo scriptus est Liber Geneseos, dc in quo, ut observat Aben Esra ,& post illum hebraice docti, nullum occurrit exemplum singularis pers nae , quae de se numero plurali loquatur. Quamquam pluralis numerus , quem in usu latini vel graeci sermonis singularis perlona adhibet, distinctus ut plurimum a loquente personas aliquas denotat , sicut attendenti patebit, &hoc telum ex Livio adductum exemplum comprobat. Annibal enim intuens vel illos Regios milites , qui omnes domus tuae exitus occluserant, ne sorte elabi posset, vel amicos sum aut famulos, mortis ignomuniam declinare cupiens: Liberemus. inquiebat, diuturna cura populum Rommanum. Hinc plane concidit Uvolscelii observatio: non infrequenterentinverbum designans imperium in singulari ponitur, ut constat ex c. I. Gernes os v. 3. Dixit Deus : Fiat Iux ; is, facta es lux .

Secunda respolinio pariter refellitur: tum quia plane insolitum est apud Hebraeos, ut prima eerlbna de se plurali numero loquatur, quamvis honoris causa fecunda vel tertia pecona in plurali sic compellari possit. Quae vero in contrarium exempla proseruntur , nihil evincunt ; per figuram enim sy-12ecdochen unus plutium nomipe loquitur. Sic apud Iob Baldad de se, ac

sociis, Di iligod by Cooste'

103쪽

sociis, Ac apud S. Ioannem Christus de se, Ioanne llaptista & Distipulis, 3c

Apostolus de te, ac Coepi si opis luis loquitur : tum quia ex hodierna Reguinconsuetudine inferri non debet, talem apud Hebraeos morem obtinuisse, cum Reges etiam ambitiosissimi de se numero singulari loquentes introducantur, ut Pharao, N.ibuchintonosor : tum denique quia dici non immerito potest, Reges sic in plurali numero loqui, quia non suam tantum voluntatem, sed optimatum consilium hoc loquendi modo significant. Adde , quod non modo inutilis, sed &periculoia Qret ista loquendi ratio in Scripturis, si plures revera non essent in Deo peribnae, eκ qua legitime pluralitas illa colligitur: ut enim recte observat Theodoretus q. l9. in Gen. in uni- ΝΥersa mane Seriptura divina licet audire Deum omnium singulari numero Aquentem z raro autem pluraIiter sermonem format , nisi cum innuit numerum personarum Trinitatis. Quod ibidem probat ex istis verbis Genet eos ' jam citatis: Faciamus hominem ad imaginem nostram . SubJungens illud: Faciamus , inquit, expressit ntimerum personarum : cum singulari numero dixit ; ad imaginem, eamdem esse naturam ostendit.

Tertia Socini res rensio ex Iudaeis hausta est, quam irrident, ac refellunt Tertullianus Lib. contra Praκeam cap. ia. S. Basilius Hom. s. in Hexameron, re Theodoretus Quaestione 19. in Gen. Et voro in nullo e κcitatis Scripturae locis Angeli designantur. Non in primo : quia nec Angeli quidquam contulisse memorantur ad creationem hominis; nec homo ad eorum imaginem factus est, sed ad imaginem Dei . Non in secundor quia, quos ibi Deus alloquitur, sunt ipsi pares , eorumque similitudinem eκ serpentis promissione homo affectavit , quod certe in Angelos cadere non potest, quorum nulla prorsus mentio in Historia creationis mundi. Non in tertio : qui enim eo loci compellantur, auctores sunt conis sionis linguarum, quam non Angeli. sed Deus solus excitavit , de quo V. s.

dicitur : Descendit Dominus. Et v. 8. Divisit eos Dominus . Adde, quod ubi Scriptura Angelos a Deo in consilium aliquando Vocatos memorat , eos nominatim euprimere taeae. Constat istiid ex Lib. 3. Regum cap.

22. V. I'. eX cap. I. Iob v. 6. ex cap. 6. Isaiae cap. 28.

SECUNDUM ARGUMENTUM. ι

Ex ns Iocis, in quibus fermet est de Deo uno is, singulari, is, disti diis in ipso personis .

