Praelectiones theologicae ... quas in scholis Sorbonicis habuit Honoratus Tournely ... Tomus primus undecimus De mysterio sanctissimae Trinitatis ..

발행: 1755년

분량: 313페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

per relationes originis, ut constat ex dictis : ergo illae relationes originis realiter inter se distinguuntur.

Spiratio activa non distinguitur realiter a paternitate & filiatione, sed virtualiter tantum. - Probatur x. ex Concilio Lateranensi sub Innocentio III. c. Damnans, Emetra, de summa Trinitate, ubi adversus Abbatem Ioachimum statuitur, non esse in Deo rerum quaternitatem; at supposita reali distinctione inter activam latrationem & paternitatim, ac filiationem , esset vera rerum quaternitas in

Deo, scilicet paternitas, filiatio, spiratio passiva, & spiratio activa. II. Ex dictis hic saeptiis, nulla est in divinis distinctio, nisi ubi est oppositio relativa : atqui nulla est oppositio relativa inter spirationem activam, di paternitatem & filiationem : disparatae quidem illae sunt, ac diversae relationes, sed non oppositae. Ratio est, quia oppositio in clivinis iundatur

in reali processione originis unius ab alio : at spiratio activa realiter, ac per veram originem non procedit a paternitate oc filiatione , scut pro

cedit spiratio passiva , seu Spiritus Sanctus ; unde consequeliter realis est distinctio inter spirationem activam ct passivam, seu melius inter Patrem& Filium spirantes, & Spiritum Sanctum spiratum seu productum, non

autem inter spirationem activam, & paternitatem, ac filiationem. Superest igitur, ut dicamus spirationem activam , & paternitatem, ac filiationem virtualiter dumtaxat inter se distingui, quomodo coetera attriabula tum a se invicem, tum ab essentia virtute distinguiantur, quia re-hus realiter distinctis aequivalent, ae terminos producunt aeque distinctos realiter, ac si realiter inter se attributa illa distinguerentur.

objicies I. contra primam Conclusionem , tritum is Dd, ac vulgatum Scholae axioma: Quae sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se e atquis relationes divinae idem sunt reali cer cum divina essentiar ergo sunt idem Inter se, nec consequenter realiter a se distinguuntur. Res p. dist. ma, Quae sunt eadem uni tertio incommunicabili, sunt ea dem inter se, concedo : quae sunt eadem uni tertio communicabili, nemo Ratio est, quia datur relativa oppositio inter eum , qui communicae, re eum, cui communicatur natura: porro divina essentia communicabilis est seae de facto communicatur Filio & Spiritui Sancto, ergo necesse est intercedere oppositionem relativam, & consequenter realem distinctionem i ter Patrem, di Filium, & Spiritum Sanctum: Pater enim Filio, Pater&Filius Spirirui Sancto divinam communicant essentiam. Objicies a. contra secundam Conclusionem : Ea distinguuntur realiter, quae distinctos producunt terminos, quorum unum personam constituit, alterum vero non e stituit, quorum unum' est communicabile, alterum Vero incommunicabile e quorum denique unum alterius principium est dat sic se habet parerenas & filiatio eomparata cum spiratione activa. I. Paternitas alium habet terminiuit, quam spiratio activa r haec Spiritum Sanctum , illa Filium.

92쪽

18 DE TRINITATE

II. Paternitas constituit personam Patris,. non ita spiratio assiva, undoepersonalis dici non solet. III. Paternitas est incommunicabilis ; spiratio vera activa Filio com

municatur . 1 - . .

IV. Filiatio est piincipium spirationis activae in Filio : idcirco enim spirat Filius, quia est a Patre a quo recipit naturam so cundam ad spiran

dum Spiritum Sanctum ... . . , a

Resp nego maj. Distinctio quippe virtualis landata in summa persectione & eminentia divinae naturae susticit , ut quatuor cilla Noysita: difficultatis capita solvantur. Ad primum : Una ct eadem res in se indistincta potest distinctos ter minos seu essectus producere.. Unus dc idem Sol diversos, aς, distinctos effectus producit, unae & eadem arbor distinctos fructus , . unus de idem homo distinctos filios : quidni ergo una & eadem entitas divina , quae simulct paternitas est & spiratio activa,. distinctum terminum, habia poterit Ad secundum : Qua ratione concipimus unam & simplicissimam in se Dei essentiam , propter suam eminentem persectionem pluribus distinctis

