Elementorum de rerum naturalium gravitate, pondere, impulsu, motu, loco. Et motuum, et actionum caussis, rationibus, ac modis. Libri 12. Auctore Andrea van Berlicom

발행: 1656년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 화학

71쪽

ELEMENTO Ru M

LX IX. Lux solaris in mobilibus' coelestibus , & excitatoriam, & allectoriam essicientiam exercet,quo- .rum naturalem respectum ad Solem , ut bonum suum,& terminum, in actualem consensum rapit,

ad Solis positus, inclinationesque, & motum, inclinationibus & motibus suis imitandum.

' Quae lucis laris violentian, moderantur, nimiam eam esse loquuntur. longinquitas nempe distantiae, tanto coeli medio, ejaculationibus aliis Maliis novitςr propagatis, ipsis vero radiis laribus parcius eo usque pertingentibus. motus Solis in axem , diurni motus subquadruplus. ipse motus diurnus rapidissimus. Perpetua aversio aXis terrestris, in systemate motus annur, in austrum iaseptentrionem, quorum qui ipsius Solis motus cst, ipsi ejaculationis scitiorii obest, ceteri: quasi destinatum ictibus radiorum subtrahunt. cxhalationes , & nebulae, quae aerem inseriorem perpetuo turbant, & radios Solis morantur, & prohibent. L X XI. Et siquidem ipsum coeli medium quod circa annui motus semitam est, secundum tramis suos di- . stinctos,

72쪽

NArua Auru M. Lib. III. 61stinctos deprehendatur, non aequali constare spissitudine substantiae, ut insequentibus demonstrabitur, dispares quoque inde radiorum transitus,&Pro ratione naturae istorum tractuum, majorem Screm activitatis solaris essicaciam, sublunaria experiri convenit.

73쪽

ELEMENTORUM

NATURALIUM

Theoremata I.

Ucis per medium dissuste,nec non minimorum e ceteris visibilibus emicantium, ea 6 est cognatio naturae &subtilitatis cum natura sentiente & cognoscente, ut natura sentiens Sccognoscens,ab his icta vel contacta, lucis & visibilium sentan & cognitionem capiat.

Natura sentiens ti cognoscens, mediantibus lucidorum , & aliorum visibilium trajectionibus, respectu visus, & mediantibus odoratorum eiaculationibus, respectu odoratus, non vero interVentu speciei commentitiae, objecta illa sentit & cognoscit. III. Sensus saporis est ex contactu saporatorum,nullius alterius interventin

74쪽

Auditus est ex variis aeris motibus organum impellentibus.

Natura intelligens, ut per se mobilis & movens, motibus aeris, vel alterius medii, impelli ad auditum, hoc est, perceptionem quali sonorum, apta est VI. D L. Mentis substantia simplicissima&sincera, lucis simplicissimae & sincerae perceptioni, quasi ad visum est proportionalis.

VII. in Quae sensum , cognitionem, intellectionem mo-Vent, pro ratione objectorum, vel moventium, vel intime conjungi, vel arctissime applicari, vel tactu impellere oportet, naturam sentientem, cognoucentem, intelligentem. VIIJ. Quae menti corpori conjunctae , eadem etiam menti corpore solutae instrumenta & media cognoscendi,& intelligendi propria & proportionalia.

I a Quae

75쪽

ELEMENTORUM

Quae mentem utroque statu ad intellectionem moveant, eadem illam ad reminiscentiam praeteritorum excitent. VPORISMA. AZ futiendi, cognoscendi, cogitandi, intelligendi, tam

tactibus corporeis expediuntur.

Facultas motoria etiam in plantis inest, eadem nimirum quae in animalibus, in partibus nutritioni dicatis, attractionis, & expulsionis.

In animalibus, aliae praeterea motuum vitalium disserentiae iniunt, respirationis, Palpitationis. XII.

Attractionis motus consistit, in extensione, dilutatione, & compressione organorum, hoc est, ductuum vel vasorum corporis, ex sensu desectus alimenti, quasi natura se porrigat ad arripiendum, acos dilatet ad capiendum, & iterum claudat quasi ad deglutiendum, quod sibi deficiat. XIII. In partibus corporis, nativi caloris ictibus, peta

76쪽

NATu RALIu M. Lib. IV. 69ennis fit substantiae partium jactura, quam omni

ope reparare partes contendunt. XIV.

