장음표시 사용
71쪽
bnta divina differre inter se conceptu objectivo saltem inadaequato & magis vel minus explicito, Ted sicut includens, & Inclusum: qua ratione dicimus, hominem differre ab animali , quia nempe animal in suo conceptu non includit hominem , vel rationem particularem illius , sed homo includit animal, & aliquid peculiare, nostro modo intelligendi:& sicut in di, inisperiona differt ab essentia, quia illam includit, re addit tantum modum peculiarem seu relationem qua ementia contrahitur ut sit, & concipiatur persona; ergo sicut persona divina sormaliter Deus est, ac sine deitate non potest intelligi; ita productio verbi seu dictio est formaliter intellectio. id ergo, quod actus notionalis, v. g. dictio, peculiare habet supra inte- lectionem essentialem , est relatio; Pater enim , ut siepiqs ait S. August. lx co moκ citato, non ad se, & absolute dicitur, sed relative . Namque Praeter ordinem , quem actio ementialis v. g. intellectio, dicit ad obiectume gnitum, notionalis dictio γ alium ordinem habet ad terminum productuin: simul enim versatur circa objectum cognoscendo, & circa terminum producendo; cognoscendo enim producit, & producendo cognoscite relatio porro illa se habet tantum ut modus , ac conditio necessaria, non ut fp Cilica differentia aut forma quaedam actui essentiali superaddita.
Quaeres I. quinam sint termini formales divinarum processionum .
Res n. duplicem distingui posse runum totalem, & adaequatum, alterum sermalein . Terminus totalis, & adaequatus , est ipsa persona producens ab alia tanquam ab Origine, & principio, ut vocant, quod i formalis est
ipsismet ementia, quae communicatur, prout relationem con notat.
Quaeres et . an sano sensu dici possiit essentiam in Deo generare vel generari .
Resp. essentiam duobus modis seu dupIici sensu intelligi posse, vel absinlute in se ut abstracta ab omnibus personis ; vel ut est iu personis pes
relationes contracta , ct quasi determinata. Priori modo ac sensu dici non debet, ementiam aut generare aut gene rari , mnerans vel genita. Ratio est, qui enerationem , α existentiam hahere vici possiet, re numero clistinctarn esse in tribus personis, quem sensilias in Abbate Ioachimo damnavit Concilium Lateranense. Cum enim Ioachi-mus dixisset ementiam generare, & generari, eam, quatenus communis est, neque uni person e per relativam proprietatem afixa, consideravit; adeoque aeque productam afferebat , ac personam ipsam .' sicque tres divinax
personas non solum proprietatibus, sed etiam natura saltem numero distinctas esse , dc unam dumtaxat essentiam, dicebat, non vera , dc propriae unitate, sed quasi collectiva, quemadmodum multi homines dicuntur unus in pulus , & multi fideles anima una 3 quo sensu merito damnata suit Ioachimi doctrina, nee dici potest essentiam generare aut generari. Posteriori vero sensu usurpata ementia , prout ire personis certis relati'-nibus contracta est, aliquo sensu , juxta non nos , dici potest ementi, Unerans, ct ementia genita, quia hac loquendi ratione usos esse .eκ Veteribus nonnullos, ex supra dictis certum est . Verum longe satius videtur
abstinere ab ista loquendi forma, quae post errorem Ioachimi in suspici nem adduci merito potest ; quamquam sana illa sit, & orthodoxa, ut
supra exposuimus, apud Veteres, quorum haec una mens suit, ut contra Arianos osteiaderent , Filium esse de essentia seu substantia Patris, non autem de ipsus voluntate , & arbitrio , adeoque unam numero illum
72쪽
la DE TRINITATE: ARTICULUS IU.
De diserimἰηρ insonis Filii a proeessione Spiritus Sancti: seu quare proeessis,
Filii st , dicatur generatio , non processio Spiritus Sancti.