aequivalere , adeoque eam communicarii prout absoluto , non communi cari prout relativo aequivalet; eadem ratione dicimus , p ternitatem ,

etsi indistinctam realiter a spiratione activa , constituere Patrem in ratione personae, spirationem vero non constituere. Ratio est, quia, juxta nostrum intelligendi modum, Pater prius intelligitur pater generans Filium, quam spirator producens Spiritum Sanctum .. Quid ita quia Filius per intellectum, Spiritus vero Sanctus per voluntatem. procedit : at nostro intelligendi modo prior est origine erocessio per intellectum, quanti processio per voluntatem QAd tertium : Ideo paternitas incommunicabilis est Filio ,. quia ipsi opposita relative; at spiratio activa non opponitur Lilio et unde cum Pater Filium producendo id totum ipsi communicet, in quo nulla est inter ipsos oppositio, necesse est , ut vim spirandi seu producendi Spiritum Sanctum communem cum illo habeat . . Ad quartum , sequi vocatio est . Quippe, si nomine principii intelligi tur vera originis emanatio seu processio , salsum. est hoc sensu filiati nem esse principium spirationis activae : si vero nomine principii intelligatur, fundamentum & radix, . hoc sensu filiatio dici potest principium pirationis activae, quia . ideo Filius spirat , quia per suam generationem

recipit, a. Patre quaecumque Patris sunt una excepta paternitate , cum i ua rei tive opponitur ergo recipit naturam, saecundam. ad spirandum. eu, producendum Spiritum banctum . . Instabis a. Spiratio. activa , quae est in Filio ,. est a Patre ; ergo a pater nitate distinguitur . . Re . . dist. ant. Spiratio activa, quae est in Filio, est a Patre per communicationem, quomodo essentia Filii a Patre quoque est per communicationem S: simplicem, ut vocant, emanationem , concedo : est a Patre tanquam ab orisine, ac principio per veram. procellionem, nego. Instabis 2. Spiratio passiva, nullam. habeti oppositionem cum . paternitate 3e filiatione, & tamen ab iis realiter distinguitur . Resp. distinguo ant. Spiratio passiva nullam. haiat immediatam opposi tionem eum paternitate, ac filiatione, concedo : nullam habet Oppositionem mediatam, nego. Namque paternitas filiatio adjunctam habent.

93쪽

spirat7onem activam, qua mediante opponuntur relative Spiritui Sancto. Instabis Si spiratio activa non diuinguitur realiter a paternitate de filiatione, spiratio quoque passiva ab illis non distinsuitur ν namque spiratio passiva non dilΗnmitur a paternitate, ae filiatione nisi per ipiratio nem activam et at consequenti absurdum est: ergo deci Resp. distinguo maj. Si iratio passiva non distinguitur quoque a pater. vitate & filiatione, praecise & immediate ut paternitas est, ae filiatio .concedo et quatenus paternitas & filiatio includunt activam spirationem .& illa mediante, nego. Itaque ratio oppositionis it distinctionis, quae est inter spirationem passivam, & paternitatem, ac filiationem , non petitur ex ratione praecisa & immediata Paternitatis de filiationis 3 Pater enim dc Filius sub illa sormali ratione Patris & Rilii, non opponuntur Spiritui Sancto, sep opponuntur quatenus Pater dc Filius spiratores sunt Spiritus Sancti, hoc est, quatenus vim habent producendi Spiritum Sanctum, illum reipsa producunt per activam spirationem , quae eκ se, ac realiter ponitur spirationi pastivae , 3c ab ea distinguitur. Instabis q. Tam spiratio activa 4n Patre metiante paternitate oppo nitur filiationi, quam filiatio inediante spiratione activa opponitur spi

rationi passivae.

Res p. nego maj. & paritatem. Disparitas est , quod Filius, mediante

spiratione activa producat Spiritum Sanctum ἔ contra vero Pater mediante spiratione activa non prenucat Filium .' atque ita nulla inter relationes illas esse potest oppositio nec immediata, nec mediata.

ARTICULUS TERTIUS.

Quod fit relationum in Deo Cficium, quae paνtes. An ἐν quomodo is vinas personas constituant, is a se invicem usinguant.

STATUS Q. V 2E S T I Q N I S. AD statum praesentis disputationis rite cognoscendum Nonnulla prius

observanda sunt.

