S. Brunonis episcopi Signiensis Commentarius in 4. evangelia nunc primum editus ex ms. cod. bibliothecæ novi athenæi collegii Romani. Tomus primus 2.

발행: 1775년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

agitur sgnificatione . Quod enim tunc temporis in quodam castello corporaliter egit, cotidie in Sancta Ecclesia agit. Ecclesia caltellum eii Oι re non qualecumque, sed forte, & insuperabile,

utpote super montem positum, muro circumdatum , turribus munitum , & Angelorum exercitu , virtutumque Praesidiis armatum . In hoc igitur castellum Dominus Iesus quotidie ingreditur. Hoc assidue visitare non dedignatur. In hoc a Martha suscipitur, ejus in domum inducitur . Videamus itaque, quid significet Martha . Videamus , quid significet Maria. Utraque enim magnum aliquid significat. In his enim duabus Esclesia tota conlistit. Altera enim activam , altera contemplativam vitam significat sa) . Et activam quidem Martha: Maria vero contemplativam . Unde non Maria, sed Martha Christum in domum suscepisse dicitur. Maria enim non habet' domum, quia vita contemtativa omnem hujus

eculi spernit habere possessionem . Suffcit ei ad pedes Domini sedere . Suficit ei semper legere .& ora i) M alia elegans interpretatis Bemaria seri s. de Assum ption. 'od est autem hoc casses lum, nisi cor humanum , quod priusquam Dominus ad illud veniat, cupiditatis issa vali

tur . murooue obllinationis clauditur, atque in interiore latis tudine sua, Babylonica turre erigitur Θ dec. celeberrima hae in serpretatio vita duplicis activae eontemplativa , per Martham, oe Mariam designatae . S. An hrosii Lib.II. in Luc. Basilii Const. Mon. m 8 . c. r. S. Augustini sema. a . de V. DOm. S. Gregorii lib. v I. Moral. cap. aS.

172쪽

I N L U C A Μ I 63& orare, & in Dei contemplatione vacare . Sufficit ei praeterea verbum Dei semper audire , &mentem potius, quam ventrem nutrire. Tales enim, Prophetae fuerunt, tales & Apostoli, tales& multi alii, omnia relinquentes, mundum fugientes , Domino adhaerentes , tamquam nihil habentes, dc omnia possidentes . Hanc autem vitam non habent, nisi boni. Achivam vero similiter habent & mali, dc boni. Inde enim & activa dicitur , quia semper in actu est, semper infatigatione , oc labore est , & vix aliquando inquiete esse potest . Sed nos de illa activa non

dicimus, quae latrones exercet, tyrannos movet,

avaros sollicitat, adulteros inquietat, & omnes iniquos ad iniquitatis opera incitat. Sicut enim

non loquimur de alia Martha , nisi de illa, quae soror eli Mariae; ita non loquimur de alia vita activa , nisi de illa , cui proxima est contemplativa . Illa enim a stiva , quae munda , & sine pec- Cato est, contemplativae proxima est. Qilod enim Apostolus praedicat, quod baptizat, quod manibus propriis laborat unde vivat. quod discumrit per civitates, quod ei sollicitudo est omnium Ecclesiarum , ad quam vitam , nisi ad activam , pertinet 3 Unde & hic de Martha dicitur , quia

satagebat circa frequens ministerium . videmus enim usque hodie Ecclesiarurn Praepositos, & Ministros sollicite disse urrere , laborare , aestuare, di multis modis fratrum necessitatibus insudare, L a ut

173쪽

r64 S. BRUNoreis CoΜNηNT. ut eos quoque non immerito circa frequens ministerium satagere dicamus . Quamvis igitur Contemplativa melior sit, quam aes iva, quia sine sollicitudine est. & numquam fallit; activa tamen tam necessaria est , ut ipsa quoque contemplativa in hac vita fine ea esse non possit I). Altera igitur indiget altera . Haec enim orat, illa

laborat. Altera mentem. & altera ventrem re

plet . Unde Apostolus: a Si nos, inquit, bis spiritualia seminavimus , non magnum Ut, si

earnalia vesra metamus . Qui enim sic seminat. ad supernae felicitatis contemplationem mentes audientium elevat. Dicatur ergo: Martha autem

