장음표시 사용
151쪽
De Existent. Libert.' IIumanae . I 53 determinatus sit, ab externo principio de- torminari debet. . he. Intellectus est potentJa necessaria, id est, talis, quae habitis omnibus requisitis actionem omittere nequit; est enim imprimis ex natura sua determinatus ad objectum rite applicatum percipiendum; deinde cum veritas, quae in indivisibili consistit, neque cum falsitate consociari potest in eadem re, sit necessarium intellectus objectum, ipse
quoque necessario eidem perspicue proposi- . tae asSentitur: Omnis quippe potentia necessario agit, cum necessarium objectum habet. Quare habitis omnibus requisitis nequit in- tellectus actionem suam suspendere ; et cum non agit, id inde est, quod non adsint Omnia requisita, a quibus ad agendum determinetur. At vero voluntas praeter activam indifferentiam. habet quoque facultatem Suspendendi actionem, aut alterutrum oppositorum eligendi, puae indisserentia electionis dici potest: ejus enim objectum est bonum quod nequaquam in indivisibi Ii consistit, sed majus, dc minus recipit; quodque in eadem
re sub diverso saltem respectu cum malo consociari potest: praeterea soIum bonum . infinitum clare cognitum est necessarium amoris objectum, quia illud solum naturalem selicstatis cupiditatem expIere potest; bona vero finita nec eura sunt, nec ad veram beatitatem quidpiam conserunt; unde quamdiu voluntas inter bonarinita versatur, ad amorem vel electionem necessario non rapiatur ; sed habItis etiam ad agendum requisitis retinet iacultatem suspendendi actionem, id est volandi, vel non volendi hoc, vel il- . lud, ut etiam nolendi. Horum quae dixi
omnium ratio denique ex sensu intimo petenda est , sicut enim sensus intimus nos docet, nos non posse objectum rite applica
tum non percipere, aut veritati evid tuti
152쪽
assensum negare,' vel dissensum praestare
ita eodem sensu intimo experimur nos plurima ex propria determinatione velle, non vellΘ, nolle: quare si aeque certa sit, qu eper idem medium innotescunt, rite concludimus, intellectum, ad quem pertinet objectum. rite applicatum percipere, ac veritati evidenti assensum praestare, potentiam esse necessariam , contra voluntatem, cujus est ex bonis finitis per intellectum propositis eligere, ac maIa respuere, potentiam liberam esse- Νequo obest, nos nonnumquam, prout libet, ad quaedam objecta reflectere, ideasque pro arbitato excitare inde enim solum sequitur usum intellectuς quandoque nobis liberum esse, posseque nos pro voluntatis nosdrae elemone, ac imperio intellectum ad hujus potius, quam alterius objecti contemplationem applicare, quemadmodum ille per idem imperium in obscuris, vel probabilibus ad assentiendum:
aepe determinaturo Ex his porro ultes ius patet, indissereneiam activam, cujus supra memini, rursus duplicem esse ; unam electionis, alteram simpliciter activam : illa non eget principio determinante ex rerno; haec eget differt tamen ab indifferentia passiva, quae per princimum externum inciens tolli debet ; illa soli voluntati competit, estque necessarium verae libertatis constitutivum ; haec dc intellectui ψ& appetitui propria eSt. 5.ὶ Defensores Leibnitiante libertatis multa accumulant; ajunt fieri numquam: posse ut actus primus proximus completus indifferens sit ad volitionem, aut ejus omissionem, quod nos ad persectam libertatem requirimus β. I 35. sch. in , later ejus enim principia, sive requisita repraesentatio boni, seu motivum locum habet, quod cum sit ratio sussiciens volitionis, cum ipsa necessario
153쪽
connectitur. Id auteni ita esse probant: I. Quia voluntas non potest non velle objectum, quod ut bonum repraesentatur ; quod enim, quaerunt, foret motivum, ut voluntas posita sep sentatione boni se determinet. ad ejus volitio em omittendam 8 a. Praeter repraesentationem boni nulla prorsus ratio sufficisns volitionis cogitari potest; atqui repugnat, ut rolitio sine ratione sussciente mxistat; agitur ratio sussiciens volitionis est omnino repraesentatio boni NGRepraesentationem boni esse rationem sus. ncientem volitionis jam alias nπavimus β. II 8. cor. o. 3. Certe hoC admisso omnis vera nominila libertas tollitur, relicta solum