Observandum a. his vocabulis , originis, relationis, subsistentiae, formae hypostaticae, quorum tam frequens usus est, ubi de Mysterio Sanctissimae Trinitatis agitur , his, inquam , vocabulis rem unam & eamdem fgnificari, eaque differre tantum modo significandi, secundum nostrum intelligendi morem. Origo concipitur a nobis, veluti via & tendentia producentis ad productum : relatio, tanquam habitudo seu ordo de vespectus unius ad alium e subsistentia, tanquam modificatio, qua natura ultimo completur, terminatur, ac contrahitur: sorma denique hypostatica, tanquam id Ruod hypostasim seu per nam constituit in ratione communi, ac generali personae.. Observandum a. in Patre Filium generante haee considerari posse T. essentiam , quae est principium remotum generationis. a. intellectum , qui est principium quo proximum . 3. intellectionem, quae est actio ipsa generans , seu it reneratio. q. persona Patris, quae est principium a. denique relatio iratris ad Hilium , quae duobus & ipsa modis i pectari potest, nempe vel ut est formaliter & explieite relatio reserens Patrem ad Filium, Vesut est forma hypostatica constituens Patrem in ratione communi personae.

Conceptus vero illi, quibus quIs ex parte divinam spectamus personam, Praecisivi sunt dc abstrahentes dumtaxat, expliciti atque distincti, quibus,

94쪽

quae nostri est in divinis intelligendi infirmitas , personam sub una Aramalitate spectamus, altera non specitata, quamquam non negata: quapropter conceptu saltem consum & implicito intelligimus semper illas Omnes formalitates, seu proprietates se se mutuo ratione diiuntiae includere. Observandum in relatione duplicem quasi rei pectum teu modum diis. stingui polle : primum, ut est ita subjecto secundum eIse in ; alterum , ut respicit terminum, & secundum esse M. Oblervandum denique, nomine proprietatis personalis nihil aliud a nobis hic intelligi, quam specialem, ac singularem formam . qu e cuilibet inest divinae personae, eamque in se constituit, & ab alia relative opposita distinguit. His praenotatis , Duo hic in quaestionem veniunt. Primum, an sint in divinis personis proprietates quaedam speciales, ac personales, quibus illae in se constituantur , & ab aliis distinguamur ean absolutae illae sint, vel relativae.

Secundum, quomodo relationes divinae Constituant personas; an quatenus sunt sormae hypostaticae, & secundum esse in : an quatenus lunt sormaliter relationes. & secundum esse ad . Circa quam controversiam.

diuisi sunt Scholae Theologi.

Opiniones Scholae. Cirea primum , Greg. Ariminensis L ISentalist. 26. q. r. & L. 2alist. 2 7.sequutus Praepositivum, cujus mentionem facit Sanctus Thomas, docet, nullas in divinis personis proprietates esse,quibus distinguantur,led eas se ipsis distingui. Ioannes de Ripa L. I. Sent. dist. 26. vult divinas personas constitui quibusdam proprietatibus absolutis, non relativis : quam opinionem ScOtus & alii nonnulli probabilem judicant.

Circa secundum , S. Bonaventura L. r. Sent. dist. 26. & 27. docet , perlonas divinas Origine distingui, non relatione; quia , nostro concipiendi modo, origo supponitur ad relationem; & principium formale constitutivum rei alicuius, liud est, quod primum in ea concipitur.

Ca,tanus eκistimat , relationes divinas tanquam sorm s quasta in aptas reser re perlonas ad se invicem, esse sermale constitutivum , ac distinctivum illarum, non autem ut de facto & in actu exercito relationes sunt. VasqueZ I. pari. dii p. Is 9. cap. s. docet, personam Patris non constutui per paternitatem , quatenus relatio est; eamdem, quatenus

est innascibilitas. . Suarea L. 3. c. & 7. existimat, personas constitui, ae distingui per

relationes secundum suum esse ad consideratas.. Capreolus L. I. Sent. dist. 26. Terrarientis L. q. contra Gentes c. 27. multi ex recentioribus contendunt, divinas relationes constituere personas, quatenus sunt sormae hypostaticae . Videtur esse sententia D. Thomae in Quaestionibus disputatis q. 8. de potentia art. 3. & in Summa I. p. qu. F. Verum variae illae opiniones iacile conciliari utcumque possunt, si dixerimus I. personas divinas radicaliter, ac praesuppositive constitui, ac distingui per origines : quia nempe relationes divinae origines illas , secundum nostrum concipiendi modum, praesupponunt. a. divinas personas constitui in ratio ne communi & quasi generica personae, per relationes quatenus sunt sor

