Praelectiones theologicae ... quas in scholis Sorbonicis habuit Honoratus Tournely ... Tomus primus undecimus De mysterio sanctissimae Trinitatis ..

발행: 1755년

분량: 313페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

is DE TRINITATE.

Iice titulum fecit: Alteration du dogmr Theoriique fur Ia Trisite pinses fatisses ide es des Scholastiques. Mirum quantum ille Scholasticos deprimat, ae Valentinianos supra modum extollat , quasi prae coeteris omniis

hus dignius, ac sublimius de Deo , ac tinctiissima Trinitate sensissent . Docet ergo ille, relationes divinas , de quibus tot controversias movent Theolon, fgmentum esse Scholae : eas nihil esse in Deo mala: personas per id istum constitui, ac di itingui, quod in Patre essentia sit generans in Filio sit genita, & in Spiritu Sancto procedens Esse litiam divinam utpote infinitam in tribus personis multiplicari debere: adeoque tres esse individuas in Deo substantias, tres naturas, tres sapientias &c., quae tamen in unitate numerica esusdem essentiae uniuntur . Existimat ille hac via unitatis numericae, declinare se posse apertam contradictionem sui systematis. & erroris, quem redolet, invidiam . At frustra. Cum enim tres

illae substantiae, ac naturae indi duae sint, ac singulares, distinctae sunt, ac singularitatis suae erincipium retinent e principium autem illud in Deo idem est, juκta illum Scriptorem, ac in humanis; physicum scilicet, ac reale, quo fit ut tria individua ejusdem specificae naturae , distinctam habeant numero lnaturam . An vero tres dii sunt dicendi Respondet auctor, nullum emae intrinsecum malum si dicantur, atque non nisi ex aeconomia prohibitum olim Christianis, ne plures dicerent deos, ne sorte Paganis favere viderentur,.& Christianos a serenda, pro unitate Dei, morte, dehortari.

Haeretici, qui Verbi divini, ae Christi d vinitatem impugnarunt. Nullus est inter eos, qui verum agnovere Deum , qui Patris divinitaten directe saltem impugnaverit, quamquam indirecte &oulique ab iis omnibus impetitam fuisse dicere merito possumus, qui Filio dc Spiritui Sancto divinam naturam detraxerunt. Tres quippe illi unum sunt , ac in sese invicem immanent. Pater in me est, is, ego in Patre ; qui Filium ostendit . ait L lAugustinus Serm. II et . alias 3I. de verbis Domini, Patrem ipsum ostendit . Cum vero inter Haereticos alii divinitatem Verbi, quatenus terminus est laeternae Patris generationis , alii ejusdem Verbi incarnati divinitatem aperte oppugnaverint, de illis pauca hic reserenda nobis sunt . .

Docuit ille Christum Dominum ex Iosepho,& Maria via ordinaria ge- initum fuisse . . . . lDisputant Critici de aetate, qua ille vixit , an ipso Apostolorum aevo, alv lsecundo dumtaxat saeculo , tempore Adriani Imperatoris. S. Irenaeus Lib. 3. . le. s. re post eum Eusebius Lib. 3. Hist. c. 38. & Lib. q. c. q. atque Theodoretus Lib. 2. haeret. c. sab. narrant quosdam ex Polycarpo audivisse Ioann. Apostolum Ephesi ex balneo ubi Cerinthum viderat, protinus aufugisse .

Fugiamus,inquit,ne Balneum corruat,rn quo Cerinthus est veritatis inimicus.

S. vero Hieronymus Lib. de Script. Eccles. testatur , Ioannem suum. iEvangelium data opera contra Cerinthum scripsisse; atque de divinitate Verbi & Christi studiosius idcirco tractasse. Addit S. Epiphanius haeresi 28. num. a. Cerinthum eum ipsum esse lqui Apostolorum tempore tumultum excitavit, cum Iacobus, coeterique Apostoli Litteras Antiochiam scripserunt. Cerinthus igitur , si his auctoribus fides, Apostolis coaevus fuit. Nihilominus tamen Tertullianus Lib. de Praescriptionibus cap. 48. ait Cerinthum

42쪽

rinthum post Carpocratem erupisse. Idem refert Sanctus Epiphanius resi 28. n. q. Porro Carpocrates, reserente S. Irenaeo apud Eusebium Eq. c. 7. eodem cum Valentino tempore vixit ό Ualentinus autem , teste Tertulliano L. de Praescript. c. 3o. Antonini ferme principatu erupit. S. Cle- ν mens Alexandrinus L. 7. Stromatum, scribit haereseon auctorem inserius 'eirca Adriani tempora dogmata sua disseminasse . Quin & S. Ignutius , qui omnes sui temporis haereses recenset, de Cerintho nullam habet me tionem , quod nempe nondum aetate sua , id est primo labente saeculo , exortus ille fuisset-ΕBI O N. . Eodem saeculo Ebion, unde dicti Ebionitae, Cerinthi blasphemiam imitatus contendebat Christum , utpote purum hominem, communi coeterorum more ex Iosepho & Maria ortum fuisse . Ita testantur Eusebius Iab. 6. cap. II. Theodoretus Lib. 2. haeretic. fabul. cap. I. & alii.

