장음표시 사용
241쪽
nus tecum, hoc commentario explanat: α Quia templum exsistis vere Deo dignum innocentiae aromatibus bene olens, maguus in
te inhabitabit ponti sex qui secundum ordinem Melchisedech sine
matre est ac sine patre: ex Deo Patre Sine matre, ex te matre sine
8ia. Porro vulgatus Epiphanius ' ubi de Virginis parentibus
sermonem habet, inter cetera ait: α Ioachim exponitur praeparatio Domini, eo quod ex illo praeparatum sit templum Domini, nempe Virgo. Anna vero gravida essecta caelum et thronum cherubicum Peperit, sanctam puellam Mariam. , Cyrillus denique alexandrinus Mariam extollit his verbis: a Salve Maria, templum indissolubile, seu potius sanctum, quemadmodum clamat Propheta David dicens: sanctum est templum tuum mirabile in iustitia. α8I3. Constat igitur, et abunde constat usum obtinuisse, ut Verba PSolmi, sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate, ad Virginem rcferrentur. Quare in psalterio 'in cui Anselmi nomen inscribitur, legimus: a Ave caelestis mansio , Ave caeli introitus, . De cuius templi medio , Divina habitatio; . Suscepimus incarnatam a Cuius est nobis Filius, Dei misericordiam. s Et frater et redemptio. Et 'in rurSum a Ave templum gratiarum . Ave Cuius peccator , omnium capabile, o Pascunt eleemosynae. In solemnibus autem Graecorum Osficiis Dei para ' his aut similibus
242쪽
praeconiis celebratur: α Dei templum, animatum habitaculum et arca Ostensa es; tu enim, O in temerata Dei genitrix, creatorem cum mortalibus reconciliasti. Purum , o Maria virgo mater, apparuisti templum Christi summa virtute ac sapientia omnia sustentantis, Ordinantis atque serentis. Te Dei templum et arcam et animatum thalamum et caelestem portam, o Dei Para, fideles an nunciamus v
Et ') rursum: a Salve Maria Dei para, templum indissolubile, immo
vero Sanctum, quemadmodum propheta exclamat: SariCtum tem
plum tuum, mirabile ita aequitate . . 8I4. Iam vero non minori evidetitia constat, haec eadem verba sic enarrari de Dei para consuevisse, ut illius innocentia ab ipsius Originibus intaminata ostenderetur. Sane non modo Virgo templum Dei illudque admirabile nuncupatur, scd practerea dicitur templum sacratissimum, incorruptum, intemeratum, Purissimum, gratissimum, ab omni naevo liberum, innocentiae aromata spirans, Deoque
oere dignum. Ad haec Virgini desertur quod templum fuerit purissime fabricatum; quod eae Ioachimo et Anna uti templum et c-lum et thronus cherubicus prodierit; et quod ex immundo Iudaeorum po-ρulo ipsa munda emerserit, nullius conscia labis, et idcirco in tem -ρlum selecta e quo suum Micissim templum Unigenitus assumeret. Tandem inter Virginis praerogativas ti umeratur, quod ipsa singulari ρrivilegio nesciat in omnibus comparationem; quod in ipsa Deus ad universalem salutem ino erit requiem; quod in ima cum terrenis confoederata sint caelestia; et quod per ipsam post Deum totus visat orbis terrarum. Haec autem neque sibi constarent, neque vera ullatenus iarent, si Virgo communi Obligata vinculo crederetur. Huic enim obnoxia malo, neque esset purissime aedificata, neque instar templi primum exstitisset, neque ex immundo populo ipsa munda effloruisset, neque, ut Compendio utar, eiusmodi fuisset reperta ita qua Deus ad universalem salutem conquiesceret.
243쪽
De Psalmo LXXXVI. i-6r eiusdem recepta ad De aram accommodatio: qtiae illius species eae hac accommodatione eoistat . quam pura et ab omni naeuo , licet orionali, seiunctissima.
