Praelectiones theologicae ... quas in scholis Sorbonicis habuit Honoratus Tournely ... Tomus primus undecimus De mysterio sanctissimae Trinitatis ..

발행: 1755년

분량: 313페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

' Dice; 3 Si Christus simpliciter & absolute dici potest e Coelo descendisse : ergo caro ipsius de Coelo pariter deicendisse dicenda erit , adeoque prius illa extitit, quam in utero B. Virginis formata fuerit. Res p. nem conscii. ac dico, Socinianos hic Sophistas agere. Tale quippe est illorum argumentum: Christus est panis, qui de Coelo descendit: panis Ie est eam Christi: ergo caro Christi e Gelo deicendit. Argumetui in porro illud in eo peccat, quod panis in maiori propositione supponat pro suppossito Christi, & in minori pro parte illius suppositi, nempe carne; & ita fit transitus a non distributo ad distributum . de consequenter quatuor deprehenduntur in hoc syllogilmo termini . Cum vero Scriptura dicit Christum panem esse, qui de Coelo descendit, totum suppossitum Claristi exprimit; quando vero loquitur de parte illius suppositi , nempe de carne , nuiquam ait eum e Coelo deicendisse, quod sedulo hic obiervari debet. Peccat igitur Smini arsumentatio, in eo quod carni tribuat , quae pars est suppositi Christi, id quod Scriptura toti tribuit supposito.

SECUNDUM ΤESTIMONIUM.

Ex his verbis Apostoli ad Philipp. a. v. 6. Qui eum in forma Dei est , c Christus non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo ; sed semetipsum exinanivit formam fervi aeeipiens , in 'militudinem hominum factus , habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factu3 οοediens inque ad mortem , mortem autem crucis.

Ex quibus verbis egregium pro Christi praeexistentia , priusquam ex Beata

Virgine nasceretur, ipsiusque divinitate argumentum deducitur l. Quidem sic: ille vere Deus est, qui est in forma, hoc est in natura

Dei quinque non arbitratur rapinam esse, idest, rem a l. alienam & externam , quod sit Deo aequalis: atqui, ipso pronuntiante Apostolo, talis est Christus . ergo Christus vertis Deus est natura atque substantia. Hanc ex hocce restimonio probationem hie non attingimus, de qua se l. 3. De una prae-

existentia Christi hic loquimur. II. Qui cum esset in mima Dei , seineptisum exinanivit formam se vi accipiens, is prius fuit in forma Dei , quam in forma servi : atqui cum Christus esset in forma Dei, semetipsum exinanivit sormam servi accipiens: ergo prius fuit in sorma Dei, quam in forma servi. Subsumor atqui Christus suit in forma servi simul, ae homo suit: ergo fuit in forma Dei , priusquam homo esset. Subsumptum illud apertum est; serma enim servi vel consistit in similitudine carnis peccati vel in subjectione legi divitiae, vel in tenui & abjecta

humanitatis conditione ; at haec tria Christo statim, ac homo suit, convenerunt. t Carnem habuit ex semine David conceptam per omnia nostrae similem absque peccato: Deus, inquit Apostolus Rom.8. v. 3. Fitiumsuum misit in similitudinem earnis peccati. a. Legi divinae subsectus suit, Galat. . . V. q. Misit Deus Filium suum factum ex mutiere, factum sub lege. Et idem Α-Postolus Hebraeorum io. v. s. Christo adaptans istud Plaim. 39. v. T. Sacri cium O blationem noluisti, aures autem perffecisti mihi. vel, perforosi mihi; quint quidem iervitutis signum erat , ait: digrediens in mundum dicit, Hostiam, oblationem noluisti, o mus autem aptasti .nibi quibus significat servi formam, qua in Christus induit, in ipso corpore, seu humanitate positam esse. Denseque, ab ilia nativitate tenuis suit, vilis, doloribus, aerum nia , pauperta ti, per

152쪽

confundit. Itaque eκ illis omnibus haec elicitur Iaudati contextus Socinian ex licatior Christus cum esset in forma Dei, idest, cum ea patraret prodigia, quibus Deus apparebat, ac plane aequalis, hane suam floriam, auctoritatem, ac cum Deo aequalitatem pertinaciter non retinuit, sed illam deposuit accipiendo servi sormam, idest, quando illa prodigia non amplius operatus est, sed se Iudaeorum invidiae, furori , persecutioni permisit , ac capi se , ligari, cruci assigi passus suit: ex qua contorta expositione nulla sequitur ut constat, Christi praeexistentia, priusquam ex B. Virgine na