CARPO RATES.

Basilidis aetate prorrupit Carpocrates, teste Irenaeo aeud Eusebium L. a. p. Hist. cap. 7. Sed D, Carpocratem quemdam , ait Eusebius, ristem vixis e Noribus secundo nimirum saeculo scribit Irenaeus, alterius sectα ,

Gnosicomm Aieitur, conditorem, qua nulla unquam extitit abomi

nandis flagitiis, ac spurcitiis magis inquinata . Carpocrates , ait Sanctus Irenaeus L. I. C. a . alias 2q. qui ab eo. dicunt ... Jesum .. e IV bnatum , is, qui fimilis reliquis Mutinibus fuerit. Et S. Augustinus de eOdem: Hic, inquit, Iesum hominem tantummodo, is de utroque sexu na- Tom. s. p. tum putasse perbibetur; sed accepisse ratem animam , qua D ret ea . qua γ. B. superna essent, atque nuntiaret.

THEODOTUS.

Secundo saeculo Τheodotus Bysantinus arte Coriarius , eum in persecutione Christum ejurasset, ut factum eκcusaret, dixit se non Deo, sed Pri, 96. soli homini insuriam intuli me, Christo nimirum, quem purum hominem esse affirmabat. Vide Eusebium L. f. Hist. c. as. ubi Theodotum allum hujus impietatis primum parentem. appellat , qua de causa a Victore S. Pontifice communione privatum illum fuisse narrat . Huic Theodoto Coriatio alium Theodotum Argentarium ejusdem impietatis reum adjunxit ibidem Eusebius.

PAULUS SAMOS A TENUS.

Ita dictus, ait S. Epiph. haeresi 6y quia Samosatis Mesopotamiae ast μEunhratem natus est. Ep scopus Antiochenus creatus anno 26O. aut 262.

Valeriano & Gallieno Imperatoribus. non Aureliano, ac Probo ) ut scribit sanctus Epiphanius. Perditos ipsius mores describunt Episcopi . Con . .. cilii secundi Antiocheni adversus illum congregati , in celebri Epistola , ' 'quam ad Dionysi una Romanae Urbis Episcopum , & ad Maximum Alexandrinum scripterunt. Hanc refert Eusebius Lib. 7. Hist. c. 3α .a fidei regula recedens , asunt, ad Durram ἐν aduherinam doctrinam fe transtu Iit ... cum antea pauper mendicus esset , nee vllas omnino facultates aut a parentibus reisdias accepisset, aut artis ullius exercitio Mi compa-wasset, nunc ad incredibilem opuIentiam peνvenit , per scelera, ac sacri- Iedia , fratrumque concussiones . . Psalmos in honorem Domini Iesu christi eani solitos, quasi novellos O, a recentioribus hominibus eo ο-

sitos abolevit. Multa alia de dissolutis, ac perditis Pauli moribus ibidem reserunt Episcopi. De Diuitiam by Corale

43쪽

' descendisse , nobiscum confiteri renuit .... dicit festim Chrsum e terra ortum p it, a fur' prodito atque essuror. ReAgronis nos ris inflerio , ad execrandam hae res m Artemae transsgrectus es . Arteinas autem ille Theodoti, de quo antea , impietatem aaOptavit, & quodammodo luperavit. In eo igitur versabatur l/auli Samolatent ei ror, quod diceret Gristum non semper fuisse , nec ante Mariam Virginem ; eum verum Deum non esse,

quamquam in eo inhabitaret verbum dc Sapientia, quae tunc primum hypostasiim , ac subsistem iam habere incoeperint distinctam a subsistentia Patris eum in utero Virginis Christus formatus est ; hac quippe temporali misesione & externa prolationae, Verbum Filius iactus est: coeterum licet reiscens esset, novellusque Deus, praedestinatione tamen aeternus fuit. Haec

colligimus tum ex Sancto Hilario Lib. de Synodis, tum ex S. Epiphanio haeresi 6 s. tum eκ citata Concilii II. Antiocheni Epistola, apud Eusebium ς ex ipso denique Mario Mercatore Tom. a. p. i 28. Nefandum illud systema. avide arripuere Sociniani, ut suo loco videbimus. Duo adversus Paulum Samosatenum coacta sunt Antiochiae Concilia: priamum anno Christi se.lente Romae Dionysio. Diligenter ea in Synodo in errores Pauli inquisitum est ; sed purae fidei simulatione, ac iniecta emc dationis spe, Patribus illudens, damnationis sententiam subdolus ille tum