8 i5. Inter psalmos qui celebrandis Hierosolymae laudibus in
serviunt, nulli secundus is est qui inscribitur, Filiis Core, mal-mus cantici, quique his verbis continetur: . Fundamenta eius in montibus sanctis: diligit Dominus portas Sion super omnia tabe nacula Iacob. Gloriosa dicta sunt de te civitas Dei. Memor ero Rahab et Babylonis scientium me. Ecce alienigenae et Tyrus et Populus Aethiopuin, hi fuerunt illic. Numqui4 Sion dicet: homo et homo natus est in ea: et ipse fundavit eam Altissimus . . Nimirum ' ex paraphrasi Cardinalis Thomasii: a Fundamenta sive argumentum huius psalini est de sanctis montibus , ubi constructa est civitas Sion. Diligit Dominus portas et totam urbem ipsam Sion, Plusquam reliqua hahitacula et civitates populi ex Progenie Iacobi patriarchae. Quam gloriosa ) dicta sunt per prophetas de te, o Sion Civitas praecetcris Deo dicatal Ego Deus inemor em superbae olim in Aegypti et Babylonis iani tandem agnoscentium atque colentium me in eadem Sione, et ecce Palaestini nitent genae et gens civitatis Tyri et
populus Acthiopum, hi quoque ' fuerunt in ea urbe Sion, et excisdem nationibus illic plurimi nati sunt. Nonne λὶ Sioni dicet homo,
pagg. 3I4-ars. opp. T. I. 3J sunt liare ad mentem expressa interpre tum hebraeorum . qui putant his verbis non psalmum inehoari sed eius titulum expleri. proindeque illa sie reddunt: Fundamenta largumentum et materies insequentia psalmi. in montibus ameιia versa tur; montes namque Mnesos, sionem et Noriam estolis iit atque praedirat. Malim tamen aumaum vorabuli ad eo muentem vorem. Deum, referre: vo ea tum ipsum pmd tamquam nomen suritantiis utim sumere et eum Aquila reddere 3,μ.M-ri δε- ιionem e totumque Inrisum ita eompleeti iuvit iis ei s mi Miliret iandatoris) est in montibus sanctitatis; Deus namque xihi es evilui suo aedem delegit montes sanetos Sionem et Noriam.
244쪽
IM quod et ex omni natione homo natus sit in ipsa, et quod Deus ipse altissimus eam landaverit Z s8I6. Quamquam vero ambigi iure nequeat, utrum eiusmodi psalmus ad Hierusalem eiusque decora esserenda historice spectet; nemo vicissim tacite abnuat, quod maioribus nostris visum est, illum tam ad vocationem gentium et Ecclesiam, quae vera est ) Himrusalem , quam ad eiusdem caput et principem Christum Deum F-ρice pertinere. Scite ') Athanasius: . Hunc psalmum canunt filii Core ad Ecclesiam, per illum depracdicantes geritium vocationem, et futuram Unigeniti ita Ecclesia apparitionem per amumptae carnis oeconomiam. a Neque minus scite Theodori tus: . Etiam hic psalumus gentium salutem praecinit, et pium vivendi statum per Christum suturum docet. In commentario autem ') Heracleotae ad comma quintum legimus: u Symmachus sic ait: de Sion autem diacetiar ab unoquoque, homo natus est ibi, et ipse stabili vis eam Aiatissimus. Dominus numeralit scribens populos, hic natus est ibi. Haec non amplius secundum litteram accipi possunt: nam manifeste Domini adventum significant. Ipso enim nato quilibet hominum dicet, inquit, homo natus est in Sion: qui homo nominatur etiam Altissimus, et Dominus sive Deus appellabitur, utpote rex aciei suae adscribens populos, etiam ut homo apparebit natus in ea secundum illa quae ' in Baruch dicta sunt: hic est Deus noster, et non
a) Apud corderium pag. 77 l. 'AGουm τον ψαλμον τουτον οἱ του Κορε υἱοὶ εἰς θν
nino plurimi ae diversi nati sunt in ea letusque bilis faeta est inimicis. et ea esseeti , et ipsemel Altissimus fundaniι eam, i Gai. IV. 26. mil. Hebr. XII. II. ae proinde, ut est in eatena patrum apud Corderium I Bar h. lli. M.
