De immaculato Deiparae semper Virginis conceptu Caroli Passaglia commentarius

발행: 1854년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

si solo ingenito lumine soluin unigenitum coruscans: tu qui caelos inclinasti et descendisti ut pluvia in vellus in sauciam virginem Mariam ; miserere huius turbae obtenebratae, et obumbra ipsam tua

virtute. N

866. Haec autem aut hisce gemina Bernardi animo obversabantur, quum de texendis Dei parae laudibus sollieitus scripsit:. Proseramus et alia Virgini matri, Deoque Filio congrua de Scri-

que de carne tonsum, sed Sine vulnere carnis, in area ponitur et nunc quidem lana nunc vero area rore perfunditur, nisi Carnem

assumptam de carne Virginis, et absque detrimento virginitatis Z Cui utique distillantibus caelis tota se insudit plenitudo divinitatis: adeo ut ex hac plenitudine omnes acceperimus, qui vere Sine ipsa non aliud quam terra arida sumus. Huic quoque gedeonico sacto Propheticum dictum pulcre satis convenire videtur, ubi legitur: descendet sistit pluυia in vellus. Nam per hoc quod sequitur, et sicut stillicidia stillantia super terram, idem datur intelligi, quod per

iuventam rore madidam aream. Pluvia nempe voluntaria, quam segregavit Deus hereditati suae , placide prius et absque strepitu operationis humanae suo se quietissimo illapsu virgineum demisit in uterum: postmodum Vero ubique terrarum dissum est per ora praedicatorum, non iam sicut pluvia in vellus, sed sicut stillicidia stillantia super terram, cum quodam utique strepitu verborum ac

sonitu miraculorum . .

867. Α me deus vero lausannensis postquam ' Virginis dotes pro iacultate celebravit, inserendo subdit: . His ergo tantisque honis exuberans Sponsa , Sponsi mater unici, suavis ) et carissima in deliciis, ut sons hortorum rationabilium et puteus aquarum viventium et vivificautium, quae nitunt impetu de Libano, a montibus Sion usque ad circumfusas quasque et exteras Dationes pacis numina et gratiarum emanationes caelica infusione derivabat. Unde 'in beatus David quum de Filio eius Domino nostro loqueretur, erit, inquiens, in diebus eius iustitia et Mundantia pacis, apte de illa mox intulit, donec auferatur luna. Luna ipsa est, quae caelo ter-

292쪽

risque irradians, astris sanctorum longe superior coruscat. Donec, ait, auferatur luna, quae elevato sole iustitiae stetit in Ordine suo, et prima ecclesiae primitivorum insulsit . . Quare nil mirum si Gemmanus Constantinopolitanus ea luce percitus, qua Virgo singulariter nitet, tandem') exclamaverit: α Enimvero sat tibi ad laudem, o admirabilis, quod non possumus dignis en omiis reg tuas celebrarc. Magnam ex Deo ad triumphum celsitatem adepta es, quod tua ex carne Christianum ei populum condideris, eiusdemque tecum geueri divinae eius expressaeque imaginis ) conformes reddideris. Quare ' benedictum nomen tuum in secula. Vincit solem lux tua, superat creata Omnia tuus honos, angelis maior excellentia tua. Benedicta tu in generationibus generationum, sed et in te benedictionem nactae sunt omnes cognationes terrae. Nec enim locus est

ubi tu non lauderis, nulla cognatio ac familia ex qua per te fructus Deo non germinaverint; ut et gentes quae in hoc mundo ) noti agnOVerunt, ipsae quoque tempore accepto beatam te, Virgo, sint

praedicatuTae. u

868. Quemadmodum igitur duplici imagine, altera montis a que ex eo decisi lapidis, et altera uelleris atque infusi in illud r

ris penitissima adumbratur coniunctio qua Maria cum Christo et Mater cum Filio devincitur; ita prosectae ex hac coniunctione Mariae atque Matris dotes tu commentariis maiorum splendidissime Exprimuntur. E quarum numero prima omnium ea succurrit, quod Virgo non solum Deo apparuerit uti mons Sion et mons Pinguis, Merum etiam uti mons, cuius pinguedo ipsum naturae cultorem in