- . . declinavit. Cum ine, ajunt Patres alterius Synodi Antiochenae , mutaturumsez I VJ 7 promisisset, eredens ei Flemiliantis, Iperansque fine ulu Religionis probro atque dispendio rem optime posse eonsituti, distulit sententiam suam ; deceptus scilicet ab homine , qui Deum , ac Dominumsuum negabat, O qui fidem , quam antea profitebatur, violaverat. Alterum adversus Paulun Concilium coactum fuit an.27o. cui interfuere Episcopi Octoginta, a quibus auctor ille nefariae apud Antiochiam haereseos 1 avus , convictus is , ab omnibus

manifest me deprehensussas dogmatis reus, ab universa , quae sub caelo es,

p.,, s. D. Ecclesia Catholica eliminatus est, ait Eusebius Lyae. 29.Praecipue ve o,pergit Historicus, i tam coarguit, Iatere cupientem confutavit Malchion quidam vir 1; λὰ. 1 o. disertissimus. In locum Pauli suffectus est Domnus, vir omnibus , quae Discopum p. et 8r.C. decent, 'dotibus exornatus . Verum cum e domo Episcopali discedere nollet Paulus ; interpellatus Imperator Aurelianus rectissime hoc negotium diJudicavit, iis. domum tradi praecipiens, quibus Italici Christianae Retigioais Antisites OriRomanus obcopus scriberent. Hoc modo vir supra memorarus cum summo de- Idecore per saecularem potestatem ab Ecclem exturbatus est. Haec Eusebius.. Q ARIUS A QUO ARIANI.Arius ex Libia ortus, teste S. Epiphanio, ea videlicet parte, quae AEgypto vicina est, ct Alexandriae contributa, majori ad omne facinus pro ecta audacia verbi, ac Christi ut vinitatem oppugnavit. Erat ille externa corporis specie ad gravitatem , ac modestiam di morum austeritatem compose tus et ingenio versipelli , novitatis avidissimo. , dialecticis argutiis exerci tam . Meletii schismati primum adhaesit ; a quo tum conversus , a S. Petro Alexandrino Diaconus ordinatus suit : sed cum Meleti' se rursus adjunxisset , ab eodem S. Petro Alexandrino cum aliis Schismaticis ab Ecclesia ejectus est, in qnam mortuo Petro subinde irrepsit , di ab Achilla susceptus Praesbyter ordinatus suit, ac Ecclesiae cuidam Parochiali Bauc lenii praefectus . Tandem ambi tione, ac in vidia percitus, quod Alexandrura Diuit by.C SI

44쪽

sbi In Eniscopatu Aleκandrino , praelatum videret , in apertam haerellinerupit contra divinitatem Verbi , anno 337. Statim quidem con hκa illa fuit ab Alexandro, qui Petro successerat , sed non extincta. Quapropter Pnstantinus Imperator Osium magnae auctoritatis, ac prudentiae virum repiscopum Cordubensem Alexandriam misit , ut natum incendium relli meret, sed frustra et crescente audacia & impietate Arit , compulsus fuit Imperator Synodum Nicaenam omnium Oecumenicarnm erimam con I a re an. 32 . in qua, damnato Ario cum suis asseclis, divinitas Verbi alteria est, & voκ ἰViσm , consubstantiatis , Umbolo inserta. Quae prima fuerit hujus haereseos propalandae origo seu occauo , narrat oeeasio Socrates L. I. Hist. c. s. his verbis: Forte quodam G Alexandet Aleκa: εitoli drinus Episcopus maesentibus suiν Praesbyteris una eum reliquo clero , de Atii. fanctissme Trinitatis Ustestis ambitiosus disputans , in Trinitate esse docebat Ed. . .

unionem. Arius vero unus e numσro Fr.esbyterorum , qui AIexandro parebant, p.9.A. P.

vir artis dialecticae minime ignarus , ratus uiseopum Sabellii Libsci dogma inducere, ad opinionem, quae eum Sabe Id dogmate ex adverso pugnat, conteurionis studio defexit , iisque , quae ab Episeopo dicta fuerat , acerbius , ut πι-debatur , oecurrit, ita disputans: Si Pater genuit Filium, existendi initium Fabet iis , qui genitus est. Ex quo manifeste liquet, fuisse aseiquando tempus cum non esset Filius ; is, necessario eonficitur , eumdem ex nibilo Jubsistere. Ex modica illa stantilia , pergit Socrates c. 6. magnum subito exarsit incendium . Or- uia. C. tum quippe ab Alexandrina Eeeloia matam, per universam aeraratum in L=biam , ae superiorem Thebaidem pervasit: tandem vero reliquas Provincias,AEc Civitates depastum est ... Alexander vero: eouecto multorum Episcoporum ἰω. Concilio, Arium is, reliquos , qui sententiam essus a sectebantur , gradu movit, O, Episcopis per singulas urbes constitutis se ipsis , ut eos tum denaicente haeresi, tum de rebus a se gestis eos admoneret. In his porro Litteris exponit Alexander,in quopositus soret error Arianus. I. Deus , inquiunt, non femper fuit Pater, sed tempus extitit, cum mini ...,