sceretur

Refel itur Sociniana responsio. 'Prima : quia nomine formae Dei & sormae servi, vera Dei & hominis natura & essentia intelligitur, non externa solum actio. I. Quia ab omni usu non tantum sacrae linguae, sed & aliarum plane alienum est, ut per formam ex plexterna operatio intelligatur. Proserant, si Possunt, adversari, , aliquod --j emplum . Esto υορφis seu forma , apud auciores sacros, & prosanos effigiem sponsio. externam, gloriam dic. nonnunquam sigilificet, nusquam tamen ipsam metructionem externam; semper enim aliquid eonstans & permanens, non fluens ac transiens designat. Sic apud Philosophum vOκ usurpatur aliqua do pro sorma quidem accidentali, sed tamen inhaerente & intrinseca ; sorma ergo illa Dei, in qua Christus esse dicitur, aliquid est internum, constans, ac permanens, qualis erat divina essentia, non vero eXterna operatio . Quod si per formam Dei, gloriam velis intelligere, postulabo quid nomine gloriae intelligas 3 An essentialem ab ipsa Dei natura indistinctam An accidentalem ex miris operibus resultantem Si primam ; ultro fatebimur Christum esse in illa gloria Dei, & plane cum Deo aequalem , cum expresse Deus asserat: Gloriam meam alteri non dabo. Si postremam; nega- ναἰ. 4r, mus per sormam Dei, & splendorem illum & gloriam accidentalem intelligi, nisi concedatur gloriam illam accidentalem supponere ipsam mei divinam essentiam, cusus externa illa gloria quasi quaedam est proprietas, emanaetio, ac manifestatio e M ou enim, ut notant graece periti, in synopsi criti c. ad hune vocum, significat formam internam, non nudam , sed externis suis proprietatibus circumvestitam. Quod vero forma Dei aliquid i ternum & permanens significet in textu Apostoli, suadet verbum υνωρκων existens , vel cum esset , quod adhibet Apostolus , di significat aliquid constans, praesertim si opponatur verbo Meipiens , quo utitur idem Apostolus, cum ait, Christum accepisse formam servir forma quippe illa servi eum semper Verbo divino non convenerit , sed eam in tempore assumpserit, quasi aliquid accidentale & adventitium , per Verbum accipiens, designatur ; sorma vero Dei , cum verbo divino naturalis sit di propria, exprimitur Verbo, existens, RII. Statis aperte explicat Apostolus , in quo sita st Dei , & servi somma , cum ait, non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo: ergo is ma Dei, de qua immediate locutus fuerat , in illa cum Deo aequalitate . consistit: & de 'sorma servi etiam statim explicat , in fimuitvdinem bom arum factus , is ibabitu inventas ut homo , in quo sorma servi consistit , Unde 'merito S. Chrisostomus Homilia 6. in Epistolam ad Philipp. ad hunc locum : Si in forma ' Dei quomodo ais tu , o feeisse , a Ma-σia initium habuisse , atque antea Hon fuisse Quomodo vero tu rursus dicis enereiam fuisse Quibus verbis utrumque Socinianorum 'commen

tum evertit.

153쪽

III. Per formam Dei Ac servi non potest intelligi Dei imperium, & ser ut obedientis actio: siquidem aliquid est in Deo imperio & actione prius .

sicut & in servo aliqvi id prius ipsa actuali obedientia . Ab aeterno quippe Deus fuit in Brma Dei; neque tamen quidquam imperavit, nihil ad extra molitus est. Pariter sei vus, etiamsi nihil agat I servus nihilominus est; quia est in ipso servi mrma, quae actionem antecedit, nimirum a ecta &humilis illius hominis conditio.

IV. Si propter miracula potest quis dici esse in serma Dei, poterit Moy ses, qui prodigia stupenda edidit, poterunt Apostoli , qui miracula Christi

mirmilis majora perpetrarunt , sicut ipse Christus promiserat, dici quod fuerint in &rma Dei; attamen nemo ausus est id affirmare. Neque est quod dicant, in eo disparitatem esse, quod Apostoli virtute a Christo accepta , illa ederent; Christus enim vel propria virtute illa edebat , vel virtute a Patre accepta: si eropria virtute, Deus erat; si a Patre accepta, non magis potest dici in forma Dei, quam ipsi inet Apostoli. V. Si forma Dei consistit in miraculis, & forma servi in passonibus decessatione a miraculis, nusquam explicare nobis poterunt ad vertarii, quanis donam incoepit Christus esse in forma Dei, de quando in forma servi. An triginta annorum spatio ante praedicationem fuit Christus in forma Dei 3 non: quia tunc nulla illius leguntur miracula, sed subditus erat parentibus, vitam obscuram agens, aliorum hominum aerumnis, ac miseriis obnoxius. An trihus annis praedicationis suae rei pla multa prodigia tune edidit; sed simul daemonis tentationibus, Iudaeorum calumniae, Persecutioni, contemptui obnoxius suit: atque ita simul fuit in sorma Dei dc forma servi, quod adversarii non fatentur . An tempore passiollis , tunc cum ligari se , ac morte