mae hypostaticae . illas personas constitui in ratione singulati & quasi

95쪽

neeifica talis personae per relationes quatenus sornaallier relationes latu. eriptor Gallus recentior in Opere superius memorato irrulat , quae Sehola tradit de relationibus seu de perio libus Droprietatibus , quibus divinae persisnae afficiuntur, constituuntur In se a 4c a se invicem distinguuntur. Quantum ille aberret, mox patebit. Itaque iit .s RIMA CONCLUSIO. .. Sunt in Deo proprietates personales , quibus personae divinae constituuntur ; atque relativae illae sunt, non ablatutaeis . Duae sunt partes Conclusionis- - . ' Probatur prima pars a. ex communi , ac recepto Seriptorum Ecclesia- Ricorum Ecclosiae ipsius usu. Veteres enim id, per quM perionae divinaed stinguuntur, vocant Qrmas, notiones, characteres proprietates . per- Tertul Praxeam e. 2. ait., tres esse in Deo nos flatu, sic illas propaetates dilerabit: tes inquit, auae me uti quidam characteres , actorma in substri a co tae- T. I. par. νantur , id quod commune est , disinguunt quidem propriis characteribus ut 163. B. substantiae communitatem non dirimiant. Et oratione de vera, ac pia hde

Oxae tria nomina nquit Patris & Filii & Spiritus Sancti Dorsum fluuia sua peculiarem quamdam proprietatem aperte uenificant , quae pie tonsiderara E . et r. M ios potest atque in a atra ouidem p praetas patrii , in I tas dii, in Spiriis Sancto postremo sua quaedam a duobus diversa proprietas. F. . Isidorius Pelusiota Libro a. Epist. Iaχ. hujusmodi proprietates persenarum

' Sophronius y litarcha Ierosolymitamis in Epistol , quin ἰφm α . .pi.

approbata in Concilio VI. generali Actione II. ait, propraetates rae Ru-

σativas personarum. T. 6. Co

In Ditemnens, Concilio Rib Innoc. III. c. Firmner , dicitur . mc San- ει, icta Trinitas secundum communem essentiam individua , Icc 'o m p υρυκ1 r. .c., .

proprietates discreta. . p. 42. D.

In Florentino sess. a 8. Ioannes Theologus ait, suUan ana personam ne E. postasim e se idem re . differre autem noro intelligendι modo , ita ut perso T. i3.Gymaeonset ex sub stantia , is proprietatibus. Ibi etiam docent, substantiam Dei p. eommunicari perinnis divinis ; proprietates vero esse incommuni cybiles. Denique Ecclesia in lemni Prefatione Missae de Trinitate lic canit, ut in personis proprietas, inessentia unitas, i , in moestate adoretur aequaistas . Probatur 2. quia debet aliquid admitti , quo perlana in esse perlonae constituatur. & distinguatura qualibet alia: sed id quod constituit &distinguit rem aliquam, ejus proprietas talet appellari , quia illius propria est, ac singularis ; ergo admitti debent in Dis proprietates periunales, qui ibus per nae divinae constituuntur & dissinguuntur . . Secunda pars probatur iis M. Patrum testimoniis , quibus Artici praesentis inaessionis probavimus vetas ct reales relationes eue In D ad

mittendas. His adiunge . a

Sanctum Hilarium L Q. de Trinitate ubi ait, proprium esse patri , q*q4 P. t Pater, sine nativitate ; & Filio debitum esse, ut sit filius. 1 Orm ei te A. Durneo de Triritate. Tom. II. F Ιatrem,