Partes desectae, extremitates arteriarum, sanguinem spirituosum sive alimentosum versus exteriora deserentium, premunt & vellicant, hoc pacto sanguis arteriosus in habitum corporis sive partium effunditur, ibi tum similia quae sunt in succo

alimentoso , similibus partium corporis , mutuo consensu, & pondere vel impulsu naturali invicem accurrunt & agglutinantur , in eundem modum quo in generatione viventium homogenea homogeneis accedunt & uniuntur. ex quibus enim vegetabilia animalia generantur & constituta sunt, ex iisdem nutriuntur & augescunt, &propterea eadem illa in alimentis insint necesse es h arteriarum extrema depleta, ex proximis arteriae partibus sanguinem trahunt, extensione, & dilatione sui, ut capiant, & compressione, ut introrsum exprimant. proximae arteriarum partes, ex aliis remotioribus pari modo sanguinem rapiunt, donec eadem dilatatio & compressio, quasi continuata deglutitio, ad cor, ut ad fontem sanguinis vitalis,

deveniato

77쪽

Quod nutritioni superest, vel superat, per v narum fibras, pariter cum arteriarum fibris in habitum corporis exeuntes, & partim per ana mo-ses fibris arteriarum junctas, rapitur in eundem modum in venulas proximas , & inde iterum in alias majores ,& tandem ad Venae cavae patens os, ubi cum cetero sanguine in jecore confecto, per eundem attractionis motum deducitur ad cor. cibus per os &oesophagum, eodem motu extensionis, dilatationis, &compressionis in ventriculum deglutitur, inde pariter in intestina, ex intestinis per venas mei araicas in jecur defertur.

XVI.

In plantis succus quasi ex ubere terrae tractus asbris radicum, per tenuia fila radicum ad hoc destinata, ad confinium radicis Sc trunci attrahitur digerendus ibidem ante quam in alimentum distribui possit, inde concoctus trahitur per exiguos ductus & filamenta, quae per omnes partes arborum & plantarum in longum directa videmus, in truncum, in ramos, Vel caules, folia, fructus, atque in radicis omnes propagines, per ductus & capillamenta, a prioribus, succum e terra haustum in ali mentum deferentibus, distincta , in nutritum Lauctum

78쪽

N.A T u R A L I u Μ. Lib. IV iauctum omnium partium. auctus sive accretio in

plantis fit magis in longum Sc per extensionein, quam in latum, ad modulum nempe Sc formam, in singulis, comprehensam in loco seminali, qui est in confinio radicis & trunci. Sc proinde constat, eo prius succum c terra tractum esse deducendum, quam alendis partibus secundum formam & modum singularum aptus esse possit, Sc in radicem iaceteras partes plantae deferatur, ad auctus cuique convenientes dispensandos. XVII. Motui huic attractionis documento sunt, pulli avicularum, & lactentes pueri, deficiente alimento, oris dilatatione, colli extensione, Sc oris iterum compressione, Sc ad insertum vellicatione, °lutitione.

XVIII. Motus expulsionis, est motus partium vel meatuum corporis versus interiora ab incommodo

vel noxio se retrahentium, L simul incommodum vel noxium foras propellenti in, sensu,& pondere naturali dissidii.

XIX.

Partes enim vel ductus corporis, ab humore il

79쪽

a ELEMENTO Ru M. labente vel contento, vel ab alio quocunque molesto vel infesto, incommodo vel fastidio affecti,

seu ejus acrimonia offendantur, seu naturam dissimilem, vel inimicam aversentur, sese ab illo retr here, & versus interiora recipere conantur, unde eodem motu versus interiora se comprimunt, & Gmul noxium vel incommodum Versus exteriora exprimunt, & foras propellunt. Hujus familiare documentum est sternutatio, qua selinus narium& vicinarum partium coarctatione, & compressione, humores excrementitios expelli.

Motus respirationis, est reciprocationis aeris in pulmonibus, recentis quidem attrahendi, ex sensu defectus ventilationis & refrigerationis aestuum cordis & vicinarum partium, aestuosi vero expellendi, ex dissidio&fuga adversi. itaque motus hic persimilis est motui memorato attractionis seu deglutitionis alimenti, vel alimentosi, & expulsionis excrementitii & noxii.

Pulmones elevantur ab aere attracto & illabente, & rursus recidunt, aere excedente, & tensione

laxata.

80쪽

NATu RALIu M. Lib. I V. XXII. Motus respirationis non est ex virtute motoria,

vel pulmonum, vel diaphragmatis, Vci pectoris. hoc enim si e siet, daretur locomotoria involuntaria, & non spontanea, cui nullus esset proprius sinis , vel terminus, vel bonum , respectu proprii subjecti, cujusmodi facultates loco movendi a natura comparatas, ostenci; non potcst.

Motus palpitationis, est motus cordis,& arteriarum, ex ebullitione portionis seu guttae sanguinis, quem primum cor e Vena cava arripit ; quia fervore cordis, gutta illa spirituosorum minimorum ictibus exaestuat Sc resol vitur, Sc Concava cordis impellit, hac autem portione anguinis in arteriam magnam rapta, idem fit in particula sanguinis succedente. gutta vero quae in arteriam illabitur, similiter illius fervore confestim emicat, Sc . tiae mora in partem vicinam rapitur , tantisper subsidens dum in aliam illam arteriae partem transitia atque ita continuatis partium sanguinis attra

ctionibus & deglutitionibus in cor, & per spatia

arteriarum, continuae etiam fiunt in corde, & pcrintervalla partium arteriarum , sanguinis ebullitiones vel emicationes, quibus cor & partes arte-ff l . K riae

SEARCH

MENU NAVIGATION