Sigismundi Storchenau in academia Vindobonensi logic. et metaph. professoris pub. ord. Institutiones metaphysicae in 4. libros distributae. Liber 1. 4. 3

발행: 1825년

분량: 428페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

De RationE. . - . 63 consistere, & a lapsu tutum esse, si lineae vex centro gravitatis demissae intra basim. cadat; cum igitur instituto examine in turri praealta, casumque minitante, qualis Ρi. Sana est, deprehendo lineam illam adhuc intra basim cadere, judico turrim non lapsuram, dumquo id praesto, nexum verita- tum perspicere dicor : negativct concludo, quyd video negativam conclusionem hic sequi, quare autem non assirmativa sequatur, logicus applicando regulam docet- Schol. a. Rationis vocabulum diversas admittit significationes, quae tamen huc non per- tinent f quatenus hujus est fori, facultatem quampiam denotari dubio caret; sed in ea definienda philosophi non seque conveniunt. Teste Antonio Genuensi multis ratio idem El. met videtur significare, quod intellectus, quod tamen ipses minime probat, putans rationem esse determinatum numerum idearum, qui in hominibus sit, res externas repraesentantium . inde ait vulgo rectae rationi consentanea dici : quae praesenti numero, et quali- ratibus idearum tum nostri. tum eorum, inter quos versamur, consentanea judicamus; ea vero iadversa DCCte Tationi, quae n. sab his' ideis abhorrent. Uerum facilΘ adis vertit vir eruditus vententiam hanc paradoxam videri posse, quod inde consequens sir, ut recta in hominibus ratio mutationi 'bjiciatur: quare sollicite monet, duo esse in recta rations distinguenda ; ideas, & ratiocinium, seu maheriem & artem, tumque n. s.

aliquid cum recta ratione consentire, quandoccidete rerum naturae conformatae Sunt, . - '&dui, inde argumentatio legibus suis coninsentaneaὸ Cyntendit deinde aectam rati nem di toti gensri humano communem esse,

non quidem sudad principia, sed quoad vim

solum ratioci nahdi, atque longiorem de ea.

disputationem denique 'sio conludit: Eae

62쪽

' quibus ego conscio, eSSU Communein quamdam toti hominum generι rationem. Nam similis in omnibus natura, ac SenSMS, una, ac uniformia ubique natura rerum, eademque oculis Omnium Objecta, et ratiocinandi facultas Omnium e ergo habent nomines omnes 'ut eamdem Semper, et constantem rerum naturam sensibus subjectam, ita communes quaSdam, et constanetes notiones. Eae quibus illud esscitur, esse rectam quamdam rationem hominum omnium communem .Quod nisi esset, qui feri unquam potuisset, ut aliae cum aliis, ita: cis, O climatibus distantissimis, nationibus societatem inirent, ac commercia agitarent Z in enim non magis feri potuisset, quam inter sanos, insanos, homines, DPecudes, quibus nulla est cornui uni ratio. Verum haec, tametsi praeclare dicta,mihi magis in sensum naturae communem I6 .log. , quam in rationem, de qua nic agimus, Cadere videntur.

Lockius, postquam diversas de rations opiniones attulit, subjecit: Ego hic inteHigo 1acultatem,per quam homo a brutis dineri. Quasi vero non id ipsum in quaestione versaretur, quae nempe, & qualis ea sit facultas. Auctor adnotationum In Theodicaeam Leibnitii docet per rationem saepe intellectum; saepe intellectum simul, & vo- luntatem: saepissime autem, α Iere potissimum tertiam intellectus operationem de notari; vim videlicet ratiocinandi, ac veri. tates concatenandi, seu . potius ipsum hujus vix exercitium, es nexus veritatum perspicientiam ἔ quo sensu eam vocem Tullius -- oque usurpavit: Homo enim , quod rationis est particeps, per quam ConSequentia cernit, caussat rerum Nidet, earumque progresstas, quaSi snteceSSioneS non ignorat,aimilitudines cor ara , rebuSque PraeSenti-

