장음표시 사용
161쪽
Essentiarum vel substantiarum genera non sunt actu infinita , sed definita secundum naturam, quamvis nobis sint indefinita
Substantia rerum per se intime sciri veI cognoΩci non potest, sed substantiarum genera, per naturam cu iusque investigatam, cognoscuntur, demonstrantur, Sc distinguuntur. VIII. Natura substantiarum cognostitur, ex naturae. similitudine, dissimilitudine, consensu, dissensu, ponderum rationibus, compositione, simplicitate, acti vitate, actione, motu.
Substantia est, vel increata, vel creata. increata ut est substantia necessaria, ita certior est de illa scientia, esse scilicet, quam de ulla substantia creata, utpote quod nulla res naturalis,vel nullum substantiae genus non demonstrat, essentia vero est omnino infinita, & incomprehensibilis, nisi quatenus ex bono communicato , de bonitate, persectione,& potentia communicantis utcunque judicari potest. Sub-
162쪽
Substantiae creatae unum genus est absolutum,& quod nullum respectum naturalem habet ad aliud.
Aliud est cujus natura tota est in relatione & respectu unius ad alterum, similitudinis, dissimilit dinis , respectus, consensus, dissensus naturalis ponderis, conjunctionis, & situs, atque fugae. ex hoc genere tota universitas rerum generabilium Sc mutabilium est constituta. XII Genus absolutum, ut conjunctionis non est appetens , ita nec generabile, & caussa generationis
mutationi non est obnoxium. XIII.
Genus hoc per methodum similitudinis, ex naturae rationibus, substantiae simplicis, & primae, Scimmortalis, alterius generis, quod, quia conjun- ctionis est appetens, relatum dici potest, cognoscitur. . XIV.
Substantiarum omnium communis facultas est, se ipsam movendi. V a Unde
163쪽
Unde substantiarum omnium naturalium communis hastrumentaria qualitas Sc proprietas est, gravitas. gravitatis autem actus est, pondus, ponderis acitus Est, motus. XVI.
Item, quod aeque consequens necessarium est,.substantiarum omnium. naturalium cst moles substantiae & quantitas. sine mole enim non est contamis, vel ponderis impressio, nec in propriam, nec in alienam substantiam. quod autem se ipsummoVet, ponderis imprcssionem in propriam tu stantiam recipiat oportet, Sc praetcrea inserat in medium per quod movetur ut id impulsui in Ventis cedat, ergo etiam quod alia moveat, mole& quatilitate praeditum esse necesse est.. XVII. Substantiarum absolutarum, Sc simplicis illius praecellentis relatae, praeter locomotoriam, facultates sunt, intelligendi, Se volendi. XVIII.
Substantiis absolutis, & simplici illi praecellenti, accidunt habitus, qui sunt facultates agendi in
164쪽
NATu RALiu Μ. Lib. IX. is 7sacultatibus naturalibus, partiales caussae instrumcnigriae, ad actiones rectificandas, & facilitandas. XIX.
Substantiae sunt, vel simplices, vel compositae.
Simplices sunt, substantiae illae absolutae, extra respectum conjunctionis positae.
Et natura illa simplex praecellens, ad conjunctionem corporis, multiplici organorum choragio instructi ordinata, ut in compositionis illius societate, perfectionem suam consequeretur, quae nihilominus soluta corpore per se seorsum stare, & admodum substantiarum absolutarum ,.naturae suae convenientia obire potest.
Compositae sunt, praeter substantias illas simplices, ceterae rcs naturales. XXIII. Ordo naturarum praecipuarum naturam humanam componentium, Cum CXcellenti se, tum regiminis, & agitationis, hic est. prima mens simplex
165쪽
ia immortalis, se ipsam agitatione sui movere pia test, & contemplari, & reminisci circa intelligibilia proportionalia , quorum cognitionem habuit per ea quae ab objectis illata sunt. mens conjuncta cogitatrici in cerebro, & appetenti in corde, Sc ceteris partibus quae per motum cordis Commoventur , & tandem universo corpori, ceteras Omnes, adeoque totum corpus movere, atque a ceteris per
ordinem vicissim agitari potest, & ad cognitionem
Sc contemplationem excitari. XXIV. Sola mens a ceteris separari, & corpore excedere potest, reliquae omnes cum Corpore intereunt. mens enim absolute fimplex, ceterae naturae, cogitatrix, & appetens, etsi ordine dignitatis menti Proximae, compositae sunt, nam licet in homine multo reperiantur Persectiores, quam in brutis, multiplex tamen earum compositio in brutis, quam supra ostendimus, satis prodit naturam cogitatricem, & appetentem in homine, omnino sinceram L compositionis expertem esse non posse.
, Nulla res naturalis integra, & quae in sensu re- rum naturalium sit, sub quavis molis exiguitate consistere potest. non res composita, quia coni-
166쪽
NATu RALiu M. Lib. IX. 139positio est ex multis, quorum singula molem suam obtinent. nec res simplex, quia naturae simplices absolutae, & natura simplex quae aliis conjungi aD sectat, ad motum & agitationem sui, & aliorum quae contingit, & ad functiones suas obeundas, certam molis, & ponderis rationem desiderant.
