De immaculato Deiparae semper Virginis conceptu Caroli Passaglia commentarius

발행: 1854년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

eius. Amplectramur Mariae vestigia, ct devotissima supplicatione lientis illius pedibus provolvamur. Teneamus eam nec dimittamus donec benedixerit nobis: potens est enim. Nempe vellus est medium inter rorem et arcam, Inulier inter solem et lunam , Maria inter Christum et Ecclesiam constituta. . Quibus haec tandem ) subiicit:. Mulier, inquit, amicta sole. Plane amicta 'in lumine tamquam ve

stimento. Quam familiaris in Christo facta es Dominat Quam proxima , immo quam intima fieri meruisti, quantam invenisti gratiam

o pud Ouini In te manet, et tu in eo: et votis eum, et vestiris ab eo. Vestis eum substantia carnis, et vestit ille te gloria suae maiestatis. Vestit solem nube, sole ipsa vestiris. Novum enim ' secti Dominus super terram, ut mulier Circumdaret virum, Dec alium quam Christum de quo ) dicitur: ecce MD, Oriens nomen eius. NO-vum quoque secit in caelo, ut mulier sole appareret amicta . . 877. Quare beatissima in ulter tantis aucta divinis dotibus in illius quoque consortium societatemque vocata suit, cuius gratia de Deo dicitur: quoniam apud te est fons ottae. De ea namque ) in graecorum Menaeis canitur: α Salve verus Dei thronus et sedes regis: salve arca vitae: salve sons sanctificationis inexhaustus, receptaculum Spiritus, paradisi voluptas: salve mystica animarum oblectatio: salve beatorum laetitia: salve eorum omnium gaudium qui ad te, o Dei sponsa, confugiunt. De ea Theodotus ancyranus. postquam scripsit, mihique arcanum inconfusae unionis naturarum Distulis divinae schola efficiliar, continenter ) subdit: α Hu-

302쪽

iuscemodi nobis mirabilia suis semper sacris illucentibus sulgoribus diva Mater virgo assert. Nam ) apud eam est fons vitae, uberaque rationabilis lactis ac sine dolo. . Et de ea in Alcvini lioni illario haec inter alia φὶ recurrunt: a Et quam magna multitudo dulcedinis Dei suit in heata Virginei Quid de Deo non sapicbat, in qua Sapientia Dei latebat, et in cuius utero sibi corpus aptabat Christus est, ut nil Apostolus, Dei virtus et Dei Sapientia, et in eo ρὶ sunt omnes

thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Christus autem in Maria. Ergo Dei virtus et Dei sapientia et omnes thesauri sapientiae et scientiae in Maria. Haec non tantum ad pedes, sed etiam ad caput Domini sedens audiebat verbum ex ore eius. Nemo umquam sicut ista Τ) gustavit quam suavis est Dominus. Inebriabatur 'i ab ubertate domus Dei, et torrente voluptatis eius Potabatur. Nec mirum, quoniam apud cam , immo intra eam erat sons vitae, de quo manabat tanta persectio utriusque vitae. s878. Hinc quod psalmographus inter eximias Dei laudes 'in con-Dumerat inquiens, quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, similis erit Deo in stiis mist non omnino a Virgine alienum veteres scriptorcs cxistimarunt. E quibus Amedeus lausannensis descripta primum illius excellentia V), e vestigio subdit: . Quis ergo non properaret, quis non curreret ab extremis terrae, reverendae maiestatis decus aspicere, et vultum Omnimoda suavitate, imperiali etiam diu

gnitate et singulari praeditum potestate videre Quippe nihil inveniebatur illi simile in filiis et filiabus Adae. Nihil tale in prophetis, in apostolis nut in evangelistis. Nihil illi simile caelum vel terra dedere. Quis enim ' in in nubibus acquaretur ei, aut Similis soret matri Domini inter filios Dei P. 879. Nemo plane, adeo ut '' verba, quam magni ata sunt opera tua, Dominet Omnia in sapientia fecisti, de Dei para inprimis deque ipso eiusdem conceptu intelligi debeant. Quod ne assirmatum