spontanritare; sequeretur enim, animam quidem agere posse, quod vult, non autem in hoc, vel allud velle, aut nolle, aut non vel- ΙΘ posse. Neque i rem salvant, cum dicunt per rationem is scientem induci solum ve-- rhatem doterminatam hypothetice, non Vero absolute necessariam : certitudinem, non
necessitatem ; hanc quippe a principio contradictionis pendere. Etsi enim hoc verissimum sit, cam positio rationis suffcientis nostro arbitrici su icitur: minime tamen ita Est - in casu oppoμω; I'sita nempe rationesu Iliciente vi principii contrastillionis ponitur rationatum oni. g. ergo si mihi positio rationis susscientis libera non sit, neque positio rationati lan At, volitionis libera esse potest. Iam vero repraesentatio- bona, sla ratio sufficiens volitionis nobis liberam esse nemo dixerit, nisi qui vel pugnantia docere, rei fetiem volitionum, ac repraesentationum infinitam statuere velit 9. Quod si auten, volitio,
utpote acius inΦ'rans, libera non sit, nulli alteri actui, cum om s imperati sint, vera libere comperet cons. β . Iio. coroll. II 5.sen. inrisue mc effigium excogitavit au-
154쪽
ctor additamentorum in metaphysicam Sa-gneri jam alias cosm. s. 84. Sch. a. n. a.
a me laudatus : postquam docuisset motiya
nobis non libera esse judicii practici; hoc
ipsius deinde volitioni rationem sussicien tem addit: Nec obtrudi potest, necessarium il-- Iud eSye, quod sequitur eae necessario: ut enim alia mitιamus, quae hic dici possem, quod non sequitur eae n rasario, nisi quatenus istud supponit, aut indolait proprium operandi modum agentis liberi, quem:ο randi modum nequit agens praetermittere, nisi desinat operari, ut agens liberum, non aequitur eae necessario, ut necenarium est, . sed ut est principium actionis liber.e; atquct video sequitur ut libertam, nora ut necenia rium. Verum pace carissimi viri dicam, - quod sentio; responsione hac adeo clisficultas' non tollitur, ut augeatur etiam; quod .enim necessarium possit esse principium liberi, id est, quod intelligi nemit: certe necessarium, ae liberum contradictorie opponuntur: si autem unum contradictorium alterius principium esse possit,' nihil Astabit, quo minus ex tenebris lux, ex trigore calor oriatur. Neque juvat ad operandi modum,
quem ens liberum praetermittere mequit, recurrere id ipsum in quaestione ver- titur : utrum ens liberum eum operandi modum sequi possit, ut necessitate ineluctabili ad actiones suas li re determinetur atque istut omnino repugnare luculenter demonstravis s 35. Sch. . Ad prob. I. l . Tametsi posita repraesentatione boni non possumus nou sentire laesiaationem versus illud, quae ad appetitum per . se non liberam pertinet . possumus tamen
objectum bonum, quod actu indeliberais appetimus, deliberate velle, via non velle, si modo illlud non sit bonum infinitum cla-xe Q Sestum, de quo hic, sermo esse Hi
155쪽
De istent. Liberi. Rumritie. I 57- quin non videtur, idque testimonio sensusta intimi apertissime confirmatur confI I 8. Cor. 5. Io8. sch. a. 92.9 I. . At determi-- natio ad omittendam. volitionem carebit moti voὸ minime vero: nam primo cum omissior rivolitionis in se spectata non sit actus posi-
itivus, sed mera negatio . volitionis, & ea- rentia omnis actus positivi β. Io7. cor a. ipsa etiam, illa determinatio non erit posi-- tiva, sed solum negativa, cui proinde etiam nullum motivum positivum, sed so-- , tum negativum roSpondet, quod in eo con- . sistit, quod bonum illud anon repraesentetur ut infinitum, dc necessario eligibile, verum , solum ut .finitum, quod ratione saltem suae . finitatis impersectum, sive noa , num, neci ad veram nostram felicitatem necessarium x est: quare voluntas pro utraquct parte tam Prisia volitione, quam Pro ejus omissione habebit . motivum proportionatum, atque adeo etiam, .. actum primum proximum completum pro suo . arbitratu vel per volitionem positive, per e s omissionem negatiυe exercendum.
