De immaculato Deiparae semper Virginis conceptu Caroli Passaglia commentarius

발행: 1854년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

memoriam agimus, Cunctis gentibus fuit fl) secundior, cunctis appa

ruit sanctior, cunctis icitus et soris Pulcrior, Cunctis sapientior, cunctis gratioSior , Omnibusque creaturis persectior; non solum invita, sed in ventre materno in sanctificata, et super omnes alias Creaturas, morte iam per eam devicta, nobis attulit vitam sempiternam. Haec est enim illa gemma gloriosa paradisi, do qua supra diximus, in libello quem nuper edidimus de natura et gratia φὶ, quia propter honorem Domini cum de peccatis agitur, nullam pro sus de Maria volo μ) haberi quaestionem. Unde enim 'in scimus quod ei plus collatum fuit gratiae ad vincendum ex omni parte Peccatum, quam alicui de semina nato p Et miraris si hoc audis P nequaquam mirari, Patres, debemus, quia concipere et parere meruit illum, quem constat nullum habuisse peccatum. Virgine igitur ista excepta, si omnes sanctos ρὶ et sanctas cum hic viverent contestari et interrogare possemus , utrum essent siue peccato , quid suisse responsuroS putamus, nisi quod ait Τὶ sanctus ille Iohannes: si dixerimus quoniam PCCcatum non habemus, mentimur, et veritas in nobis non est 3 IIaco est illa angelorum Domina, cunctis felicior,

cunctis beatior creaturis, quac prius Christum ) side concepit quam

i) in ipsa enim et per ipsam gentes omnes reteros erudite disserunt Eusterus ad suidam v. m. benedietionem reeeperunt. σαι. Suieerus in thesauro ad .. hi ζω, et Sehleum 2 em. editoris adnotationem: a Augusti in rus ad idem lectum in utroqua Lexleo sive Ia LXX. . nus op. imperi. eon. lulianum lib. Iv. II. Non tran- sius in N. T. Neque ereare dimeultatem potest, quod actibimus diabolo uaritim conditioΛe nascendi; sed infra ipsa quoqua Baptista in utero sanetulcatus mis Hes, quia insa eo isto an citur grasse renascendi. Istheetur. sleut enim nihil impedit quominus id de Quamobrem line loeo puto diei sane sevia pro sum separatione Baptistae. et usque ad prophetieum munus eta, ut suadet ipse eontextus; nempe sicut fuit sanis destinationa sumatur: ita neminem praeterit unum eta, non sanetiscuta, in vita. Eie etiam in ventre idemquo verbum pro subieeli discrimine alia atque motorno. Attamen insea Baptista quoque dieitur sam dixerea sipniseatione adhiberi, neque mirum esse aieti adis in utero. Immaculatae Matae Virginis e - aximia quadam aereptione intelligatur da Virgine. reptioni saxet etiam orius narehiensia seeu Ii X. quae eunetis gratiosior, omnibusque erevitvria per aeriptor armenua dictus, Mariam primae reae mu- Melior nuneupatur Iteris stinni uetit fram Insuper: ear rem mecaιι a) Nimirum eap. XLal. fomite. Idem eum hymnario. Mariam adfirmat ma- 44 Α . Avibere. Dalatione humans seneris liberam; ad quae eria 54 Hare non sunt a toris. sol adversantibu eominentans vardanus item armenus see. xl l . dicit vel ambig/ntibus tribui debent. lia em. editor . qua Mariani suisse immunem erimine Eoae. . Profecto de re suo loeo plenius in rura non suit Virgo sonetiscata expiatione atque εὶ Ainua ipsum adeo Baptistam, qui propterea remissions preesti et eredimus enim nulla umquam qnum da gratiao pra rogativis agitur. inserior Virgina aerealis eulpae labo eam tuissa vitiatam. Quum igitur rensendus est. Mud Meus in uentre Materno ae in rita sanetineata r) I. I . l. s. dieatur: restat ut eiusmodi verbum alia quam ex- η Augustinus form. ccxv. n. 4: Araia m. Handi remittendique vigesseatione usurpetur. Quanam ria quem credendo peperit, eradendo e cepit. Con sero λ illa prorsus quae et in Seripturis et in ehri- tra Faustum lih Xxlx n. 4r Maria christi earnem uauill monimentis vulgatissima est, quaqua Emp . sese eoaemst. Et de saneta virginitate eap. Ill: Bea sonesi o idem valent ae ah eo otiod eo- tirar Maris preeipso o Idem christi, o m eo semune et profanum est separo, et Deo eiusquo oh o mencio earum rartiti qtila dira aqua e Mero. De qua tignismilone inter