me esset Pater. - , ,. . . Io ct 1

II. Verbum De πon semper Juit, sed rerum est ex nihilo; seu , ut vulgo loquebantur, ex non extantibus. Deus enim, qui est, tuum , qui non erat, ex eo , quod non es , procreavit. Proinde tempus aliquando fuit cum non esset. III. Filius ereatura est opusque. Neque vero similis est Patri fecundum subflantiam, neque verum, ae genuinum Dei mrbum, nec vera H dem Sapientia. IV. Filius suapte natura conversioni obnoxiur est, ac mutationi,perinde ac reti qua rationalia. Extraneum is, atienum est Verbum, ac semotum a Dei substantia V. Invisibitis atque inenarrabitis est Filio Pater: neque enim perfecte is ex.rcte Filius novit Patrem , neque eum perfecte videre potes ; nam necisam ipsius substantiam na*it Filius,cuq modi st. Siquidem propter nos factus est , ut ejus tanquam instrumenti cuiusdam opera Deus nos crearet: 'be iue extitisset umquam, nisi Deus nos ereare voluisset. Haec Alexander in citata ad Episco sEpistola , ex quibus manifestiam est in eo errore Arianos docuisse, Verbum proprium, ac verum non esse Verbum, non Filium ex substantia Patris genitum, sed ex nihilo creatum ; non ex natura, sed ex voluntate Patris, & sola participatione Deum eme . propter auctoritatem, quam a P tre libere accepit. Ad hanc impietatem, cum publice prolata est, aures suas prae horrore obturaverunt Patres Nicami: quapropter ut tantae impi tatis invidiam a se depellerent , eam Ariani emollire , ac temperare aggreis sunt. Inde in tres sectas seu lactiones divisi suere. Di iliaco by Gorale

45쪽

3o DE TRINI ΤΑ ΤΕ .

Prῖ- eorima fuit, qui puri, ae rigidi Ariani dicebantur . ila omnibus erroris capitibus, quae mox relata sunt, tenacius adducti . Mamaei vo- icabamur, eo quod Filium Patri in omnibus dissimilem esse contenderene δμο. . Hujusce fictionis duces praecipui fuere Aetius & Eunomius rυnde dicti Aeliani & Eunomiani . Eunomius vero novi aliquid errora Arii addidime dicitur, nemo Verbum Dei non tanquam petionam spoctasse, sed ut meram qualitatem . Secunda factio eorum fuit, qui Semiariani inuncupati sunt , eo quod asperitatem Ariani dogmatis aliquo modo emollirent, ac tempemrent.. Illi quidem vocein, ου ..iον, consubstantialem , rejiciebant, & Filium Patri id est in omnibus, adeoque di in essentia, smilem praediacabant; & ita unius litterae adiectione , senium Catholici dogmatis a Concilio Nicaeno generali primo definiti immutarunt in celebri fidei sor- lrnula, quam in Concilio Antiocheno anno a t. di postea in Ancyrano, lana. s 8. condiderunt. Hujus factionis principes extitere Basilius Ancy- iranus, Georgiux Laodicenus , Sylvanus Tarcensis, Macedonius. Constanti- lnopolitanus, qui postea divinitatem Spiritus Sancti aperta haeresi imp gnavit. Qii aestio est non levis inter eruditos, quae tota facti est, utrum omnes illi Semiariani rei pla rei fuerint negatae Verbi divinitatis , quami

quaestionem tuo loco expendemus.

Tertia denique factio Arianorum, illorum fuit , qui Filium Dei ne P Patri οὐκσιοi, consubstantiaom cum Catholicis , nec euoi. θιον ὁ similem in omnibus, cuin Semiarianis; nec etiam ανόμα. or, dissimilem , cum Α tianis & Eunomianis agnoscebant; sed di /ο - , id est similem , non in imatura, sed in alia quadam ratione . Nimirum sicut Statuarii seu Scul- lptoreet hominum viventium effigies, ac sinu lacra in eorum similitudine- effingunt, quae natura dc substantia diversa Ac dissimilia, dc exrerna dum- . :taxat repraetentatione seu externis lineamentis sunt similia; sic Pater simi- lem sibi Filium procreavit, non divinitate , ac aeternitate parem & aequa- Iem. Factionis hirsus capiti, ac princeps fuit Aeacius Epii copus Caesarien- isis, quem privatae cum Cyrillo Ierosolymitano inimicitiae a partibus Se- lmiarianorum , quibus antea adhaerebat , abstraxerunt, ac impulerunt ut lpropriam atque distinctam tactionem conflaret . Haec refert S. Epiph. . i

Ed. 246. Photinus Episcopus Syrmiensis, Marcelli Ancyrani discipulus , reserente noli. Mario Victorino Lib. 2. contra Arium , docuit a. Maria. initium habuisse p. Christum ; seu Christum ante Mariam non extitisse . se cisisto itaque , II, ut ait S. Leo Serm. q. de Nativitate Christi cap. s. merum ἐν I stanti nostrae confessus est hominem ; im eumdem Deum de Deo, aute omnia saecula gcnitum esse non credidit. Ob quam impietatem a Basilio Ancyram Semiarianorum principe, in Syrmienti Synodo a Sede dejectus est Photinus . .