Poterit igitur voluntas in hac hypothesi pro sua libertate vel objectum illud velle , rel
r.ejus volitionem duntaxat omittere, vel in- i,tellectium ab eo invocatum: ad c alia contemplanda, vel ad illud ipsum accuratius expen--, .dendum applicare, quanta ejus sit bonitas λutrum noni speciem mali admixtam habeat quam si detexerit. .jam non imodo illud . veli te, aut non velle, sed etiam velle aut
mus eam volitionis emissionem fieri interdum,' aut etiam, ut aliqui. contendunt, fieri semper debere per determinationem positivam , nctque tamen haec determinatio suo motivo sestitueretur ; ut enim universim eX
parte objecti ad volitionem aliud non remit, ritur, quam species boni, ob quam illad
elisibile sit, ita etiam ad positivam olim
156쪽
158 Posch. P. I. SecN IV. C. Iutionis omissionem ex parte objecti aliud non
desideratur, quam species quaedam non bo
ni, ob quam illud sit non eligibile : jam
vero omne bonum finitum, ut finitum habet in se desectum ulterioris realitatis β. - om. 2I7. : si igitur ut hoc d6sectu affectum repraesentetur, ipsa illa repraesentatio erit utique motivum positivum ad positivam determinationem, ut volitio omittatur. Gen rati m. itaque, cum mens objectum, quod repraesentatur ut bonum, non vult, vel duntaxat non. vult, ad quod suffcit, ut objectum non sit bonum infinitum; vel simul vult aliud, ad quod requiritur, ut aliud bonum simul repraesentetur: vel vult, ad quodo necesse est, ut in eodem objecto bono qua dam mali specim reluceat; unum ex his semper adest: igitur quotiescumque ani mae' bonum finitum, repraesentatur, adest' motivum, ob quod ipsa ad omittendam voliti nem determinare se possit. Neque proindo etiam , ut aliqui volunt , ii esse est , ut mens in usu suae libertatis sibi motivum quaerat ; eumque explicitu intendat; quia de hoc libertatis usu, si nonnumquam e - plicite intendatur, sicut de quovis also bono repraesentatio ratiocinandum est Inscite ergo pronunciatum est potentiam liberam volendi, vel non volendi rem aliquam esse potentiam volandi sine motiυis: cumque hoc absurdum sit, libertatem esse termi
Ad prob. a. Ipsum spontaneitatis exeMIDtium esse rationem sufficientem volitioasti aut nolitionis, ejusque' exercitii omissionem - omissionis volitionis , seu, non volitionis
. ra8. γ. Hujus porro exercitu ratio sufficiens alia quaeri prudentΨr non est, quam ipsa sit natura libertatis, quae in eo, - consistit , ut voluntas habitis omnibus ad agendum requisitis asere i aut non agere
157쪽
De Existent. Liberi. Humanae. ID ex aequo. possit . III. sch.)s utque proinde sit vis sui ipsius determinatrix non quidem absque modivo , Seu ratione quadam externa tenente se ex parte objecti ; sed tamen absque ratione id genus externa Suf-- sciente, & inDicta. Huc illud Tullii pertinet. OOmmuni igitur consuetudine sermo- De facis nis abutimur, cum ita dicimus : Delle ali-- quid quempiam, aut nolle sine caussa ; ita enim dicimus sine caussa, ut dicamus Sine
Eaeterna, se antecedente CauSSa, non Sinct aliqua. - Ad animorum motus voluntarios non eSt requirenda causSa : motus enim voluntarius eam naturam in se ipso continet, ut, Sit in nostra potestate, nobisque a Pareat: nec id sine caussa ejus en inι rei caussa ipsa a Cum igitur evidens sit ad naturam, essentiamque libertatis a necessitate pertinere,.ut spontaneitas exerceri possit sines ratione sufficiente externa atque ejusmodi libertatem reapse in nobis extare invictis argumentis 9I. 125.126.) demonstraverimus, pariter perspicuum taὶ Transit, hujus ipsius exercitii ulteriorem ratio- de P σ nem sufficientem quaeri non posse, nisi ab
eo, qui, ut loquitur Busserius sa extrabertatem libertatis exercitium quaerere vo-Item ch.
est essectus et sed actis, quae in serie Ope- 18. rationum, quarum altera alteram determi- lb Ruc. nat, CSt prima. . =' .
