장음표시 사용
121쪽
II ELEMENTO Ru Μ . LXXII. Ex aliis metallis, vel metallicis aurum confici non potest, quandoquidem nec per transmutati nem, nec per secretionem. LXXIII. Nulla generatio naturalis tendit ad substantiae mutationem, vel, quod idem cst, nullius generationis naturalis terminus vel finis est , substantiae mutatio, sed tantum nova partium compositio.
LXXIV. Activitas agentis in generatione, vel eXterni, vel interni, est impulsus violentus, quo materia generabilis in eum modum scinditur & resolvitur, ut relicta veteri compage, partes in nova foedera compositionis coeant. LXXV. Actionis naturalis transeuntis, commune nat rae instrumentum, est pondus vel impulsus violentus minimorum ex agente exsilientium, & quasi missilium ipsum patiens serientium , quae ictuum crebritate vel tenacissimam materiam tandem vin
122쪽
Principia prima rerum naturalium sunt naturae amicae & consentientes, in materia generabili, agentis externi, vel interni ictibus solutae, Sc per mutuam eiaculandi activitatem quam inter se exercent, actuali consensu unionis & compositionis assectae ,& proprio pondere conjunctionis, & situs , jam in puncto proximo nisus & motus e se edendi constitutae.
123쪽
Rigus est, ejaculandi inertia & cessatio.
Frigus est, ut umbra, non ens, quamvis utrumque per modum entis concipitur, ita umbrae dimensiones, frigori intentionis gradus tribuimus.
Frigidum dici potest, vel cui nulla est ejaculandi activitas, hujusmodi autem frigidum in natura non datur, vel dari potest.
Vel frigidum est, cui parcissima est, vel sentiturejaculatio, unde frigidum, qua tale, aliud ma sest, aliud minus.
Natura rerum per se vivida & vegeta,cujus quasi vita est, perpetua Haculandi activitas,& motus,
124쪽
ELEMRNT. 'NATu R. Lib. VII. ii 7 frigidum, ut mortuum, & iners, aversatur ac refugit, ex dissidio naturali, pondere vel impulsu poculiari fugae.
Corporis partes resolutae, vel re tui coeptae, actione, vel proprii calidi, Vel externi, ad contactum frigidi se contrahunt, L fuga versus interiora recipiunt, contactae vero a frigido maiore & ab lutiore, usque adeo praecipiti suga se versus interiora avertunt, ut Vincula partium abrumpi, &compositum dissolvi & interire contingat. Ex his mirificas occursum calidio frigidi Auris o servare licebit VILCalidum, quamdiu in motu quidem vel confluxu versatur, contactu frigidi, initur vel avertitur, extrinsecus vero iam efflorescens , ob frigidi circumstantis occursum, versus interiora contendit, ac viscera invadit, aestibus depopulanda & laceranda. VIII.
In affectibus serventioribus, sive ardoribus internis , usu frigidorum, calidum illud immoderatum, undique toto corpore, in intima partium se P 3 ' con-
125쪽
Q8 ELEMENTO Ru Μconjicit, unde, cum regredi non valeat, incendium miscet immedicabile. PORISMA. Frigidum, ut tale, non in calido expugnando vel extim tuendo, sed altius introrsim cogendo' compellendo.
Frigus est desectus caussae, unde oriuntur effectus contrarii, vel privativi, ac ipsa caussa, si adenset, produxisset. In modica Solis meridiana elevatione, majorem aeris tractum radiis Solis, obliquo trajectu penetrandum esse, radios autem pluribus exhalationibus, id est, minutis corpusculis aqueis impingentes, magis impediri, parcius ad nos pcrtingcre,
item pauciores cxhalationes discuti, plures condensari,& magis se cogere, quae utramque regionem acris occupant, & pro majore angulo inclinationis minorem reverberationem esse, atque ex his omnibus majus frigus existere in inserioribus confiat. XI.
Exhalationes in secunda acris regione in nubem coactie,praecipiti frigoris fuga, vehementius se con-
126쪽
NΑTu RALiu M. Lib. VII. ii 'stringentes , amis statu naturali aquae sive guit
Quando intra molem nubis, pluribus passim Iocis, guttulae plurimae minores, ad unam majorem, ex dissidio frigidi , se recipiant, & cum illa cohaerentes , in dictum modum praeternaturalem se constringant, nives decidunt, quae quasi radios, ex parte media extensos in omnem partem, habeant, in modum stellarum. XIII. Cum plurimae passim guttulae minores, in maj res & pluviales cogere se incipient.s, eodem in do se constringant, interea dum aliae & aliae ad priores confluant, & pariter se constringant, grando existit.