sui dilectionem pertraaeerit, dignusque fuerit e quo is qui Omnem

293쪽

incit essentiam con ingeretur. Hanc altera excipit qua tuter propria Virginis decora numeratur, quod ima Protoparentum nuditiatem conteaeerit, seque haud aliter habuerit ac uti humidum vellus Prae reliquo hominum genere exsiccato, ac uti Melius calidum et calefaciens prae unioresis hominibus frigore rigescentibus. Sequitur tertia, cuius in eo sita vis est, ut patia nonnisi per partes ceteris tributa hominibus, in Virginem tota sua plenitudine dimanarit, elisa dimanarit ut ipsa evaserit gratia Plena, et eo usque Plena, ut eae eius ρlenitudine mutuos veluti rivos celeri omnes haurirent. Quare sicuti Virgo cum Christo copulatur tamquam luna cum sole, et fia uti creatis naturis omnibus purior sublimiorque celebratur; ita illicum Christo et post Christum tribuitur quod nos Deo reconciliarit, quod in nos bona omnia contulerit, quod nos perditos se aris, et quod in generationibus generationum tiamquam unioreSalis caussa salutis omnium linguis magniscari debeat. Nihil vero manifestius quam hasce Virginis dotes eo pertinere, ut ipsa una cum Filio a perdito hominum genere Secreta, in proprio eximioque Ordine collocata

videatur.

ARTICULUS VIII.

De ceteris quae eae Psalmis ad Virginem accommodata in maiorum commentariis reperiuntur: horum usus ut Virinis dotes ac praerogatisa nominatim immaculati conceptus ostendantur.

869. I t potiora dumtaxat seligam, et modum aliquem Orationi imponam, ab iis auspica hor quibus David 'ὶ Messiam cillo

quens ') nit: virgam Dirtutis Itiae emittet Dominus eae Sion, Gm nare in medio inimicorum tuorum. Videlicet Dominus Deus Pater sceptrum tuum sorte, tuamque regiam potestatem emittet in mundum ex Sione, ubi primum regnare incipies, sed et interim usque

Bune enim psalmum ad Isresiam pertinere, Sceptrum pol n/iae ιvae. tuumque potens relliumque tum quae eo eontinentur. tum dimela testimonia geoptrum emitteι Dominus M sione . atque ex hae Naith. XXII 41. Mare. xli. 14. .ue. x x. 4 . liquido ares imporium in tuae ditionis populos exerrebis: demonstrant. CL Mutnaael in disser . l. de psalmis imperatis in medio Atia Ium Itioriam . et quamvis ter. prophetias messia uas eontinentibus, et Theodorum rarum orbis h libus luis resertus sit. hi tamen imis Baramann in eomm . in m. cx. pedire non poterunt quoiulava regnum tuu n in m .

294쪽

ad finem seculi dominare quoque inter medios inimicos ipsos tuos tibi quidem rebellantes, sed adversus fidem regnumque tuum non praevalentes. En vero quae ' in canone pro Dominica Publieani et Pharisaei, auctore G corgio, leguntur: α Emitte, o bona, virtutis virgam raobis omnibus ad te confugientibus, ac tribue ut in medio inimicorum nostrorum dominemur, atque ab omni noxa nos eripe. . His lumen addunt quae ') Αm deus lausannensis enarraris 'in archangeli verba, Spiritus sanctus superveniet in te, illico subdit: . In alios sanctorum venit, in alios veniet, sed in te Superveniet, quia prae omnibus et super omnes elegit te, Ut superes universos qui ante ic suere, vel post te futuri sunt, plenitudine gratiae. Impi vit ρὶ quidem Ahel tanta innocentia, ut innocens manibus et mitis corde de manu fratris necem susciperet. Tua vero innocentia millia nocentium innocentiae reddit et saluti. Traustulit A) Enoch, sed caro quam generabis, Cum assumpta suerit, omnia trahet ad se. Implevit ρὶ Abraham fide et obedientia profutura posteritati; sed fide tua et obedientia inundus salvatus gratias agit. Implevit 'ὶ Mosem, et legis, non gratiae, latorem instituit, tibi autem tribuens non solum legis latorem , sed gratiae et gloriae largitorem. Adscivit 7ὶ David in prophetam et regem, sed ille tibi scribit, et Filium tuum Dominum suum nominat. Quid plura memorem omneS superas, praemuniversis non solum hominibus sed et summis caelorum virtutibus . .