MICHAEL SERUETUS.

Servetus natione Hispanus fuit, Provincia Tarraconensi prosellione medicus. Anno Is r. horrendam in Mysterium sanctissimae Trinitatis blasphemiam propugnavit, isitis septem Libris, quos inscripsit: De erroribus Trinitatis; quibus postin Mum duos alios adjunxit majori adhuc impietate oc audacia resertos. In his personarum distinctionem , aeternam Filii generati nem , naturarum in Christum hypostaticam tinionem evertere conatur z. uno verbo, quidquid blasphemiae, ac impietatis in sanctii liniam Trita ita

te. 4 ,

46쪽

DE TRINITATE. Ir

tem; Christia rum fidem coniuratus infernus umquam evomuit totum i 4 -khus hausit, ac impudenter disseminavit; usque adeo ut Trinitatem chorresco referens) Cerberum Tricipitem si Calvino ac Themtam

Besae fides nuncupare non erubuerit. Tam projectae impietatis fuit, ut Bucerus pro Suggestu dixerit, illum dignum esse, qui avulsis visceribus discerperetur. Ita resert Calvinus Epistola Is 6. ad Sulcerum. Viennae Allobrogum in carcerem conjectus est ob Librum editum De restituto C i-yianwmo, en quo cum evasisset, iter in Italiam meditans, Genevae coma prehensus, atque ob nefandam impietatem in Iudicium vocatus , Vivus combussus est cum Scriptis suis anno I 13. die 27. Octobris; rem imprsen is promovente, ac rurgente Calvino , scut ipsemet fatetur in citata, mox Epistola; qu. anno proxime sequenti is q. .Librum in lucem emisit de expositione Rrrorum Serveti, & de jure gliati pro coercendis Haereticis. Calvino flammis mox addicendus Servetus exprobravit , quod cum mereticus 1oret , aer atον homicida , Orthodoκus Ecclesiae Minister haberi vellet.. , asebat, Orthodoxus dicat, musrum Eccles , accu,

' Impietatis suae discium habuit Sesvetus Valentinum Gentilem Dalum, Consentinum, qui cum ex Italia Cenevam se recepisset, post nonnullas. cum Calvino de Serveti combustione disceptationes , quibus Trinitate tres aeternos & distinctos spiritus , non tam personali , quam essentiali numero differentes proponebat, in carcerem conjectus , simulata poenitentia dimissus, ad Gribaldum in Sabaudia tunc commorantem confugit Deinde in Polonia a Blandrata & Alciato evocatus , mansit ibi tantisper dum inter se coepissent dissidere. Nam Alciatus Mahumetanus iactus est Lmandrata in quemdam Franciseum mavidis incidens , qui cum nimium:

crassam esse Trithetiarum blasphemiam propositam animadvertisset, In luit omnia involvere permixtis omnium pene hac in re haereium commentis quam simpliciter suam sententiam profiteri ; iactias ea palam Ariamas, Sabelliantis , re Samosatenus . Rege autem Poloniae Sigis rundo. Augusto , ut perturbatae in Regno suo Religioni succurreret, anno is 66. Ea ictum promulgante, ut omnes peregrini novi dogmatis auctores Polo-mia excederent excestit Gentilis , sed oblato prius Regi Libro, in cujus praefatione conquestus est monstruosas ct profanas voces in Ecclesiam invectas esse , ut sunt ιμαγιο , persona, essentia, unitas, trinitas, quibus omnia divina mysteria pervertantur . In ipi vero Libro quamplurimis expositis doctrinae tuae capitibus, inter coetera ait , Trinitatem esse in rum humanum commentum ; silum Patrem unum allum Deum est e ,

qt i in bcripturis unus & sbius Deus dicitur; Filium a Patre quidem esse, sed ei ut essentiatori subordinatum ; Patrem & Filium di Spiritum M ctuna, non=iolum . quoad persbnas , sed etiam , quoad essentiam divis

esse, ita ut tres sint essentiae sicut tres perlbnae, tres aeterni, tres Omnipotentes ; S. Athanasii Symbolum . quod aliter docet, dicendum potius esse Satanasium , dc alia horrendis lana , quae continentur brevi de j D ejus supplicio historia edita a Benedicto Aretio MiniBo Bernensi . Reversus enim ex Polonia in Sabaudiam , post novos propugnandarum suarum blasphemiarum conatus , ad ianatum Bernensem ductus , in ab obstinata pervicacia nulla ratione divelli posset , capite plexus

- . Ad quod supplicium cum ducaetur , non desu ingeminare , se

. pro

47쪽

pro gloria altissimi Dei Patris mortem oppetere , quod nenaini hactenus contigisse dicebat ; l ed omnes Apostolos & ..Iartyres pro lilii in tum gloria passios esse. Haec Spontanus ad annuui Cluisti I 6 I. inu.