I. Gen. I9. v. ad. Dominus pluit Iuper Sodomam is, Gomorrham su*bur is ignem a Domino de caris. Verba haec: Pluit Dominus. a Domino; juxta SS. Patrum interpretationem, denotant Deum Patrem, & Deum Filium, quin Patre, ut eamdem naturam & potentiam accepit , ita & eamdem ad extra operationem. Ita S. Iustinus Dial. cum Tryphone, S. Irenaeus Lib. C. 6. Patres primi Concilii Antiocheni in Synodica contra Paulum Samosa tenum , S. Athanasia Lib. contra Sabellii Gregales, S. Hilarius L. q. de Trinitate, denique & ipsa prima Sirmiensis contra Photinum sermula, quam S. Hilarius L. de Synodis exponit, ubi anathema dicit iis, qui verba ista: Faetamus hominem, &, Pluit Dominus a Domino, non liuelligunt Pagins de Patre dc Filio, sed contendunt, sensit in illorum verborum esse, Deum διει. C.

pluviam illam ignis & sulphuris a se ipso misisse. Neque est, quod. dicant Sociniani, citatis verbis unam Dei potentiam

104쪽

per quam prodigium illud operatus est, denotari, nullatenus vero perso narum distinctionem . Namque quid , quaesis , necesse erat repete: e, a Domino 3 Nonne ad illam designandam potentiam satis erat dicere, I uis Dominus 3 Non igitur sine latentis cususdam veritatis Mysterio uixit

Moyses: PIuit Dominus a Domano .

II. Psalmo 4 . v. g. dicitur : Dilexisti Justitiam is, odisti iniquitatem :propterea unxit te Deus , Deus tuus oleo Letitiae prae confortibus tti,, :quibus verbis distinguitur Deus ungens , seu Pater , a persbna Filii, qui unctus fuit .. Alloquitur scilicet Regius vates ipsum Christuna, & istud ,

propterea unxit te Deus , Verti debet in vocativo. ur alunt, casu, O Deis ius f te unxit Deus. Ita vertit S. Hieronymus Epistola I o. ad Princi-

piam Virginem, post Aquilam; unde duae personae distinctae non obscure inseruntur.

Respondet Crellius, citato loco sermonem esse de Salomone, qui Deus appellatur, non quidem propter naturam, sed ob dignitatem dc auctoriis talem, quo sensu Iudices dii etiam appellantur. Verum , S. Paulus Hebr. I. v. s. laudata Prophetae verba de Christo dicta esse assirmat; hincque supremam ejus super creaturas omnes potestatem ostendit. An tutiorem interpretem Scripturae desiderabit Crellius An Crellio potius habenda fides , quam Paulo Deinde Salomonem. citato in loco non designari , nec Deum appellarinter disnitatem ejus & auctoritatem, quo sensu Iudices dii aliquando atur; inde manifestum videtur , quod nomen Elohim , quoties ad summum Deum refertur singulari numero exprimatur , Elctah Deus , non Dii. Ubi econtra nomen istud, vel designandis personis divinis, vel Angelis, vel Principibus adaptatur , in numero plurali Dii , non Deum legimus. Imo & nonnulla ibieni adjici, quibus aperte innuitur sensu G- gurato, ac metaphorico nomen illud usurpari .. Sic v. g. Psalm.. 8 i. postquam v. 6. dixit David : Dii sis is, fit Excelsi omnes : statim addit ,