87o. Quod plenius confirmans 'in pergit: . Hinc est quod glori

sius prae illis nomen hereditabis. Nam cum alius dicatur angelus Dei, alius propheta, alius Praeco, et quisque Suo Censeatur nomine pro ordine et dignitate; tu singulari et speciali nomine appellaberis mater Dei. Et ideo mater salutis, mater gratiae, mater misericordiae. M

Accedit ') Hildephonsus toletanus qui gloria Virginis in admiratio-

295쪽

DEm raptus exclamat: a Venite, quaeso, et videte, quo uia in hodie ') translata est arca testamenti Dci ad superos, exterius inaurata virtutibus, et fabricata interius auro purissimae maiestatis, in qua lex testamenti Dei et niantia fuit quod de caelo fluxerat: virga )quoque Aaron quae floruerat. De qua nimirum virga David ') itipsalmis, emittet Dominus eae Sion, inquit, virgam Dirtutis tuae. Deinde faciens apostrophen ad eamdem, dominare, inquit, in medio

inimicorum tuorum. N8 i. Fuit igitur cur ) Bonaventura Considerandum esse monu

erit . Quod Maria interpretatur μ) Domina. Tum hoc quoque optime

competere tacitae imperatrici, quae revera Domina est caelestium, terrestrium et infernorum. Domina, inquam, angelorum, Domina hominum, Domina daemonum. Ilis autem ut fidem Ex ordine conciliet '), pergit: α Primo considera, quod Maria est Domina an -

legitur, quod super unam famulam suam delitiose innitebatur, altera autem famularum sequebatur Dominam defluentia in humum vestimenta sustentans. Per Dominam Esther reginam, intellige Mariam reginam: duae famulae quarum Domina est regina Maria, sunt angelica et humana creatura. O quantum gaudendum est nobis miseris hominibus, quod angeli Domitium et Dominam habent ex hominibus. Verissime enim angelorum Domitia est Maria. Unde Amgustinus ' ipsam alloquens ait. Si te caclum Mocem, altior es. Si matrem gentium dicam, praecedis . Si Dominam Angeloriam nominem, Per omnia osse comprobaris. Si foranam Dei amellem, digna sistis. Secundo considera, quod Maria est Domina hominum in mundo. De hac Domina ') in psalmo dicitur: sicut oculi ancillae in manibus Dominae suae. Ancilla Dominae Mariae est quaelibet anima fidelis, immo etiam Ecclesia universalis. Oculi huius ancillae in

296쪽

manibus Dominae suae semper debent esse, quia oculi Ecclesiae, culi omnium nostrum ad manus Mariae semper debent respicere, ut per manus eius aliquid boni accipiamus, et per manus eius quidquid honi agimus Domino osseramus. Per manus enim huius D

minae habemus quidquid honi possidemus, testa citc beato Ber- nardo qui ait: Nihil nos Deus habere voluit, quod per Mariae manus

non transiret. Per manus quoque huius Dominae osset re Deo debemus quidquid boni egerimus, quemadmodum beatus Bernardus horiatur dicens: Modicum illud quod offerre desideras, gratissimis

illis et omni acceptione dignissimis Mariae manibus tradore cura, si non vis sustinere repulsam. Bene nobis quod talem Domitiam habemus quae manus tam liberales habet ad nos, Et tam pracpotens est npud Filium super nos, ut securi ad ipsam confugere pO simus omnes nos. Unde devotissimus Anselmus ait: Domina magna, cui gratias agit concla laeta iustorum, ad quam territa fugit turba reorum; ad te, praestolens et misericors Domina, em Aeccator anaeius confugio. Tertio considera quomodo Maria est Domina daemonum ita insertio, tam potenter eis dominans etiam ut de ipsa ac-eipi possit illud ' psalmi: uirgam Dirtutis tuae mittet Dominus. Virga virtutis est virgo Maria. Ipsa est virga Aaron florida per virginitatem , et fructifera per secunditatem. Ipsa quoque est virga de qua dicitur in Isaia: egredietur Dirga de radice Iesse. Haec virga virgo Maria. Virga virtutis est contra inimicos infernales quibus magna virtute dominatur; et ideo Domina tam magna tam magnae virtutis merito a nobis amatur, merito a nobis laudatur, et merito a nobis exoratur, ut nos contra inimicos istos tueatur. Exemplum dat nobis Anselmus, qui tantam Dominam alloquens ait: Te, Domina magna et Malde magna, te Mult cor meum amare, te cupit os meum laudare, te desiderat penerari mens mea, te affectat exorare anima mea, quia tuitioni tuae se commendat tota sub

stantia mea . .