63쪽

De Ratione. esbus adjungit, atque adnectit futuras, facile totius vitae. Curium Didet, ad eamquct degendam praeparat res necessarias. Nec dissimili ratione alias loquitur. Atque ex his De muti satis manifestum esse opinor, definitionem υς' - ὸ rationis supra stabilitam a. nemine repudia- ' ri posse; eam vero & usui communi prae reliquis accommodatam esse ita BOBhmius Hyeh. evincit: Etenim si quis non aliaS Suscipit emp. s. . actiones, quam quae ad felicitatem ejus con- c. I. 8.ferunt, rationem actionibus suis is demonstrare dicitur 9 ejusdem Dero defectum alter, qui se ipsum in calamitatem dat principitem. At eae illius actionibus patet, eum Pervexisse neaeum rerum cum eventibus eae actionibus hujus vero eum dictum ne-aeum non pervexisse. Neque vero Leib- Diseoursnitius a nobis dissidere putandus est, Cum rationem vocat veritatum catis Um : δει

sum tam fuisse, cui satio subjective'spectata ruit. q. respondet, quae aliud esse nequit, ac .facultas eam catenam distincte perspiciendi, qua rationes ad ipsum laudatus adnotationum auctor intεrprEtatur. LXVIII. Ratio est eo maior, ouo plurium QR veritatum nexum, & quo distinctius, 'dc facilius eumdem perspicit; In Π nata agitur est, tas quae omnium veritatum omnem possibilem nexum distinctissimct , ae facillime pervidet,

qualem nostram non esset sensu intimo novi

Coroll. r. Quo maior est numerus veritatum, quarum nexum distincte cognoscere potest, eo major est rationis quantitas materialis β. 57. Schol.)- . . .

Coroll. a. Quo facilius, & distinctius verIta-

tum neXum perspicere potest, eo major est

illius quantitas formalis . cit. . LXIX. Safacitas est facultas promis, & ' facili modo inveniendi ideas medias, quarum gacitas,

64쪽

66 Psych. P. T. Sect. L. Memb. I. c. II1. ope aliarum pexus distinctae perspici, ac ratiocinia consormari possint.& solidi- LXX. Soliditas est facultas promte, & saxati cili modo inventas' ideas medias tali ordine,& ratione disponendi, ut indes earum inter se,

atque adeo etiam veritatum nexus in progressu quoque longioris polysyllogismi, quam fieri

potest, distinctissime reluceat.

Coroll. Sagacitas igitur, & soliditas ad magnam rationis quantitatem formalem po

tinent; sunt adeo diversarJllius determinationes.

Schol. MIidum vulro dicImus, qui In compro-- handis suis assertionibus eo progreditur, ut ad summam, quae quidem obtineri potest, evidentiam pertingat, nec umquam aliquid asserit, nisi quod demonstrare possit; istud autem per rectam idearum mediarum dispositionem essici in aperto est. Qui igitur soliditatem definiunt per facultatem distinctes ratiocinandi, & ratiocinationum colligationes

instituendi, eamque propterea immedia ictad intellectum revocant, non satis accurate discernere videntur, quid in eodem exercitio intellectui, quid rationi tribuendum sit. Quid te- LXXI. Secundum rationem,uel rationi con-ςundum, sentaneum est, quidquid in connexione ve-hohthi ritatum continetur, Sive quidquid cum aliqua ratio- veritate connectitur: istud vero duplex ost ;nem l vel enim ea connexio a nobis via naturali, rea rationes sibi relicta cognosci potest, vel non : in priori casu veritas cadit sub captum rationis naturalis, ut: Deus egi aeternus, quae Ue- ritas connectitur cum hac,Deus CSt Ens n ce sarium. In posteriori casu veritas captum ra- tionis naturalis exsuperat, proptereaque nominatim supra rationem esse dicitur, ut; mysterium M. Triadis , Incarnationis. Contra rationem vero illud est, quod vel uni veritati nobis notae contradicit ; ut: plures Dii exio, Stunt: anima est corruptibilis.