ARduam profecto ac implicatam , si quae sit, quaestionem aggredimur
quae simplicem a nobis de sola auctoritate fidem exigit, non ex humana ratione apertam notitiam : nempe cur Verbum divinum Filius se
potius quam Spiritus Sanctus ; cur processio. Filii dicatur generatio noli autem processio Spiritus Sancti. Mirum quot ineptiis ac impiis cavillatiores, L haeretici Arsani, Macedoniani, Eunomiani, Verbi generationem ae=.ιο,. r. Spiritus Sancti divinitatem irridendo aggressi fuerint. Si Spiritus res ereata non es , inquiunt illi apud S. Athanasium Epistola I. ad Serapionem , neque unus ex Angeris, sed ex Patre procedi G, igitur Filius quoqae ipse dieendus
es, proindeque duo βnt fratres iose scitieet ,-Verbum. Puod si frateries, qui fieri potest ut unigenitum At Verbum , vel ut aequales non sint, sed
bic post Patrem , iue post Filium nominetur Si item ex Patre est , eur non - iv ipse genitus , aut Finus esse, sed fimpticiter Spiritus Sanctus dicitur Denique si Fi ii dicatur esse Spiritus : Pater ergo avus es Spiritus Sancti Haec turpi mi homines , pergit S. Athanasus, estutiunt, qui curiosior
profunda Dei νimari eonantur . Ut vero absurditatem quaestionis ab ipsis iactae.1b dbis, demonstret S. D. similem plane proponit ad verius eos retorquet: Refρ-- p. 664. . . deant , inquit, . utrum Pater ex patre fit, im num alius cum tuo genitus fuerit, . 'tque ex uno fratres, qualeque nomen tuis fit 3 Quis item eorum ρater is, avus, qui proavi 3 Atqui nuIus esse. ν pandebunt. . Quare ergo pater ab tuis dicitur.
qui idem ex patre non sit σνtus MI qui fitium babere potuit , ipse prius filius. I bid. C. non fuit genitus 3. Ita S ictos absurdam Haereticorum quaestionem, alia aeque absurda irridet ae consutat. Itaque , pergit S.Athanasius , sentium in bis q-sionibus servare , is hujusmodi. eorum argutias dissimure satius certe. uerit.
Quo implicata magis est praesens quaestio, eo majori studio , & industria De finitia in ea solvenda: sese exercuerunt Scholae Theologi , praemissa statim in ipso
reRe δ' quaestionis aditu. definitione generationis . . x φ' Generatio, inquiunt, est origo viventis a vivente principio conjuncto , . in similitudinem naturae: addunt aliqui, majoris expositionis causa, ex vi. processionis. Dicitur I. origo, idest processio, emanatio, prolatio; quae vox generalis est, nec in tuo conceptu ullam mutationem, aut passionem, Κ divisionem naturae importat . . Dicitur a. viventis a viventer namque tum qui generat, tum qui gene-neratur vivens esse debet; unde a vera generationis ratione excluduntur quaecumque veram in se vitam non habent, ut pili, . ungues, &c.
Dicitur 3. principio eoniuncto, idest decisae aliqua, parte naturae seu substantiae illius, . qui generat, quale semen est in animali , per quod 'genoans aliqua sui parte conjungitur cum eo, quem generat. Hujus conditionis desectu , productio Evae ex tota Adami vera non suit generatio; mer quippe passim se habuir Adamus, nec agendo quidquam Evae communicaVit . . Dicitur Φ in fimilitudinem naturae ; est enim hic generationis finis , ut terminum producat similem in natura. finem specifica; unde filius imago patris appellatuT. Adduat aliqui, vi proeesonis formaliter: nempe non tantum ad veram
73쪽
venerationem necesse est : terminum 'similem esse generanti , sed etiari facultatem, quam iterminus generatur, ex sese tendere ad communiacandam naturae limilitudinem: quam clausulam idcirco adjiciunt, ut et ciant Verbum ideo .esse Filium, quia procedit per intellectum, cujus pro prium est terminum sibi assimilare. Hae praesupposita generationis definitione, mirum quam se torqueant Scholae Magistri, ut discrimen generationis Filii a processione Spiritus S. assignent. Varias varii rationes proserunt, quas paulo post expendemus. Eorum certe laudanda: industria: at longe satius videtur nobis, si veterum Patrum in re tam . strusa, & dissicili silentium imitemura maxime eum exploratum sit, Si inianos conjuratos Mysterii SLTrinitatis hises, exultate plurimum ac triumphos asere; imo & in patrocinium erroris sui onvertere varias illas ex Philosophia ut plurimum ductas rationes, quibus nostri ossendere conantiu Verbum Filium esse potius quam Spiritum Sanctum , quibus , quantum fieri potest, cavillandi locum, & occasionem praebere non debemus. Itaque sit
Discrimen esse inter generatio in Filii, & processionem Spirit Sanebeerta fides docet; Gla lassiciens ac satis rama ratio demonstrat. Prinis pars probatur: Quia eretum est ex fide, Verbum divinum Filium esse, eumque unigenitum; ergo de fide pariter certum esti processionem illius veram esse generationem, non vero processionem Spiritus Sancti. Antecedens probatur T. Scripturae testimoniis. Psal a. v. . Filius meus estu, vo hodiegenui te. Ps. I .v. 3. Ex utero ante Iuciferumge ui te. Ioan. . Vers x8. Unigenitus Firius, qui est in a Patris , rne enarravit. Ipse vero Spiritus Sanctiis nunquam filius, nunquam genitus dicitur, sed simpliciter
