S. Brunonis episcopi Signiensis Commentarius in 4. evangelia nunc primum editus ex ms. cod. bibliothecæ novi athenæi collegii Romani. Tomus primus 2.

발행: 1775년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

rra S. BRUNONIs COMMENT. Prophetarum aedificatis, immo quia mala intentione aedificatis ea , & quia patres vestri occiderunt illos , id est . quia filii estis illorum, qui Prophetas occiderunt. Filii autem non natura tantum , sed imitatione . Quantum enim ad naturam . eorum filii ipsi quoque Apostoli fuerunt. Imitatione autem unusquisque illius filius est. quem imitatur . Unde & boni dicuntur filii Abrahae. Malis autem dicitur: ris ex parte Draboli eriis . Profecto restifcamini , quod consentitis operibus patrum vestrorum , quoniam qu dem ipsi eos occiderunt, vos autem ad catis eorum sepulabra rὶ . In hoc enim ostenditur, eos non pietatis , vel reverentiae causa Prophetarum monumenta aedificasse , sed potius ad memoriae, victoriaeque , & audaciae patrum suorum: qui tales videlicet fuerint, qui ipsos Prophetas occidere non timuissent. Quatenus hoc omnes videntes timerent. & nemo adversum civitatem,& templum prophetare praesumeret. Inde enim Dominus accusatur, quasi qui se templum Dei

si Dpm horn. N. Matth. n. I. Vae dicit , non quia aedificant, nec quia patres suos accusant; sed quia sic t eientes , quando dictis se patres suos accusare simulant , peiora perpetrant. Quod enim simulate tantum patres accusserent, Lucas docet αα Hic mentem eorum damnat qua aedia ficabant . quia non in occisorum honorem , sed quasi caedes cum pompa efferentes, & timentes , ne temporum iniuria dirutis lepulchris, tanti ausus memoria Sc monumentum interiis ret; sie sepulchra construebant, splendida aedificia, quasi u phaeum origentes, ac de illorum lacia ibus glorias V - . ,

182쪽

i N L U e A Μ 173 destruere posse dixisset. Inde & adversus beatum Stephanum falsi testes dicebant si): Homo iste non cessat loqui adversus locum sanctum. ct Legem . A divimus enim eum dicentem , quoniam Iesus Nae renus dectruet Iocum isam . Sed haec in Matthaeo planiora sunt . XXVI. a) Dixit autem ei quidam de turba: M

Iider, dic fratri meo . ut dividat mecum haeredita te in . At ille dixit ei: Homo , quis me constituit judicem , aut divisorem super vos Non enim ad hoc venerat Dominus, ut agros divideret, vel de possessionibus judicaret, sed ut avaritiam arceret , patientiam admoneret, Zc mundi contem

ptum doceret 3). Unde & alibi ait ): MIi reflere malo . Sed si quis te percusserit in dextram

maxillam , praebe illi s alteram ; er qui vult tecum in judicio contendere , er tunicam tuam tollere, remitte ei ct pallium . Dixitque ad illos: ridete, ct cavete ab omni avaritia , quia non in abundantia

cujusquam vita ejus est ex his, qua possidet. His enim verbis oc eum qui injuriam faciebat, dc

eum s

i Actori ur. 33. a Lucae XII. II. 3ὶ 'bros lib. vi I. in Luc. n. Iaa. Bene terrena declina , qui propter divina descenderat ... Unde non immerito refutatur hic frater,qui dispensatorem Melestium gestiebat corruptibilibus occupare: cum inter fratres patrimonium non iudex medius, sed pietas debeat sequestra dividere. Similibus se me verbis Beda ad h. l. Merrito refutatur hic frater, qui ma-g'stro, supereae pacis unitatisque gaudia commendanti, terre nae divisionis vult ingerere molestiain . ε) Matth v. a