65쪽

. De Ratione. 6'

Goroll. r. Omnis propositio vel per so, vel per

demonstrationem evidens est rationi consentanea ; est enim vera, & verum vero numquam opponitur.

Grou. a. Aliud est Esso supra, & aliud contra rationem 2 quare si quidpiam intelligere

nequeamus, non continuo inferre licet, illud contra rationem ESSe-Coroll. F. Quo quis minorem rationem habet, eo plura; sed tantum comparato ad illum,

Supra rationem sunt; unde, cum angelica ratio major sit, quam humana multa, sunt supra rationem humanam, quae non sunt supra angelicam, possuntquΘ aliqua supra

omnem creatam rationem esse.

Schol. Nimirum cum aliquid inim veritatibus aliunde nobis notis convenire perspicimus, continuo pronunciamus illud nostrae

rationi consentaneum esse; cum vero quidpiam cum veritatibus antea cognitis pugnarΘadvertimus, at muscid rationi nostrae contrarium esse; cum denique neutrum horum perspicue elucet, id saltem nunc supra rationem nostram esse assirmamus. Sic theoremata geometrica eorum rationem superant, sui in geometria plane rudus sunt: ' mysteria castissimae religionis sunt supra rationem omnium hominum : aliqua etiam supra omnem rationem creatam. Pari sereratione possum asserere, illud essct contra meam rationern, quod cum propositionibus, quas meus intellectus nunc in verissimis habet, pugnat, illudque contra rationem omnium hominum esse, quod iis enunciationibus opponitur, de quarum veritate nullus' homo, nullo umquam tempore, nulla in re- gione dubitavit, vel quae secundum genera

lem naturae cursum non vera ESSΘ non possunt. Verum proprie & stricte loquendo, illud est contra rationem, quod veritatibus aeternis, dc absolute necessariis contradicit

66쪽

cum enim veritas absolute necessaria non

est, neque ejus oppositum absolute salsum ac impossibile, nec proinde omni rationi contrarium est: improprie igitur, ut quam modestissime dicam, loquuntur ii, qui no- strae religionis mysteria, & miracula contra rationem esSe pronunciant; verius enim, &magis proprie ea solum rationem nostram exsuperant. Discrimen istud inter veritates

metaphydice, & physice certas hoc loco summi esse momenti recte Leibnitius contendit, & vehementer miratur illud a philosophi perspicacissimi ceteroquin ingenii, . quibus Mylium adnumerat, neglectum suisse ; inde concludit, illud duntaxat contra

rationem esse, quod cum v fritatibus meta- physice certis pugnat; illud vero supra ra tionem esse, quod iis opponitur, quae com muniter & intelligere, σε periri solemus, sive, quod idem est, quae veritatibus solum physice certis contradicunt. Rationem 3S- serti in eo constituit: quod ea solum veritas rationem superare putanda sit, quam 'nullus intellectus creatus, aut saltem humanus assequi possit. Denique sollicite monet, nis rationem in sermonibus, Ac opinionibus hominum quibuscumque, aut in eorum apt=tudine, usu, & exercitatione comparata, dctrebus Secundum generalem naturae cursum

judicandi s sed solum in immutabili verita

tum catena sitam Esse arbitremur.

LXXII. Ratio per se neminem in errorem ind/ιcit. Cum ratio facultas sit veritatum n

xum distincte perspiciendi 6 . , idqus

eatenus obtinetur, quatenus conclusio vera ex

praemissis veris legitime deducta distincte pervidetur g. 66. , ii ecesse est, ut qui rationem ducem sequitur, ejusmodi conclusionem, quae ex regulis logicae falsa esse nequit, veram esse putet; atqui talis minime Errat: igi curratio per se neminem in errorem inducit. Nam neque decipitur ratio, nec decipit unquam.