sicut homines moriemini . Vertum recurret postea eadem Sociniana evasit O. fusius consutanda. III. Ps. a. v. II. Dominus dixit ad me: Firius meus es tu, ego hodie genuite. Aperta hic mentio fit Patris generantis Filium , & Filii geniti. Hunc porro textum de Christo Dei Filio intelligendum esse, ipse sacer conteκtus novi Testamenti declarat Ach. I 3. v. 33. Hebr. I. v. s. & cap. s. v. s. Con stantem hanc fuisse Ecesesiae Traditionem laevi te demonstrat doctissimus Bossuetius , dum viveret Meldensium Episcopus, in sua ad Psalmos additione, ad calcem Librorum Salomonis edita, quam consule. Hoe idem demonstrant & verba ista Psalmi iis. v. I. Dixit Dominus Domino meo , Sede a dextris meis : quae verba de Messia seu de Christo dicta esse, Christus ipse demonstrat Matth. et a. v. qa. Quid Nobis, inquiebat alloquens Itidaeos, videtur de Chrisο3 Cujus Filius est Dicunter I David. Quomodo ergo David , redarguit Christus , in spiritu. υεcat

eum Dominum, dicens : Dixit Dominus Domino meo , Sede a. dextris meis, donec ponam inImicos tuos scabeltam pedum tuorum Si ergo. David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est Et nemo poterat ei respon- idere verbum et neque ausus fuit quisquam ea tua die eum amplius intem rogare. Invicium omnino est istud Christi argumentum. Eant igitur, qui scitatum textum, vel de Salomone, vel de Egechia aut Zorobabele , aut 'alao quolibet interpretantur; Os lysis Occludit argumentum i

105쪽

TERTIUM ARGUMENTUM

. Ex iis Deis, in quibus de Verbo divino , de Spiritu Saηβο rana; quam distinctis personis mentio habetur. I. Verbum divinum seu rsonale denotant Verba ista Geneseos cap. I. v. I. Dixit Deus: Fiap Iux, ore acta es tax. Et ista pariter Psalmi 3 I. V. 6. Verso iomini caeli firmati sunt. Quod autem his in locis nomine Verbi, non simplex intelligater Dei mandatum seu imperium , sed Verbum subsistens, ac personale, evincere videtur collatio Mosis cum Ioanne , Qui ad Mosem alludens , sermonem, de quo locutus fuerat Moses, describit tanquam pers am subsistentem apud Deum Patrem, quam Omnia iacta sunt, C. I. In principio erat Verbum, Verbum erat apud Deum quae verba dicta videntur ad imitationem istorum: In principio creavit Deus caesim i 3 ter Vam. Ergo utrobique Verbi nomipe intelligitur Verbum subsistens seu personale . Eusebius lib. 7. Praeparationis Evangelicae probat per Verbum illud , de quo Moyses & S. Ioannes , in Theologia Hebraeorum Dei Filium intelligi; qui est imago Patris, virtus, sapientia. Neque vero his in locis Verbι nomine designari potest sermo pure exterior, quo Deus Angelis tanquam ministris suis imperaverit : tum quia vel ipsi nondum tunc creati erant Angeli , qui per hoc ipsum Dei Verbum .perinde, ae cceterae creaturae , creandi erant ἔν tum quia non legimus , Angelos ad opus creationis tanquam ministros vocatos unquam

fuisse. Nec obstat, quod verbum dixit, efflux Dei imperium denotet rIicet enim obmive, ac terminative ad creaturas producendas tendat hoc Dei mandatum, mi suam debent originem , supponit tamen ad intra dc originaliter Verbum Dei personale, tanquam principium, quo mandatum illud executioni demandari debuit e Omnia enim per ipsum facta sunt , is sine ipso factum es nihil. Ioan. I. V. 3.

De eodem Verbo Dei personali loquitur Salomon Proverb. 8. v. 22. his verbis : Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a prineipio. Ab aeterno Ordinata sum, im ex antiquis antequam resera fieret. 'ndum erant Myssi, o, ego Jam concepta eram ... Quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram cuncta componens, delectabar per inguiss dies, ludenι coram eo omni tempore.