Procedens. I in. I s. .as. Cum venarit Paraclitus, quem ego mittam vom , Spiritum veritaris, qui a Patre procedis. -
Pro lux α. quia desinitio Runerationis antea adducta, seclusis omnibus imperfectionibus ereatae generationis, processioni Filii recte congruit L Est origo, idest, emanatio, p- esso. Ioan.8.v. a. Ego ex Deo processi. II. Est viventis a vivente. Ioan. s. v. M. Sicut Patre habet vitam an
semetipso, sic dedis Filio habere vitam in semetipso. III. Est a principio conjuncto. Ioan. xq. v. Io. 2 'nereditis , quia ego in
Patre, Pater in me ε IV. Denique, est in similitudinem, imo in unitatem naturae. Ioan. Io. V. 3O. Ego, bi Pare unum sumas. Secumi pars Conclusonis , quod nempe nulla sit ratio satis firma aesufficiens , quae discrimen illud generationis Filii a processione Spiritus Sancti demonstret, duplici medio probanda nobis est. I. Auctoritate Mehorum Patrum. . U. pendendo praecipuas , quae a Theologis proseruntur , hujusce
Probatur eae SS Parribus, natum 'oferri posse fatis firmam, ac finieηtem rationem discriminis interuenerationem Fitii.proeessionem Spiritus Sancti.
Ex Graecis. II 3. 5. Irenaeus L. z. cap. amasias D. Si εὐν itaque nobis dixerit: Quomodo uum. O.
74쪽
ergo Filius prolatus a Patre est Dicimus ei, quia profationem istam, sive tenerationem , sive nuncupationem , 'e advertionem , aut quo6bet quis nomine Vocaverit, generalsonem ejus inenarrabilem existentem nemo noetiit.. s. Athanasius orat. 3. quae eit secunda, contra Arianos num. 36. ce , inquit, investigare convenit quomodo Verbum ex Deo es, quove modo splendor Tρ ' quomodo genit Deus , qui e ille fit Dei gignendi modus . Insanus I, φῖ isi aestimandus , qui ista scrutari non verebitur, quine qui ex Hin,et rem inexplicabilem ivinaeque propriam naturae,foli Deo ac Filio cognitam posse eterbis exprimi. Et Epist. q. ad Serapionem, sussicere ait Catholico, scire Spia .is ritum S. non esse creaturam : coetera non esse perscrutanda . Nam, inquit , ν εας .r trσduntur, cognitionem habent non curiose perscrutandam. '' S.Chysostomus Orat. I. de incomprehensibili laei natura, Scio, inquit , Ed. p. r. ipsum genuisse Filium; quomodo autem, ignoro. Novi Spiritum ex ipso esse T. m. r. quomodo autem ex ipso fit, nescio. cibos comedo; quo pacto autem dividantur
dentes videmus , ignoramus tamen: O' Dei bstantiam curiose scrutamur rS. Basil .Hom.adversus calumniatores SS.Trin. , alias Hom.29. Crcdis,inquit, T. 2 p.6 I. genitum esseὶ Cave quaeras,Quomodo ... Cave quaeras,quae investigari non loqunt, C. D. n3n enim invenies...Crede iis,quc scripta sunt quς non funiscripta,nc invcstiga . S. Greg. Nazianz. Orat. 29. Quod si Filii sive generationem dicere convenit , τε sive substantiam , sive quod aliud voeabutam magis proprium atque appositum p 49 . c euipiam in mentem venit, tinguam enim superat iis quod cogito ae at tibi curiosius inquirendam non putas ... Mihi audire satis es, quod Firius es , ἐν quod ex patre ; tum quod ille Pater es , hic Filius e nibi praeter ea in-τestigo ae perscrutor, ne mihi idem, quod Vocibus accidat, quae immodica
contentione franguntur, ac prorsus concidunt ; aut idem , quod oculis adverti sum Soum intuentibus : nam quo quis amplius, is accuratius eum cernere cupit, eo magis sensum laedit ... Audis generationem modum ne curiosius inquiras. Audis Spiritum ex Patre procedere 3 id, quomodo fiat, ne anxio
... sudio perseruteris. Quod F in Filii generatione , , Spiritus processione pervestiganda curiosum te praebes, ego quoque pari curiositate animae corporisque ' ' conjunctionem , is temperamentum inquiram ... Si nabiI horum intellectu pers s o cepisti , o bomo ... Si te tuum non nosti auisquis es, qui de bis rebus disputas; si baee nondum intellectu comprehendisti, quorum fensus 1 e testir o, 'quo tandem modo, quid , is quatenus fit Deus te certo tenere ac scire arbitraris νrὰ.pa g. S. Cyrillus Ierosolymitanus Catechesi II. Quod Deus quidem Filium ba-,6 o. beat, crede : quomodo autem, ne sis curiosus . Quaerens enim non invenies. p. ior. A. n extollas te , Re cadas . Quae tibi mandata sunt, haee sola intelIue . S. Ioannes Damascenus Lib. i. de fide orthodoxa c. 8. Et quidem , inqui Tom. r. generationem inter , ω proeesonem discrimen intercedere edocti sumus ri. 37. caeterum quis fit hujus distinctionis modus, prorsus nescimus. Ex Latinis. ι- Eadem est & Latinorum sententia. iS. Hilarius Lib. a. de Trinitate loquens de generatione Filii ait : Ego nescio, non requiro; im consolabor me tamen . Archangeti nesciunt; Angeia non audierunt, saecula non tenent. Propheta non sensit, Apostolus non interrogavit, Fiisus ipse non edidit; cesset dolor quere arum.