67쪽

- . De Ratione. 69

orou. r. Sr quis ergo ratione utens in errorem prolabatur, is ea male utitur : quod for anticipatis opinionibus, depravatis animi affectionibus, dc praecipitantiae, ob quam ratiociniorum leges. negliguntur, tribuendum. oroll. a. Divisio rationis in rectam, Ec non re clam, sanam, & insanam ridicula est, dc cum legibus logicae pugnat: quare cum quandoque rationem rectram, aut sanam dicimus, id emphasis gratia solum fieri putandum est. Schol. Agitata erat olim quaestio, quam hodies

nonnulli suscitatam cuperent, utrum, quae 'rationem exsuperant, eidem opstonantur,

seu ut illi quidem ajebant, an fides repugnEt rationis ac theologia philosophiae, unde

Consequens foret rationem, errori obnoxiam esse. Qui Averroen commentatorem in Aristotelem κατ ἐξολ- in Italia prorsus sequebantur, fidem cum. ratione pugnare, du-cE Pomponatio, palam prosessi sunt, dum enim ipsorum judicio omnia Aristote is dogmata non possent non esse verissima ; ipse vero animam humanam corruptioni obnoxiam esse docuisse putaretur, ' quod sanatheologia' respuit, eo devenerunt, ut animam humanam philosophice mortalem,the logice vero immortalem esse Contenderent. Continuo doctrina haec valentissimos nacta

est fadversarios; ipse Summus Pontifex Leo X. eamdem inconcilicia ultimo Lateranensi Condemnavit, praecipiens simul omnibus philosophiae doctoribκει ue in discordia, quae philosophiam inter, ac theologiam intercedere v1deretur, penitus Eliminanda omni opera, ac diligentia enitantur. At vero hoc icta fulmine concidit quidem opinatio isthaech extirpata minime fuit; habuit cert ab eo inde tempore fautores suos, tametsi potissimum occultos; interiecto enim paucOrum annorum spatio erroris hujus accusatus est Caesar Cremonensis celeberrimus eorum

68쪽

o Psych. P. T. Sect. LMemb. II. C. IIT temporum philosophus cum Andrea Caesalpino medico, contra trem Nicolaus Taurelius librum, alpes exaravit; Claudius quoquct 'Berigardus, qui primus Pisae in Italia, natione quidem Gallus, philosophiam publice professus est, in circula pisano ita opus suum inscrinsit), eumdem non obscure defendit. In Hollandia Ludovicus Mejerus medicus Am ' steloda mensis edito circiter annum i 666, libro, quem philosophiam scripturae interpretem Vo-Rἰct. cari voluit, eam litem instauravit. Sed modum Manie solet, praetergressus eis my- ' lius : rationem ait humanam principium de-D. item structionis esse, non aedificationis; non servi- respons. re eam, nisi ad accumulanda dubia, & ad. i disputationes in aeternum continuandas: alias p. confidenter pronuociat veritates fidei invictis

.ar. Pyr- objectionibus oppositas esse, aequivocationen

rhoniens. latere in celebri illa distinctione inter ea, quae ein .h, supra Sunt, & Contra rationem, ac fidei no-- strae misteria esse reapse contra nostram rama. ζὰ ' t-Sed egregie respondet Iacquelotus: ih.οι. eis Ratiocinium B Iii est 1alsissimum; nam

MBayle quamDiS DOStra ratio Se nequeat porrigere ad P. 6ao. eaecelsitatem rationis Supremae, quae in Deo

inest ; illa tamen intelligenetrae rationis

portio a Deo nobis donata, utcumque parta sit, Summae rationi contraria esse non potest. Inde certe mcnjegie sequet tar, Deum esSeunicam errorum nostrorum caussa sicum fal- Sum pro vero accipimus, aut verum pro fulmrejicimus, eo quod rationi vostrae contrarium appareat, etiam tum, cinn ratione nostra recte utimur. Verissime ista dici vel inde apparet, quod ratio non minus, quam fides, Dei sit donum; illa nimirum est lumen quoddamnaturale a Deo ut auctore naturae : haec lumen Supernaturale a Deo ut auctore gratiae nobis impertitum: unde, si fides rationi opponeretur, consequens foret, ut Deus secum ipso