87a. Quibus alia nobis in montem revocantur hisce cognata, quaeque quum ad Deuin proprie spectent, pictate maiorum ad Dei- param traducta novimus. Sunt autem haec quibus psalmographus Deo gratias agit: deduxisti me, quia factus es spes mea, turris for-

297쪽

titudinis a facie inimici. Propemodum dicerct, deduxisti me in ru-ρem inaccessam, quia fuisti is in quem ego verarem, et fuisti mihi

uelut turris fortissima et munitissima, quo ego confugerem a praesentia inimici me persequentis. Iam vero ' in Graecorum Menacis Dei para his verbis, duce Theophane, exoratur: α Turris esto mihi salutaris, o innocens, quae prohibeat phalangum diabolicarum accessum, unaque periculorum ac tentationum turbas prostiget, pr varum quoque cupiditatum ius ultus excutiat, et denique procul abigat maledictionem hisce malis adnexam: contra vero libertatem conserat et charismatum divinorum abundantiam . . Ephraemias autem sic habet: α Sana contritiones animarum et Corporum nostrorum, visibiles atque invisibiles hostes disperge, turris sortitudinis, armatura bellica, acies robusta, et dux et Propugnatrix invicta esto nobis indignis a lacie inimicorum nostrorum. Ostende in nobis misericordias tuas antiquas et mirabilia hodie: ostende et te posse omnia, et omnia efficere Potentem esse quaecumque vis in caelo ct in terra. . Quibus haec ') ex MoZarabum missati splendide suffragantur: a Sicut turris Da v id aedificata es, et reprehensio non est in te. Quam speciosa et dccora facta es in ornamento tuo, et odor unguentorum tuorum Si Cut Odor Libani Super omnia aromata. , 8 3. Duplici Virginis ornamento, cuius meminimus, tertium

accedit quod illi tum adscribitur, quum usurpata de Hierusalem verba ad ipsam reseruntur. Verba porro de quibus loquimur, haec in

otiemadmo tim audio mus, ita e distis atque m. perii reipsa sumus in ciet rite Dei exere: tium. Inris toto Dei nostri a abineι oam uriam in ae- lernum . neque illa sibi ah hostili impola timebit

298쪽

sunt: sicut audivimus, sic vidimus in ciuitate Domini virtutum, in eloitate Dei nostri: Deus fundaoit eam in aeternum. Idest, sicut audivimus protectorem re Deum urbis huius, ita re ipsa vidimus divinum numen adfuisse huic civitati Domini exercituum , huic civitati Dei nostri, quam Deus ita stabilem sucidavit ut contra hostiles impetus in aeternum immota duret. Scd constat ne haec ad Virginc in suisse relata Z omnium nomine audiatur ' Modestus hierosolymitanus qui illam celebratas ait: α Ave mortalium Domina, sanctissima Dei para, ex qua qui super omnia est Deus et clementi simus Domitius noster, particeps totius, excepto Peccato, mortalis naturae ri Strae, processit in mundum, nosque dignos essecit quiessemus ) divinae eius naturae consortes; qui ea te donavit gratia ut sua esses civitas intelligibilis, teque vocavit 'ὶ Dominus virtutum in civitatem Suam . .

874. Pulcre huic imagini ea respondet, qua Virgo uti caelum depingitur verbo Dei firmatum, eiusque puritas atque Sanctitas P vitati et sanctitati angelicae anteponitur. Itaque ) Sophronius senior de Virgine loquens principii loco statuit: α omnis spicndor et gloria

quanto illustratur sulgore suo sublimius, tanto apparet praestantior claritate quorumlibet subiectorum et eximior praedicatur. η Tumitiserendo ) colligit: . Sic et beata Dei genitrix, cuius plantatio ac

si rosae in Iericho, specialius resulsit, et candor virginitatis splendidius emicuit, cuin circumdata ossicio caritatis submittitur illi Samctorum claritas, ut cius amplius splendor et gloria commendetur, quae Super angelorum choros elevata, iam beata praedicatur, etiam beatissima. Nam angelorum quamvis celsior natura sit, non tamen gratia maior, quia et ipsi gratuita gratia ne corruerent sunt salvati.