II. De Spiritu Sancto tanquam supposito in divinis distincto loqui videt

Moyses Gen. I. v. a. Spiritus Dei ferebatur supeν aquas, seu , ut alii vertunt, supervolitabat, vel, incubabat Ubi per spiritum Dei, nec aer, aut ventus intelligendus est ; quia nullus tunc creatus erat, di nulla rerum facta di- Linctio; nec Angelus aliquis, quia non constat an tunc creati forent , nec, ut jam diximus, eorum ministerio Deus usus legitur, cum mundum ex nihilo creavit: nec etiam vis quaedam & emcacia Dei, quae foecunditatis rerum causa fuerit, quia virtus illa & essicacia describitur velut effectus ipsius Spiritus, actiones autem sunt sus' sitorum; ergo persona quaedam divina debet intelligi, cui opus creationis adscribitur Psal. 3 a. v. 6. Verbo Domini caesi firmati

sunt, is spiritu oris effas omnis virtus eorum. Psal. IOI. V. 3o. Emire. Spiri rum tuum, im creabuntur; renovabis faciem terrae .

Ex his igitur testimoniis invicem collatis, colligitur pluralitas personarum in Deo, quae tres omnino sunt , quaeque designantur citatis verbis PQ a. Verbo Domini caeli firmati sunt , γ Diritu oris ejus omnis virtus eorum. Nomi

106쪽

Nomine Domini , interprete Sancto Gregorio Nysseno Oratione Catechetica cap. q. intelligitur Pater , a quo Verbum est, & per quod secit omnia; nomine autem Vcrbi, intelligitur iecunda persona, nempe Filius,& nomine Spiritus , tertia. persona , cui persectio divinorum operum singulari quadam ratione adaptatur.

sECUNDA PROBATIO.

. Longe apertius declaratur Mysterium SS. Trinitatis in novo Testamenato, eκ quo inter alia innumera, quatuor argumenta praecipue colligemus . Primum, ex Isaptismo Christi . . . Secundum, ex forma Baetismi a Christo instituti. Tertiuna,eκ promissione Spiritus Sancti, quem Christus sedaturum promist. i artum, ex famosis versu P. Epitholae primae S. Ioannis cap.

, . Ex Baptismo Christi . . . . . l

Refertur historia Baptismi, quo Christus baptizatus fuit, hiatth. . 3. V r 3. & seq. Marci I. v. Io. Lucae s. v. eta. Tres autem distilIctae perlonae eo lin Baptismo man; seste declarantur : Christus, seu Filius, qui ptizatur, Pater, qui ait : Hic est Ficlius meus dilectus, tu quo inibi complacui ; sSpiritus Sanctus, qui descendit corporali specie sicut columba i in istiuis . . Socimana responsio. lRespondent r. Socin ani, reipsa quidem Christum seu Filium Dei tan- lquam veram personam hic desgnari ; at non ut Filium Dei naturalem , sed adoptivum tantum , ac per gratiam , revera tantam, ut Pater di- lxerit: in quo mihi complacui- . t

Resellitur 1. Quia ex p'sciso paulo post Christum esse Filium Dei natura- llem, ac Patri conlubstantialem demonstraturi sumus. 2. Εκ hoc ipso loco, unde argumentum petimus, haec Chisti divinitas non obscure colligitur . 'Hye es Fiistis meus dilectus in quo mihi complacui, ait Pater Coelestis ; Ficus lid est, proprius, naturalis, ex mea substantia; seu ex utero geni rus , non com lminis, non extraneus, non adoptivus. Additur dilectus , graeceo αγωπι λμ : Cum magia a emphasi repetitur articulus ο, ut significetur lilium hunc unice dilectit molle tanquam unigenitum . Addatur: in quo mihi compla-

eni: hoc est , omnem affectum posui. Verum de hoc argumento plura inserius. l Respondent a. Spiritus Salicti nomine hic veram , ac subsuentem peri nam non designari, sed Dei qualitatem , proprietatem , virtutem , essica clam, gratiam, imo & gratiae plenitudinem, qua donatus est Christus, cum a Ioanne baptizatus est : conlequenter negant, Spiritum Sanctum in specie celumbae Vere apparuisse ; iplamque particulam , tanquam , quae in omni bus legitur Evangelistis , cum historiam Baptismatis Christi describunt ;ajunt reserendam esse, non ad speciein columbae , in qua Spiritus Sanctu apparuerit, sed ad modum descensus illius; ut sensus sit , spiritum Sanctum seu virtutem Dei ad instar columbae sensim , ac leniter. delapsum suisse, non cum impetu, ut solet accipiter praedae intentus . . , .