Pugnet, ipseque, vel ut naturae, vel ut gra

69쪽

De Ratione . Issae auctor, nos fallat, quorum neutrum cum infinita illius persectione congruit. Ratio igitur nec quemquam per se in errorem indu cit, nec cuna fide pugnat; sed ubi illa desinit, haec incipit: ea nempe fidei lumen ma-- nifestat, ad quae ratio sibi relicta pertingere nequit. Ex quo perspicuum fit, 'eorum opinionem a veritate longissime removeri, qui cum Socinianis contendunt, nihil credendum esse, nisi quod ratione naturali in

telligi possit. Duo hi scopuli philosopho di

ligentissim s cavendi sunt, nisi in gravissi-mOS errores praecops ire velit, uter eorum - periculosior sit, dissicile dictu: uterque ce te religioni quam maximes infestus est. Qui rationem nimis deprimunt, eamque erroribus obnoxiam esse pronunciant, necesSarium religioni fulcrum subducunt; qui vero rationem sequo amplius extollunt, omnem fidem divinam evertunt: quare, si umquam

alias hic prosecto locum habet illud: in medio tutissimus ibis. Sed de his copiosius

disserendi in theologia occasio recurret. Vide quoque la religion Dangee. LXXIII. Cum veritates singulares percipimus, fit nonnumquam, ut eas inter Se connexas cognΡcamus, quin tamen ipsum earum nexum, Sive modum, quo intεr se cohaerent,

distincte perspiciamus: inest igitur in nobis facultas quaedam nexum veritatum quarumdam singularium confuse percipiendi, quam rationis analo um hodie philosophi vocant , ut enim in aliis cum ratione convenit, ita in aliis absa discrepat. . 'Coroll. Cum voritates singulares facultate cognoscendi inseriores percipiantur, ad eam rationis analogum pertinet: quare illi. quoque enti competere potest, quod illis solum gaudet. LXXIV. Expectatio casuum similium est expectatio ejusdem iterum eventus propterea,

Quid

rationis

milium t

70쪽

citur lInvolate

rationis anal guina

a Psych. R. I. Seci. Memb. II. C. III. quod eadsm adjuncta: quae olim illum praeces-Serunt, adsunt, ut si montem Caecium nebu-Ia contectum videas, ideoque evectes plu-oiam bresi secuturam. LXXV. Expectatio casuum similium sensu, phantasia, atque memoria, nec non facultatEsngendi perscitur. In expectatione casus fiamilis primo praesentia adjuncta percipiuntur, id quod sensus praestat, tum phantasia reproducit eadem adjuncta cum eventu, quem olim praecesserunt; memoria vero illa recognoscit, esse nimirum eadem, quae nunc adsunt; denique facultas fingendi Eventum alias cum illius adjunctis perceptum connectit Cum adjun- . . ctis praesentibus: igitur patet propositum. Carcu L. Patet igitur expectationen asuum similium ad inseriorem cognoscendi faculta- flem pertinere, adeoque sine intellectus rationisque exercitio haberi posse. LXXVI. Expectatio casuum similium rationis a namgum inmoletiit. Ut enim facultas fingendi eventum eum iisdem adjunctis olim sperceptum Cum adjunctis nunc recurrentibus,ao praesentibus conjungat, neceSse Est, ut nexus inter eventum, di haec adjuncta saltem Confuse cognoscantur; atqui istud rationis analogum praestat : ergo ad expecta tionem casuum similium rationis analogum requiri in aperto es

Coroll. Similiter expectatio casuum similium' aliquod ratiocinii analogum invol viti, phantasia enim velut majorem efficit: olim in his adjunctis hoc evenit ; sensus minorem :' sed nunc sunt haec adjuncta : facuItas denique fingendi conclusionem: ergo hic eventus rursus eveniet.

Sehol. i. Qui secundum expectationem casuum similium actiones suas moderantur, facta lim in casu simili imitantur ; qui vero rationem vitae normam constituunt, quid fie-

xi.' oporteat, ratiocinando colligunt; hi ra-

SEARCH

MENU NAVIGATION