442쪽

9 3 carne. Nam materna eius propinquitas nihil ei prosuisset, nisi prius ipsum selicius fide quam carne gestassci. Bcatus igitur dicitur venter Mariae, non tam quia in eo Verbum caro tactum est, sed quia

Verbum Dei super omnes operando cuStodivit. π

IOO7. Quemadmodum vero hoc sermone tribuitur Virgini, quod ita vicerit omni ex parte peccatum, iit de ipsa haberi quae-Stio nequeat quum sermo de peccatis instituitur; sic alibi eidem

asseritur quod homicidam Satanam compewuerit, eiusque regnum

Iabesactarit. Atque huc sane iaciunt quae ) subdimus: . Hodie Unigenitus lactus est quod non suit, permanens in natura deitatis quod fuit. Hodic rerum omnium dominator propter servilem amictio

nem, servilem induit vestem; ita ut ingenuitatem signis. . . D mnem dissolveret servitutem: immutavit enim generationis suae figuram,

ut affligeret iniquissimum Belial. Patitur in accessu carnis per Vi ginem , illam primi hominis iniuriam ab homicida compescere, dum libertatis sanctae gratia natus, servili se induit vesic. Videns enim homicida Virginem, et habitu scandali Eatus est, et Ossendens cecidit; quia inobediens paradisi cultor dum per mulierem cecidit, ab ipsa et unigenitus Deus vitam exortus, omnium redemptio sa-ctus est nitimarum. . Huc faciunt quae his verbis esseruntur: . origo peccati per genitricem Christi exstincta est, prosapies impietatis per prosapiem pietatis ablata est, stirps mortis per stirpem vitae .s Atque huc praeter in cetera faciunt, quibus ') interrogationi, Sed quare Deus noster nascendo per Virginem, nos sic luit res mare ad vitamst sic ' occurritur: a Ut quia per mulierem in hunc mundum mors in triavit, salus per Virginem redderetur. Dcnique et quando 'in Christus tertia die ab inseris resurrexit, primum mulieres

Per angelum adorantes occurrunt: quibus ideo iubetur resurrectionem apostolis nuntiare, ut hominibus ostenderetur, ecce per quam cecidistis in mortem, per ipsam vobis resurrectio mortuorum nun-

Sem. CX lv. do natali Domini. B. I. MAg. 461-4M. apud Nai in nova pp. biblioth. T. I. . S uinx germo. rerba sunt editoris, tu e mee ho hionat vat. antiquissimo fi75l. praeponitur illi Augustini, qui est illa. in appendiea editionia maurinae. Quamvis igitur est anonymus, tamen propter prae dies propinquitatam. multoque magis oh eodicis ma gnam antiquitatem. la a Bohis heie relloeatur, quam quam et aram interdum in redire eorrupto legebatur, nee mendia aeripturae earet, et mihobseurus est, atque Augustius vix dignus videtur. .am Mem. CXX. in nat. Domini lv. num. i. g. lias. F. inter opp. August. T. V. a thidem n. a. pag. IM. B-c. germ. xl x. in nati Domini lil. n. 1. pag. 15I. Ε-F. et serm. cxxit . in nat. Domini Vll. n. I. pag. lor. ειν.

M ibidem. et Maith. XXVIII. s.

443쪽

uritiatur. Mulier 'ὶ enim quia prior gustaverat, prior etiam resurrectionem vidisse monstratur, Ut non Perpetui reatus apud viros opprobrium sustineret; et quae culpam nobis transfuderat, transfudit et gratiam. Nioo8. Missa facio testimonia ) Isidori hispalensis, Agobardilugdunensis ', Hildeberti cenomanensis ' et ρὶ Petri blesensis, quae omnia co pertinent ut feminina lectio ab illis adhibita et de Virgine intellecta ostendatur; tum ad ea continuo venio quae in Alcuttii h miliario leguntur. Itaque relatis ' Scripturae verbis, ecce Virgo in utero concipiet, mox 'ὶ subditur: . Audite quod dicit omnes filiae

Evae: audite omnes vos quae hereditatem doloris et tristitiae post illam et ex illius condemnatione sumpsistis: audite et Iaetamini, audite et consolamini, audito quod Virgo in utero accipiat, non ex desiderio partum concipiens: ncque serpentis persuasione decepta est, neque eius afflatibus venenosis insecta est. Virgo in utero accipiet, ut Deum dignanter incarnatum ad mundi pariat salutem. .