ol. I. CR

303쪽

a nobis inconsulto videatur, ea reseremus quac Petrus Argorum episcopus conceptionem celebrans beatae Annae his omnino verbis complectitur: α Exsultemus itaque et in psalmis omnes iubilemus videntes, quod naturae nostrae nobilitas tu Antiae utero gigni coepit. Plaudamus manibus, spiritalesque Choreas instituamus sestive illius conceptionem celebrantes, quae nobis omnis laetitiae auctrix et ineffabilis gaudii conciliatrix exsistet. Cantemus concorditer Deci nostro, cantemus ut qui ex Anna et Ioachim ditati sumus immaculata penitus Domina et Virgine, quae nobis in peccati servitute detentis libertatem comparabit. Itaque et nos tamquam attoniti una cum divino Davide dicamus: quam magniscata sunt opera tua, Do

minet omnia in sapientia fecisti. Quis cnim ipsius potentias loqui poterit λ Cuius vero cordis amplitudo ipsius iudiciorum, quae investigari nequeunt, abyssum metietur Z Qui in Dei indignationem

incurrimus, a Condemnatione absolvimur. Qui malorum caussae et origini daemoni seducti obtemperavimus, quum ipse Serpentis specie hortaretur, a Domino nostro creatore suscipimur. Qui spontea nostra cervice ipsius iugum excussimus, et in hostis insensi potestatem concessimus, rursus ipsius suavi iugo ob misericordiae viscera subiicimur. Qui intolerando peccatorum Pondere nosmetipsos Oneravimus, ad requiem revocati iam sumus. Horum porro bO O-rum omnium, Sed et Ceterorum Principium atque origo praesenti

304쪽

88O. Huc itaque redit illorum summa, quae ex fide maiorum Scripturas ad Virginem accommodantium de ipsa statui, doque ipsa teneri firmissime debent. Tetieri namque I. dehct, Virginem esse

eam virtutis υirgam qrimm emisit Dominus ut hostes contereret, atquc in ipsorum medio veluti regina caelestium, terrestrium et infernorum in icta dominaretur. Teneri debet II. Virginem esse turrim con

tra inimicos salutarem, P Pugnatricem insu rabilem, quaeque in caelo et in terra nihil pro uoluntate non Potest. Teneri debet III. Vimonem esse intelligibilem Dei nostri civitatem tanta ab eo stabilitate fundatam, ut directi adversus ipsam hostium impetus inanes fuerint atque in irritum cesserint. Teneri debet IV. speclari Virginem vortere tamquam caelum Verbo Dominis a tum, angelis quiadem natura inferiorem sed patia caecellentiorem, tum quod eadem fuerit Praeservata gratia quae illos Gemit a lapsu, tum quod pleniori gratiae ubertate ditata fuerit, utpote quiae Dei mater esset Ezra oui hos e re suerit hare adireisse quae pe

rogo lam. sit rogo. ludae . aratissimum tibi tantae virginia doeus in tua regnationa repertum, sit ama. hiJε tantae aloriae virginem in luo penere invenisse. Ait laεium in tua tradum tantae pudieitiae visum insigne . sit lueundum in stirpe tantumdem tua paleis laetum tala mira lum Eue impleta est Oinnis terra me hane Virginem gloria Dei. Cognoverunt omnes a parvo usqui ad magnum per hane Virginem Deum vivum. Viderunt omnes per hane Virginem salutare Dei. Rememorati sunt et conversi per hane Virginem ad Dominum universi snea terrae: Adorani cm. ACVII. in eonspeetu illii eius omnes patriae sentium: ipsius est filii Ga . HI I regnum. et ipsa Deus domina. hitur gentium. cantant omnes ipsi Domino stio eius redemptionis suas eantieum novum, quia naseendo do hae vitaine magnalia Deit. Notum Deit Dominus per hane virginem salutiare suum. et ante eon spretum nostrum revelavit hane iustitiam suam. Invenerunt per luine virginem Deum . qui eum per observantiam lmis invenire non potuerunt Venit per hane Virginem Deus. H eongregatis gentibus et linguis. v nimus et vidimus ploriam eius quasi gloriam Uni niti a Patre. . Tum haee. quibus eum gloria filii et

tiam matris i ii de phonsus eomponens crevi. e . III. My. itu. consensItini avt m Isidortis Atis texisti eo . udaeos lib. I. cap. a. m. s. pag. 25. Opp.