S. Ambrosius L. I. de sy ad Gratianum c. io. Mibi impossibile es , inquit , Filii , mox met ; non mea tantum ' θ' sedis Angelorum ... iacet scire quod natus fit; non Acet discutere quemadmo
75쪽
sium natus fit. Illud negare mihi non secet, hoc quaerere metus est. Et ex positione in Evangelium S. Lucae L. q. n. 72. Eui, inquit, non Lcet mihi seire quemadmodum natur fit, non Aeet tamen nescire quod natus fit. Seriem generationis ignoro , sed auctoritatem generationis ornosco. Et L. 6. n. Non licet mihi scire generationis feriem ς non licet tamen noscire generationis fidem. Paulo antea dixerat, in ejusmodi quaestionibus plus esse offensionis, quam aedificationis . . 'Denique S. August. L. a. contra Maximinum cap. iq. Quid , inquit, inter nasci is proeedere intersit, de tua excellentissima natura loquens , expIicare quis potes ... Distinguere inter illam generationem hanc processionem nescio, non valeo, non fusisto. Et Trach. 90. in Ioan. Quid intersit inter proeedere nasci , ore Duum est quaerendo disserere, o temerarium , eum disserueris , definire. Ex quibus testimoniis colligitur, SS. illos Patres, si quas interdum protulere rationes discriminis inter generationem Filii, & processionem Spiritus Sancti, fatis significasse has sibi non satis firmas cc sussicientes visas fuisse, neque pares tanto eκ ponendo Mysterio . Temerarium enim est ,
eum disserueris, definire, ait S. Augustinus mox citatus . Reverentiae igitur, suam ipsis debemus, ac exhibebimus semper , deesse non putabimus , si rationes illas, quas tum Veteres, tum recentiores excogitarunt , aequis examine discussas, iniusticientes cum ipsis judicemus. Exstendunture precipuae ea ae,ac rationes,quas tum Veteres tuni recentiores prof
runt discriminis quod est inter generationem Filii, mprocessanem SpiritusSancti. Doctissimus Petavius Theologicorum dogmatum d Om. 2. Lib. T. cap. 3. novem recenset ex veteribus causas & rationes , cur processo Verbi sit generatio, non processio Spiritus Sancti ; cur Verbum sit Fi 'ius, non Spiritus Sanctus. Ab his rationibus ex ordine recensendis hie abstinebimus; tum quia earum nonnullae leves admodum sunt, idque supranunt, Non probant, quod est in controversa positum e tum quia revocari facile possunt ad aliquam eκ iis, quas Scholae Magistri proferunt, de quibus sigillatim judicium, ac sententiam nostram , pro data Scholae libertate,
Eripenditur opinio Ricbardi a Sancto Victore. Richardus a S. Victore L. 6. de Trinit. cap. I 8. Alensis I. pari. qu. 42. membro 2. Major in I. Sentent. dist. 3. quaest. unica; & alii nonnulli discrimen generationis Filii a erocessione Spiritus Sancti ex eo repetendum arbitrantur, quod Filius accipiat a Patre naturam saecundam ad producendum Spiritum Sanctum; Spiritus vero Sanctus naturam exhaustam accipiat & expertem -- cunditatis, cum alium non producat . agapropter conditionem istam indefinitione generationis appQtam , in fimiIitudinem natinae , ajunt iidem Theologi intelligendam esse , non tantum de similitudine in substantiadi essentia, sed etiam in modo praecipuo operandi qui proprius est viventium : hoc est, ni omne vivens aliud producens , radicalem saltem Meunditatem ipsi communicet.