Et rursum: . Hoc ipsum quod dicit ecce, admirantis est tanti mysterii magnitudinem, ut omnes velut de somno suscitans, ad hoc dictum evigilet. Ecce Vir , dicit, in utero accipiet et pariet filium. Ad colligandum illum sortem armatum, ad conculcandum serpentis impii caput, ad conterendas vires eius, ad praedam cius diripiendam et ad captivitatem populi sui convertendam pariet filium, ad denuo reparandum Adam, ad inobedientiam excludendam, ad erigendum iacentium genus, quod per mulieris temerariam credulitatem suerat deiectum. . Neque minus illustria ') sunt quae inter matrem et filium, Mariam inter atque Christum comparatione instituta his

verbis edicuntur: a Ille enim electus ex millibus virorum, tu electa ex millibus seminarum. Ille electus ex omnibus quae per illum sunt, tu terribilis ut castrorum acies orditiata. Quid enim Z An non horruerunt principes tenebrarum quando viderunt praeter morem instructam Omni armatura sortium contra se procedere seminam λFeminam sortem et ad bella doctissimam, cuius ensis super semur

444쪽

945Suum propter timores nocturnos: et in circuitu eius acies valida spiritualium virtutum suo se invicem ordine tuentium. Sed et innumerabilem beatorum spirituum militiam ad ministerium tanti principis delegatam nullatenus ambigimus, utpote qui custodirent lectulum Salomonis gratissimum, ac providerent ne ') Praeparatum aetervo regi hospitium alienus hospes invaderet. Nimirum timor et tremor venerunt super eos, ut ita dicerent: ecce plus quam Eva helc. Castra Dei sunt haec. Fugiamus Israelem. Tu ergo bellatrix egregia Primo eum, qui primus Evam supplantavit, expugnare viriliter ag-

Ioos. Simillima tradunt ') Fulbortus carnotensis, et ' Gosseidus vindocinensis, qui de Virgine scribit: . Haec est illa certe bona mulier inimo beatissima Dei mater, cuius mentionem Dominus sa- ciebat quando in paradiso diabolo comminabatur qui in specie Serpentis latebat. Ponam, inquit, inimicitias inter te et mulierem, et inter semen tuum et semen illius, ipsa conteret tibi caput. Vere beata Maria diaboli caput contrivit, quae in se principalem eius suggestionem penitus extinxit . . Sed quomodo extinxitp Dicam ve his Nicolai monachi sancti Albani, qui in litteris datis ad Petrum sancti Remigii abbatem sic prorsus μ) habet: α Virgo singularis vicit Onanc peccatum, non omne dcbellando, Sed nullum Prorsus sentiendo. Quod non omne debellaverit, testimonium perhibent homicidium, adulterium, surtum, et horum similia multa peccata, quae

eius assectum Dumquam momorderunt, eius memoriam numquam

contaminarunt, eius denique opinionem numquam laescruiit. Quod nullum prorsus senserit pcccatum Virgo pcccati destructrix, hoC videtur sentire beatus Augustinus, ubi q) inhibet Virginis nactitionem in peccati montione. Hoc vidctur scrisisse et prophetico Spiritu Pra dixisse David, ubi τὶ Verbum incarnari desiderans dicit: surge inrequiem tuam, tu et arca sancti cationis turae. IIi hanc igitur requiein suam surrexit Verbum incarnatum, et non solum Verbum, sed et arca sanctificationis suae, de qua et in qua est Verbum in

445쪽

carnatum. Sicut enim in caelo qualis Pater, talis Filius; sic et in terra, qualis Filius, talis blater, non dico de Spiritu concepta, ut Filius, sed de Spiritu repleta et sanctificata ex utero matris, ut