107쪽

Confirmant eκ eo, quod species illa columbae non magis arguat Spiri tum Samstum vera in esse perlonam, quam species linguarum ignearum , in qua idem Spiritus descendisse dicitur luper Apostolos die Pentecostes , hoc ipsum evincat; alias, inquiunt , concludendum foret plures esse in

Spiritu Saniato perlbnas: quia plures visae sunt dispertitae linsuae ignitae supra capita Apostolorum. Ita Schlictingius disp. de SS. Trinitate adversus Metinerum .

Refellitur r. Quia eo ipso modo Spiritus Sanctus appellatur, quo Pater& Filius: at istos veras esse personas non inficiantur Sociniani. a. Quia nusquam in Scripturis legimus, Dei virtutem ac proprietatem e Coelo descetidisse super aliquem sub viii bili, ac corporea specie : istud personae proprium eis, non qualitatis alicujus. I. Christus ipse declarat, ac testatur se vidisse Spiritum tinctum descendentem sub specie columbae .' qua igitur fronte id negare ausi sunt Sociniani Si sic licet ad arbitrium Scripturas contorquere, quid, quaeli, fixum, ac ratum erit in Religionei Quo evadet dogma creationis, & resurrectionis corporum, quod ipsi Sociniani retinent ὶ Putidum igitur, ac insulsum figmentum est, quod Munt, particulam tanquam retemri debere ad modum descensus, non ad modum apparitionis ; neque enim absque impia temeritate negari id potest, quod expresse assirmat S. L cas C. s. v. 22. descendisse Spiritum Sanctum corporali specie sicut eοIumbam.

Quod in confirmationem responsionis adjiciunt, per se se absurdissimum est. Etsi etenim linguae illae igneae Spiritus Sancti personam adumbrarent, non tamen pro earum pluralitate inferri posset plures quoque esse Spiritus Sancti personas , sed tantum plures fuisse, in quos Spiraeus tinctus descenderit: quemadmodum ex eo, quod plures sint unius Caesaris imagines atastatuae, non bene insertur, plures esse Caesaris personas.

SECUNDUM ARG UMENDUM.

Ex forma Baptismi a Cisso instimri . . Matth. 28. v. 39. Christus Apostolos suos alloquens: Euntes ergo, inquit,

des ete omπes gentes , baptizantes eos in nomine Patris, Filii-Spiritus Sancti. Tres personae hic aperte distinguuntur, & unum nomen , seu uia earum auctoritas, virtus, & natura: In nomine , non in nominibus, ait Christus: ut nempe unitas naturae desiignetur trium illarum personarum, quibus nomen nostrum, dum baptizamur, damus, ac spondemus obsequiuim

Observandum autem tria in Baptismo esse quae soli& unico Deo summo eonveniunt, quae cum Filio ac Spiritui Sa iacto aeque ac Patri tribuantur, demonstrant manifeste, Filium & Spiritum Sanctum unum esse cum Patre Deum . Primum est auctoritas Dei Baptisinum instituentis, di foedus, quod nobiscum pepigit', hoc Sacramento velut sigillo confirmantis . Secundum est promisso gratiae erga eos, quos per Baptismum in suos adoptat. Tertium est stipulatio eultus &obse sit Deo exhibendi, ad quod baptizati ex foed re adstringuntur. Tria haec soli summo dc unico Deo convenire, nemo Jure negaverit. Primum quidem: solus enim ille Sacramentum potest instituere, qui sistus potest rebus sensibilibus vim spiritalem impertiri ad gratiam producendam; solus autemDeus hoc potest. Secundum, quia gratiae promim ab illo est, a quo remissis peccatorum obinetur. Isaiae ψῖ. v. 2I. mn, qui deleo iniquitates. Et Ephes. r.v. .Praedestinavit nos in adoptionem