Unde ρὶ David: uerbo Domini, inquit, caeli firmati sunt, et miritu

oris eius omnis Dirtus eorum. Quod si spiritu oris eius omnis vi

299쪽

tus eorum subsistit, constat beatam et gloriosam virginem Mariam in quam supervenit Spiritus Sanctus, et Deus totus illapsus portatur novem mensibus in utero, ut credendum est, ampliora promeruisse virtutum privilegia, et percepisse gratiam ab angelis etiam collaudatam. Unde etsi mirabilis est eorum virtus et firmitas perpetuitatis, mirabilior tamen in Maria quam obumbravit virtus Altissimi, ut ultra Omnem virtutem sit angelicam quod sactum est in ea, et admirabile cunctis seculis sacramentum. Ac per hoc etiam angelis exinde maior praestatur gratia , quum instaurantur ab ea

omnia quae Venerantur et adorant Super se Christum regem Dominum natum ex eadem Virgine. II in C et Maria cunctis tanto venerabilior quanto gratiosior, et quanto virtute Altissitni extollitur ad sublimia, tanto clarior resultat in gloria. Plena siquidem gratia plena Deo, plena virtutibus non Potest non possidere plene gloriam claritatis ac ternae, quam plenissime accepit ut mater fieret Salvatoris. Quem Miderunt omnes fliae Sion, et beatissimam praedicarerunt, ac reginae laudaverunt eam. Quoniam tantam eam viderunt, quantam nullus narrando explevit mortalium : quanto magis Deum qui talem ac tantam fecit eam, ut ipse fieret Per eam . .

875. Quare videri mirum non debet si quae subdimus, quaeque ) ad extollendam Dei gloriam in primis pertinent: quis sicut D minus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in caelo et in terrast ita ad Virginem accommodata legantur, ut ipsa sit sui, limis atque excelsus ille locus quem sibi Deus ad inhabitandum prae omnibus selegit. Cuius quidem accommodationis auctor est locuples Philo carpasius, qui citatis verbis, sapientia aedisca Mitsibi domum, pergit: α Haec domus in excelso aedificata est in Filio, secundum eum qui dicit, qui in altis habitat et humilia respiacit. Visne tu omnem cognoscere altitudinem Z Aspice non solum in

300쪽

Dei genitrice Maria aedificium Filii hominis, sed illud etiam quod

ultra caelos est, et throni in dextera positi cum stupore demirare altitudinem . .

876. Tanta quum sit Virginis altitudo ut ex ultitudine Uni geniti aestimari propemodum debent, visum est maioribus nostris nunc quidem ad ipsam ea reserre quibus ) Deus sistitur amictus luminc sicut se timento, nunc vero eum ipsi Ditorem tribuere qui lumen quo Deus amicitur, quam proxime repraesentet. Et de ΡΟ- steriori sane capite insignia haec sunt quibus Virginem Methodius 'compellat: α Benedicta tu, prorsus benedicta, omnibusque desiderabilis. In benedictionibus Domini nomen tuum divina gratia plenissimum ac Summe Deo gratiosum, Dei mater. Tu circumscriptio, ut ita dicam, eius qui est in circumscriptibilis: radix floris speciosissimi: vestis sine macula eius qui induit lumen sicut vestimentum. πAd primum vero haec pertinent quae de Virgine ') Bernardus scribite . Putas ne ipsa est sole amicta mulier Θ Esto; siquidem ut depraesenti Ecclesia id intelligendum propheticae visionis ) series ipsa demonstret; sed id plane non inconvellienter Mariae videtur attribuendum. Nimirum ea est quac velut alterum solem induit sibi. Nam et desectus omnis sub ea; et quidquid fragilitatis seu corruptionis est, excellentissima quadam sublimitate prae ceteris omnibus excedit et supergreditur creaturis, ut merito sub pedibus eius luna esse dicatur. . Et aliquot interiectis: . Iam si Ecclesia, pergit, lunae magis intelligenda videtur voca hulo, quod videlicci non ex se splendeat, sed ab eo ρὶ qui dicit, sine me nihil ρotestis facere; habes media tricem, quam tibi paulo ante commendavimus, evidenter expressam. Mulier, 'ὶ inquit, amicta sole, et luna sub milibus

rem. ad Aporalypsim xl l i. pag. aa . apud Malseripli. veil. T. lx. a Et signum magnum apparuit in Gelo. mulier amiela sole. et luna sub peditius eius. Mulier amieta sole heata virm Maria est. Ohum. hraia Altimi tui εἰ erute, in qua etiam genus, idest. Melesta intellisti ue. . 44 L. e. n. s. para. lola. F. et tol4. A. 5ὶ loli. xv. s. Ap . xli. r.

SEARCH

MENU NAVIGATION