Fundamentum hujus opinionis est, tum quia omnis filius persecte similis esse debet suo patri; at non alia de caula Filius seu Verbum divinum Patri suo perfecte simile est potius, quam Spiritus Sanctus, quam quod ab ipso-cunditatem accipiat, in aliis quippe omnibus persecte conveniunt Filius αSpiritus Sanctus: Tum quia natura non solum essentiari significat, sed etiam modum ipsum operandi proprium viventium, idest, vim se undam ad alaum
76쪽
producendum, quam quidem Filius habet , non vero Spiritus Sanctus rTum denique quia videtur esse de essentia filii sive creati sive increati , ut producat sibi simile ; igitur in eo differt generatio Filii a processione Spiritus Sanisti, quod Filius foecundam accipiat a Patre naturam , pe quam Spiritum Sanctum producit, non ita Spiritus Sanctus, qui nullum
Uerum ista Richardi & aliorum expositio lassiciens non videtur, aggravissimas patitur difficultates. I. Quia inde sequeretur , Spiritum San istum perfecte smilem non esse in na-' tura&essentia & Patri & Filio, quod abhorrent aures Christiatate. Ratio videtur manifesta ς quia in mente Richardi, natura non sistam essentiam spnificat, sed essentiam cum modo operandi proprio viventium , hac est , naturam foecundam : atqui Spiritus Sanctus non habet a Patre & I ilio naturam illam tacundam, cum nullum producat terminum: ergo persecte similem non habet cum Patre & Filio naturam seu essentiam . II. Imo & sequeretur ex illa opinione, nequidem Filium iesum persecte referre omnes Patris divini charactei es, seu perfecte , ac in omnibus ipsi similem non esse. Quid ita 3 quia nimirum non eamdem plane cuIn ipso .cunditatem habet. Pater siquidem iscundus est ad Filium producendum, non ita Filius ejus, qui alium Filium non producit , sed unum Spiritum Sanctum et in opinione quippe Richardi , similitudo in natura
exigit , ut non solum essentia communicetur, sed etiam idem modus -- cunditatis r certum porro est modum iscunditatis Patris seu vim generandi Filio non communicari. Quod si de ratione Filii est, ut accipiat a Patre naturam tacundam, quaero quare non accipit iscunditatem ad senerandum, sed tantum ad producendum Spiritum Sanctum 'III. Sequitur, flium in creatis. persectiori modo participare naturam patris, quam Filius divinus e pater enim in creatis filio suo naturam commmunicat aptam ad generationem alterius filii, non item in divinis. Ad fundamenta vero sapientiae Richardi facile respondemus . . Ad primum , Spiritum Sanctum tam pei recte similem esse in natura Patri ac similis est Filius, cum una ct quidem numero sit in tribus personis natura . Quod vero Spiritus Sanctus aliam personam non procucat, non inde est, ut supponit opinio, quam refellimus, quod minus similis si Patri quam Filius , sed quod naturam accipiat jam exhaustam, tum sui processione, tum Feneratione Verbi, sicut jam antea exposuimus. Ad secundum dico, nomen naturae in adducta definitione generationis, .non sgnificare aliud, quam essentiam seu primum rei constitutivum ;alioquin verbum dissimile soret in natura a principio, a quo est.
Ad tertium, negamus, esse de essentia filii, quatenus praecise filius est, ut sbi, simile producat alioqui Filius divinus alium filium posset producere, istud quidem potest creatus filius; quia partem dumtaxat naturae patris accipit, non totam, nec exhaustam; at non ita est in Deo, cujus natura simplicissima dc infinita tota & integra communicatur , atque tota exhauritur
ejus ad intra iscunditas, per productionem Filii & Spiritus Samsti.
Expendisur opinio Sancti Bonaventurae. .
S. Bonaventura in Lib. I. Sentent. dist. II. quaest. a. triplicem distin-:guit modum producendi. Primus est iecundum voluntatem , quomodo Adam a Deo productus suit. Secundus est praeter naturam . quomodo producta est Eva ex costa Adae . Tertius
77쪽
Tertius est secundum naturam , quo pacto Abel genitus est ab Ada. mo . Hoc praesupposito respondet, idcirco secundam SS. Trinitatis personam esse filium genitum, quia est secundum naturam, nempe per intel le m ; Spiritum vero Sanctum non esse filium , quia est per volunta
Verum nec ista expositio satisfacit , quidquid tandem intelligat S. ille Doctor per illum modum naturae. Nam vel idem est, ac procedere, nulla alia substantiali operatione praesupposita in ipso operante ; vel est idem, ac producere necessario, non autem libere; vel denique idem est, ac procedere ex scecunditate divinae naturae , ut ipse S. Bonav. superius eκponit : atqui nullus eκ his modis suffcienter exponit discrimen genera tionis Filii a processione Spiritus Sancti Non primus e quia omnino extraneus est, ac impertinens ad rationem generationis proprie dictae, cum in ejus definitione ante adducta , nulla mentio fiat hujus conditionis; atque in humanis tam verus sit filius, qui secundus vel tertius generatur, acqui primus. Non secundus, quia Spiritus Sanctus necessario, non libere intra Deum procedit; non potest quippe Deus seipsum & Filium amore mutuo, ac reciproco amando, abstinere a producendo Spiritu Sancto , qui est amor personalis & substantialis Patris & Filii . Non denique tertius : quia Spiritus Samstus .aeque procedit ex foecunditate divinae naturae, ac Filius et igitur adducta S. naventurae expli
Expenditur noti opinio. Scotus L. I. Sentent. dist. I 3. quaest. unica, censet , processionem Fidii se ipsa generationem esse, ac distingui a processione Spiritus Sancti. Verum ista responsio difficultatem laxit , non solvit. Scimus equidem duas illas processiones distingui, sed rationem seu causam quaerimus hujusce distinctionis seu discriminis; quare scilicet una sit generatio , non
altera r discrimen autem illud Scotus non assignat.
Expenditar opinio Vaseruerit. Vasqueet disp. III. I. partis cap. 7. & alii nonnulli existimant, Verbum divinum idcirco Filium esse, quia persecta est, ac essentialis imago Patris est autem , inquiunt, de ratione filii , ut sit patris imago ; filius quippe debet esse patri persecte similis , ejusque reserre , ac exprimere characteres e porro Verbum quod per intellectum procedit , perfecte repraesentat Patrem : adeoque ejus imago est, ac consequenter filius. Sententiam hanc confirmat Vasqueκ nonnullis SS. Patrum testimoniis . Verum a SuareE rejicitur Lib. II. de Trinitate cap. 6. num. IO. I.
quia non satis intelligitur quid addat imaginis ratio supra simit studinem persectam in natura. Quippe qui alieri perfecte, ae in omnibus similis est, ejus imago jure, ac tueri ro nuncupari poteth : porro Spiritus Sanctus persecte similis est in natura Patri & Filio , imo unus cum ipsis an natura; quidni ergo dici pariter debeat imago Patris Quare autem Filius proprie dicatur Patris imago, Mysterium est humanae rationi plane jmpervium. 2. quia sequeretur eκ adducta ratione , Verbum divinum improprie tantum & intentionaliter esse Filium; quia ea ipsa ratione Filius est, qua imago est Patrem reserens , ac repraesentatis e atqui Verbum praecise , ac quatenus verbum procedens ab intellectu , est tantum reprae-wntatio intentionalis, non vero substantialis : ergo Verbum esset tantum imago
78쪽
Imago Intemionalis, ac consequenter improprie Filius : eo seri modo; quo verbum mentis in nobis dici ροtest hilus mentis ; quae certe loquendi ratio valde impropria est nec ulu recepta. Quod si dixeris, verbum quidem mentis ex propria sua ratione, prout abstrahit a divino & humano, esse quidem replaetentationein intentionalem dumtaxat f eu imaginem; at ratione subN cti , & prout est in Deo , esse repraesentationem substantialem, satemur libenter : at Spiritus Sanctus prout in Deo olt, ac ex Deo procedit , nonne Deo perfecte smillis est in natura, imo unus cum ipso Deus t Ergo identice, seu subjective , est repraesentatio seu imago Patris substantialis , ac consequenter Filius ristud autem postremum respuit Catholica fides . Unde vero id habemus 3 rx sola revelatione , non autem ex lumine naturali & humana.