108쪽

Lorum per Iesum christum in ipsum , secundum propositum votantatis suae in laudem gloriae gratiae suae . Tertium denique soli etenim Deo supre

mus cultus debetur . Matth. q. V. IO. Dominum Deum tuum adorabis, imiui soli semies. Inde est, quod Apostolus I. Corinth. I. V. II. redarguens eos fideles, quorum aIiqui dicebant se esse Pauli, aliqui Apollo daec. umquid inquit, Paulus erucifixus est pro nobis i aut in nomine Pauli baptizat, esia Porro tria haec Filio dc Spiritui Sancto perinde, ac miri marii me propria esse inde maxime demonstratur , quod absque ullo distrine ne bapti-κemirer in nomine Patris de Filii & Spiritus Sancti . Primn m quidem Filio & Spiritui Sancto competit; Lucae a. v. I 6. de Christo dicitur is, baptizabit vos in Spiritu Sancto. Ioan v. s. Nisi quis renatus fuerit ex aqua is, Spiritu Sancto, non potes introire in Regnum Dei. Secundum

nempe gratiae promissio & collatio , Filii & Spiritus Sancti propria est ;IOan. I. v. I 2 de Uerbo dicitur: Dedit eis potestatem Hios Dei fieri. 3. rinth. ε. v. Ir. Absiti estis,sanctificati estis , Iustificati estis in nomine Domini nostr esu Christi , is' in viritu Dei nobi . Et c. II. U. II. In uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus. Tertium denique, obsequium sti- 'licet nostium, fidem ac cultum Filio dc Spiritui Sancto non minus, quam Patri deberi nemo negaverit , qui meminerit nos in Baptismo Cissum induisse Galat. 3. v. 27. teneri nos servare omnia quaecumque mandavit nobis . Matth. 28. V. ao. In raus nomine omne genu flecti. Philipp. a. v. lo. Not i lius membra esse , templum Spiritin sancti. Cor. 6. v. Is & I9. Istud eκ Baptismo Christi argumentum ad probandam in Deo perionarum pla-ralitatem, urgent Tertullianus lib. contra Praxeam cap. 26. S. Athanasius.

Otatione contra Sabellii Groales, S. Hilarius lib. a. de Trinitate is Responsio Soeinianorum . Ajunt illi 1 Verba ista: baptizari tu nomine Fluet is, uiritus Sancti, non arguere divinitatein & potestatem Filii ac Spiritus Samsti Patri coaequalem, sed hoc unum, nos scilicet recipere Baptiimum Filii & Spiritus Sancti Inomen eo loci, inquiunt, pro reipla, hoc est, pro B ptismo sumitur . Porro ex eo, quod baptizemur Baptismo Christi & Spiritus Sancti, non sequitur

aut Christum verum esse Deum, aut Spiritum Sanctum veram ac subsistentem personam , quemadmodum ex eo, quod Israelitae dicantur I. Cor. Ioia V. a. in Moyse baptizati Zc in eum credidisse, Eκodi I q. v.. 3I- non se-- quitur Moysen verum Deum suisse. Αjunt a. Phrasim istam, baptiori in viritu Sancto, designare qualit tem quamdam, non personam ; neque enim divina persona abluimur. Ajunt denique , nos Spiritu tincto baptizari hoc sensu , quod baptizamur in doctrinam Spiritus Sancti unde male insertur Spistitvin Sanctum

veram esse, ae subsistentem personam iaRεsellμ Resellitur haec triplex Sociniana responsio , quae omnino gratis, ac sine tur Soei- ullo fundamento conficta estis . niana re- Prima quidem: Namque eodem minis, ac sensu baptiramur in nomine

sponsio . Filii de Spiritus Sancti quo in nomine Patris: atqui baptiramur in nomine