Filius. BIO Io. Nolim porro sint qui existiment in alia fuisse mente Petrum cellensem sancti Remigii abbatem ac praesulem deinde ea notensem, atque adeo Nicolao repugnasse. Si quod enim illos dissidium seiunxit, totum verbis non rebus sententiisque continebatur. Sic enim ad Nicolaum scripsit: α Quo autem sensu dixerim, Viriginem peccatum sensisse et debellasse, et si tu arreptus in tanto su- rore quod Vix manuS contines, non potes Patienter audire, qui nostra legerit scripta, surore et Odio postpositis, audiat et in statera aequitatis diligenter appendat. . Τum continuo adiecit: α Ne vero auctoritate nudus circa Goliath ad bellum congrediar, antepono scinium auctoritatis qua dicitur: inimicitias ρonam inter te et mulserem, ima conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcanes eius. Quae est haec mulier Z Virgo quae pro sexu, non pro corruptione mulier appellatur. Quod est eius semen 8 Iesus in quo benedicentur

Omnes gentes. Quae sunt illac inimicitiae 3 Lege ρὶ apocalypsin Ιω

hannis. Postquam, inquit, Midit draco quod proiectus est in terram, Prosequutus est mulierem . . Memorata autem persecutione qua illam draco per Herodem vexavit ') pergit: a Luce clarius ad verbum ex

ponit hoc sermo qui legitur ') in nativitate eiusdem Virginis, ubi

dicitur: inimicitias ponam inter te et mulierem, etc. Quid est Da tres , inquit auctor in hoc loco , serpentis caput conterere, nisi principalem diaboli suggestionem, idest, concupiscentiam resistendo superare Z Si ergo quaeritur, quae mulier huiusmodi victoriam op rata Sit, Prosecto non reperitur in linea generationis humanae, donec perveniatur ad illam de qua nunc agimus, sanctarum MDCtam. Surdus es si non audis, caecus si non vides, mutus si non Clamas,

insidelis si non credis, contumax si adhuc contendis. Vade ad natatoriam Siloe, et lava oculos, et vide quomodo Verum sit, quia14 Quum omnes norint. Ni laum monaehum sanetl Albani intae Masrtores imma lali e reptua Mulo xl l eminuis . omnes pariter intelligent quo sensu tum sanest anui verbum, tum simula a Tnelificationis ea utero matris, quum de Virgine sermo erat. adhiberentur. I) Episti R. ix. epist. x. pag. MI. D.

446쪽

9,T sensit peccatum sine peccato. Sensit equidem non ad laesionem sed ad probationem, sensit non succumbendo sed superando, sensit extrinsecus non intrinsecus, sensit propulsando non excipiendo vel admittendo. . Denique ut omnem difficultati locum obstruat ), con

cludit : . An mater selicior filio 8 an sanctior λ an sortior 3 an gratia plenior 8 Sed ductus est Iesus in desertum, ut tentaretur a diabolo: sed dicit illum Apostolus tentatum per omnia pro similitudine absque

peccato. Qui tentatur, nonne scntit tentationem p tat autom modus sentiendi secundum virtutem noti tentantis sed tentati, debilis, d bilior, debilissimus essectus senti cndi secundum assectum et virtutem sentientis. Non enim quisquam potest iudicare quid sentias, nisi tu qui sentis . . Contrivit igitur Virgo serpentis caput, atque ideo contrivit quia vicit omne peccatum, non omne debellando sed nullum plane sentiendo, sensu inquam interno, propensione subita, delectatione indeliberata, quae omnia morbi sunt naturae universali Praevaricatione corruptae, et ab ea natura longissime aberant quae adhuc integritatis flore virescebat.

I O II. Consentiunt Amedeus Iausannensis et Bernardus, quorum

ille scribit: . Decebat enim ut sicut 'i per seminam mors, sic per

seminam vita intraret in orbem terrarum. Et sicut 'in in Eva omnes moriebantur, ita in Maria omnes resurgerent. Illa male credula ve his Serpentis, mortis veneuum miscuerat. Haec conterens caput serpentis, antidotum vitae cunctis mi ut stravit, ut mortem Oecideret,

et vitam repararet. . At Bernardus quutu crebro de Virgine usurpet Geneseos oraculum, et de Virgine enarret solemnia verba, ima conteret cvut tuum, et tu insidiaberis calcaneo eius ; inter cetera ' habet: . Insipientia vero Omnis longe ') sub pedibus eius est, ut penitus absit haec ab insipientium mulierum numero et collegio virginum saluarum. Immo vero et unicus ille stultus et totius stultitiae Princeps, qui vere mutatus ut luna Sapientiam perdidit in decore suo, sub Mariae pedibus conculcatus et contritus miseram patitur servitutem. Nimirum ipsa est quondam ' a Deo promissa mulier ser-