T. 3 I., et Erembertus in Ps. La L p . asI. apud Mai seripli reti. T. o. I ali: . Cuius ergo tanta gloriaε ot dignitatis est alius. ut sit in assumpto homina Drea 3 Audi quantae ploriae et nobilitatis est genitrix eius. Male in Esaia se . AI I virga eriet ex ea dies tesse, idest, de genere eius Oxortae virga quae sorem hune Christum produxit. Item in Mala cesp. XLV.Ihare sola terra sile aperta non eo ptione germinare potuit salvatorem, rorantibus melis et nubibus pluentibus iustum . idest, prophetis praenuneiantibus eius adhenium. Hare la taeehiele cesp. XLIV. I domus Dei est. euius pudoris integerrima elaustra. Hare virgo in psalmo AUDI.9 thalamus Dei est, quia de utero eius iste in maius Deus praeessit velut sponsus. Item in psalmis IV. haee terea est. de qua veri istas oritur: quae veritas christus eadem est, et quae daeaelo prospexit iustitia eius. Item in psalmis maULI. haee terra smetum suum dedit, idest. Christum n atrum genuit. In quo et benedixit nobis. . Atque haea rursum . quae eidem Hildephontia vel paria antiqui. tatis seriptori merm. I. de Assvmpι. pag. ras. et Serm. m. mg. aro. M eouecι. m. toles. T. LI d hentur: a Ipsa par virga de radire Iosse. de euius nimirum rursus radiea nox ascendit Christus. Ipsa est Vireto elarissima. eui Deus Pater oli in res. AxaI Ilo spiritu: de Irtietti reatris fui ponam super sed mluam. re ad quam eoneurrunt omnia eloquia prophetarum, ad quam omnia aenigmata eonen ut geri. Hurarum : de qua natus est Christus, Deus et homo. Undo et filia lerusalem esse iure res. LaaAVI I ea. nitur. liret natus ait ex ea. qui eam olim fundavit

Alitisimus . .

305쪽

stitura. Teneri debet V. tantam esse Mariae altitudinem, quanta competit eximio illi loco quem incolit Deus qui in altis habitat, et quanta illi competit quae arctissimo matris Dinculo cum Dei Alio copulatur. Teneri debet VI. Virginem esse mulierem sole amictam, nulla scilicet iamquam corruptela infectam, restemque immaculatam eius qui induis lumen sicut oestimentum. Teneri debet VII. in Virginem non sectio ac in augusta quadam arca thesauros Omnes scientiae sapientiaeque disinae contineri, ipsamque esse tam vitae quam sanctisscationis in nos redundantis purissimum fontem. Teneri debet VIII. nia hil esse in caelis, nihil in terra quod Virgini sit simile, quodque cum ψsa sire amplitudine gratiae stoe gloriae tutare componi queat. Teneri postremo IX. debet, Virginem fuisse conceptam ut naturae nostrae nobilitatem, ut Dominam penitus immaculatam, ut ma Licum Dei opus, de quo omnes iure exsultemus et in Psalmis uno ore iubilemus. Nulla porro est ex hisce imaginibus, et nulla ex hisce maiorum sententiis, quae vel omnem a Virginis conceptu labem non amoveat, vel originalem eiusdem nitorem non liquido patefaciat. Quapropter hoc unum reliquum est, ut cum Coptorum 'ὶ ecclesia his eam verbis salutemus: . Ave gratia plena, Virgo immaculata,

tabernaculum non manufactum, veritatisque thesaurus. a

306쪽

Εnarrato discrimine inter eum sensum quem evlicitiam quemque Mi tualem appellant, de iis agitur Scriρturarum utriusque foederis testimoniis, quae quum ad Virdinem proprie spectent, immaculatam quoque ipsius orbonem Patefaciunt. Recensentur α uriale, atque ita ad normam legitimae interpretationis exponiantur, ut quid sive cum singulis si e ctim unipersis iunctum CDnsertumque sit colligatur.

88i. Si suffragio atque auctoritate maiorum haec dirimi conistroversia debeat, utrum in dioinis utriusque foederis libris effata legantur quae ad Virginem spretent, quaeque singulares illius dotes eximiasque praerogativas contineant, non alia esse responsio potest nisi qua id extra omnem situm dubitationis aleam affirmetur. Sicut enim plurima suppetunt ') corumdem testimonia, quibus Dei param in divinis libris praenunciatam docent; ita plurima Suppetunt oracula quae ipsi ad Virginem reserunt, deque Virgine eiusque ornamentis interpretantur. Quae faue, Uti Par est, diligenter ostenderem , nisi cx utraque Superiori sectione abunde paterent. Quare multo fore arbitror opportunius et ad praesentem caussam aCCOmmodatius, hac seposita universali quaestione ad specialem singularemque descendere ac propius investigare non illud quidem, utrum in Scripturis effata habeantur quae transferri ad Virginem non inscite possint, sed illud potius, utrum in iisdem ea occurrant, quNe ad statas ratasque interpretandi leges exacta, de Virgine eiusque integerrima puritate cuiusνis semper labis experte accisti debeant. 882. Ut vero haec ipsa quaestio ea ratione expediatur quae votis respondeat, nihilque merito desiderandum relinquat, iuverit animo reputasse non illa modo quae in Scripturis κατα λέξιν atque totidem