Patris, non tantum quia recipimus Patris Baptismum , sed etiam quia summae& infinita est Patris auctoritas ac potestas, in cuius nomine baptiEamur Neque urget, qum de Israelit is rebertur: non enim dicit Scriptura, eos in nominoe Moysiis baptizatos suisse, sed tantum in Moyse; quod certe valde diversum est. Absolute quippe doceti Sanctas Paulus r. r. I. v. Iy- neminem baptizari in nomane Pipiscamque creaturae, quia illi, in eurus nomine bapti a

109쪽

inur. fidem, obedientiam. Horationem, gratiam, salutem nostram de .mus Iliaelitae igitur dicuntur in Mothbaptizatiivel quia an nube& mari duce mule, baptigati sunt; vel per ministerium & manum Moysis ; rei denique zod magis placet, baptizati dicuntur in Moyle, hoc est; doctrinam Moy- δ' ad confirmationem scilicet doctrina: Moysis,stupendum illud in rixaris uansitu prodigium operatus est Deus. Quo tensu, Moyses non raro in Scripturismo Ce vel doctrina ad inio tradita usurpaturIO. .v.q Votite putare auia ego ae faturus m vos apud Patrem: est qui accusat vos,Moses an quo vosiseratis, id es doctrina Moysi: Lucae I 6.v.3o.Habent Mossen ἐν Prophetas,audi t tuos. non utique in Personis eorum, ted in doctrina. Ex eo vero, quod Exod. Iq. V. et r. Ilraelitae Moysi credidisse dicantur, non sequitur parem fuisse Moysii cum Deo auctoritatem : Domino enim crediderunt, tanquam Deo ; M li, tamquam Dei ministro re servor Crediderunt Domino, M es M. Secunda responsio non minus falsa ct absurda est. Nonne Christuin veram esse personam Sociniani agnoscunt attamen illo indui dicimur L:apti Eari, nutriri et quidni pariter Spiritu Sancto dicimur baptizari , tamevera sit, ae subsistens personat . . Eadem est ad tertiam eorum evasionem responsio. BaptiEamur etenim in doctrinam Patris α Filii , quae certe eadem est cum Sancti et neque tamen propterea negant adversarii, l'atrem μ λ ilium veras esse , ac distinctas perlonas . iare igitur negant Spiritum banctum esse veram personam, eo quod ipsius non ine baptizemur Adde, quia Act. iii. v. a. Sciscitanti Paulo ab aliquibus Ioannis discipulis, an Spiritum Sanctum accepissent; respondent , te nequLiem audivisse utrum Spiritus Sanctus eiseir In quo ergo , reipondit S. Paulus, baptizati estis Quae certe tum postulatio, tum respontio , de vera periona divina, non sola virtute aut eficacia debet intelligi.

TERTIUM ARCU MENTUM.

E. -ssisne Spiritus Sancti a Ioannis I V.re . Christus Spiritum anctum mittendum promittit:υο,inquit

rogabo Patrem,er alium ParacIitum dabit vobis,ut maneat vobiscum in aeternum . Et c. I DU., Cum venerit Tarauitas, quem ego mittam vobιs a Patre,

Spiritum veritatis , qui a Patre procedit , illa testimonium pervibebit de . Quo in testimonio expressa habetur trium personarum distinctio : Lilit rogantis: Ego rogabo; Patris , quem rogat: Ruabo Patrem I & Spiruus Sancti, qui mittendus est, is, alium Paraesitum dabit vobis . Distinctas porro esse inter se personas silas, nemo sanus negaVerit . . Neque personarum illarum aequalitati obest . ut volunt Sociniani, quoa Filius Patrem rogare. & Spiritus Sanctus mitti a Filio,. & nihileatur Ioqui, Ioan. I s. v. I 3. Namque Christus, ut homo erat, oc Ollicia α*Cominiae causa tanquam Mediator Dei di hominum, Patrem rogare potuit. Sic autem rogat, ut omnia, quae petit, sua sint perinde, ac PM.NS Omnia quG- cumque habet Pater Ioan. I 6. v. I s. measunt. V cap. LO. V.29. Tater unum fumus. In duobus istis verbis , ait S. Augustinus .Traa. AEnnem, suod dixit , unum , liberat te ab Ario; quod dixit, sumus, Liberatre a SabιΠio. Si unum , non ergo diversum f. si sumui , q*ρ ρ' e Filiui. Sumus enim non diceret de uno ; sed is unum non diceret de a

verso.