447쪽

pentis antiqui caput virtutis pede contritura: cuius plane calcaneo in multis versutiis insidiatus, sed sine causa. Sola enim contrivit universam haereticam pravitatem. Alius non de substantia carnis suac Christum edidisse dogmatietabat: alius parvulum non Peperime, sed reperisse sibilabat: alius, vel post partum, viro cognitam blasphemabat: alius Dei matrem audire non sustinens, magnum illud nomen Theotocos impiissime sugillabat. Sed contriti sunt insidiatores, conculcati supplantatores . consutati derogatores, et beatam eam dicunt omnes generationes. Denique et continuo per Herodem draco insidiatus est parienti, ut nascentem excipiens filium devoraret, quod inimicitiae essent inter semen mulieris et draconis. πIoia. Eumdem Virginis de dracone triumphum extollit Bruti astensis et signiensium episcopus, ubi 'ὶ ceteris illius praeconiis istud etiam connumerat: . Est etiam terribilis ut castrorum acies ordinata, ad quam omni virtute circum inunitam non audet aliquis hostis a

cedere, ut quac Spiritus sancti protegitur obumbratione. Unde et do hac civitate ') iure gloriosa et magnalia dicuntur non solum ah hodiernis, sed etiam ab antiquis patribus et angelis. ω Τum relata Christi pones Matthaeum genealogia, subdit: . Et valde quidem ad rem pertinuit, ut evangelistae hanc lineam Christi generationis

tam longam componerent et ordinar ni, quatenus Sciamus non SO-lum ex quibus patribus natus Sit, verum etiam unde mortem et

unde vitam habeamus. Primum huius lineae caput est Adam , secundum vero Christus. Haec linea incipit ab Eva, et desinit in Mariam. In principio mors, et in sine vita consistit. Mors per Evam facta est, vita per Mariam reddita est. Illa a diabolo victa est, haec diabolum ligavit et vicit . . Quae continuo ') cxplicans pergit: α Cum enim ab Eva usque ad ipsam Mariam linea extendatur, in ipsa tandcmillo hamus ligatus et incarnatus est, per quem captus cst ille Leviathan, serpens antiquus, qui est diabolus et satanas: ut qui per seminam in regnum intravit, per seminam de regno extraheretur, et qui seminam illusit et suis sibi vinculis ligavit, ab hac una semitia illuderetur et ligaretur. . De quo egregio benedictae mulieris lacinore θ illico ait: . Hoc est enim quod Dominus ad beatum Iob loquitur 'ὶ dicens : numquid caetrahere poteris Leoiathan hamo,

448쪽

et fune ligatis linguam eius ρ Numquid illudes ei quasi aol, et lia

mbis eum ancillis tuis ρ Non tu, quasi dicat, ancillis tuis cum ligabis, quem nec ipsi viri sortes ligare Potuerunt. Ego tamen per unam ancillam meam eum ligabo, et sortitudine privabo. Haec est illa nobilis ancilla, de qua modo loquimur, beatissima Virgo Maria. .

io 13. Cuius eximiam nobilitatem, singularemque de satana deque peccato victoriam Laurentius Iustinianus ') tum complectitur, quum adductis 'ὶ Evangelistae verbis, Verbum caro factum est, et habitauit in nobis, inquit: u Verbum sponsus, caro Sponsa, Virginis uterus thalamus, in quo tactum est et de quo egressum est, ut habitaret in nobis. Hoc cxprimere citharoeda sanctus voluit quum 'in psalmo caneret dicens: in sole posuit tabernaculum suum, et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Merito talis eligitur thalamus, in quo divina celebrentur mysteria. Erat quidem beata Virgo thalamus puritate nitidus, moribus ornatus et omni praeditus sanctitate, floribus aspersus, virtutibus decoratus, fragrans castitatis Odore, caritate servens, virginitate redolens, pollens humilitate. Ipsa