245쪽
aestimatitur alius ad eum. Post haec in terra visuS est. O Eadem que legimus in commentario Brunonis astensis qui scribit: α -- ter Sion ' dicet homo. Ac si dicat: haec est mater et revera mater , quae pietatis sinum Omnibus aperit, nullis materna viscera Claudit, Omnes suscipit, omnes ex assectu lavet ct nutrit. Sequitur: et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus. Μulta su
perius gloriosa dicta sunt de civitato ista, sed hoc quod modo dicitur, omni gloria gloriosius est, nulla gloria huic gloriae comparari potest. Ipse Altissimus qui sundavit et secit eam, ipse homo
factus est et Datus est in ea. v
8i7. Ab hac autem intimiore ac serme dixerim arcana psalmi significatione seiungi altera non debet, qua illum ad Virginem praeclara maiorum suffragatione relatum novimus. Et ad Virginem sane non infrequenter accommodatus occurrit in eiusdem officiis latinae non minus quam graecae ecclesiae solemni usu receptis. De latina ecclesia notior res est, quam ut confirmari testimoniis ' debeat; ad graecam vero quod attinet, speciminis gratia sufficere possunt 'ὶ quae subiicimus: a Gloriosa dicta sunt de te, O civitas animata sempiterni regis; per te cuim, o Domina, Deus cum iis qui in terra
Hieronymus testia est. Alexandrinoa vertisse μ- Σ.- ... . Aquilam ri ... et symmaehum . . 4.
M cf. Thesaurum hymnolog. T. Ii. pag. M. vhi Daniel in subieeta adnotatione pag. I. geribit ra Mariam intellexerunt theologi in M. LXxxvl. 2. Gloriosa disto stini de te . e vitas Dei. .
246쪽
degunt hominibus conversatus est. Gloriosa dicta sunt de te in generationibus generationum, o Deipara Maria, quae Deum Verbum sinu complexa , pura Permansisti; Propterea te omnes veneramur nostrum secundum Deum perfugium. Beatus suit Dei genitricis uterus, ut quae Verbum suscepit ex ea in carnis crassitie liumanae rinae secundum hypostasim coniunctum, et apparuit civitas Dei in qua inhabitare placuit Altissimo et Domino Deo. Quare clamamus , ave gratia plena, o innocens Dei para. o civitas Dei, de qua dicta sunt gloriosa, hanc tibi addictam Civitatem , cohaerentemque regionem ab omnibus periculis, et fame, et barbaris, o Virgo Dei genitrix, custodi utpote sola et quae neminem rubore suffundit, fidelium tutela. . Tum ') haec: α Civitas Dei omnium regis, sacrum Dei receptaculum, cimelium venerandum, o Dei para unde- qua luc immaculata, tuere hereditatem tuam quae semper te laudat, tuumque partum fide concelebrat. a Atque haec rursum ex Coptoruin hymnis: a David propheta celebravit eius Mari lau-dcm, illamque Dei civitatem vocavit. Pater e caelo respexit, non invenit qui tibi sit similis, Unigenitum suum misit, qui carnem ex te suscepit. Celebrarunt coales9 honores tuos, o civitas Dei, tu-
R Theoloe. pag. 87. tetrast. VII.
l Gemina habentur in Paraeli l. para. t d. dio pag. 34o. l. l. D. Et in Nen. die xxx. Apriliseol. I. A., 231. a. l. c., a s. Gl. i. A. . in Tris. Ode pag. 12S. Gl. l. E.
247쪽
τεγque facta es habitatio omnibus qui ita te exsultant. Omnes reges terrae ambulant in lumine tuo, et gentes in splendore tuo, o blaria mater Dei. Celsior est Mari Cherubim, venerabilior Seraphim, utpote quae templum exstiterit unius e Trinitate. Haec est Hierusalem civitas Dei nostri, in qua Est gaudium Sanctorum omnium. . 818. Competit igitur Dei parac, interque eius dotes censeri debet, I. quod prae omnibus Iacobi tabernaculis dilecta caelo fuerit: II. quod eximiis aucta donis et magnificis celebrata laudibus omni
bus antecellat: et III. quod ille ipse unigenitus Patris Filius, qui ex
ea natus est atque carnem ex ea sumpsit, ipsam ex sese condiderit atque landaverit. Quod postremum expendenS Bruno aStensis, prin
cipio quidem ) ait: . Ad laudem matris Domini invitat nos Spiritus sanctus per os David I patris ipsius Virginis, dicendo: gloriosa
dicta sunt de te, cloitas Dei. . Tum 'pergit: α Nonne enim valde gloriosum est quod de ea ipse David pater eius in hoc eodem psalmo )dicit 8 Homo natus est in ea, et ime fundavit eam Altissimus. Impossibile est enim quantum ad alios homines, ut aliquis sit fundator civitatis in qua nascitur, quia antequam sit natus, non potest fundare civitatem. Sed Christus qui est Altissimus, per hoc quod
Deus est ante omnia tempora, fundavit civitatem hanc, idest, matrem creavit; et tamen ut homo in fine temporum natus est in ea, sumendo carnem ex ea. Mirabile est ergo et gloriosum in hac civitate, quod ille qui landavit eam, natus est in ea. . Cum qua gloria non minus altera conserta est, cuius meminit ' Petrus C mestor in sermone de immaculato Virginis conceptu inquietis: α Attende et obaudi, quod testimonium huic sundamento dederit ' Prophetarum eximius. Homo natus est in ea, et ipse fundasest eam Altissimus. Intellige quod ait, ipsa funda it eam: ipse, non alius, non vetus Adam, sed novus novum iecit landamentum, super quod tam Praeclarum, tam insigne surgeret aedificium. Alioquin si veteris ruinae mansere vestigia, si veteri superaedificatum est; vetus Adam et non ipse landavit eam Altissimus. s Et mox: α oportuit eam ab ipso landa menti primordio prae ceteris aliquod sortiri pri-Vilegium, quae secretorum Dei. mysteriorumque Caelestium ita se
248쪽
susceptura erat arcanum . . His tandem verbis absolvit: α Dicat ergo, dicat Ecclesia, salve festa dies, salve dies veneranda conceptionis, in qua initiatum est sacramentum nostrae redemptionis, per quam extincta est framea vcrsatilis et aperta ianua nostrae salutis. Gaudeat, oro, omnis terra in conceptione tantae Virginis, in cuius medio salutem operari dignatus est Deus. .