Ab utroque Socino Laelio & Fausto se dicti.

Laelius Socinus Fausti patruus iectae totius caput, nobilis Senensia, Calvinianae doctrinae placitis primum innutritus , eo usque errando illa pruintendit, quo ipsa per sese ducunt, ad omnem scilicet, excussa Ecclesiae auctoritate, Religionis subversionem. Ad legem enim rationis , ac humanae Philosophiae mysteria nostra dimetiens, omnia subvertit, sanctissimam tissimum Trinitatem & Incarnationem. Post varias peregrinationes , in Poloniam tanquam in securum holpitium studio tranquille vacaturus secessit. erum inde cum aliquot ex suis Edicto Regio eκpullus, tandem Tiguri anno aetatis 3 r. & post Christum natum is 6 a. extremum diem obiit. Vir fuit petulantissimi ingenii, criticae intemperantioris; dialecticis ac grammaticis argutiis toto animo addictus, novum conceperat reformandae, seu potius evertendae Religionis consilium. Faustum Socinum nepo- tem suum ex fratre filium, Librorum suorum. ae totius Litterariae supel- lectilis haeredem reliquit. Nullum extat Opus Laelii Socini, nisi forte interpretatio in caput primum Evangelii secundum Ioannem, quam ipti l adjudicat ranchius in Praefatione de tribus Elohim ; quod tamen opus lFaustus Socinus tanquam suum reclamat . Quidquid sit, Faustus Socinus Senensis Italus, infaustus Socinianismi propagator, patrui sui nefandos in lfidem Catholicam errores non adoptavit modo, sed & cumulavit. Audita lpatrui morte, ad Helvetios statim se contulit , haereditate sibi derelicta lpotiturus. In Italiam reversus anno aetatis circiter 23. ac consumptis an- lnis duodecim in Aula Florentina apud magnum Etruriae Ducem, cui ac- ceptus erat, e Patria discedens, ac Aula dimissa, Basileam se recepit, ubi lper triennium Libris incumbens, impium exaravit Opus de Iesu Christo Servatore, circa annum Christi I 378. in quo divinitatem Christi landitus lconvellere nititur. Eum in Transilvaniam animo commorandi venit anno lIs 73. accitus a Georgio Blandrata & Francisco Davide. Cum autem illic lper aliquod tempus commoratus suisset, in Poloniam concessit, ubi plures ianvenit esusdem impietatis socios, non tamen in omnibus secum consentientes, cum quibus diu disputavit, ut eos ad sua omnia figmenta pro- . lpugnanda induceret; ac tandem consumptis disputando, ac scribendo an- lnis sere viginti, multisque peragratis resionibus, anno I 6oq. in quodam 3gnobili pago Palatinatus Cracoviensis die s. Martii moritur . Multa illo impia scripsit duobus Tomis comprehensa in Bibliotheca Fratrum Polonorum. Plures in Transilvania erroris sui sectatores habuit Socinus, qui circumquaque nefandae haereseos venenum diffuderunt. Tam male autem illi ubique audiebant, ut Socinus ipse , ob editam de Servatore disputationem, Cracovia vix elabi potuerit : ejus vero discipuli Christophorus Ostorrodus Germanus, & Andreas Veidocus Polonus in Bataviam venien- ltes, solemni, ac publico Edicto anno 1398. die 3. Septembris damnati , lBatavia excedere coacti fuerint, combustis eorum Scriptis. Qui plura de Historia Socinianorum stire voluerit, legat tum vitam S

cini initio Librotum ipsius praefixam, tum Bibliothecam Antiuinitariorum ἐDiuitigod by Coost i

48쪽

xum Historiam scriptam a Cloppenburgo Prosessore in Readem a Frisio rum , & a Ioanne Hornebech Protesiore in Academia Ultraiectina, in Apparatu ad disputationes Socinianas tribus Tomis comprehensas.

Socivus Omnium veterum Haereticorum venenum quali combibens atque in se transfundens, jam diu sere obsoletos illorum errores omnes excitare ac renovare aggrestus, docuit.

I. Tres in Deo non esse distinctas per nas, sed unum solummodo natura & persona Deum. Idem docuerant Valentinus , Praxeas , Noetus.

II. Solum Patrem esse Deum it Ium unum& summum , aeternum & immutabilem, ut natura, sic & persona unicum. Verbum Patris seu Filium,

meram eise creaturam ex non extantibus conditam; quamquam aliis cre

turis nobiliorem Erat hoc ipsum mel Arianorum dogma. III. Christum esse purum homi irem communi coeterorum more genitum eκ Iosepho & Maria; qui proinde non extitit, antequam ex Maria nasceretur, nisi saltem in mente Dei per ideam atque praevisionem. Hoc ip-siim docuerant Cerinthus., Ebion, Paulus Samosatenus, Photinus.. IV. Christum nihilominus Deum appellari posse , non quidem natura. sed gratia & adoptione, ob excellentem potestatem ., ac virtutem, qua instructus a Deo Patre fuit. V. Christum a Ddo quidem suscitatum.& missum ad humani generis salutem, non tamen Deo pro eodem humano genere proprie satisfactiomem obtulisse. VI. Denique., Spiritum Sanctum veram non esse personam subsistentem , sed Dei dumtaxat virtutem dc efficaciam.