assici passus est, formam servi induisse dicendus est eum Socinianis 3 sed id perabsurdum: multa enura splendidiora miracula moriens, ac mortuus edi- 'dit quam vivus. Una voce satellites prostravit; Malcho auriculam restituit; Iatronem in eruce salvu in secit ; Templi velum scidit; obscuravit Solem, terram concutiit, Sepulchra releravit &c. Ubi tunc, quaeso, sorma servi Imo longe magis tunc splenduit forma Dei, in mente , ac sententia So- 'ciniacorum. In ipsa igitur praecise natura humana stat serma servi, quam statim a conceptione Christus induit , cujus quidem gradus varios affert Apostolus, cum ait Christum semetipsum exinanivisse accipiendo sormam servi, idest, humanitatem: seipsum humilia me obediendo , & quidem usque

ad subeundam mortem, mortem autem crucis.

Denique, cum laudatus ille Apostoli locus paulo remotior videatur a coia sueto loquendi usu, aequitas postulat & ratio, ut illius sensus ex aliis Iocis eruatur. Hebr. I. v. 3. Apostolus Filium appellat splendorem gloriae ris figuram, seu ut seri te κtus graecus: Characterem substantiae Dei. ROm. I. V. 3. factus dicitur ex semine David secundum carnem . I. ad Timoth. 3. V. I 6. Magnum est pietatis Sacramentum , quod manifestatum est in eam ne Orc. Si autem testimo latum , quod hὶc Obsicitur ex cap. a. Epistolae ad Philipp. v. 6. cuin mox citatis conseratur , sensus iste manifeste colligitur , Christum , cum in forma , hoc est , Dei natura dc essentia latet , seipsum exiisanivisse accipiendo formam fervi , id est , huma

nam nainram .

Ad auctoritatem Erasmi dc Grotii , respondemus nos his nominibus , eum de capite fidei agitur, parum commoveri. In multis certe liberior fuit Trallaus, nec cen'. -in sacrae Facultatis et Fugere potuit . Grotii vero fides

154쪽

ae religio a multis in suspicionem vocata suit . quis a Sociniana non multum dissentiens. Licet enim ex prostab Christi latisfactionem adversus Socinum vindicet , in multis tamen aliis capitibus infeliciter lavete illi videtur, cum multa Scripturae loca, quae de Christo Catholici omnes intelligunt, ad alium sensum litteralem deflectit. Secunda responso Sociniana circa interpretationem istorum verborum , Hon rapinam arbitra us est ere. tam ablui da est , & ab omni loquendi ulu , tam iacro quam profano, remota , ut serio refelli vix debeat. I. Si stet expositio, quam Socinus fingit istorum verborum: Cum Dei esset, falso prorsus asseritur Christum mordicus non retinuisse suam cum Deo aequalitatem ; namque vel in ipsa morte sua, ut jam diximus, mi pendam iracula patravit, in quibus Socinus formam Dei repositam existimat. od addit Schlictingius , Christum idcirco non arbitratum rapinam estis, si se Deo aequalem saceret, quod aequalitatem hanc Dei munere ac gratia se accepisse cognovit, nec eam ventitavit superbius, falsissimum est, quippe non libero neque gratuito Dei dono Verbum habet, quod sit rutri

aequale, sed aeterna ac necessaria generatione. Sicut Pateν, ait Christus, Ioann. s. V. 26. habet vitam in semetipso, M-dedit Filio babere vitam in semetipso. Non minus falsum, ideo Christum non existimasse rapinam esse se aequalem Deo, quod aequalitatem illam superbius non ventitavit: namque etiam cum a satellitibus captus fuit ae vinctus, hane suam auctoritatem verbis, & factis palam manifestavit, quando milites verbo pr stravit, dixitque Matth. 26. v. 13. An putas quia nou possum rogare Patrem meum , is exbibebit mibi modo plus, quam duodeeim legiones Anaeiarum 3 Sic porro Christus Patrem rogat, ut declaret ea, quae petit, sua

esse perinde, ac Patris. Dan. v. I s. Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt. Unde Ioan. Io. v. II. dc I 8. ait : Eo pono animam meam, ni iterum fumam eam . N. mo toltit eam a me , sed ego pono eam a mei o. IL Sociniana interpretatio Christi laudem ac virtutem multum deprimit, de obscurat. Si enim Christus verus Deus non est, ad laudem ipsi profecto verti non debet, si mordicus non retinuerit suam cum Deo aequalitatem, sicut solent fures ac raptores rem furto subreptam retinere . Praeclara vero commendationem, raptorem , di furem non esse lIII. Non minus falsa , & commentitia est veterum Arianorum, ae non nullorum e recentioribus interpretatio , nempe Christum, non duxisse faciendam esse rapinam aequalitatis cum Deo r tum quia in textu sacro

non legi mi s faetendam, sed simpliciter, rapi m : tum quia, ut observae S. Chrysostomus in hunc locum , ubi summa Christi modestia, ct humilitas commendatur , & vn exemplum nobis proponitur . An vero bene quis commendatur, quo sur non sit neque raptor

Tertia denique res sio manifesta est textus sacri corruptio. Solis oculis opus est: ut haec islsitas deprehendatur ; verba enim ista : In μιritudinem hominum factus, is habitu inventus ut homor reseruntur ad id, quod immediate praecedit, formam fervi accipiens, exinanivit semetipsum. Ipsa phrasis constructio rem manifesso demonstrat; participium nempe nos, factus,

ct accipiens construitur eum verbo ἐκενωσι , exinanivit.