819. Ceterum multo haec emicabunt splendidius, et ad gignendam fidem firmiora videbuntur, si ad veterum sententias illorumque commentarios animus advertatur. Itaque sepositis ) vulgato Gregorio Deocaesariensi, Pseudo-Chrysostomo ὶ, Hesychio hieroso-
nensi, quorum testimonia vel alibi retulimus, vel nihil praeterea quam psalmum ad Virginem accommodatum praeseserunt; Eckardus schonaugiensis q) Dei param compellans ait: a Tu ergo, bellatrix egregia, Primo cum qui primus omnia Supplantavit, expugnare
viriliter aggressa es. α Quod ut declaravit, illico ') subdit: . GL riosa dicta sunt de te, Dei genitrix. Sed adlluc locus est tuae laudationi , adhuc in tuis laudibus omnis lingua balbutit. Non enim
sunt loquelac neque sermones in omni natione quae sub Caclo est,
quibus amplitudo gloriac tuac ad plenum valeat explicari. Et nunc sequimur te, o Domina, ex totis praecordiis vociferantes ad te: adiuva imbecillitatem nostram, aufer opprobrium nostrum. Vides hanc tunicam pelli eam, quae nos circumdedit Θ Tunica Evae parentis nostrae haec est, quam ad nos olim misera illa transmisit, et supervestivit carnem filiorum suorum, sicut diploide, confusione sua. De manu quippe ipsius duplicis mali semen terra nostra suscepit et concepit et peperit nobis spinas et tribulos iniquitatis in anima, calamitatis in corpore, ac per hoc mortem utrobique. O infelix
hereditast o dira humanae carnis infirmitast Usquequo patiemurte 8 . Tum pergit: α Et quis liberabit nos a corruptela huius miserrimae pelliculae Z Gratia Salvatoris nostri Filii tui, o Maria,
qui ut infirma nostra tolleret, sponte infirmatus est: et ut mors
1 Orat Ill in Dei me annuntiat. p. v. GD. Ir orat. In D parae annuntiat. p. 798. ND. opp. T. Il. a) Orat. δε laudibus Virginis . pag. 4M. E. in Biblioth. pp. grae .lat. T. I l. 4ὶ orat. in Virginis nativiti pag. illis. D-E. apud Combessium Auetar. T. l. M orat. de virginia laudibus, pag. ara. l. 1. A. in Bihiloth. max. pp. T. xx. Adde et Bil. dephonsum lotetanum multo Amedeo vetustiorem in libro da perpotis virginitata a. Mariae pag. 127. eol. 2. -D. in eoiloet. m. tolet. T. I. M sermo Panegyrie. ad Natam virginem. n. s. pag. 7M. A. Inter opp. Bemardi T. V. ) ibid. n. e. pag. Ina. B.D. εὶ lbid. n. T. pag. 703. D.