Disputant inter se Sociniani, an Christus invocari & adorari possit c ac debeat. Negant nonnulli cum Francisco David ; affirmant alii cum Socino . verum hac in praesciuiarum misis quaestione, superest ut de iis Haereticis jam dicamus, qui Spiritus Sancti divinitatem impugnavero,

ueretici , qui divinitatem Spiritus SMrcti impugnaverunt . Ipso Apostolorum tempore. nonnullos in Spiritum Sanctum errasse observat S. Ignatius in, istola ad Trallianos. Hoc idem de Saducaeis tradit S. Epiphanius haeresi Tq. de Valentino, S. Athanasius Oratione contra

. Verum. Omnium maxime famosus divinitatis Spiritus Sancti hostis & impugnator fuit Macedonius, a quo dicti Macedoniani seu Pneumatomachi, ad est, impugnatores Spiritus Sancti. Macedonius e secta fuit Ariana, qui favore & gratia . Arianorum, consentiente Imperatore Constantio , in Sedem Constantinopolitanam, ejecto Paulo non sine multa strage, ac effusi ne sanguinis, saevientibus in plebem militibus, intrusus fuit: equa tandem cum, eodem jubente Constantio, in Conciliabulo Constantinopolitano ejectus suisset, propter excitatam populi seditionem, inde ortam i quod cursus Bnstantini ,anconsillio Imperatore, ex Templo Apostolorum in aliud transeserre ausus suisset. novam haeresim condidit versus annum Christi 36o, qua Spiritum Ρnctum divinitate spoliabat, assirmans illum meram esse creaturam seu ministrium Dei, natura, dignitate, ae honore Deo longe inferiorem. Damnata haec haeresis fuit in multis Synoditi, in Alexandrina post reditum Sancti Athanasii anno as i. in duplici Romana sub Damaso; demum secunda , quae Constantinopolitana prima suit generalis .

49쪽

Sociniani, ut paulo ante observatum fuit, bellum etiam Spiritui Sancto iindixerunt, quem non natura & substantia Deum agnoscunt, sed tantum virtute & emcacia Dei ministrum. Atque haec sunt varia atque diversa errorum portenta, quibus daemon augustissimum Trinitatis Mysterium vel la primi saeculis convellere, ac nascentem Ecclesiam distiirbare tentavit. l, Verum inani & incasso conatu. Est enim illa supra firmam petram sedi portae inferi non prκvalebunt. Haec durmonis artes, l' ait Eusebius L. q. Hist. c. 7. loquens de tot diversiis , ac contrariis haeresi- lrii, a statim a primis Ecclesiae exordiis daemon suscitaviti Haee m l nis artes nequaquam in diuturnum tempus ei processere quippe cum veritasi a se ipsam a prueret is, commendaret, progressuque tem ris curias in ldies eluseeeerat. Et adversariorum quidem roenta a semetiriis confutata com lfestim extincta sunt; aliis super alias exorientibus sectis , eum priores af lsidue diffluerent, is, in multiplices, ac multiformes errorum Deries vario lquaeque modo evanescerent . Catholica orem Ecclesia, quae sola vera est. ljemperque fui similis constans , novir quotidie incrementis augebatur rgravitate, Meeritate , ac libertate , modesta denique ἐν sanctitate vitae

θ dam Philosophiaeque diminae, omnium oculus non Graecorum modo, me rum etiam Barbarorum perstringens.

De dilinis processionibus. O Uaestionem praesentem in quatuor Articulos distribuemus. Primus erit de nomine processionis seu prolationis in Deo, ac Veterum de illo sententia. Secundus, de existentia, numero,& proprietatibus divinarum processionum. Tertius, de principiis divinarum processionum . . . Quartus, de discrimine processionis Filii a processione Spiritus Sancti : 'seu quae ratio sit, ut processio Filii sit dc dicatur generatio, non item processio Spiritus Sancti.

ARTICULUS PRIMUS.

De nomine proeegionis seu prolationis in Deo, ae Veterum de VI ententia. men processonis prolationis in Deo.