96쪽

Patrem, esse Filium , aliquid relativum sonat. Nam, ut ait S. Gregorius Nysi lτ p. 3 senus Orat. I.contra Eunomium, um audimus Patrem,bane notionem is inteLIigentiam eoneipimus, quod boc nomen non in ipse fotum intinuitur. sed etiam cum Fitio mutuam relationem propria quadam vi declarat Mnde idem S. ctor L. de communibus notionibus, expresse docet, divinas permnas proprietatibus quibusdam relativis distingui: Neque enim , tempore dividuntur a se s 7 β. c. iniicem personae deitatis , neque loco, neque voUntate, cooriove, neque instituto, neque operatione, neque assectione uua eis odi,quae eo deratur in omnibus : sua dumtaxat quia Pater , Pater est,senon Filius ; Filius , Filius est, lis, hon Pater; simititer etiam Spiritus Sanctus, neque Pater, neque Filius est. imbis, , , S.Chrysostomum HOmilia F. de incomprehensibili Dei natura contra. ιζ e Anomaeos: 'mina , inquit, aIta sunt communia, alia propria. Comm nia, ut non deferre substantiam ostendatur ', propria, ut prooraetas ripo a- sitim declaretur'. IIIud itaque: Pater is, Firius , alterutrius ripost eos proprium est: illud vero . Deus bi Dominus, commune est. T. s. At . Sanctum Augustinum Serm. 8.de verbis Domini secundum Ioan. nunc et p. o a. E. in Apenssi Nec alia causa , inquit, quia divisionem faciat personarum, nisi quod bie ingenitus es , i , iue genitus . id es . bie Pater est, ille Filius. lAlbinum seu Alcvinum Flaccum in L. i. de Trinit. cap. 8. & ra. ubi laed. Paris. se rein totam exponit: Habenς , inquit cap. I 2. finguLe 1n Sancta Trini-3637. p. te perona aliquid proprium , quo inseparabiti aequalitate aliquam in se osten- i7 M. E. dunt proprietatem . Pater folus Pater; is Filius solus Firius , D, Spiritus Sanctus solus Spiritus Sanctus. Et Pater boc habet proprium, quod ex omnibus , quae sunt, fotur est, qui ab aIlo non est : ae per hoc istas est in paternitatis persona, non in deitatis essentia. Unigenitus vero Filius Dei hoe habet proprium, quod ex fota id est, Patre, consubstantiariter, is coef. sentiaAter solus penitus es; is in boc es personae suae proprietas. Spiritus Sanctus itaque boe babet proprium , quod ex Patre On Filio aequaliter pro- Icedit. Porro nomina ista Patris & Filii relativa sunt, igitur per proprietates relativas persolue divinae constituuntur in ratione personae. Denique Concilium Florentinum in Decreto fidei ait: Imnia quae Pa-τ m. 33 sunt, ipsum Patrem Unigenito Filio suo pignendo dedisse praeteresse Pa- - pφι -. Igitur patrem esse, seu paternitas , elt prUrietas perib iis , seu ' η' proprius character, quo Pater, ut pater est, constituitur. Ad haec accedit duplex invictum argumentum, ex duplici fidei nostrae capite deductum . . Primo, Eκ fide eertum est, opus incarnationis Verbi esse a tota Trinitate tanquam ab efficiente causae non minus ex eadem fide constat , solum Filium incarnatum fuisse , quia solus hypostatice unitus ost cum natura humana: unio porro illa persecta non fuit immediate in ea natura, quae communis est Patri dc Spiritui Sancto, alias dici posset eos pariter incarnatos suisse; ergo unio illa persecta fuit immediate in eo, quod est Filio proprium rivi. ε. singulare. Ita fert professio fidei in Concilio Toletano XI. declarata, cujus hae C.,ι ρ. Verba sunt : Incarnationem buus Filii Dei tora Trinitas operasse eredenda est, 344. A. quia infestorabiha sint ostera Trinitatis . Suus ta en Filius formam servi aeee- lpit in fingularitate personae, non in unitate divinae naturae ; in id , quo proprium est Filii, non quod commune Trinitati, qua forma illi ad urit rem personae eo lata est , id est, ut Filius Dei is filius bominis unus fir Christus.. II. Docet Catholica fides , duas esse in Christo Domino impermixtas naturas, in unitate suppositi: at ruit istud fidei nostrae caput , si verum est,

97쪽

en quod contendit Auctor recentior, personam seu hypostasim Filii non ,

esse realem in ipso proprietatem . In Filio enim nihil aliud quidquam deprehenditur praeter naturam divinam, dc proprietatem illam perionalem a at illa proprietas realis non est in mente huius Scriptoris 2 ergo sola superest natura, quae in Incarnatione unita fuit; ac consequenter falso agiti. matur, duas esse in Christo naturas in unitate suppositi , nisi sol te velit ille, nomen personae seu hypostaseos denominationem dumtaxat esse extrinsecam, quod certe & ablurdum foret, dc a fide prorsus alienum.

