장음표시 사용
101쪽
Ovinia quatne in Terea videmus, ad phan 'neua etiam perti
quale illud supponunt, quin tota coeli materia intefacens simul soratur , & interim Terra vi aliqua separetur, a partibus istius materiae sibi contiguis, atque in ea circulum describat. quapropter haec rursus separatio, quae est totius Terrae, ac peculiarem in ea actionem requirit , ejus motus erit dicendus. Unus autem adhuc in mea hypothesi scrupulus manet, ex eo quod si Sol eundem semper situm inter Fixas servet, necesse sit Terram quae circa illum fertuρ, ad ipsas acceder ric recedere toto suae orbitae intervallo, quod tamen ex phaenomenis non potuit hactenus deprehendi. Sed hoc excusatur per immensam distantiam , quam inter nos & Fixas esse supponimus; talem scilicet, ut totus ille circulus qui 1 Terra describitur circa Solem, si ad eam comparetur,
instar puncti sit habendus. Quod fateor incredibile videri posse,
magnalia Dei considerare non assuetis, & Terram ut praecipuam partem liniversi, ac domicilium hominis, propter quem caetera omnia facta sint, spectantibus: sed Astronomis, qui iam omnes sciunt illam ad coelum comparatam instar puncti esse, non ita mirum videri debet. Ac praeterea Cometae, quos iam satis constat in nostro aere non versari, ut nimis rudis antiquitas opinabatur, vastissimum istud spatium inter sphaeram Saturni & Fixas requirunt, ad omnes suas excursiones absolvendas: adeo enim variae sunt, adeo immanes, &a Fixarum stabilitate, atque a regulari Planetarum circa Solem ci cultione adeo discrepantes, ut absque eo ad nullas Naturae leges revocari posse videantur. Neque nos movere debet quod Tycho&alii Astronomi, qui diligenter eorum parallaxes investigarunt, dixerint tantum illos esse supra Lunam, versus sphaeram Veneris aut Mercurii, non autem supra ipsum Saturnum: hoc enim non minus recte ex suis calculis concludere potuissent, quam illud; sed cum disputarent contra veteres, qui Cometas inter meteora sublunaria numerabant, contenti fuerunt ostendere illos in coelo esse; nec ausi sunt, omnem altitudinem quam calculo deprehcndebant iis tribus re, ne miniis secta crederetur. Praeter haec autem generaliora, possent adhuc particularia multa non modo circa Solem, Planetas, Cometas, & Fixas, sed praecipuEetiam circa Terram nempe illa omnia quae in ejus superficie vid mus) , inter phaenomena hic recenseri. Ut enim veram hujus mundi aspectabilis naturam agnoscamus, non satis est aliquas causas inve-
102쪽
nire, per quas ea quae in coelo eminus aspicimus explicentur; sed ex noti σαι iisdem etiam, illa omnia quae in Terra cominus intuemur, deduci invi /ρ debent. Atqui non opus est, ut illa omnia consideremus ad rerum se . . generaliorum causas determinandas; sed tum demum ipsas postea, recte a nobis determinatas fuisse cognoscomus, ctim ex iisdem non ea duntaxat ad quae respeximus, sed alia etiam omnia, de quibus
antea non cogitavimus, explicari advertemus.
Et certE, si nullis principiis utamur nisi evidentissime perspectis, XLIlI. si nihil nisi per Mathematicas consequentias ex iis deducamus, &interim illa quae sic ex ipsis deducemus, cum omnibus naturae phaenomenis accurath consentiant, injuriam Deo facere videremur, si is causas rerum hoc pacto θ nobis inventas salsas esse suspicaremur, tanquam si nos tam impersectos genuisset, ut ratione nostra recte uten- cuntis .simi. do fallamur. verae.
Verumtamen ne etiam nimis arrogantes esse videamur, si de tan- XLaritis rebus philosophando, genuinam carum veritatem a nobis in- tomenventam esse assirmemus, malim hoc in medio relinquere, atque O- Q hiis. mnia quae deinceps sum scripturus tanquam hypothesin proponere; pro hi pot&quae quamvis salsa esse existimetur, satis magnum opor* prctium 2-αι-
me fecisse arbitrabor, si omnia quae ex ipsa deducentur cum experi- iei. 'mentis consentiant. Ita enim ex ea tantumdem utilitatis ad vitam, atque ex ipsius veritatis cognitione percipiemus. Quinimo etiam, ad res naturalcs melius explicandas, earum cau- XLV. sas altius hic repriam, quam ipsas unquam extitisse existimem. Non hi rure-
enim dubium est, quin Mundus ab initio fuerit creatus cum omni π. ,
sua persectione, ita ut in eo S Sol & Terra & Luna, & Stellae extite- assumptu-rint; ac etiam in Terra non tantum suerint semina plantarum, scd ipsae plantae; nec Adam & Eva nati sint insantcs,sed facti sint homi- δε, σοῦ. 'nes adulti. Hoc fides Christiana nos docet; hocque etiam ratio naturalis plane pcrsuadet. Attendendo enim ad immensam Dei potentiam , non possumus existimare illum unquam quicquam secisse, quod non omnibus suis numeris suerit absolutum. Sed nihilominus, ut ad plantarum vel hominum naturas intelligendas, longe melius est considerare, quo pacto paulatim ex seminibus nasci porsint, . . .
quam quo pacto a Deo in prima Mundi origine creati sint; ita si quae principia possimus excogitare, valde simplicia & cognitu sacilia , ex quibus tanquam ex seminibus quibusdam, & sidera & Terram, &deatque omnia quae in hoc mundo aspectabili deprehendimus, . oriri
103쪽
104쪽
Ρ A n s Τ g n Υ I A. 6s es potuisse demonstremus, quamvis ipsa nunquam se orta esse probe sciamus; hoc pacto tamen eorum naturam longh melius exponemus , quam si tanttim, qualia jam sint, describeremus. Et quia talia principia mihi videor invenisse, ipsa breviter hic exponam.
Ex antedictis jam constat, omnium mundi corporum unam & XLVI.
eandem es se materiam, in quasi t partes divisi bilem, ac jam reipsa in multas divisam, quae diversimode moventur, motusque habent L .
aliquo modo circulares, & semper eandem motuum quantitatem in .id pha universo conservant. At quam magnae sint istae partes materiae, quam celeriter moveantur, & quales circulos describant, non possumus sola ratione determinare; quia potuerunt ista innumeris modis diversis a Deo temperari, & quemnam prae caeteris elegerit, sola experientia docere debet: Iamque idcirco nobis liberum est, quidlibet de illis assumere,modo omnia, quae in ipso consequentur, cum experientia consentiant. Itaque si placet, supponemus omnem illam materiam , ex qua hic mundus adspectabilis est compositus, suis. initio a Deo divisam in particulas quamproxime inter se aequales, &magnitudine mediocrcs, sive medias inter illas omnes, ex quibus
jam coeli atque astra componuntur, easque omnes tantumdem motus in se habuisse,quantum jam in mundo reperitur;& aequaliter fuisse motas, tum singulas circa propria sua centra, &separatim a se mutuo, ita ut corpuς fluidum componerent, quale coelum esse putamus; tum etiam plures simul, circa alia quaedam puncta aequE 1 se mutuo remota, & eodem modo disposita, ac lam sunt centra Fixarum; nec non etiam circa alia aliquanto plura, quae aequent num
rum planCtarum. Ita scilicet ut illae omnes, quae continebantur in spatio A EI, verterentur circa punctium S, & quae continebantur in spatio AEV,circa F, & ita de caeteris: sicque tot varios vortices componerent , quot jam astra sunt in mundo. Quae pauca susscere mihi videntur, ut ex iis tanquam causis xi uti omnes qui in hoc mundo apparent effectus, secundum leges naturae Harum δεο supra expositas oriantur. Et non puto alia simpliciora, vel intellectu faciliora, vel etiam probabiliora rerum principia posse excogiatari. Etu enim sorid etiam ex Chao per leges Naturae,idem ille ordo mi-
qui jam est in rebus, deduci posset, idque olim susceperim explicandum; quia tamen confusio minus videtur convenire cum summa Dei dis αὐ . rerum creatoris persectione, quam proportio vel ordo, & minus credistincte etiam a nobis percipi potest; nullaque proportio, nullusve Ι ordo
105쪽
Circa istas p rmulas sphaericiis
66 PRINCIPI ORUM PHILOSOPHI Eordo simplicior est, & cognitu facilior, quὶm ille qui constat omnia moda aequalitate: idcirco hic suppono omnes materiae particulas, initio fuisse tam in magnitudine, quM in motu inter se aequales, &nullam in universo inaequalitatem relinquo, praeter illam quae est instu Fixarum; & quae unicuique coelum noctu intuenti,tam clard apparet, ut negari plane non possit. Atque omnino parum rescre, quid hoc pacto supponatur, quia posteajuxta leges naturae est mutandum. Et vix aliquid supponi potest, ex quo non idem effectius quanquam fortasse opero li iis ,per easdem naturae leges deduci ponsit: Cum enim illarum ope materia formas omnes quarum est capax, successive assumat, si formas istas ordine consideremus, tandem ad illam quae est hujus mundi poterimus devenire: adeo ut hic nihil e roris ex falsa suppositione sit timendum. Itaque, ut naturae legum est citatem in proposita hypothesi ostendere incipiamus, considerandum est illas particulas, in quas totam hujus mundi materiam initio divisam suisse supponimus, non
potuisse quidem initio esse sphaericas, quia plures globuli simul jun
cti, spatham continuum non replent sed cujuscunque figurae tunc fuerint, cas non potuisse successia temporis non scri rotundas, quandoquidem varios habuerunt motus circularcs. Cum enim in principio satis magna vi motae fuerint, ut unae ab aliis sejungerentur,eadem illa vis persevcrans, haud dubie satis magna etiam fuit, ad earum omnes angulos, dum sibi mutuo postea occurrerunt, atterendos: ad c cnim non tanta, quam ad illud, requirebatur. Et ex hoc solo, quod alicujus corporis anguli sic atterantur, sicild intelligimus 1llud tandem fieri rotundum : quia hoc in loco nomen anguli, ad omne id, quod in tali corpore ultra fguram sphaericam prominet, est extendendum. Clim autem nullibi spatia omni corpore vacua esse possint, cumque rotundae illae materiae particulae simul junctae, perexigua quaedam intervalla circa se relinquant, necesse est ista intervalla quibusdam aliis materiae ramentis minutissimps, figuras ad ipse implenda aptas habentibus, easque pro ratione loci occupandi perpctuo mi tantibus , impleri. Nempe dum earum materiae particularum, quae sunt rotundae, anguli paulatim atteruntur, id quod ex ipsis raditur adeo est minutum; & tantam celeritatem acquirit, ut sola vi sui in tus in ramenta innumerabilia dividatur; sicque impleat omnes anguina , quos aliae materiae particulae subingredi nonpossunt.
106쪽
PAns TIRTI A. 67 Notandum enim est, quo minora sunt ista particularum aliarum L. Tamenta, eo sicilius moveri, atque in alia adhuc minutiora comminui posse: Quia quo minora, eo plus habent superficiei, pro ratione suae molis :& occurrunt aliis corporibus secundum superficiem; dividuntur vero secundum molem. Notandum etiam est ipsa multo celeri us agitari, quam ali Is materiae particulas, a quibus tamen suam agitationem acquirunt: quia dum hae per rectas & patentes vias seruntur , cxpellunt ista per i st' obliquas & angustas. Eadem ratione, qua videmus ex sol te, quamvis lente claudatur, aerem tamen valde celeriter egredi, propter angustiam viae per quam transit. Jamque supra demonstratum est, aliquam materiae portionem celerrime moveri, ac in partes reipsa indefinitas dividi debere, ut varii motus circulares S inaequales, sine rarefactione vel vacuo fieri possint, nec ulla alia praeter hanc ad id apta reperitur. Jam itaque duo habemus genera materiae valde diversi , quae duo p ima elementa hujus mundi adspectabilis dici possunt. Primum Tria εs h est illius, quae tantam vim habet agitationis, ut aliis corporibus occurrendo, in minutias indefinitae parvitatis dividatur, & fguras biicim mi suas ad omnes angulorum ab iis relictorum angustias implendas accommodet. Alterum est ejus, quae divisa est in particulas sphaericas valde quidem minutas, si cum iis corporibus, quae oculis cernere possimus, comparentur; sed tamen certae ac determinatae quantitatis, &divisibiles in alias multo minores. Tereiumque paulo post inveniemus, constans partibus vel magis crassis, vel figuras minus ad motum aptas habentibus. Et ex his tribus omnia hujus mundi adspectabilis corpora componi ostendemus: Nempe Solem & Stellas Fixas ex primo, Coelos ex secundo, & Terram cum Planetis &Cometis ex tertio. Cum enim Sol & Fixae lumen ex se emittant: Coeli illud transmittant; Terra, Planetae, ac Cometae remittant: triplicem hanc differentiam in adspectum incurrentem, non male ad
Non math et m omnem materiam, in spatio A EI comprehensam, quae gyrat circa centrum S, pro primo coelo sumemus;& omnem Illam, quae circa centra F, f, innumerabiles alios vomtices componit, pro secundo; Tt denique quidquid ultra illos duos
coelos reperitur, pro tertio. Existimamusque hoc tertium, respectu secundi esse immensum, & secundum respectu primi perma-I a gnum.
108쪽
gnum. Sed tertii coeli consderatio non est hujus loci; quia nullo modo a nobis spectari potest in hac vita, & de mundo tantum aspe-
stabili tractamus. Vortices autem quorum centra F, f, omnes simul pro uno tantum coelo numeramus, quia sub una & eadem ratione a nobis considerantur; Sed vorticem S, licet it c non appareat ab aliis diversus, pro peculiari tamen coelo,& quidem omnium primo sumimus: quia Terram habitationem nostram paulo post in illo inveniemus, ideoque multo plura in ipso habebimus spectanda quam in reliquis, & nomina rebus non propter ipsas, *d tantum ad nostras de iis cogitationes explicandas imponere solemus. Crevit autem initio paulatim materia primi clementi, ex eo quod Liv. particulae secundi, assiduo motu se invicem magis ac magis alterc-rent; cumque major ejus quantitas suit in universo, quam necesse erat ad implenda exigua illa spatia, quae inter particulas sphaericas se- snt. cundi elementi, sibi mutuo incumbentes reperiuntur, quidquid ex ea residui suit, postquam spatia ista impleta sunt, ad centra S, P, s, confluxit: ibique corpora quaedamιphaerica fluidissima composuit;
nempe Solem in centro S, ac Stellas Fixas in aliis centris. Postquam enim particulae secundi elementi fuerunt magis attritae, miniis spatii occuparunt quam prius, nec ideo ad centra usque se extenderunt, sed ab iis aequaliter omni ex parte recedeutes, loca ibi sphaerica reliquerunt , a materia primi elementi, ex omnibus circumjacentibus locis eo affluente, replenda. Ea enim est lex Naturae, ut corpora omnia quae in orbem agun- LV. tur, quantum in se est, a centris sui motus recedant. Atque hic illam vim, qua sic globuli secundi clementi, nec non etiam materia primi circa centra S F congregata, recedere conantur ab istis centris, quam potero accuratissime explicabo: In ea enim sola lucem consistere insta ostendetur ; & ab ipsitus cognitione multa alia dependent. Cum dico globulos secundi elementi recedere conari P centris LVI. circa quae vertuntur, non putandum est idcirco me illis aliquam
cogitationem amngere, in qua procedat Illa conatuS; sed tantum tum in re
ipsos ita esse sitos, & ad motum incitatos, ut revera sint eo versus M u m
ituri , si a nulla alia causa impediantur. O iar
Quia vero frequenter, multae causae diversae agunt simul in idem LVR. corpus, atque unae aliarum effectus impediunt, prout ad has vel illas respicimus, dicere possumus ipsum eodem tempore tendcre, sive p.reeoua. I 3 iretur
109쪽
7o PRINCIPIORUM PHILOSOPHIAE di, Gu-- ire conari, versus diversas partes. Ut exempli causa, lapis Α, in ut m tesse funda E A , circa centrum E rotatus, tendit quidem ab A ver- ' - sus B, si omnes causae quae concurrunt ad ejus motum determinandum, simul spectentur, quia revera eo versus sertur; Sed si respiciamus ad solam vim motus quae in ipso est, dicemus illum cum est in puncto A, tendere versus C duxta legem motus supra expositi tam : ponentes scilicet lineam A C esse rectam, quae tangit ci eulum in puncto A. Si enim lapis e landa egrederetur, eo temporis momento, quo veniendo ex L pervenit ad punctum A , revera pergeret ab A versus C, non versus B; ac quamvis sunda hunc es- . sectum impediat, non tamen impedit conatum. Si denique non respiciamus ad totam istam vim motus, sed tantum ad illam ejus partem quae a ianda impeditur, eam scilicet distinguentes ab alia ejus parte quae sortitur suu Tectum, dicemus hunc lapidem, dum est in puncto A, tendere tantum versus D, sive recedere conari a centro T, secundum lineam rectam E A D. LVm. Quod ut clare intelligatur, conseramus motum quo lapis in pun-
110쪽
PARsT ERTI A. TIEioA existens, ferretur versus C, si a nulla alia vi impediretur, cum o qui esse motu quo formica in eodem puncto A existens, moveretur etiam erversus C, si linea E Y esset baculus, supra questa recta incederet revivia is ab A versus V , dum interim ipse baculus vorteretur circa centrum cerire a cenE, ac ejusdem baculi punctum A, describeret circulum A B F, eL' ' sin;que hi duo motus ita inter se contemperati, ut formica Noeniret ad X cum baculus esset in C, &ad Y cum baculus es et in G, atque ita ipsa semper existeret in linea recta A C G. Ac deinde conseramus etiam eam vim , qua idem lapis, actus in funda secundum lineam circularem Α Β F, recedere conatur a centro T, secundum lineas rectas AD, BC, FG, cum conatu qui remaneret in formica, si vinculo vel glutino aliquo detineretur in puncto A, supra baculum EY, dum interim iste baculus eam desaret circa centrum Γ, per lineam circularem A B F, ac ipsa totis viribus conaretur ire versus Y, atque ita recedere a centro E, secundum lineas rectas
Scio quidem motum istius formicae fore initio tardi Imum,atque ideo ejus conatum, si tantum ad principium motus rescratur, non videri magnum esse posse: atqui profecto non pland nullus est,&dum