Atque ex his colligitur, invidiosam illam, quam ex Leibnitio d' Alembertus sc) desum- ei En-
Sit, comparationem voluntatis sine ratione cyc pe- sussciente externa quidpiam volentis cum Q fortuita. atomorum epicurearum declinatione minime in nos valere; ubi enim nihil , sine ratione sussciente evenit, ibi casui lo- sa seh. cus non est: deinde quid esse similitudi- 3 nis, ut habet doctissimus P. Muhs, PoteSt
158쪽
so Psych. p. I. seci. III. C. III. inter inertia corpuscula omni intelligentia, O voluntate deStituta, mersque casu aliaque ullα causa declinantia ; inter animum ratione, providentia, deliberandi, atque deligendi facultatem praeditum, certisque incitamentis allectum Z illic nimia lxum sngitur declinatio Obsque ulla etiam effectrice caussa e hic si eυentus a cau3sa, a qua sola, libertate salva essectio ejus proscisci potest. Psseh. 4. Ajunt nonnulli cum Baumei stero. Si repraesentatio boni non esset ratio sufficiens volitionis, quaerenti, cur hoc, vel illud velis 3 respondere cogeris dicendo vel : volo, quia Dolos vel : solo, quia possum velle utrumque autem responsum ridiculum, &absurdum est: primum enim aut identicum est, & idem per idem resolvit, aut quamvis volitionem ab alia praecedentct pendere, sic processum in infinitum statuit : alterum contra notissimum philosophorum canonem
R. Utrumques hoc responsum tolerari potest, si modo hoc sensu accipiatur : Colo hoc objectum, quia mihi bonum videtur, sequia ego habeo potestatem quodcumque objectum mi hi bonum Dolendi, eaque potestate nunc
utor; hoc autem sensu stabilito tota argu-
, mentis vis corruit; nam & ratio tenens sε ex parte objecti; sive motivum, & exe oitium spontaneitatis tamquam vora voliti snis ratio sufficiens assignatur: quare neques lidem per idem resolvitur; neque progres- lsus in infinitum adstruitur; neque a potentia ad actum argumentum ducitur. Ulterius antem quaestionem urgeri prudenter no iv. posse ex dictis patet.
hoc Ioco a Leibnitianis, qui putane
nos semper ratione externa ad volitio minuicte determinari, etsi . frequentissimis ipsam non cognoscamus, quippe ex hac i-
159쪽
De Existent. Libertat. Humanae. gnorantia praejudicium de vera a necessitate libertate ortum suisse contendunt, quaero, inquam, quid ii in hoc ignorantiae casu
rogati, cur hoc velint, respondere soleant λsane, si sinceri esse velint, aut illud, quod in nobis rident, responsum dabunt s aut re ponent : volo hoc propter rationem, quam ignoro. At istud multo magis risu dignum videtur: jure enim cum celeberrimo Daritigio ajo : compossibilitatem id earum: vo- emp. . lo aliquid cum ratione, quam non cognosco :nondum perspicio. Certe assignare rationem incognitam est assignare rationem nullam; ostendant deinde sine circuli vitio, undes hab re se rationem incognitam sciant λ apparet igitur in omni tandem sententia ultimo ad idem fere responsum deveniri equare non est, cur tantopere hoc in argumento,illorum se jactet oratio. Ceterum nos per ejusmodi responsa, quae sequΘ incommuni naturae sensu fundatur, ac illud rstat pro ratione voluntas: non aliud de notare volumus, quam nullam adesse rationem externam adeo invictam, ut non ea
stante volitionem, si luberet, omittere possemuS; verbo: obscuris quidem verbis quod res ipsa clarius a quovis intimo sensu percipitur, quam dilucide exponi queat, significamus pollere nos ea facultate, quae ad
utramque partem aeque expedita ESt, nuncque eam, cum nihil obstet, in alterutram pro arbitratu flectere. Nullo autem pacto Θx superiori responsor Dolo, quia volo, insano sensu intellecto quis progressum voli- s λὶ E . tionum in infinitum extendet ; ineptiret P
certe, qui assereret quamvis volitionem ab ibi alia praecedente pendere, quae quidem Spi- bate u
non enim volendo mo determino Iad volendum, id est, non volo velle ; sed cum me huiι. determino, tum volo, neque antea volui.