SECUNDA CONCLUSI. O.

Persona divina in ratione communi & quas generica personae considerata , constituitur per relationem, ut est forma hypostatica e considerata vero in ratione quasi specifica talis perlbnae , constituitur per relationem formalem, quatenus respicit tetminum . V. gr. Pater in ratione communi personae concipitur a nobis constitui per paternitatem , qua tenus, forma hypostatica; Pater vero in ratione explicita & sing Iari Patris constituitur per respectum ad Filium .

Duae sunt Conclusionis partes.

Probatur prima pars: Quia ratio personae generatim spectata,&praecisive a persona divina vel creata, formaliter & explieite non sonat quid relativum , sed tantum naturam rationalem individuam subsistentem: ergo perlona divina v. g. Pater in ratione communi & quasi genetica personae coii- iideratus, non constituitur formaliter & explicite per relationem paternitatis ut filium respicit , sed per paternitatem, quatenus est Brina hypostatica . Deinde prius , secundum nostrum concipiendi modum , intelligimΡperisnam constitui, quam agere vel ad aliam referri ; ergo potius constituitur perlona in ratione confusa & quas generim personae per relationem , quatenus est forma hypostatica, quam per eamdem , quatenus est

larmaliter relatio terminum relPic eris . .

Secunda pars probatur: inna persona divina distincte in ratione singulari Zc quasi i pecifica talis personae considerata, per id constituitur , quod ipsi proprium est, ac singulare, a quo suam habet denominationem ; atrui relatio secundum suam formalem rationem , quatenus terminum re picit, propris est dc maxime singularis cuilibet perinae, quae ab eade- nominatur talis. V. g. relatio paternitatis, prout Filium respicit, li Patri propria est, eumque patrem denominat ς igitur persona divina constituitur in ratione explicita dc distincta talis personae, per relationem sor

maliter spectata, quatenus respicit terminum.

SOLVUNTUR OBIECTIONES

Adversum duplicem Conclusionem. Objicies r. adversus primam partem primae Conclusionis . Essentia divina, utpote maκime simplex , ex se ipsa constituitur & distinsuitur a qualibet alia re rergo cum divinae personae fiat quoque simplicissimae, nullis proprietatibus, sed ipsis constituuntur Zc distinguuntur. Resp. nego conseq. & paritatem. Disparitas est, quia in essentia divina non potest distingui , scut in personis , aliquid proprium & aliquid commune, sed seipsa tota distat a qualibet re creata ; personae divinae F et aliquid

98쪽

r4 DE TRINITATE

.liquid habent inter se commune, nempe essentiam , quae una est in tribus perlonis, & aliquid proprium , cujus beneficio a se invicem realiter diastinguuntur; igitur non immerito. dicimus , perlonas constitui ex aliquo communi, nempe essentia, re aliquo proprio,. ae maxime singulari, neminpe relatione perion ti, per quam a se invicem disti tiguuntur. Instabis i. Constitutio distinctionem dc compositionem importat in reeonstitutar sed divinae personae, utpote simplices, nullam in se distinctionem partium constituentium , cullam quoque admuttunt compositionem r

Resp. distinguo maj. Constitutio realis vel formalis actitatis, concedo , vinitalis dumtaxat, quae fit per mentem cum fundamento in re, nego. lPorro certum eIt personas divinas suis proprietatibus constitui constitutio- lne tantum virtuali & per mentem , non reali aut formali actuali. Instabis et . Spiratio activa in Patre dc Filio distinguit eos a Spiritu San-oo, & tamen illos non constituit in ratione personae Patris & Filii: er- i R Omnis proprietas personalis non constituit. lRei p. distinso hanc antecedentis partem: Spiratio activa non constituit lPatrem de Filium, ut spiratio est sormaliter & explicite , conce lo 2 ut idem est cum paternitate & filiatione, nego. Spisatio quippe activa adaequale spectata pro eo omni, quini includit, nempe paternitatem & filiationem , constituit Patrem & Filium , non quidem explicite in ratione