Testimonia vero SS. Patrum, quae in confirmationem suae opinionis profert VasqueZ, hoc unum ad summum probant, nempe Verbum divinum esse Filium, quia est imago Patris : sed quare sit imago Patris p tius, quam Spiritus Samai , in quo tota praesens vertatur quaestio ,ron statuunt, nec satis explicant. e Expenditur opinio Suareria. Suarea Lib. II. de Trinitate cap. 6. nulla. I. . Inambertus noster alquaestionem 37. disput. q. artic. II. d ent , processionem Verbi idcirco . generationem esse, ac Verbum esse Filium, non vero Spiritum Samstum,
quia Verbum procedit per intellectionem actualem , quae gradus est veluti specificus, ac ultima differentia divinae naturae ; Spiritus vero Sanctus procedit per voluntatem sub ratione amoris actualis, qui amor is ponit naturam divinam veluti jam constitutam. Fundamentum hujus opinionis istud est, quia ille vere, ac proprie ratione suae processionis Filius est, ac Deus , qui primario aceipit a Patr8 naturam divinam et atqui Verbum ratione processionis per intellectionein actualem primario recipit naturam divinam, quia primario recipit intellectionem, quae est ipsamet essentia divina. Verum haec quoque ratio sufficiens non videtur. 1. Quia supponit sil sum, nempe intellectionem actualem esse ipsum mei gradum specificum, ac ultimam veluti differentiam divinae naturae ; de qua quaestione disputatum a nobis fuit in Tractatu de divinis Attributis . a. Quia Spiritus Sanctus primario procedit ut Deus ; erso primario , ac per se recipit naturam divinam, non tantum secundario , ac per accidens : ergo falsun
est, quod supponitur in opinione Suaregii , Spiritum Sanctum primari accipere Volitionem . Connrmatur; quia scut implicat reperiri in aliquo volitionem , in quo prius non sit intellectio , sic implicat primario communicari alicui volitionem, cui prius communicata non si intellectio gerro salsum est Spiritui Sancto communicari primario divinitatem ut volitio est; alioquin volitio tenderet in incognitum. Deinde vero naturR divina non minus essentialiter exigit personam Spiritus Sancti, quam ρersonam Filii; ergo tam primario illa natura Spiritui Sancto communicatur, quam ipsi Filio.
Expenditur opinio Sancti Thomae . S. Th. I. P.q. 27.art. I.& 2. dc q.3q. art. 2.& alii vulgo Scholae Magistri, docent , processionem Filii esse generationem , quia fit per intellectum , cujus prinprium est assimilare sibi terminum , processionem AEro Spiritus Sancti fieri per
79쪽
voluntatem quae ex natura sua non tendit ad similitudinem , sed ad uni
nem dumtaxat. Rationem hanc exponit Angelicus Doctor his verbis evj.eso Verbi in divinis babet rationem texerationis, procedit enim peν modum inteuigibilis actionis, quae est onratio vitae . a principio comsuncto, D, secundum ratiouem fimilitudinis: quia conceptio intellectus est tritiso rei intellectae , Or in eadem natura caeseas. Doctissimus Petavius Theologicorum dogmatum lib. I. α Iq. nonnulla in confimnationem Opinionis D. Thomae Patrum adducit testimonia .
in quibus assismant, Verbum idcirco Filium esse , quia expressio se
Verum ista expositio aliis firmior & clarior non videtur, gravissimisque
I. mia certum non est apud omnes . intellectum , eum intelligit, prod cere seu efformare intra seipeciem quamdam s eu verbum mentis, quod is viva de malis objecti repraesentatio. Ita quidem opinantur Peripatetici , sed alii Philotismi dubitant. Porro in quaestione tam gravi, qualem hic etiamus , licetne tanquam landamentum discriminis generationis Filii tavrocessione Spiritus Sancti proferre id, quod valde incertum est , ac d 4- Dium An id dignitati & masestati nostri Mysterii consentaneum est. II. Non est de ratione intellectus ut sic, prout abstrahita divino & humano, ut assimilet sibi terminum in natura, sed tantum ut alsimilet, ut vocant, intentionaliter ; non habet igitur verbum divinum , quod sit Filius Patri consubstantiat is, praecise ex eo, quod procedat per intellectum. III. Exadducta ratione alterutrum videtur sequi, vel Spiritum Sanctum vi suae processionis Brua aliter non esse Deum Patri de Filio consubstantialem, vel illum aequo jure dici debere Filium , ac verbum ipsum. Primum sic ostenditur: idcirco Spiritus Sanctus in opinione, quam reseu Iimus, non est Filius, quia λrmaliter , ac vi suae processionis non proc dii ut similis in natura Patri di Filio, quia nempe procedit per voluntatem, quae eκ se ad similitudinem non tendit . sed ad unionem innitim , seu ad pondus quoddam di inclinationem : unde terminus voluntatis in Deo