110쪽

Quod spiritus a Filio mittatur, dependentiam non arguit, sed ordinem chimtaxat&originem unius personae ab alia. Nihil vero a se loqui uicitur, Non quod Spiritus Sanctus nihil doceat, omnem etenim ver ratem docuit; sed quod diversam non habeat, sed eamdein cum Christo loctrinam.

U A R T U M ARGUMENTUM

v. . trinise Epistolae S. Ioannis c. s. Tres sunt, qui testii nonium dant in Coelo ; Pater, Verbum, & Spiritus Sanctus, & hi tres unum sunt. Duo hoc in testimonio distinguenda; textus veritas, & sensus; utrumque acriter impugnant Sociniani. m. Textum falsi, ac suppositionis arguunt, eo quod in antiquioribus & pima. p. 11; batissimis Exemplaribus manuscriptis tum graecis, tum latinis desideretur ;I...s - nec ab ullo eκ veteribus Sanctis Patribus, iis praesertim , qui cum Arianis con- laintius o. gressi sunt, Athanasio , Hilario, Chrysostomo , Ambrosio, Gregorio Na- 6. in Epist. rianzeno, Leone, a &c. laudatus fuerit: quod mirum certe cum apti L . Iean. simus, ac maxime idoneus fuisset hic textus Ariano de Sabelliano errori consutando. Inde Socinus Commentario in Ep stolam primam S. Ioannis Erasmum sequutus, conclusit, versum citatum spurium & adu telinum esse, & a Sancto primum Hieronymo incaute, ac mala corrupti alicujus codicis fide, textui S. Ioannis assutum suisse. II. ad sensum textus, contendunt minime ex illo probari posse :dissictionem personarum in Deo, in unitate ejusdem nnmero essentiae. I. Quia una & eadem persona. quae Pater est, testimonium dare potest per virtutes a se emissas, ut est Verbum, & Spiritus Sanctus . Qitia unitas , de qua ibi agitur , est dumtaxat unitas consensus & testimonii, non naturae. I bant vero, tum ex v. g. ejusdem capitis s. ubi dicitur: Tres sunt qui testimonium dant in terra, spiritus, sanguis, aqua , , bi tres unum sunt; lquae unitas, i utunt. solius est testimonii non essentiae , ut per sese ma- nifestum est. Tum ex cap. 17. V. 21. S. Ioan . ubi Christus eam a Patre suo pro Fidelibus unitatem rogat, quam Iple habet cum Patre : ut omnes unum i sint, ficut tu Pater in me im ego in te . At certum est , Christum non eam naturae seu essentiae unitatem pro Fidelibus postulare , quam ipse habet . cum Ilatre; sed tantum unitatem consensus, charitatis, ac concordiae. De duplici illa textus S. Ioannis parte separatim dicendum . .

PRIMA PAR s.

De veritate versus T. sεhtεht Ii Primam Socinianae responsionis partem , quae citati versus veritatem spe-Riehitdi ctat, confirmat, multisque momentis etiam invitus fulcire videtur Criticus Sermonis. ior Richardus Simon, in opere 'Roterodami excuso ac intres partes seu Tomos diviso, cui titulus est: Historia eritica novi Testamenti , gallice r Histoire eritique duno eati Testament. cap. r8. primae partis , & c. s. secundae, & Dissertatiotae critica de Manuscriptis novi Testamenti, quam ad calcem tertiae partis adjecit. Ibi nihil non tentat Auctor , ut citati textus veritatem, ac sinceritatem sollicitet, & in suspicionem falsi. adduc t. Ait laudatum versum in multis antiquissimis Codicibus manu scriptis tu

graecis, tum latinis, quos in variis Bibliothecis , Regia imprimis, Col-

SEARCH

MENU NAVIGATION