Merbis traduntur, verum etiam illa quae traduntur κατα δατοιαν, qua que cum Scripturae verbis intime cohaerent atque ex iisdem accli-

307쪽

rata notionum idearumque analysi defluunt, pro certis divinisque oraculis sumi Oportere. Sane nemo inscias ire ausit, id omne ceriis divinisque oraculis iure optimo connumerari, quod princeps Scripturarum auctor Deus significavit. Significavit autem non ea solum quae αὐτολεξει, disertisque verbis expressit, sed illa etiam quae cum aisertis verbis immediate penitusque cohaere ut, quaeque disertis contenta verbis nuda sinceraque analysi deprehenduntur. 883. Quod quidem verissimum esse, uon pauca Suut quae Dgregie demonstrant. Atque principio domonstrat ipsa humani sermonis ratio, cui nativum hoc est ut id omne expressum Cen Sentur quod cum

notione subiecta vocabulis iunctum est atque in ea inclusum comprehensumque reperitur. Demonstrant Christi et apostolorum exempla , e quibus ad evidentiam usque liquet S alern ne ipsis suisse summi ponderis veritates ex iis stabilire , quae oracula veteris testamenti non nisi virtute complcctehantur. Speciminis loco ista sint, quibus Christus ad incitas sadducaeos redegit et fidem de resurrectione mo

tuorum comprobavit inquiens: α De resurrectione mortuorum non

legistis quod dictum est ' a Deo dicente vobis, ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob p Non est Dcus nicii tuorum sed viventium . . Demonstrant Occumcnicae synodi quae cclchriores dogmatum sormulas ex iis sapienter derivarunt, quae quum in Scripturis totidem concepta verbis nuspiam exstetit, in eisdem tamen virtute reperiuntur. Atque huC omnino pertinet ni caena sormula, qua Filius Patri ὁμοου os consubstantialis definitur: huc formula optimina qua coniunctio Unigeniti cum humana natura Παπις- παντ- unitio secundum hy ostasim declaratur: huc sormula concilii constantin politani ΙΙΙ. qua Christo duae voluntates duaeque naturales Operationes asseruntur: huc formula florentina qua Spiritus sanctus ex Patre et ex Filio, tamquam ex unico principio aeternaliter procedere Proclamatur: atque huc formula tridentina qua eucharistica transubstantiatio fidei capitibus accensetur. Demonstrant susceptae ab orthodoxis patribus adversus haercticos concertationes. Conceditatio Athanasii contra arianos quorum haec verba 'ὶ refert: . Sed

308쪽

faciunt, haec scripta non sunt, vocesque illas quod in Scripturis non habeantur, reiicimus. . Quibus e vestigi subdit: . Sed hanc illi cavillationem impudentissime proserunt. . Concertatio Augustini cum Maximino arianorum episcopo, qui axiomatis loco ') praestruebat: . Si aliquid rationabile dixeris, necesse est ut sequar. Si quid enim de divinis scripturis protuleris, quod Commune est Cum omnibus ,

necesse est ut audiamus: cac vero voces quae extra Scripturam Sunt,

nullo casu. a nobis suscipiuntur: praeterca cum ipse Dominus 3ὶ ni Dcat nos et dicat, sine causa Colunt me, docentra mandata et Praecepta hominum . . Concertatio Epiphanii cum Semiarianis, e quorum fidei expositione in conciliabulo seleuciensi edita primum ista refert: α omni studio ac moderatione in id incubuimus, ut pacem ecclesiae sanciremus, et constantcna solidamque fidei regulam coti-Stitueremus, Pro eo ac Dei amantissimus imperator noster Constantius iussit, ex prophetarum oraculis; sicut Dihil praeter sacrarum litterarum auctoritatem in ecclesiasticam fidem inveheremus . . Tum )haec: . Quum hactenus homOOusii et homoeousii vocabula plerosque ad hodiernum tempus usque perturbarint, et a nonnullis etiamnum

innovari istud serant, ut dissimilis Patri Filius esse dicatur; ob id

hornoousii vocem tamquam a Sacris litteris peregrinam reiicimus, a nomoeum vero CondemnamuS, et quicumque eiu Smodi sunt, ab

ecclesia alienos esse censemus . .