Dices I. cum Socino: Si per krinam Dei, di servi intelligi de at natura divina , & humana haec maxime absurda, & incommoda consectaria sunt- r. Christum divinitatem deposuisse, cum accepit formam servi ; Apostolus enim citain loco insinuat, Christum a Brina mi ad larmam servi.

responso.

tur ter

tia resi

ponsio .

155쪽

transiisse . e. eum & ipsam quoque vicissim deposuisse naturam humanam isti formam servi, quia in hoc ipso loco dicitur: Propter quod, is, Deus exastavit OQ. 3. humiliari ae exinaniri posse, quod absurdum est. Res p. r. Falsum est unquam a Christo depositam esse divinitatem: exinanivit quidem semetipsum , non deponendo divinitatem, sed assumendo humanitatem, sub cujus indumento veluti obscurata, & exinanita est divinitas; quamquam non raro fulgor divinitatis per mira, dc stupenda opera erumperet. 2. Nec etiam humanitatem deposuit, sed illius dumtatiat statum abjectionis, & infirmitatis, quando a mortuis redivivus gloriosus, &immortalis Coelum paternam suam sedem repetiit . 3. Reipsa exinanitio, di humiliatio in divinam naturam non cadit, sed in Christum, qui sup positum est divinum e stans divina, & humana natura: quamquam , dc aliquo sensu diei possit, divinitatem humiliari, & exaltari, non quidem quantum ad gloriam essentialem in ipsemet divinae essentiae, & attributorum excellentia consistentem , sed quantum ad gloriam accidentalem , nae posita est in revelatione, cognitione, ae celebratione eκterna virtutum ivinarum ; divinitas quippe velo humanitatis obducti sic obscurata alia quando fuit, ut Christus velut blasphemiae reus habitus fuerit a Iudaeis, quod se Deo aequalem faceret . Dices a. cum Erasmo : Per sermam servi natura humana intelligi non rest, quia Christus humanitatem assumendo, non est iactus servus sub stantialiter . Resp. Christum ratione humanitatis servum dici posse . sic appellatur

ab Isara cap. 42. v. I. Ecce semur meus , fuscipiam eum ; quem locum S. Matth. c. I a. v. I 8. de Christo intelligit: Ecce puer meus, quem elegi . Pueri vero nomine servus designatur, ut omnibus notum est.

TERTIUM TESTIMONIUM.

Ex capite primo S.Ioannis. De Christo dicturiis S. Ioannes, exordium sumit a v. I. usque ad I . ab aeterna Verbi divini origine, excellentia , potestate, munificentia, effusi in homines charitate. Tum v. Iq. temporalem verbi in assumpta carne nativitatem enarrare incipit. En verba : In principio erat Ver am , Verbum erat apud Deum; en coelestis, & aeterna Verbi origo . Et Deus. erat Verbum; en divina ejus essentia . Omnia per tuum facta sunt , ων

Me ipse factum est nibit, quod factum est, in ipse vita erat; en suprema

illius in rebus creandis auctoritas, & potentia. Erat δε- vera , quor altaminat omnem hominem venientem in hune mundum is c. en munificentia ,

di effusa in homines Verbi divini beneficentia. Et Verbum caro factam est ;en assumpta natura humana ab ipso Verbo divinoia Nihil validius ae disertius ad comprimendam Socinianorum audaciam cee testimonio prolani potest, ct quidem non uno argumento, tum ut divinitas, tum ut praeexistentia Christi ante suam ex B. Virgine nativitatem demonstretur . Quae divinitatem ejus spectant , alteri loco reservamus, quamquam sila connexa sint inter se, ut divelli non possint Duplici autem argumento praeeristentia Christi inde demonstratur.' Primum I. Illa exirit antequam eκ B. Virgine nalceretur, qui erat in principi gv sto' errationis rerum omnium , & apud Deum ipsum erat r atqui verbum , u quod eam factam est, antequam caro fieret , erat in principio creationis rerum omnium, di apud Deum erat, non quidem ratione numanitaris , quam in tempore assum te ergo tione di vinae essentiae.

156쪽

DE TRINI ΤΑΤΕ.