Quaevis res naturalis, simplex, & composita,certam substantiae molem requirit, ad statum suae naturae debitum, quae tamen moles non ad punctum
Res naturales in ipso ortu & simuI ac genitae sunt, non obtinent justam molis magnitudinem, quae ipsis in statu perfecto debetur, sed eam sensime parvo incrementa capiendo acquirunti
Ad integritatem compositi opus est, ut ratio& proportio partium inter se, dispari quarundam
Moles naturarum simplicium,& compositarum, pro Varia natura cujusque, &. ratione eorum quae
167쪽
16o ELEMENTORUM respiciunt, Sc circa quae occupantur, ad persectionis incrementum, augeri potest
Omne compositum, utpote ex separabilibus, Scipsarum partium componentium, Sc CX terni agentis, ictibus, continue deteritur & subruitur.
Detrimento & dis lutione singularium, natura non simpliciter corruptionem destinavit, sed mu tiplicem potius rerum usum, Sc in viventibus ex parvo augmentum in statum perfectum, Sc per generationem individuorum successionem.
Composita viventia a detrimento illo excitata, alimenta petunt, inventa capiunt, deglutiunt variis digestionibus praeparant, Sc in omnes sui partes attrahunt, Sc hactenus circa alimentum vitales functiones exercent, alimentum vero ipsum praeparatum M in partes attractuna, Sc cssusum, ipsae- . que partes corporis, mutuam caussalitatem, quasi materiae generabilis, exercent, homogenea con sensu homogeneis accrescunt, heterogenea dissensu ab licterogeneis recedunt, idque vel ad dispendii reparationem duntaxat., vel ad molis incre-
168쪽
ΝATu RALIu M. Lib. IX. t 6 imentum, usque ad statum perfectum, cum scilicet non amplius ex alimentis ad substantiam viventis ad)icitur, quani calidi interni, vel externi ictibus abripitur. . PORISMA I. Ignis naturae vegetabilis, alimentum, utiliβω finden-ο, . subeundo, ad vivas intime partes aperit. quia ripa ripis, similia similibus ali, augescere necesse est, PORISMA II. Minerata quae vita, vel materia vegetabili careu nulla .naturae similitudine cum partibus viventium, nec cum eo quod partibus continetur , consentientia, nec ab stne , tali partium comminui apta, etsi forte per accidens, si indendo , irritando, pellendo, turbando, jurare videantur, natura tamen, Hl astipitare noxia sint.
Quod identidem ex alimentis dicta ratione similitudinis viventibus accrescit, quamvis simile videatur, ut simile appetatur, & arripiatur, & agglutinetur, non est omnino simile, sed ex heterogeneis admixtis constat,& proinde primaevae viventium substantiae non potes: esie omnino simile.
169쪽
Propter perpetuam iacturam substantiae primigeniae, quam iῖnis naturalis, sive spiritus vitales sine intermissione destruunt, & deteriorum, & heterogeneorum continuam accessionem, primaevam compositionis symmetriam mutari,& naturam magis ac magis in pejus ruere contingit.
Status consistentiae viventium, sive is sit finis i crementi, cum quantum calido nativo absuinitur, tantum ex alimentis reficitur, sive aetatis praeci- puus vigor, diu persistere non potest. ciun enim deterioribus semper resarcitur , quod avidissima spiritus vitalis rapacitate aufertur, viventia eadem manere non possunt, sed tempore quodammodo fiunt alia & alia.
Spiritus vitalis est, qui in corde, & arteriis, nativo illorum fervore, per sanguinis ebullitionem emicat. spiritibus ergo vitalibus ducendis, nulli peculiares & proprii ductus dicati sunt, sed hi, vel
per arteriarum poros exspirant, vel per arteriarum extrema in partes effunduntur, ac partim e corde in cerebrum continue rapiuntur, in usum orga
170쪽
NATu RALiu M. Lib. IX. i 63 organorum sensus, interni atque externi, & e cerebro a corde ad soporem retrahuntur.
XXXVII. Sanguis autem non vivit, hoc est, partibus corporis non accensetur, sed est alimentum, ideoque nec spiritus vitalis est pars corporis, titpote ex sanguine exaestuans, unde frustra quaeratur, an spiritus vitalis inter naturas naturam humanam constituentes, sit proxima dignitatis gradu animae intellectuali, & an mediante spiritu vitali, anima intellectitatis ceteris in homine naturis uniatur. XXXVIII. De natura vegetatrice & Iocomotoria, satis constare potest, materiae corporis accuratissima partium fractione misceri. hujus enim quasi conditura corpus defenditur, ne propter perpetuos, in- . ternorum, & eXternorum Haculationum ictus,
partes collabantur, & disjungantur , & vegetum Praestatur, ad reponendum quod identidem ictibus iisdem dejicitur.
Natura, tres viVentium gradus, vegetabilium, sensitivorum, & intellectualium, ita generibus re-X a rum