884. Addam postremo insignem Gregorii Da ZianZeni Cum Osoribus sancti Spiritus concertationem , e qua nonnulla plenius referre

operae pretium existimo. Sic itaque de illis qὶ scribit: . Identidem

309쪽

saepiusque nobis inculcas, Spiritus sancti divinitatem nullo Scriptu

rae loco proditam haberi. , Hoc ut resutet, de Scripturarum more atque usu loquens ait: α Rerum ergo aliae non sunt, sed dicuntur: aliae Cum sint, minime dicuntur: aliae nec sunt, nec dicuntur: aliae denique et sunt, et dicuntur. Horum Probationes a me

exposcis p Impigre exhibebo. . Et probatione eorum exhibita, quae ad primum spectant rerum genus, de altero 'in subdit: . Rursum un

denam tu arces illas tuas ingenitum aut anarchum accepisti, aut nos etiam immortalis vocem p Haec nominatim et expresse ostende, ea vel reiici cinus quia in Scriptura non exstant, Vel ex Pungemus. Atque

ita tuismet ipse principiis Oppressus interibis, eversis nimirum tibi vocabulis illis perfusisque moenibus, in quibus considebas. η Quo pacto retusa adversarii temeritate 'in pergit: α Nonne perspicuum est, haec de iis Sumpta osse ex quibus colliguntur, tametsi minime dicantur Z Quibus tandem P ego sum primus. Et ego pωt haec. Et ' ante me non est alius Deus, et post me non erit. Τotum enim illud est, meum est, nec principium habens nec finem habiturum. His a Scriptura acceptis , illud quidem quod ante eum nihil sit, nec

antiquiorem ullam ipse caussam habeat, anarchum et ingenitum appellasti: quod autem numqua in esse desiturus sit, immortale atque interitus expers. . Post quae tandem ' infert: . Cum ergo in nO-

310쪽

ininibus et rebus tantum discrimen reperiatur, quid caussae est cur litterae tantopere servias, iudaicaeque sapientiae teipsum adiungas, relictisque rebus syllabas consecteris 8 Quod si te bis quinque, aut his septem dicente, decem aut quatuordecim ex verbis tuis colligerem; aut ex eo quod animal ratione praeditum et mortale diceres , hominem esse concluderem , an tibi nugari viderer 3 Et quo pacto id fieri posset, cum tua dicam Neque enim verba magis sunt eius qui loquitur, quam illius qui loquendi necessitatem assert. Quemadmodum igitur licio non ea magis quae dicuntur, quam quae intelliguntur, respicerem; eodem modo nec, si quid aliud eorum

quae vel nullo modo, vel certo non satis aperte dicuntur, ex Scriptura tamen intelligi colligique reperirem, adeo te Vocabulorum Sycophantam pertimescerem, ut ab enuciciatione ipsa refugerem . . 885. Ea igitur non secus ac doctrinae capita caelitus revelata et in Scripturis κατα μοιαν comprehensa haberi omnino debent, quae licet totidem verbis non esserantur, cum iis tamen Proxime atque necemario Cohaerent quae aperte edicuntur. Praesertim quum Augustinus de inspiratis divinitus scriptoribus, et iure longe potiori de Deo inspirationis auctore verissime monuerit: . Sensit ille omnino in his verbis, atque cogitavit cum ea scriberct quidquid hic veri potuimus invenire, et quidquid nos non potuimus aut nondum POMsumus, et tamen in eis inveniri potest. α Et rursum: . Ipsam sententiam squae cum Bibtiorum effatis penitus cohaeret certe Dei Spiritus qui per eum haec operatus t squique per inspiratum ab ipso scriptorem Biblia edidit9, et ipsam occursuram lectori vel auditori sine dubitatione praevidit, imo ut occurreret, quia et ipsa est veritate subnixa, providit . . E quibus luculentissimum innotescit discrimen, quo libri humani ab inspiratis divinitus litteris longissime secernuntur. Rigidius cnim quam par sit cum homine ageretur, si illi consectaria quaecumque omnia, dummodo certa atque legitima, tribuerentur, quae ex ipsius dictis sententiisque dima -

SEARCH

MENU NAVIGATION