II. Si Verbum est caro factum , necesse est Verbum fuisse, antequam caro fieret, hoc est, humanitatem assumeret; atqui verbum caro factum est; ergo Verbum erat antequam fieret caro. Porro Christus est hoc ipsum substantiale Dei Verbum ; ergo Christus erat antequam caro fieret : sui autem caro ab ipsa conceptione , de nativitate ; erat igitur antequam 'carnm illam ex B. Virgine assunaeret. Responsio Socinianorum . Immane quantum Sociniani testimonium illud contorta explicatione

adulterent.

Respondent itaque r. verbis istis r In principio erat Verbum : mundi imitum seu creationem non designari, sed Evangelii dumtaxat ; ut senius Primast : In exordio seu initio Evangelii , de Praedicationis Ioannis, Christus responsio. arata Figmentum istud sc probant. . Illud in principis exponi debet secundum subjectam materiam : subiecta autem materia est Evangelium e ergo &c.. II. prancipium aeternitas non potest intelligi s illud enim omnino inluetum est in Seripturis. III. Si per principium mundi initium S. Ioannes intellexisset, quare id elare ac nitide non aperuit IU. Si Verbi aeternam originem designare voluisset Evangelista , non dixisset , In mine pio , sed , ante principium , nempe hujus mundi . Ita .Schlichinsius pag. - o. & seq. contra Metinerum

Refellitur naec prima reisnsio , quia insulsus nihil proferri potest e Restiti'

quod quidem praesentiens Socinus , ut lectoris animum praemuniret, si aim in fronte tui ad caput r. S. Ioan. Commentarii praemonet, 1e nova,st inarita, imo es, fortasse multis suspecta dacturum ; qua declaratione an seipium damnatmnis sententiam statim pronuntiat, in emque a se Iectoris fidem avertit. Namque inauditum est , ut vox principii quoties abiblute ac sim priciter in Scripturis usurpatur , aliud signi et , quam temporis initium seu exordium . Sic Moyses Gen. I. v. I. ait: In principio ereavit Deus Caelum, terram; hoc est, initio temporis, cum mundum hunc aspeciabilem creavit Deus : ad quam loquendi λrmam respexit S. Ioannes dicens : In principio erat Verbum is e. Ac mirum certe istud videri debet, quod Socinus, qui duo haec testimonia inter se confert, ac D nem per Moysen explicandum .esse contendit , nolit tamen nomine principii apud S. Ioannem mundi seu temporis initium intelligi, sicut apud Moysen . Sed quis cohaerentem apud Haereticos sententiam exigat Iraeterea Ioann. g. in f de diabolo dicitur: His bomieida erat ab initis. Et I. Ioann. 3. v. 8. Ab initio diabolas peceat. Hebr. I. v. Io. Tu in prin-Gριε terram fundMi. I nique Matth. IV. v. q. Qui feeit hominem ab is tro, mescinum, is, faeminam fecit eos . Ridiculus profecto ille Bret, quinis in I is nomine inisti, vel minet i intellinem initium seu principium xv ngelii, non temporis, & mundi. Ridiculum igitur se ac ridendum e hibet Sminus, qui tam absurdam, dc, ut ipse ais , tam ad ipsum usquo anauditam Vererum S.Ioantiis interpretationem confinxit. Verum , ait Tertullianus Lib. adverius Hermogenem c. I s. mereticis fera P rao A ρε es simplicia quaeque Iorquere. 7 am, O, ipsum peineipium, in quo Deus ' 'Iecις Capram, in νerram, Miquid malunt fuisse quo substantivum, vir ς---

157쪽

DE TRINITATE

. Ientum, qiud in materiam interpretari possit. 2 os autem unicuique Hea--o proprietatem suam vindicamur , principium initium esse, is commisi' eita poni rebus incipientibus feri Cum ita utimur voeabuis principii quasi originis , non quo φrdinis nomine , acicimus , O mentionem ipsius rei o jι;a eiMiser, quam vo--3 principium aiseriuJ rei. At, pergit eodem Lib. c.27. ,. , . t. s GV ti , 'subliotote Haereticorum , fimplicitatem communium me ' borum torquentes tu quaestionem . Quam bene in Socinianos ista recidunt lAd primam Socini probationem, dico duplicem esse su bjectam materiam, ni sellia ranam quasi universam ac totius Libri propriam , alteram singularem, retur pii - primi hujusce capitis. Prima est narratio de Christo, suae per totum S. Soei- Ioannis Evangelium diffunditur ψ seeunda , quae propria est hujus primini prob.- capitis usque ad versum I q. spectat Verbi divini aetemam originem, digni. tio. tatem, potentiam, munus &e. Igitur significatio nominis priMipii , petenda est ex materia proxime subjecta , di propria primi capitis , non vero ex materia, quae communis est toti Libro Evangelii S. Ioannis. Adde quod si per principium S.Ioannes intelli reret Evangelii exordium, obscura admodum, imo& inepta foret ac ridicula ejus oratio. Quis enim

sensus foret, nisi iste , In principio Evangelii Iesu Christi, vel , in principio praedicationis Ioannis , qua Christum annuntiabat, Christus erat ZAt primum omnino ridiculum est: perinde quippe esst, ae si quis scribens