non habet ex iis a praecise voluntate, quod sit substantialis, ac subsistens. 1imilisque in natura Patri & Filio. sed hoc Lantnm habet identice, ac stibi ctive, quia in Deo dc a Deo procedit. At, quaeso , quos triumphos agunt
Sociniani, cum a nobis audiunt, Spiritum Sanctum vi suae processionis -- maliter non habere ut Deo similis sit , eamdemque cum iptis participet divinam naturam. EO nos adigit ratio, quam expendimus, discriminis generatiotus Verbis & processionis Spiritus Sancti. Secundum , ex adducta S. Thomae ratione non immerito probari posse Spiritum Sanctum esse ver m Filium perinde ac Verbum , probatura quia i Die χrmaliter, ac vi processionis Plius dici potest perinde ac Verbum, qui tam similis est in natura divina vi suae processionis formaliter . quam ipsum Verbum: atqui talis est Spiritus Sanctus. Namque qui sormaliter, ac vi suae processionis est Deus unus cum Patre & Filio, ille formaliter similis est in natura cum Patre & Filio: sed Spiritus Sanctus formaliter vi suae processionis Deus est. Tum quia sormaliter & vi processionis ost persona subsistens, ac divina: vel enim est accidens & aliqua qualitas, vel aliquid vere subsistens: prius absurdum est & impium : ergo est quid subsistens, non alia prosecto subsistentia , quam divina. Tum quia formaliter procedit per volun- statem divinam, quae ex sele tendit ad unionem persectissimam seu substan--- Tourneis de Trinitate. II. E tialem ;
80쪽
vilem; ergo & ad similirudinem: nihil quippe tam simile est alteri, quis
quod unam habet cum ipsis naturam. Neque dicas voluntatem ex sua sormali ratione hoc tantum habere ut piet ducat terminum intentionalem, seu aflectum quemdam , pondus, unionem metaphoricam. Namque esto voluntas generatim, quatenus abstrahit a diis vina ct humana, hoc tantum assedater; at saltem voluntas divina sormali. ter & ex se producit terminum subitantialem , ac personalem, Deum nempe ipsum . perionam scilicet Spiritus Sancti: alias non absimili arsumento pro. bari posset, intellectum divinum producere dumtaxat verbum intentionale, non substantiate; quia nempe intellectus ut sie, prout abstrahita divino de humano, tendit tantum adsimilitudinem intentionalem . Sicut ergo tene tur respondere, intellectum divinum producere verbum substantiale ; ita vel inviti fateantur necesse est, voluntatem divinam ex se producere unionem non modo affectivam & metaphoricam, sed veram & substantialem . Poreo qui mducit terminum unum in natura cum patre, producit similem et quid enim, ut jam diximus, tam simile alteri, quam quod unum est natura cum plo Igitur in opinione, quam hic expendimus, Spiritus Sanctus perincut dici potest similis Patri, ae consequenter Filius, ae Verbum ipsum . Longe igitur fatius videtur, tum reiellendis Haereticorum cavillationibus ἔtum dignitati&alti sudini hujusce Mysterii magis accommodatum, si sepositis iis, quae Vulgo prosexuntur , rationibus, ex una fide staritamus discrimeri quidem esse inter generationem Filii, di processionem Spiritus Satini, stacujus causam, ac rationem plane ignoramus.
De disinis relatioηibus. Totam de relationibus divinis controversiam tribus Articulis absolvemus, in quibus discutienda haec nobis sunt. L An sint, quid, & quot in Deo relationes: An verae persectiones. II. An & quomodo distinguantur tum ab essentia, tum a se invicem . III. Quod sit earum in Iruo Oiscitam , quae partes.
ἐν quid sint in Deo relationes; quot numero: An verae perfectiones . . sint in Deo verae relationes. R Elatio generatim est ordo unius ad alterum. Sunt in Deo relationes quaedam tribus personis communes: V. V. relatio identitatis, aequa- itatis, similitudinis ; de his non est hic quaestio. Aliae vero sunt propriae, ac personales, quae vulgo vocantur relationes originis, quia nempe fundam
tur in origine seu processione unius personae ab alia, v. gr. Filii a Patre , Spiritus Sancti a Patre & Filior tales sunt paternitas in Patre respectu Filii, spiratio activa in Patre re Filio respectu Spiritus Sancti: filiatio in Filio respeau Patris ; de spiratio passiva in Spiritu Sancto respectu Patris & Filii, a quibus Τanquam ab unico principio procedit; de his hic loquimur. Scite observat Sanctus August. L. .de Trinitate c. r. in Deo alia esse nomina absoluta, quae ad se dicuntur, ut essentia, sapientia, bonitas &c. alia