249쪽
mortis nostrae ipse fieret, innocens pro peccatoribus mortuUS est . a
Cum Filio autem e vestigio Ilatrem coniungens addit: α Et cluis tam idoneus ut loquatur ad cor Domini nostri Iesu Christi, ut tu selix Maria, quae in secretissimis amplexibus amantissimi Filii tui recubas in meridie sempiterno , eiusque familiarissimo colloquio cum plena cordis laetitia perfrueris 8 Loquere Domitia, quia audit Filiustum, et quaecumque potieris, impetrabis. Invoca bonum nomen
et US Super uos, ut curemur a vetusta hae lepra carnis et spiritus.
Exsurge virus hoc mortiferum exinanitura, quod de pomi sui reliquiis Eva nobis propinavit, quando succi noxialis gustu ebriata est, et reliquias dimisit parvulis suis. Utinam poculum suum ebria illa totum ebibisset, non item in nos diffudisset. Te igitur, Domina,
EXOPante omne iugum nostrum computrescat a facie olei divitiae misericordiae, renovetur ut aquilae iuveritus nostra; ut novi, nova
V Ce, novum Canticum, novis CiVibus aggregati, illic ubi nova sunt omnia, iubiluin sempiternum celebrantcs in cymbalis iubilationis concinamus. . Quae omnia eo pertinent, ut Dei para, quippe civitas Dei et ab ipso1net Deo sundata, inscia hereditatis Eoae, atque eae unioresa posterilate felix demonstretur.
8ao. Sequitur beatus Petrus Damiani, qui verba psalmi ad Virginem plus semel traducit, deque Virgine enarrans scribit:
α Immensum concepit, aeternum genuit, genitum ante secula parturivit. Qui sibi et munus secunditatis attulit conceptus, et decus virginitatis nou abstulit natus. Qui antequam nasceretur, talem Creavit eam, ut ipse digne nasci posset ex ea, de qua propheta David multo ante praedixerat, mater Sion dicet, homo, et homo factus est ex ea, et ipse fundavit eam Altissimus . . Et rursum: α Ο mirabilis, o singulariter nobilis caro beatissimae Virginis, in qua
muliebris natura mutatur, humana conditio non tencturi Per coitum quidem est genita, sed per efficaciam coitus non enixa. Edita communi nascentium iure edidit singularis gratiae novitate. In humano deuique genere ille nobilis dicitur, qui claris maiorum titulis insignitur; beata vero Maria licet sit de generosa patrum Stirpe
250쪽
Mprogenita, ab illo tamen trahit excellcntissimae nobilitatis genus, qui de illa est novo nascendi genere procreatus, et per clarissimam sobolem omnem humani stemmatis excedit nobilitatem. Clara pro vorum titulis, sed incomparabiliter clarior generositate prolis. Filia siquidem regum, sed mater regis regunt: gloriosa ) dicta sunt de te, ciuitas Dei. Sed quidquid de te a mortali homine dicitur, celsitudinis tuae meritis non aequatur. Quam enim excellens gratia Super angelos elevat, ad eius digne esserenda praeconia humana fragilitas non asPirat . . 8a I. Concinit Paulinus patriarcha aquileiensis, qui contra Felicem disserens ', co in capite quo ex Apostolo efficit Christum esse filium Dei et hominis, alioquin nuncupatisa non Dera mater Maria dicenda foret, quae tamen Dere Deum altissimum genuit, post alia non pauca ρὶ scribit: . Veraciter namque venerabilis Virgo et ancilla et mater est Domini, quoniam Deus omnis carnis qui creavit eam, ipse dignatus est nasci ex ea. Ait enim ipsa ad Angelum , ecce ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum. Ang
Ius quippe eam Altissimi Filii genitricem praedixit: ipsa se Altissi-rni Filii ancillam humiliter confitetur. Huic etenim angelico oraculodavidicum concordare non inconvenienter praeconium demonstratur. Mater, inquit ', Sion dicit homo et homo natus vel tactus est in ea, et ipse fundaoit eam Altissimus. Ipse non alius, qui factus est in ea ex semine David secundum carnem; ipse sucidavit eam Altis
8aa. Non dissimilis apud Hildephonsum occurrit psalmi interpretatio, qui et illam ') Ambrosii auctoritate confirmat, et his praeterea 'ὶ verbis de Virgine agens illustrat: a Ecce ad quam Concurrunt omnia eloquia prophetarum, ad quam omnia aenigmata concurrunt
in terris ut ipsa hodie assumpta de corpore renascatur in caelis. Unde et filia Hierusalem esse iure cantatur, licet ) natus sit ex ea, qui eam olim fundauit Altissimus: quae revera mater illa caelestis hodie advenit obviam ornata monilibus suis, de qua 'ὶ dicitur:
