Renati DesCartes Opera philosophica Renati DesCartes Principia philosophiae

발행: 1656년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 철학

101쪽

Iam constatos in caelo.

XLII. Omnia quae

hie in Terra et Idemtra, ad phaenome etiam perti

uere, IMG1 PRINCIPIOR v Μ PHILOs OPHI Equale istud supponunt, quin tota coeli materia interjacens simul seratur ,& interina Terra vi aliqua separetur a partibus istius materiae sibi contiguis, atque in ea circulum describat. quapropter haee rursus separatio, quae cit totius Terrae , ac peculiarem in ea assionem requirit , ejus motus erit dicendus. Vnus autem adhuc in mea hypothesi scrupulus manet, ex eo, quod si Sol eundem semper situm inter Fixas servet, necesse sit, I erram quae circa illum fertur, ad ipsas accedere ac recedere toto suae orbitae intervallo. quod tamen ex phaenomenis iacca potuit hactenus deprehendi. Sed hoc excusatur per immensam distantiam, quam inter nos & fixas esse supponimus; talem scilicet, ut totus ille circulus qui a Terra describitur circa Solem, si ad eam comparetur,

instar puncti sit habendus. Quod fateor incredibile videri posse,

magnalia Dei considerare non assuetis,& terram,ut praecipuam partem universi, ac domicilium hominis propter quem caetera omnia facta sint, spectantibus: sed Astronomis, qui jam omnes sciunt . illam ad coelum comparatam instar puncti esse, non ita mirum videri

debet.

Ac praeterea Cometae , quos jam satis constat in nostro aere non vel seri , ut nimis rudis antiquitas opinabatur , vastissimum istud spatium inter sphaeram Saturni & Fixas requirunt, ad omnes suas excursiones absolvcndas. adeo enim variae iant, adco immanes,& a Fixarum stabilitate, atque a regulari Planetarum circa Solem circuitione adeo discrepantes, ut absque eo ad nullas Naturae leges revocari posse videantur. Neque nos movere debet, quod Tycho Salii Astronomi, qui diligcnter eorum parallaxes investigarunt, dixerint, tantum illos esse supra Lunam, versus sphaeram Veneris aut Mercurii, non autem supra ipsum Saturnum: hoc enim non minus re ne ex suis calculis concludere potuissciat, quam illud; sed cum disputarent contra veteres, qui Cometas inter metebra sublunaria numerabant, contenti suerunt ostendere, illos in coelo esse; nec ausi sunt omnem altitudinem quam calculo deprehendebant iis tribue- .re , ne minus facile crederetur. Praeter haec autem generaliora possent adhuc particularia multa , non modo circa Solem , Planetas, Cometas & Fixas . sed praecipuectiam circa Terram, nempe illa omnia quae in ejus superficie vidc-mus inter phaenomena hic recenseri. Vt enim veram hujus mundi aspectabilis naturam agnoscamus, non satis est, aliquas causas inve .

102쪽

PARs TERTIA. 63nire, per quas ea quae in coelo eminus aspicimis explicentur; sed πιηθευ sex iisdem etiam illa omnia, quae in terra cominus intuemur, deduci debent. Atqui non opus est ut illa omnia consideremus ad rerum generaliorum causas determinandas; sed tum demum ipsas postea recte a nobis determinatas fuisse cognoscemus, cum ex iisdem non ea dumtaxat ad quae respeximus, seu alia etiam omnia , de quibus

antea non cogitavimus, explicari advertemus.

Et certe , si nullis principiis utamur nisi evidentissime perspectis, XLIII. si nihil nisi per Mathematicas consequontias cx iis deducamus, &interim illa quae sic ex ipsis deducemus, cum omnibus naturae phaenomenis accurate consentiant, injuriam Deo facere videremur, si quίbωο- causas rerum hoc pacto a nobis inventas falsas esse suspicaremur, tan- mηiopbα- quam si nos tam impersectos genuisset, ut ratione noltra recte uten

do fallamur. tur,sint v

Verumtamen ne etiam nimis arrogantes esse videamur, si de tan L i Vtis rebus philosophando , genuinam earum veritalcm a nobiS in--iameis ventam esse assirmemus, malim hoc, in medio relinquere, atque eru, quas hic omnia quae deinceps sum scripturus , tanquam hypothesin propon re; quae quamvis falsa esse existimentur, satis magnum operae pre-stis, tium me fecisse arbitrabor, si omnia quae ex ipsa deducentur cum cx- tum haberi perimentis consentiant. Ita enim ex ea tantundem utilitatis ad vitam, atque ex ipsius veritatis cognitione, percipiemus. Quinimo etiam, ad resnaturales melius Explicandas, earum cari' x L V. sis altius hic repetam, quam ipsas unquam extitisse existimem.Non Meque etenim dubium est, quin mundus ab initio fuerit creatus cum omni sua persectione; ita ut in eo & Sol & Tcrra & Luna, & Stellae extiterint; .ae etiam in terra non tantum fuerint semina plantarum, sed ipsae plantae; nec Adam & Eva nati sint infantes, sed iacti sint homines adulti. Hoc fides Christiana nos docet; hocque citam ratio naturalis plane persuadet. Attendendo enim ad immensam Dei potentiam, non possiimus existimare, illum unquam quidquam fecisse, quod non omnibus suis numeris suerit absolutum. Sed nihilominus, ut ad plantarum vel hominum naturas intelligendas longe melius

est considerare, quo pacto paulati in ex seminibus nasci possint, quam quo pacto a Deo in prima mundi origine crcati sint; ita si quae principia possimus excogitare valde simplicia& cognitu facilia, ex quibus tanquam ex seminibus; quibusdani, & sidera, S. terram , dc denique omnia quae in hoc mundo aspectabili deprehendimus ,

104쪽

PARsT ARTI A. 6soriri potuisse demonstremus, quamvis ipsa nunquam sie orta esse probe sciamus; hoc pacto tamen eorum naturam longe melius ex ponemus , quam si tantum, qualia jam sint, describeremus. Et quia talia principia mihi videor invenisse, ipsa breviter hic exponam. Ex antedictis jam constat, omnium mundi corporum unam& XLVI. eandem esse materiam, in quassibet partes divisibilem, ac jam re ipsa

in multas divisam, quae diversimode moventur,.motusque habent aliquo modo circulares, & semper eandem motuum quantitatem in adpho universo conservant. At quam magnae fini istae partes materiae, quam celeriter moveantur, & quales circulos describant, non possumus sola ratione determinare ; quia potuerunt ista innumeris modis diversis a Deo temperari, & quemnam prae caeteris elegerit, sola experientia docere debet: Iamque idcirco nobis liberum est, quidlibet de illis assismere, modo omnia, quae ex ipso consequentur, cum experientia consentiant.Itaque si placet, supponemus, omnem illam materiam, ex qua hic mundus adspectabilis est compositus, sui sic initio a Deo divisam in particulas quam proxime inter se aequales,3 magnitudine mediocres, sive medias inter illas omnes, ex quibus

jam coeli atque astra componuntur, easque omnes tantundem motus in se habuisse,quantum jam in mundo reperitur; & aequaliter suis.

semotas, tum singulas circa p opria sita centra, & separatim a se mutuo, ita ut corpus fluidum componerent, quale coelum esse putamus; tum etiam plures simul, circa alia quaedam puncta aeque a sumutuo remota, & eodem modo disposita, ac jam sunt, centra fixarum; necnon etiam circa alia aliquanto plura, quae aequent numerum planetarum. Ita scilicet ut illae omnes, quae continebanturio spatio Λ EI, verterentur circa punctum S, &quae continebantur in spatio ΑEV, circa F, & ita de caeteris: ncque tot varios vortices componerent, quot jam astrastini in mundo. Quae pauca se secere inihi videntur, ut ex iis, tanquam causis, XLVII. omnes qui in hoc mundo apparent cilectus secundum leges naturae supra expositas oriantur. Et non puto alia simpliciora, vel intelle-etu faciliora, vel etiam probabiliora rerum principia posse excogi- ratem non tari. Etsi enim sorte etiam ex Chao perleges Naturae idcmille ordo

qui iam cst in rebus deduci posset , idque olim susceperim explican- 2,πdum; quia tamen consusio minus videtur convenire cum summa Dei qwδε--rcrum creatoris persectione, quam proportio vel ordo, & minus distincte etiam a nobis percipi potest ; nullaque proportio, nullusve Gep. t. 1 ordo Dissili sed by Corale

105쪽

ordo sinplicior est , & cognitu facilior, quain ille qui constat omnia

inoda aequalitate: idcirco hic suppono, omnes materiae particulas initio miste tam in magnitudine, quam in motu inter se aequales; Z nullam in universo inaequalitatem relinquo, praeter illam quae est iniitu Fixarum ,& quae unicuique coelum noctu intuenti tam clare apparet, ut negari plane non possit. Atque omnino parum refert,

quid hoc paeto supponatur, quia postea juxta leges naturae est mu- tandum. Et vix aliquid supponi potest, ex quo non idem effectus quanquam fortasse operosius per easdem naturae leges deduci possit: Cum cnim illarum ope materia sorinas omnes quarum esh eao pax , succcssive assumat, si formas istas ordine consideremus, tandem ad illam quae cst hujus mundi, poterimus devenire: adeo ut hic nihil erroris ex falsa suppositione sit timendum. XLVIII. Itaque, ut naturae legum efficacitatem in proposita hypothesi Ab ostendere incipiamus, considerandum est, illas particulas, in quas ustis matb totam hujus mundi materiam initio divisam suisse supponimus, non maepinrticu- potuiste quidem initio elle sphaericas, quia plures globuli simul jun-

continuum non replent ; sed cujuscunque figurae tunc suerint, cas non potuisse s iccessu femporis non fieri rotundas, quandoquidem varios habuerunt motus circulares. Cum enim in principio satis magna vi motae fiterint, ut unae ab aliis sejungerentur, ea. dem illa vis perseverans, haud dubie satis magna etiam fuit ad earum omnes angulos, dum sibi mutuo postea occurrerunt, atteren dos: ad hoc enim non tanta, quam ad illud, requirebatus. Et ex

hoc solo, quod alicujus corporis anguli sic atterantur, facile intelligimus, illud tandem fieri rotundum: quia hoc in loco nomen anguli, ad omne id, quod in tali corpore ultra figuram sphaericam prominet, cst extendendum . .

Cum autem nullibi spatia omni corpore vacua esse possint, cum uerotundae illae materiae particulae, simul junctae, perexigua quae am intervalli circa se relinquant, necesse est, ista intervalla quibusdam aliis materiae ramentis minutissimis, figuras ad ipsa implenda aptas habentibus, easque pro ratione loci occupandi perpetuo mutantibus, impleri. Nempe dum earum materiae particularum , quae fiunt rotulidae, anguli paulatim atteruntur, id quod cx ipsis craditur adeo est minutum , & tantam celeritatem acquirit, ut sola vi sui in tus in ramenta innumerabilia dividatur, sicque implogi omnes anguinios , quos aliae materiae particulae sub ingredi non pollunt.

debere materiamtιborem.

106쪽

PARs TERTIA. 67 Notandum enim est , quo minora sunt ista particularum aliarum Lramenta, eo facilius moveri atque in alia adhuc minutiora comminui posse: Quia quo minora, eo plus habent superficiei, pro ratione suae molis: & occurrunt aliis corporibus secundum superficiem; di- eu sarissividuntur vero secundunt molem. - νιῶ.

Notandum etiam est, ipsa multo celerius agitari, quam alias ma- LI. teriae particulas, a quibus tamen suam agitationem acquirunt: qui adulti hae per rectas, B: patentes vias feruntur, expellunt ista per obliquas & angustas. Eadcm ratione, qua videmus ex folle, quamvis lente claudatur, aerem tamcn valde celeriter Egredi, propter angustiam viae per quam transit. Iamque supra demonstratum est, aliquam materiae portionem celerrime moveri, ac in partes re ipsa . indefinitas dividi debere, ut varii motus circularcs S inaequales sincrarefactione vel vacuo fieri possint, nec ulla alia praeter nanc ad id

apta reperitur.

Iani itaque duo habemus genera materiae valde diveis, quae , duo prima elementa hujus mundi aspectabilis dici possunt. Primum est illius, quae tantam vim habet agitationis, ut aliis corporibus a ectabitis occurrendo, in minutias indefinitae parvitatis dividatur, & figuras suas ad omnes angulorum ab iis relictorum angustias implendas accommodet. Alterum cst ejus, quae divisa in in particulas sphaericas, valde quidem minutas, si cum iis corporibus, quae oculis cernere possumus, comparentur; sed tamen certae ac determinatae quantitatis , & divisibiles in alias multo minores. Tertiumque paulo post inveniemus, constans partibus vcl magis crassis , vel figuras minus ad motum aptas habentibus. Et ex his tribus omnia hujus mundi aspectabilis corpora componi ostendemus: Nempe Solem &Stellas fixas ex primo, coelos ex secundo, & Terram cum Planctis& Cometis ex tertio. Cum enim Sol & Fixae lumen ex se emittant; coeli illud transmittant; Terra, Planetae, ac Cometae remittant: triplicem hanc dii ercntiam in aspectum incurrentem non male ad tria

elementa referemuS. Non male etiam omnem materiam, in spatio A EI compre- LIII. hensam, quae Eyrat circa centrum S, pro primo coelo sumemus de omnem illam, quae circa centra F , i, Innumerabiles allos Vor Mingvipostices componit, pro secundo; Et denique quidquid ultra illos duos se coelos reperitur, pro tertio. Existimamusque, hoc tertium, respectit secundi, esse i inmensuiu, & secundum respectu primi perma

108쪽

gnum. Sed tertii coeli consideratio non est hujus loci; quia nullo modo a nobis spectari potest in hac vita, & de mundo tantum aspectabili tractamus. Vortices autem, quorum centra F, f, omnes simul pro uno tantum coelo numeranius, quia sub una & cadem ra. tione a nobis considerantur; Sed vorticem S, licet hic non appareat

ab aliis diversus, pro peculiari tamen coelo& quidem omnium primo, sumimus: quia I crram habitationem nostram paulo post in illo inveniemus, ideoque multo plura in ipso habebimus spectanda

quam in reliquis, & nomina rebus non propter ipsas, sed tantum ad nostras de iis cogitationes cxplicandas imponere solemus. Crevit autem initio paulatim materia primi elementi ex eo, quodpai ticulae secundi alliduo motu se invicem magis ac magis attererent. cumque major ejus quantitas fuit in universo, quam necessc

erat ad implenda exigua illa spatia, quae inter particulas sphaericas secundi clementi, sibi mutuo incumbentes, reperiuntur, quidquid ex ea residui fuit, postquam spatia ista impleta sunt, ad centra S, F, f, confluxit: ibique corpor quaedam sphaerica fluidissimaeomposuit; nempe Solem in centro S, ac Stellas fixas in aliis centris. Postquam enim particulae secundi elementi fuerunt magis attritae, minus spatii occupariant quam prius, nec ideo ad centra uiaque se extenderunt, sed ab iis aequaliter omni ex parte recidentes, loca ibi sphaerica reliquerunt, a materia primi elementi, ex omnibus circumjacentibus locis co affluente, replenda. Ea enim cst lex Naturae, ut corpora omnia quae in orbem aguntur, quantum in se est, a centris sui motus recedant. Atque hic illam vim, qua silc globuli secundi clementi, nec non etiam materia primi circa centra S F congrcgata, reccdere conantur ab istis centris, quam potero accuratissime explicabo: In ea enim sola lucem consistere , infra ostendetur ; & ab ipsius cognitione multa alia dependent. Cum dico, globulos secundi elementi recedere conari a centris circa quae vertuntur, non putandum cst, idcirco me illis aliquam cogitationem affingere, ex qua procedat iste conatus.; sed tantum ipsos ita esse sitos, & ad motum incitatos, ut revera sint eo versus ituri, si a nulla alia causa impediantur.

Quia vero frequenter multae causae divorsae agunt simul in idem corpus, atque unae aliarum tacitus impe sunt, prout ad has vel illas respicimus, dicere possimus, ipsum codem tempore tendere, sive

matis sis ,-

in eodem cruore in

109쪽

o PRINCIPIOR vM PHILOSOPHIAE ire conari, versus diversas partes. Vt exempli caasa, lapis Α, inr-simul esse EA, circa centrum E rotatus, tendit quidem ab A versi omnes causae quae concurrunt ad ejus nauium determinandum, simul spectentur, quia revera eo versus sertur ; Sed si respiciamus ad solam vim naotus quae in ipso est, dicemus, illum cum est in puncto Α , tendere versus C, juxta legcm motus supra cxpositam: poncntes scilicet, lineam A C esse rectam, quae tangit circulum in puncto A. Si enim lapis e senda πrederetur, eo temporis momento, quo veniendo ex L pervenit ad punctum Α, r vera pergeret ab A versus C, non versus B; ac quamvis landa 'hunc effectum impediat, non tamen impedit conatum. Si denique non respiciamus ad totam istam vim motus, sed tantum ad illam

ejus partem quae a senda impeditur, eam scilicet distinguontes ab alia ejus parte quae sortitur suum essectum, dicemus, hunc lapidem,

duin est in puncto A, teddere tantum versus D. sve recedere conari a centro E, secundum lineam rectam E AD.L VIII. Quod ut clare intelligatur, conseramus motum quo lapis in pun-Diuiti sed by Corale

110쪽

PARs T g n T I A. Trcto A existens, serretur versiis C, si a nulla alia vi impediretur, cum motu quo sermica in eodem puncto A existens, movetetur etiam versus C, si linea EY esset baculus, supra quem recta in- 'cederet ab A versus V, dum interim ipse baculus verteretur circa centrum Ε, ac ejusdem baculi punctum A describeret circu ID Ium ABF, essentque hi duo motus ita inter se contemperati, ut Qrmica perveniret ad X cum baculus csiet in C, &ad Y cum baculus esset in G, atquc ita ipsa sempei existeret in linea recta AC G. Ac deinde conseramus etiam eam vim, qua idem lapis, actus in senda secundum lincam circularem ABF, recedere conaturo centro E, secundum lineas rectas AD, BC, FG, cum conatu qui remaneret in sermica, si vinculo uci glutino aliquo dctineretur in puncto Α, supra baculum E Y, dum intcrim iste baculus eam deserret circa centrum E, per lineam circularem ABF, ac ipsa totis viribus conaretur ire versus Y, atque ita recedere a centro E, secundum lineas rectas EAY, EBY, &smiles. Scio quidem, motum istius Armicae sere initio tardissimum, atque L IX. ideo ejus conatum, si tantum ad principium motus reseratur, non videri magnum elic posIe: atqui prosecto non plane nullus est, &dum Diuiligod by COOste

SEARCH

MENU NAVIGATION