satagebat circa frequens miniserium . stetit. er ait: Domine, non es tibi cura , quod soror mea reliquit me solam ministrare Z Dic ergo ilii, ut me adjuvet. Saepe enim stat activa , &, si dici potest, invidet contemplativae . Qui igitur soli comtemplationi vacare desiderat, solitariam vitam f

si s. Ambri lib. II. in Lue. nu. 8s. Ummaque munus sapientiae est . Nam & Stephanus plenus siapientia ininister es

ctus eis ... Unum enim est corpus Ecclesiae: etsi diversa membra , alterum altero eget . Non potest dicere Oculus manui ;opera tua non desideror aut iterum caput pedibus, aut aurieula, se negare esse de corpore: nam etsi alia principalia, ta men alia necessaria. S. Bernariam se . de Ailampi. Sorores

sunt & debent esse contubemales. Non sela inveniatur in nobis exercitatio corporat is ad modicum valens, sta inveniatur utilis ad omnia pietas, & exercitium spirituale. ia L Corint. IX. II.

174쪽

r N L U C A Mplatione surgere non vult, ceteros stare ficiat.& opus cunctis necessarium impediat. Quamvis enim Mariae partem laudat, in Ecclesiis tamen.& multorum congregationibus plus Martha,quam Maria utilis est . Martha omnibus: Maria profucit sibi. Illa sollicita : ista quieta . Unde dc D minus respondens ait: Martha , Murtha , sollicita es , o turbaris erga plurima . Porro tinum es necessarium . Sed quid unum p Vis audire, quid p AIDria optimam partem elegit, qua non auferetur ab ea. Illud igitur necessarium est, quod non ai seretur, & aeternum est . Verumtamen neque Martham , sollicitudinem cessare Dominus jussit, neque Mariam eam non adjuvare praecepit. Gstendit autem eis, quid necessarium sit, & ad quem finem utriusque intentio tendere debeat. Bona est enim omnibus Ecclesiarum sollicitudo ,

quam se Apostolus quoque habuisse dicit; sed non

illa, quae ab aeternae dulcedinis contemplatione mentem penitus extorqueat. Frustra enim sollici. tus est , qui non pro amore Dei, sed pro vana gloria , & lucro temporali, & hujus saeculi diagnita sibus sollicitus est . De talibus enim Dominus si) ait: aeuia receperunt mercedem suam . B ne vero sollicito quid dicitur 3 Euge , serve bonti

o fidelii, quia super pauca subii fidelis , supra mul

175쪽

166 S. BRUNONIs CΟΜΜENT. mundo , sed Domino ministret. Debet autem M ria aliquando surgere , & sororem sollicitam

adjuvare . Surgens autem videat , ne assuetae contemplationis penitus obliviscatur; ne sorte,

dum aliis prodesse desiderat, sui ipsius detrime tum faciat. Cum enim viri religiosi solitarii, dc quieti, divinae contemplationi dediti, multorum precibus Ecclesiastica regimina suscipiunt, tunc utique surgit, & sororem sollicitam Maria adjuvare venit. Sic igitur fit, ut illa , quae prius quieta , sterilis, & in foecunda erat , jam laborare incipiat, multosque Deo filios pariat, & nutriat. Hoc enim significavit Rachel, prius quidem sterilis , serore ejus foecunda, & multorum filiorum progenie gloriante . Sed postea ipsa quoque concepit. & filios parere coepit ci). XXIII. a Et factum est, cum esset in loco orans,

ut cissavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum :Domine, doce nos orare , sicut Ioannes docuit discipulos suos . Et ait illi: Cum oratis , dicite : Pater.

malam partem Hegerit quae circa plurima 1atagebat; quia MDria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea r qu

niam licet illa sit magis secura , ista tamen elt magis mictifera; cum in foecunditate sobolis , lippitudo Liae Rachelis pulcritudini sit praelata . Quapropter facilius indulsetur , ut ascendat Monachus ad Praesulatum , quam Praesul ad Monacha