Vapores calidi, qui aestate in rorem, hyeme in pruinas, in statum praeternaturalem se constrin
Aqua hoc ordine Sc modo congelat: exhalati nes in aqua identidem ab interno vel externo calido ascendentes, ubi ad superiora in magnum frigus
127쪽
gus circumstantis incidunt, praecipiti fuga sese introrsum retrahunt, & in glaciem adstringunt, non aequaliter quidem per totam aquae superficiem,sed passim, & per partes, unde superiora striata & rugosa apparent. incrustam illam constrictam, aliae& aliae deinceps exhalationes surgentes, eodem modo aggregantur,& prioribus novissima concresse cunt, donec tandem plures partes aquae eodem modo ascendentes, vel Omnes, propter magnum c rcumstans frigidum, suopte impulsu sugae, resolutae, se ipsas pariter gelu constringunt. Quia autem tota aqua evicta, glacies a lateribus vasis, cui forte continetur, magno impetu, versus interiora, perseverante actu constringendi, rapitur, Vas vitreum, vel terreum frangitur.
Liquores qui post continuam exhalationum eductionem acescunt, item, excrementitii, qui post ultimam digestion &resolutionem, in animalibus, eXcernuntur, aegrius concrescunt.
Spiritus puri destillando extracti, ideo non concrescunt, quia si libero aeri eκ poni possent sine dissuxu, versus exteriora in omnem partem, quasi ignes liquidi, ejaculationum jactus emitterent,&fri-
128쪽
ia NATHRAL tu M. Lib. VII. Digidum circumstans dispellerent, nunc vero vitreo inclusi, eatenus ab ejaculando cessant, quatenus angustia vasis prohibet, interim tamen magno impulsu, ejaculationum ictibus, quae pro loci capacitate intra, & extra se edere possint, vitrei latera undique premunt, adeo ut cum exitus datur, operculo remoto, totos se foras ejiciunt. XVIII. Natura rerum tantopere horret vacuum,ut nonens, ut si detur in hoc universo locus corpore vacans , propter illius fugam, tota partium universi compages disrumperetur. item natura rerum us-.que adeo refugit frigidum, quasi omnino ignavum Sc mortuum, ut ab illo contacta, se ipsam dissolvat& destruat . unde si coelum stellatum aspectabile, terminet hoc universum, ita ut extra hoc universum si spatium vacuum, vel si eidem universo terminato cogitetur circumpositum aliud corpus fri- gidum, quod absolute tale sit, totum hoc universum momento corrueret &collaberetur.
Ρ O R I S Q Λ. Ostium, prout praesens natura rerum est, non potest non acta esse infinitum
129쪽
XIX. Aer, & aqueae exhalationes calore desectae, sunt circumstantia, & occurrentia illa, quae in utraque aeris regione , omnis generis concretiones caui sani. .
Aer, & aqua, minime omnium in inserioribus per se sunt calida, utpote calidi alieni omnium maxime receptiVa. YI-
Similia omnia, & dissimilia pleraque invicem aD sciunt, suae quodque naturae minimis ad alterum. transmissis, illa ad consensum amicitiae, & convcnientiae, haec ad sensum inimicitiae,& distidii. frigidum vero don nisi contactu sui sensu disconvenientiae & dissidit naturam afficit.
Calidum, & calor, non natura aut substantia, sed modo consistendi disserunt, calidum est, quod ejaculationum ictibus calida minima , vel calorem emittit, calor est, ipsa minima ejaculando emissa.
130쪽
Calidum non est unius generis aut naturae, sed innumera substantiarum genera in natura sunt prodita, quae suae quaeque naturae minima calida projiciunt.
Praeter calidum, substandarum varia sine numero reperiuntur genera, ut acrium, & odoratorum omne genus, quod insignibus minimorum suorum emissionibus actuosum est.
Calidum aliud est lucidum, aliud non lucidum, illud est cujus minima vel intra vel extra se emicantia, natura talia sunt, ut lucidi perceptionem insensu interno & externo, & in natura cognoscente
Calidum, vel valida adeo ejaculandi activitate pollet, ut actu calidum sentiatur, vel non eo modo actuosum est, ut ad sensum tactus excitandum va