Historiam Caesaris diceret. In principio erat Caesar. Praeclarum vero exordium t quasi scribi posset Historia Caelaris, si Caesar non extitisset. Secundum plane otiolum est : quae enim, rogo, necessias admonendi existere Cnristum. cujus legem annuntiabat , & quem. Ioannes ipχ praesentem digito monstrabat: Ecce agnus Dei Θe. Imo cum Christus longe ante praedicationem S. Ioannis eκtiterit , anno quippe.aetatis circiter trigesimo coepit Ioannes praedicare , Christus vero jam vigesimum nonum annum aliquot mensibus praetergressus erat accurata non foret S. Ioannis loquendi

ratio, qua dicit Christum in principio Evangelii extitisse, quandoquidem

jam ab annis viginti novem existebat. ... Ad secundam: imponit nobis Sminus , eum innuit existimare nos pri tui securi. aeternitatem fgnificari; neque enim Verbi aeternam genera- ἡ, ut, directe probamus. sed tantum ejus maeexistentiam , antequambitio. fieret. Quamquam non immerito dici posset, nomine principii apud S. Ioannem, aeternitatem dici posse, quemadmodum Deus ipse aeternit tem suam depingit, eum ait apud Isaiam c. 3. v. 23. Ab initis ego ipse et seu, ut habet textus Hebraeus : Ex quo dies est , ego sum . Namque u

Verbum erat cum mundus erratus est , erat antequam tempus esset , templis enim cum mundo incepit ; ante mundum autem , & tempus ,

quid aliud cogitari potest . quam aeternitas Resellitur Ad tertiam : Negamus necesse fuisse ut S. Ioann. adderet , in prineipio tertia mundi. Superfluum omnino id suisset, eum id satis intelligatur ipso prinprobatio. cipii nomine. c. in . & hoc ipsum in Socinianos ipsos retorqueri potest . Namque si nomine principii S. Ioannes intelligeret Evangelii exordium seu initium , ut vult Socinus , quare id non addidit Evangelista, unde

elarior evasisset mus narratio

Ad quartam , eadem omnino est solutio, ut attendenti patebit; ex illo enim termino principii , & ex serie contextus, recte intelligi potestseeunὁ, Verbi divini aeternitas . iresponsio. Respondent a. nomine Verbi non subsistentem ac coaeternam in Deo per

sona lan

158쪽

χnam lanistare, sed personae munus &ossicium; Christum stilicet hominem purum , qui figurate Verbum dicitur, vel per metaphoram in eo positam , quod licui voluntas hominis per ejus ieri nem declaratur, ita per Christum Dei voluntas nobis declarata fuit: quo etiam sensu Christus via de janua per metaphoram appellatur; vel per me nymiam, assu in-pto scilicet nomine rei, quam revelat, quomodo etiam veritas, vita , α resurrectio dicitur. Commentum istud probat Socinus,

1. Quia omnis Christi appellatio ab esus officio desumitur, v. g. Salvatoris, Mediatoris &c. ergo & verbi. II. mia hujusmodi s urata locutio in Scripturis peregrina non est. Exodi q. v. 36. Aaron dicitur Os Moysis. Et Ioan. I. v. 23. S. Ioannes de se ipso ait: vox elainantis in deserto is Quidni pariter Christus figurata lincutione , bum dieitur Resellitur haec secunda responsio. I. inia nullum proferri potest exemplum aut sacri aut prosani Scriptoris.

'uo constet Legatum aliquem aut Praeconem dictum suilla sermonem aut verbum . Maxime insueta est haec figura; qiris vero facile in animum in ducat suum, sapientissimum Evangelistam a figura eam insolenti & inus1-tata initium suae narrationis ducere voluisse, & Christum , cujus proprium nomen non ignorabat, nomine figurato dc metaphorico indigitasse II. Nulla reddi potest ratio in adversa sententia . cur Evangelista Christum saepius appellet Verbum, antequam assumptae ab illo carnis menti nem faciat; sestea vero quam dixit 'erbum esse carnem factum , nusquam apud tesum μὰrbinis appelletur, cum tamen Verbi appellatio tunta onge aptius in mente Socini adaptari debuisset, quia Dei voluntatem, ac Iegem nobis en nuntiabat. Econtra vero in sententia orthodoxorum, haec rario de causa reddi potest, quod nomine Verbi designatur una persona in una natura subsistens, quale Verbum est ante Iacarnationem ; post Incarmationem vero in duabus naturis, divina de humana. subsistens, non Virr- dum nude, ac simpliciter dicitur, sed Christus. III. Nullus Prophetarum, Apostolorum, aut eorum omnium , qui Dervoluntatem declararunt, diaus propterea fuit sermo seu verbum Dei. IV. denique. Idem S. Ioannes Apocal. I s. v. de Christo ait: meatur momen essus Verbum Dei, quod nomen proprium est, non figuratum. Adde, quod idem est Verbum, cui tribuitur rerum creatio : Omnia per ψ-fum facta sunt. Verbo Domini Caesi firmari sunt. Verbum porro illud est.