176쪽

IN LUCAM I6γ& caetera . Haec autem in Matthaeo exposita sunt. Sed Lucas illam unam deprecationem praetermisit, qua dicitur : Fiat voluntas tua stetit in coelo .s in terra . Quae quidem . si bene intelligatur . tota in illa continetur, quae ait: Adventat regnum tuum . Quid est enim , adveniat regnum tuum , nisi regnum , quod in coelis est, veniat.& fiat, & construatur in terris Θ Ut quia Rex unus est , regnum quoque & hic , dc ibi simile sit. Quod si fiat, prosecto erit voluntas ejus sicut in coelo , & in terra . XXIV. i Et ait ad illos : Gis Cestrum habebit amicum , is ibit ad illum media nocte, s dicet illi: Amice , commoda mihi tres panes , quoniam amicus meus venit de via ad me non habeo, quod ponam ante illum ; ct ille de intus respondens dicat:

Noli mihi mole ius esse ; Iam octium clausum ect , ct pueri mei mecum sunt in cubili, non possum surgere , dare tibi Θ Et ille, si perseveraverit pulsans, dico vobis . etsi non dabit ei surgens , eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget. se dabit ei quotquot habet necesiarios sa)- His enim

verbis admonemur , ut spiritum sapientiae , & intellectus ab eo quaeramus, a quo est omnis sapientia , dc cum quo fuit semper , & est ante aevum. Qtia tenus amicis nostris de via venientibus, &sanct arum Scripturarum panem petentibus , ci-

0 Lucae x I. s. a) 'M homil. Emis in Uraniis Majoribus pag. I37.

177쪽

bum spiritualem apponere valeamus . De hde enim & Iacobus Apostolus ait: si in Si quis v . Rrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus assuenter, o non improperat , ct dabitur ei. RRulet autem in Me nihil haesitans . Quando i enim subjecti nostri nos de Scripturis interrogant.. tunc amici nostri veniunt de via ad nos. & tanto quidem de longiori via , quanto longius sunt ab intelligentia. Oportet igitur nos habere , quidi eis apponamus , ut inde illorum mentes famelicas reficiamus . Quod si non habemus . surgamus media nocte . Haec enim nox, ignorantia est . Leg mus , & Scripturas perscrutemur. Rogemus minum , ut nobis oculos mentis aperiat, & tres

Ianes illos nobilissimos, & prae cunctis delitiis

uavissimos nobis commodare dignetur a . Tres enim Iaecti L s.

a) Von inelegam est M. stica inter eratio; ad quam referri potes illa s. Ambrosii lib. vii. in Luci n. 8. Qui sunt isti tres panes, nisi mysterii caelestis alimentum p OAugustini lib. i I. m. Evang. qu. a I. God autem ei dicitur de intus , lam ostium clausum esse , pueros quoque eius cum m in cu bili esse ; lanificat tempus famis verbi, cum intelligentia elauditur, & illis, qui Evangelicam Sapientiam , tamquam pa

nem ercetantes, per orbem terrae praedicaverunt .... Maad

effcitur, ut accipiat desiderans intellectum ab ipse Deo , etiamsi homo desit, per quem Sapientia praedicetur. Ceterum saepius Augusti- , ut ibid. & se . Io . n. q. & epist. Igo. ad Probam de orando Deo cap. 8. n. IS. &c. quem sequitur Isidorus. sive Auctor tibia Allegoriar. Beda ad n. l. &c. ex plicat sitregulatim de intelligentia Trinitatis. Se . ios. Subdis explicationem auiam de Fide , θε, er charisau . S. Bemata.

178쪽

I N L U C A Μ I69 enim istos panes, Legem, & Prophetas, & Evangelia intelligimus. De quibus Moyses metaphorice ait: si Dominus de Sina venit, se de Seir ortus est, nobis apparuit de monte Pharan , ct cum eo Sanctorum millia. Tres isti montes, tres panes sunt,& tria modo dicta sanetarum Scripturarum volumina . Sina enim Legem significat, quia ibi Lex data est . Seir Prophetas, quia hispidus in te pretatur . Prophetae enim valde hispidi, & asperi, di dissici levi sunt. At vero mons Pharan , qui frugifer dicitur . Evangelia designat, cujus semina prae cunetis seminibus ubique gentium studiis casse cognovimus. Venit igitur Dominus de Sina , quia ejus adventus pluribus in locis in Lege, idest , in libris Moysi annuntiatur , secundum