est gloriosa domina et beata semina, innupta et secunda, mater et virgo, ancilla et genitrix, quae culpam abstulit et dedit gratiam, quae contulit mundo pacem, hominibus Deum, finem vitiis, vitae ordinem, moribus disciplinam. Ipsa est quac Suscepit Verbum, concepit Filium et peperit Christum. Ipsa cssecta est porta caeli, Paradisi ianua, stella maris, solatium mundi, Peccanti refugium, mundi interventrix, interemptrix peccati, diaboli terror, et spiritualibus nequitiis pavor. Haec est Virgo Pudicissima, quae chirographum abolevit decreti, et protoparentum abstulit opprobrium. Haec

nempe est Virgo sanctissima , quae Virtutum omnium Ornata decore et gratiarum plenitudine, atque donorum caelestium irradiata fulgore, Caelorum regem suo ad se traxit odore. Nimio namque innocentiae ac virginitatis respersa Candore, tamquam Prae ceteris sanctior, Dei mater efficitur. Haec quidem ab Altissimo adamatur, eligitur a Verbo, secundatur Spiritu, divina prole ditatur, in Seripturis praefiguratur, a prophetis Praenunciatur, Praeponitur a changelis, caclesti omnique praesertur militiae. Dignum quippe fuit,

449쪽

ut talis esset mater unigcniti Dei, plasmatoris omnium, conditoris

seculorum. Quidquid honoris, quidquid dignitatis, quidquid meriti, quidquid gratiae, quidquid est gloriae, totum fuit in Maria. Magna

quum nascitur, maior quum concipit. Ubique Sancta, ubique plena, ubique immaculata . .

Ioi 4. Merito itaque Iohannes geometra de Virgine cecinit:. Salvo quae labores solvisti, quae nos e tyranni dolis liberasti, tu integritatis iuxta ac libertatis mater. . Et rursum: α Salvo quae expulisti atque in prosundum detrusisti spiritum daemoniacae sob Iis horrificum et homicidam . . Merito ' in Euchologio de Virgine

dicitur: . In te laetatur omnis Creatura, o gratia plena, angelorum coctus ct hominum genus, o sanctum templum et rationalis paradise, virginum decus, e qua Deus ante secula exsistens, Deus noster incarnatus, Puer factus est: tuum namquc uterum sibi essecit thronum, ventremque tuum caelis reddidit capaciorem. In te laetatur omnis

creatura, o gratia Plena, tibi gloria. Belligerae agminum ductrici carmina victoriae laudcsque triumphales reddo, ut a malis liberata gratiarum actiones et titulos ego civitas tua tibi origo, o Dei para: verum ut quae inexpugnabili robore polleas, me a cunctis penitus periculis libera, ut tibi canam: salve sponsa viri nescia. a Merito in Paraclitice 'i Virgo essertur his verbis, saloe daemonum e ultriae. Merito, praeeuntibus Iosepho, Theophanc atquc Gcorgio ni conic-diensi, Dei para 'ὶ in Menaeis ita culcbratur: α Interfice, o imma

450쪽

95lculata, peccatum vivens meamque animam occidens; et tu me dignum redde qui consors sim vitae divinae , o tu quae gaudium peperisti et serpentem interfecisti. In generationibus generationum electa et innocens suisti, ut quae antiquum maledictum divino tuo partu cxtinxeris, et mundo benedictionem effuderis. Tortuosissimus serpens initio quidem in Evae aures venenum in sudit; tu autem sola, o Dei mater, ut quae eiusdem pepereris eversorem, illud eiecisti. Salve, o innocens, singulare auditum; salve sanctum paradisi lignum divinitus satum; salve malorum daemonum deletio; salve

gladius biceps, quae inimici caput ') amputasti miro tuo partu, et

nos extorres, o sanctissima et superimmaculata, lac revoces . . M

rito in hymno acathisto haec laudum encomia Virgini tribuuntur: a Vis hominumque robur salve, o penitus immaculata, locus sanctificationis gloriae, mors inserui , thalamus undequaque lucidus; Salve angelorum exsultatio; salve eorum paradisus qui te fideliter deprecantur . . Merito Hermannus contractus Virginem salutavit inquiens: α Tu agnum, regcm terrae ) dominatorem, moabitici de petra deserti ad montem filiae Sion traduxisti. Tuque ' furentem Leviathan, serpentem tortuosumque et vectem Collidens, damnoso crimine mundum exemisti . . Et merito ' beatus Casi mirus Virginis laudes extollens scripsit:

SEARCH

MENU NAVIGATION