Vox ista, trocesso, cum de Deo loquimur, speciatim , & per appropriationem 1isti Spiritui Sancto a Theolnis solet adaptari, qui nec factus est , nec genitus, sed simpliciter dicitur procedens , ut distinguatur a Fi- llio, qui pariter factus non est nec creatus, sed genitus a Patre, eique co substantialis; unde ejus processio seu modus procedendi generatio dicitur, de qua inserius Articulo quarto verba aciemus. Nomen autem processi nis Lic generatim usurpamus, quatenus Filio & Spiritui Sancto commune est, nihilque significat aliud, quam originem , emanationem , emissionem, productionem unius personae ab alia; sive, ut loquitur S. Irenaeus

L. a. adversias haereses c. I 8. alias q8. prolationem, nuncupationem , ad

P. 3. . o. pertionem. Illa enim omnia synon ima sunt, ubi de origine seu processione personarum in Deo sermo instituitur. Processio igitur universim sumpta est productio seu origo unius ab alio. Duplex distinguitur, una immanens, altera transiens. ImmanenS terminum habet suo principio insitum & immanentem: talis est Filius Dei, qui est 'in Patre, sicut Pater in ipso . Transens terminum habet a producente distinctii in

50쪽

ctam & extra illum positum; talis est in creatis filius , qui a patre distinguitur de extra illum subsistit. Rursus alia est persecta, & alia imperfecta. Persecta dicitur , cujus terminus est subsistens & ejusdem cum principio' producente naturae seu substantiae: talis est Filius divinus . Impem secta vero ea, cujus terminus, vel non est quid subsistens , quale est iunctis verbum mentis; vel si quid subsistens Hierit, diversam habet saltem numero ae principio reducente naturam. Ita filius in creatis est quidem vera substantia& 'sona, sed naturae numero saltem diversae a patre ; & unde pater filius in ereatis sunt duo homines: in divinis econtri Pater & Filius sunt unus Deus. Discrimen Verbi divini ab humano egregie exponit S. Ioannes Damascenus L. I. Orthodoκα fidei c. 7. Cum L er Verbum audimus , ait, non ς' ejusmodi verbum esse arbitramur , auod subsistentia eareat, vel doctrina eo aretur , veI vore proferatur, vel in aerem dilabazur im evanescat; sed s. c. quod substantialiter eonfistat, fitque libera voluntate praeditum , incax, atque omnipotens. Et e. 6. dixerat r Deus Verbum suum ex se genitum femper habet, non quod ad instar nori non sub at, im in aerem diffluat, sed in se eoη ens , vivumque ἐν perfectum, atquι ejusmodi, ut extra ip- ώ. sum non progrediatur , sed in tuo semper exsat- 319 C.

QMm Latinr.--aeci, -οβαλών, dixere, id est, interprete Tertulliano Lia adversus Praxeam cap. 8- prolationem rei alterius ex al

tera .

Quid sit apud Veteres . OEαλῆ, seu prolatio..ΜΤολύ , seu prolatio idem omnino est apud Veteres, quod processio leuemanatio unius ab altero. Vocem hanc apud veteres rerum Ecclesiasticarum tractatores usurpatam fuisse ad denotandam personarum in Deo pro-ressionem seu prolationem & originem , testatur Tertullianus L. contra Praxeam c.8. nihilominus a nonnullis Catholicis Scriptoribus repudiata

olim fuit, ac rejecta ; imo, & Haereticis quoque Praxeanis, Sabellianis, &Arianis displicuit, atque in invidiam apud illos abducta , sed alio plane

animo atque consilio ab Orthodoxis . .

L Orthodoxr, Deum iam L. a. c. q8. Origenes in primo de Primi piis L. e.

z. Didymus L. a. de Spiritu Sancto, Cyrillus Alexandrinus in Paschali

Homisia raia vocem hanc idcirco improbasse videntur , quod suspecta so-rer ὐ & lab aret infamia erroris Valentini, a quo usurpata suerat ad si-- gnificandam propagationem seu productionem, quae fit a pluribus, decempta & deliberata quadam e stragulis parte & in unum collecta . Valentinus quippe admittebat: pleroma quoddam sieu plenitudinem divinitatis ex triginta Mnibus conflatam: hos autem Sonas ex Bytho seu aeterno Pa ue ; per varios gradus &. nescio quae confugia P dissecta, ac divina inter illos natura prolatos seu propagatos asserebat. Valentinus , ait Tertullianus . probolas suas discernit θ' separat ab auctore ἱ on ita longe ab eo ponis, in PEon patrem molat L Denique, desiderat nosse, nec potest: imo , b. st pene demoratur is dissemitur in renquam subsantiam . . ad nos autem so- 'Lus Filius Patrem novit is e. Et L. adversus Valentinianos Ia. quid de Christo illi senserint se exponit: Ex aere colutitio in bonorem ἐν gloriam T. 136. A. patris pulcherrimum Nemmatis fidus fructumque perfectum compingunt , Jesum ..- ex omnium deforatione eonstructum . Quapropter apud rilentini nos, in βολ, - prolatio significabat corpoream quamdam cum passione, ac substantiae divisione procreationem , quo perverso sensu vox ista repudiata di rejecta fuit a nonnullis Orthodoxis , ut nimirum praemunirent C a Fide-

SEARCH

MENU NAVIGATION