illud ; a Prophetam vobis suscitabit Dominus dι

fratribus vectris , tamquam me ipsum audietis. Ortus est autem in Seir , quia ejus ortus, & nativitas manifestissime in Prophetis invenitur. Unde Isaias: Ecce Virgo concipier, est pariet Ilium,

ct vocabitur nomen ejus EmmanueI. Apparuit autem de monte Pharan, quia ejus nativitas, passio,& resurrectio, quid egerit, & qualiter vixerit, in Evangeliis declaratur . Hos igitur tres panes quaeramus , sine quibus anima non vivit, qui

Serm. in rogati interpretatur panes veritatis, charitatis, Esetitudinis . Se . II. parv. virtutes continentiae , humilitatis .cbaritatis., si) Deuter. xxx III. 1. ca Assor. III. ar. 3 Isaia vir. 14.

179쪽

a o S. BRUN NIs CoΜΜENT. cunetis esurientibus lassicere possunt . Qtisera. mus , dc non deficiamus , pulsemus, & perseveremus , etiamfi ille amicus noster unicuique nostrum dixerit: Noli mihi molesus essὶ : jam octium

clausum es, est pueri mei mecum sunt in cnbili: non possum surgere , ct dare tibi . Hoc enim amicus noster, id est Deus , & Dominus noster, qui in tantum nos dilexit, ut mori pro n bis non dubitaret , hoc ipse nobis non dicit, dicere tamen videtur, cum post multum laborem , post multas preces, post multum intelligendi desiderium non exaudit. Quid enim sic orat, sicut sancta desideria 3 Nisi enim desiderium oraret, Psalmista non diceret: a Desiderium 'pauperum exaudivit Dominus . Tunc igitur bene oramus , quando bonum aliquod desideramus. Nemo autem est , qui sacras Scripturas intelligere non desideret.

Nemo igitur est , qui pro his panibus non oret. Sed quia Dominus jam coelos ascendit, & ostium clausit, idest a praedicatione quievit, quia jam pueros suos, sanctos videlicet Apostolos in aeternae quietis cubiculum secum collegit sa), jam ad nos docendum neque ipse, neque illi huc ulterius corporaliter redire possunt. Et hoc est, quod ait: Nolici ' Ps T. I

a Beda ad h. l. Ostium amici. Divini est intelligentia sedimonis M. clausumque est , cum illi qui Evangelieam Sapien

tiam , tamquam panem erogantes , per omeni terrae praedicaverunt, pueri Patri amilias iam sunt in secreta quiete cum Domino.

180쪽

NOIξ mihi molassus e sse , jam ossium clausum est, edi pueri mei mecum sunt in cubili, non polum surgere . ct dare tibi. Nos tamen ab hac molestia , ab hac importunitate , & ab hac violentia non cessemus. Ipse enim Dominus ait : i Regnum Coelorum vim patitur , est violenti diripiunt illud . Bona est igitur haec violentia , bona est haec molestia , dc improbitas , dc in tantum bona , ut Panes , quos nobis Dominus pro ipsa amicitia

dare non vult, propter improbitatem tamen surgens det nobis ad sussicientiam , & necessitatem. Hoc est enim , quod ait: Et ille , se perseveraverit pulsans , dico vobis , etsi non dabit illi , eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus sum gens dabit ei quotquot habet necessarios, Unde adhuc scibditur : Et ego dico vobis : Petite , er dabitur το bis ; quaerite, o invenietis ; pulsate , aperietur vobis . Omnis enim , qui peti , accipit; se quiquarit, inυenit; ct pulsanti aperietur . Hac enim tanta verborum inculcatione manifeste Dominus mstendit, quam sollicitos, molestos, importunos, violentos , & improbos ad petendum nos esse velit. Unde & quidam ait: Labor improbus omnia vincit a . Haec autem , & cetera , quae in hoe Evangelio sequuntur , in Matthaeo exposita sunt. XXV. Vobis , qui adiscatis monumenta Prophetaruin ; sed non ideo , quia monumenta

SEARCH

MENU NAVIGATION