Patris & Filii, sed in ratione spiratoris- lobjicies a. contra secundam primae Conclusionis partem . Relatio supponit personam jam constituram, quia relatio Patris a L Fμ triuin supponit peribiram Patris; supponit enim generationem , quae actio l cst: actio porro supponit personam, actiones enim , ex vulgato axioma- i te, sunt simpositorum ergo relatio non potest personam constituere. lNon dissimulandum , argumentum istud eorum Theologorum ingeniae lnon parum torquere,. qui conclusionem nostram sequvntur ; Eo adductus sirit vasqueet antea lautitus , ut innascibilitatem, non vero paternitatem duxerit esse differentiam propriam , ac distinctivam Patris: quamquam idem, lScriptor agnoscit, filiationem & spirationem activam esse personalem differense letiam Filii & Spiritus Sancti, adversus quam opinionem vim parem habet obje- lchio proeosita. Verum pensatis & aequa lance libratis aliarum opitii omina lmoinentis , ac dissicultatibus , minor videtur illa , quae hic nobis op- lponitur. . fResp. itaque distinguo maj. Relatio accidentalis & categorica supponi

Personam constitutam; cum enim sit accidens, praesupponere debet subjectum, cui inhaeret, concedo, relatio subsistens dc essentialis, qualis est in Deo nego. Distinguo pariter propositionem istam r Actio supponit jam constitutu nrsuppositum ; actio creata , quae ab ipso supposito distinguitur,. iterum distin guo ἰ supponit constitutum suppositum Jn ratione communi & consuta suppositi. per formam hypostaticam, concedo , in ratione specifica & adaequata talis suppositi, neso. Solutio patet ex dictis hi e Conclusione secunda . . Instabis r. Relatio supponit aliquid in subjecto absolutuin, quod reserat, est quippe alicujus relatio; ergo supponit subjectum jam constitutum.

Res p. distinguo pariter antecedens : Relatio accidentalis & categorica , concedo relatio essentialis, ac subsistens, nego. Sic v. g. relatio paternitatis ua Patre divino non refert divinam essentiam, quae plane absolutλ est 'dii in restri perionam, quam non supponit, sea constituit, vel confuse α

99쪽

DE TRINITATE: Ss

In genere, si spectetur ut est forma hypostatica, vel distincte. ac expresse

in ratione talis personae, si spectetur ut est formaliter relatio. Instabis a. Ex Sancto Augustino Lib. 7. de Trinitate e. nomen perso me dicitur ad se, non relative ad aliud ; ergo persona per aliquid absol tum debet constitui., Resp. distinguo ant. Nomen personae generatim 3c secundum suam expressam, ac formalem significationem ad se dicitur, nec quidquam relativum exprimit, sed tantum formam hymi staticam, quae reddit naturam alteri incommunicabilem tanquam supposito. concedo: nomen personae in Deo secundum suam speciscam & singularem significationem. v. g. Patris aut Filii, nego. Cohaeret ista responsio cum nostra secunda Conc sone. Ob icies 3. contra primam secundae Cones usionis partem: Forma illa hypostatica, perquam dicimus divinas petaonas constitui in ratione communi ocqua fi generica perisnae, vel est aliquid absolutum, vel aliquid relativum. Prius dici non potest: omne quippe absolutum in Deo commune est tribus divinis personis, .non proprium alicujus; posterius dici quoque non potest, forma etenim hypostatica ex sua sormali, ac explicita notione, nihil relativum sonat aut exprimit et aliunde vero recurret argumentum superius , nempe relataonem lupponere subsectum seu personam constitutam ., Rei p. formam illam homostaticam non esse aliquid absolutum . neque etiam aliquia relativam distincte conceptum, sed aliquid redativum confusedi inadaequa te: quia, ut jam observatuin suit, hypostasis seu forma hypostatica, origo, relatio, licet disserant in modo significandi, & secundum conceptus magis vel minus explicitos, ita re tamen significata non differunt, neque una concipi seu intelligi potest sine altera unde inter relationem qua- venus est sorma hypostatica, ct eamdem quatenus formaliter relatio est rein spiciens terminum, discrimen aliud non est, quam significationis seu ex pressionis; forma etenim hypostatica expresse, ac distincte nihil relativum etnuntiat, sed implicite tantum, ac consula: econtra, relatio expresse dc explicite sonat respectum seu habitudinem ad aliud. Instabis: Forma ilia hypostatica, quatenus est subsistentia reddens naturam alteri incommunicabilem tanquam supposito, communis est tribus divinis personis, in hoc enim conveniunt, quod habeant subsistentiam; ergo sorma illa hypostatica non potest esse ratio constitutiva & distinctiva

viaius personae ab altera.