aliquid in Deo subsistens, ac personale. Nulla igitur hie metaphora est , aut metonymia et non metaphora , quae ab omni usu prorsus aliena est g neque magis Legatus aut Praeco po1st verbum aut sermo illius appellari . cujus voluntatem declarat . quam Scriba Regis possit dici scriptura Regis . Nec vim habent , qum in contrarium exempla proseruntur , viae , ac januae ς longe dissimilia sunt. Proprium est viae, ac ianuae , ut ad aliquid ducant ; cum igitur Christus ad vitam aeternam ducat , potest per metaphoram via & Janua nuncupari et non ita Verbum dici potest , eo quod Dei voluntatem declaret ; quia , proprie loquendo , verbum seu sermo non dec arat v luntatem alicujus , sed est ipsamet sormalis & actualis declara o - Dicatur ergo Christus , per nos licet, Dei Nuncius, Praeco , Legatus &c. at Verbum no misi maxime impropria & inusitata loquendi ratione dici potest.

159쪽

Nulla et7am est metonymia: quippe si Christus diei posset Dei verbum:

eo quod Dei voluntatem declaret , dicendus potius esset voluntas Dei . cum eam declai et . Neque verum est , quod Socinus ait, Christum memetonymiam dici veritatem, vitam, resurrectionem: reipsa enim Christus suptoma veritas & vita est, ubi abstractum pro concreto usurpatur; re surrectio etiam dicitur, quia auctor est resurrωionis.

Ad primam Socini probationem, falsum est , quod ille assirmat, omisnem Christi denominationem ab ejus ossicio desumi. Dicitur certe Fulia

Dei, Filius bominis; secundus Homo, novissimus Adam , quae nomina naisturae mi. non ossicii.

Ad secundam r Aaron non dictus est vox Mossis, sed ose quod longe alivilest, ac significat Aaronem interpretem fuisse Moysis. Pariter S. Ioannes sei polum vocem non appellat, sed tantum illum ipsum esse, cujus vox auditur in deserto clamans. Resert enim locum Isaiae , ubi suppleri debet, vox est, vel, auditur clamans in deserto : alias dicere quis posset, Ioannem illam esse vocem his tei minis expressam: Parate viam Domiai, rc. quod absonum foret, μridiculum; Ioannes enim verus homo erat natura & hypostasi . Vel dici posset, coloci verba ista, vox ciaman:is, poni Pro clamans voce, sicut potentia, sapientia Dei, pro Deo potente & sapiente. Vel denique Ioannes vox dictatur, quia totum hujus ministerium in voce positum fuit, nulla edidit mir cula, non inclaruit rebus gestis, sed breve illud tempus, quo Israeli innotuit,

in vociferando consumpsit, atque ut vox celeriter transit & evanuit. Respondent 3. his verbis: Verbum erat apud Deum, hoc unum signisic rit Verbum soli Deo notum erat. Ita Socinus in hunc locum. Verum, unde interpretationem illam hausit Socinus non aliunde certe quam ex vacuo cerebro. Quis enim ferret istam v. g. interpretationem et

Petrus erat heri apud Ioannem. ; idest , Ioanni notus erat ὶ Deinde vero non solum Christus , sed & Apostoli & omnis creatura, antequam essent, a Deo cognoscebantur: ergone apud Deum eodem modo esse dici possunt, quo Verbum est 3 Quart. IV. Ad haec verba: Verbum caro factum est.

responso. Resp. negando majorem & minorem argumenti nostri propositionem. Majorem quidem negant exemplo & ratione. ippe , ajunt, non sequitur Verbum prius extitisse, eo quod dicatur caro factum ; quemadmodum, ex eo, quod Adamus factus dicatur in animam viventem, non sequitur eum extitisse priusquam iactus suerit. Paritor unusquisque nostrum caro fit, neque tamen existit antequam fiat. Accedit exemplis ratior quia si serisbum prius existens caro factum est; ergo desiit esse Verbum , & commutatum est in carnem, quod certe non admittimus . Probant : quia aliud est carnem assumere, & aliud carnem fieri. Cum anima jungitur corpori da corpus animae, quis ausi dicere animam factam este corpus , aut corpus factum esse animam Ergo si Verbum prius existens caro tactum est , sequitur Verbum conversum esse in carnem. Ita Schlichingius p. 26. Minorem etiam propositionem his S. Ioannis verbis conceptam: Verbum caro factum es , sic exponunt: Verbum caro fuit: ut sensus sit. Chi, stus, qui verbum dicitur, a munere dc ossicio , de quo tam praeclara dc eximia dixit S. Ioannes a primo versu usque ad decimum quartum , caro pura suit, idest, homo purus. Probant ab exemplo, dc ab incommodo. . I. Ab exemplo; quia verbum praecum ἰ-rive, quo usus est S.Ioan dc re

ditur per factum est, re ipsa significat Jhit, ut multis Scripturae locis demo strari