Resp. distinguo conseq. Ergo forma illa hypostatica non potest esse ratio constitutiva personae in specie hujus vel alterius distinctae personae , concedo: non potest esse constitutiva personae in genere, & sub ratione

communi, ac consula personae, nego.

Objicies q. contra secundam partem secundae Conclusionis . Quod supponit personam jam coustitutam, non potest esse ratio illius constitutiva: atqui relatio formaliter ut relatio est, v. s. paternitas in Patre supponit patrem constitutum e nostro quippe modo intelligendi , prius est patrem constitui, quam referri ad filium . .. Resp. distinguo maj. Quod supponit personam constitutam in ratione disti iacta dc quasi specifica talis personae, concedo: constitutam tantum in ratione communi, consula, & quasi generica personae , nego. Distinguo min. Atqui relatio ψ ut est formaliter relatio. supponit personam constitutam in ratione consula & quasi generica personae , concedo: in ratione disti iacta & quasi iρο- ῆifica talis personae, nego. Solutio patet ex secunda Conclusione.

100쪽

obiicies denique: Multi ex M. Patribus totum discrimen personatam petunt ex origine, seu ex eo, quod Pater sit generans di ingenitus, Filius autem genitus, Spiritus vero Sanctus procedens. IVe , ait Sanctus Augustinus L. de fide & Symbolo c. 9. , bio genitus ; illa non de Filio, hie de P ' tre; bHus itae principium ... hic vero litius imagq. Et S. Gregorius Naκia Eenus Oratione37. Quod, inquit, genitus non fit, O quod genitus , O, quod procedat, hoc dilectum est, ut alius Pater , alius Filius , alius Spiritus Sanctus . l πρσVetur. Ergo I erlonae divi laete colastituuntur & distinguuntur per origines activas ct passivas, ut contendit S. Bonaventura antea laudatus. Resp. distinguo ant. SS. Patres repetunt discrina ea perlbnarum ex origine, tanquam ex radice, ac fundamento praesupposito, concedo: tanquam eκ sprincipio formali, nego. Distinguo conseq. ad sensum antecedentis. Sancti l Patres ad illas subtiles & argutas Scholae quaestiones procul dubio non a tendebant; sed cum origo , relatio & subsistentia unum & idem sint in De perinde ipsius fuit dicere personas distingui origine, ac distingui relatione, inon adductis illis praecisionibus& abstractionibus, quas Scholae Magistri tum ad elucidationem Mysterii, tum ad Scholae exercitium ex ositarunt. Quaecumque hactenus de divinis processionibus, ac relationibus disputata sunt, ea ut Pluri ruum ex varia & libera pendent, ac aestimanda sunt Sch lasticorum opinione , in quibus , ut dicebat alia in occasione Romanus Orator, quitque sapiens, ae cordatus Theologus, & refellere sine pertina cia, & sine iracundia refelli paratus esse debet. . Nunc, quod longe gravioris momenti est, ad caput ipsum totius Mysterii accedimus, quo stante, stat Religio Christiana ; quo sublato, tota sub- ivertitur. Cedat hic fidei humana ratio, ac plane conticescat Philosophia et unice captivandus intellectus in obsequium fides , nec rationis subsidium advocandum , nisi ut fides, ac revelatio audiatur, ac de sentatur.

. QUAESTIO QUARTA. '

De psiralitate personarum in Deo, in unitate numerica Husdem naturae seu substantiae.

IN tres Articulos gravissimam istam quaestionem eartiemur. In primo probandum erit, tres esse in Deo personas realiter a se inviacem distinctas, in unitate numerica ejusdem naturae seu substantiae. In secundo, Filium divinum esse Patri suo consubstantialem. In tertio, Spiritum Sanctum esse veram personam divinam Patri & FI-lio consubstantialena.

ARTICULUS PRIMUS.

An fini in Deo tres personae a se invicem reariter distinctae in unitate ejusdem numericae essentiae.

NEgant Ariani , qui plures quidem in Deo personas admittunt , sea '

non consubstantiales, seu non unius & esusdem sit bstantiae. Negant Sabelliani, qui unam ut naturam , ita & personam sub variis distinctis nominibus, ae ossiciis agnoscunt. Negant Sociniani, qui duas distinctas in Deo personas, Patrem & Filium is

SEARCH

MENU NAVIGATION