160쪽

strati potest. Sic vel hoc ipso primo capite S. Ioa n. v. 6. Iegimus: Fuit homo

missus a Deo,cui nomen eratJoaπnes ; graece ibi'; ιτο Lucae c. I. v. . Furi in diebus

Herodis Regis Iudaeae Sacerdos nomine Zircharias , graece ε ὐετο &c. ergo, inquiunt,cum s Ioan .ait: Verbum caro factum est; sensus est: Verbum caro fuit. II. Probant ab incommodo. Nisi enim verbum inro reddatur per fuit, sequitur magnam esse in hoc primo S. Ioannis capite narrationis consu sic nem : siquidem antequam Verbi in carne nativitatem v. Iq. primum e rimat S. Ioannes, multa de illius excellentia, ossiciis, muneribus, beneficiis die. quae certe omnia commemorari a IIanne non debuissent, nisi prius eκposita Verbi in ear ne nativitate. Istira porro incommodum locum non habet, si legamus: Verbum earofuit, jux a sentirin ve ibi ι, ,ετο. Nescio an consuratus infernus quidquam malignius hac interpretatione proferre posset.

Resellitur impia responsio: ac primo quidem . quam ab eκemplis colligunt, plus Socinianis adversatur, quam nobis. Namque in ista propositione, Adamus factus est in hominem viventem, subjectum significat hominem ratione corporis, quod prius de terra formatum est , deinde in eius

iaciem anima insufflata est, ut patet ex cap. 2. Genet eos V. T. FormaUitieitur Dominus Deus hominem de Iimo terrae, is, inspiravit in faciem ejus spiraevsim vitae. Et Asmliolus I. Corinth. Is . vers. 46. hanc eamdem p. O-

ductionem commemorans ait: Pon prius, quod spiritale est . sed qxos animale ; deinde quod spiritale . Ergo sicut prius extitit Adami corpus , quam antimam receperit: ita prius extitit verbum , quam humanitatem ex B. Virgine assum plerit. Secundum exemplum fictilium est & a eommuni usu alienum. In ista quippe propositione: Petrus factus est bono, attributum vel nihil differta Hibjino, vel est illius pars essentialis, unde eadem actione utrumque prc ducitur: solummodo, quod subjecto confusus significatur, id attributo distinctius exprimitur. In ista vero propositione: Verbum earo factum est ,

aliud formaliter significat Verbum, & aliud caro ; neque Ieadem actione productum est Verbum, qua facta est caro.

Ad iubiunctam rationem , falsum omnino est Verbum , si caro factum est, desiisse esse Verbum: assumpsit quidem carnem, quam non habebat, non exuit divinitatem, quam habebat. Neque porro verum est, quod asserunt, rem aliquam non posse aliquid acquirere, aut seri, nisi desinat id esse, quod prius erat. Namque de Angelis S riptura dicit Ps. ios. v. q. Qui facis Angelortuos Spirirus, O ministros tuos ignem urentem. An proptet ea desinunt est Sueri Angeli, seu substantiae spirituales neutiquam . Cum autem Verbum carnem assumpserit in unionem hypostaticam , recte dicitur caro factum; anima vero humana non assumit corpus, nec corpus animam , unde anima dici non potest facta eorpus, aut vi issim corpus anima factum. Namque terminiasti: eorpus , anima, sunt abstracti; voces autem abstractae non praedicantur in casu, ut loquuntur, recto, nisi de suis inferioribus, in quibus ut genera vel species insunt . Quod si voces abstractae in concretas convertantur , valebi ν enuntiatio, ae dici recte poterit: Corpus factum est animatum. Responsio ad minorem pri,positione in nostri argumenti etiam consulatur. Licet enim sateamur verbum graecum γί is aliquando significare fum ,

non negabunt tamen Sociniani quin etiam siqnificet fio; & quin isto sensu

usurpetur Ioan. i. v. io. Mundus per ipsum factus es ; ubi idem graecum verbum usurpatur, sicut &in aliis locis bene multis. Non temere autem , ac sortuito contigit, ut v. Iq. verbum e leto, factum est. , legatur : scilicet versi-

SEARCH

MENU NAVIGATION