183쪽

εν S. BRUNONIs CoΜMFNT. eum , qui patiebatur , ad aequitatem , & patientiam provocabat. Siquidem non in abundantiam vita hominis est, omnesque divitiae simul cum ipsa vita , brevi tempore possit dentur. Dixit autem ct similitudinem ad illos dicens : Hominis eu-jusdam divitis uberes fructus ager attulit. θ cui-eabat intra se dicens : βuid faciam , quia non habeo , quo congregem fructus meos 3 Et dixit: hoe faciam : deseruam horrea mea , edi majora faciam , di illuc congregabo omnia , qua nata sunt mihi, ct

bona mea, ct dicam anima meae: Anima , habes multa bona posita in annos plurimos : requiesce , co-mefle , bibe , s epulare . Dixit autem illi Dominus: Stulte , hac nocte animam tuam repetunt a te : Q a

autem parasit, cujus erunt Z Sic es , qui sibi thesam rizat, o non est in Deum diues . Quam pulchra similitudo , & avaris , & cupidis necessariat Quis enim haec intelliger.s,in divitiis spem suam ponet. cum & divitiae tam facile amittantur , & homo

tam subito moriatur I Θ sic , inquit, fiet omni

- 1 brosius l. all. Frustra congregat opes qui se his misseit usumni: Sicut ille, qui, cum repleta horrea novis messiis bus rumperentur, exuberantium sibi fractuum receptacula praeparabat, cui congregaret, ignarus. Remanent enim in saeculo clancta quae saeculi iunt, & praetereunt nobis quaecumque congregantur haeredibus: neque enim nostra sunt quae non possumus auferre nobiscum. Sola virtus comes est deiunet rum , ibi a nos 1equitur misericordia, quae coelestium dux praevia malisionum , pecuniae vilis usura tabernacula defunctis a quirit aeterna.

184쪽

IN LUCAM 17shomini, qur sibi thesaurigat, & non est in Deum dives. Thesaurigat enim , & ignorat, cui Comgregabit ea . Dives enim est in Deum, qui omnem spem suam non in divitias ponit , sed in

Deum a

minibus expectantes Dominum suum , quando rever' tatur ad nuptias . ut cum venerit, pulsaverit,

confectim aperiant ei sa) . Rod enim lumbos Praecingere nos Dominus praecipit, castitatis gloriam , & observantiam commendat . In lumbis enim luxuria dominatur. Unde & diabolo dicitur 3 : Virtus ejus in Iumbis ejus , ex fortitudo i Ilus in umbilico ventris ejus . De Ecclesia quoque dicitur ): Accinxit fortitudine Iumbos suos , oroboravit brachium suum . Itemque s): Syndon fecit, o vendidit, ct cingulum tradidit Chananaeo. Inde est, quod Sacerdotes in Lege 6 baltheos,& foem 1 Lucae 1 Est homil. Emi seni in comess pag.

185쪽

& foeminalia habere jubentur , sine quibus ad al

tare non accedant, neque tabernaculum ingrediantur . His igitur , 8c similibus comprobatur, quantum Deo placeat observantia castitatis. Sequitur : Iucerme ardentes in manibus votris. Ardent enim lucernae nostrae, si bene circum-

quaque fulgeant, aliosque illuminent 8c doctri.

na, re opera nostra . Unde & Dominus ait ι :Sie Iuceat lux vestra coram hominibus , ut videntes opera Se ira bona glorificent Patrem vestrum , in Calis es . illorum enim lucernae extinctae sunt, qui neque doctrina, neque operatione alios iu luminant a . Debemus autem smiles esse hominibus Dominum suum expectantibus , quando

ad nuptias revertatur, ne nos imparatos, & dommientes inveniat. Dominus enim noster tunc ad

nuptias reVertetur, quando sponsam suam , Matrem nostram , sanctam videlicet Ecclesiam , omni

cap. 2. num. 2. Ad continentiam pertinet is Sint lumbi vestri accincti ri ad iustitiam pertinet & luccinae ardentes. S. F οὐ gentius sem. I. de dispensationibus, numζ9. In lumbit itaque concupiscentia carnalis ostenditur, in lucernis vero fides,& earitas Christiana monstratur. lubens igitur Dominus lum- hos nolimri praeciisi , concupiscentias carnis .sine dubio praecipit refraenari , Imperans autem , ut lucernas ardentes ha- Deamus, hoc utique iubet, ut & lumine verae fidei splendea- anus, & sanctae caritatis operibus serveamus. lubens, ut sint lumbi nostri praecincti, mandat, ut mala desideria , atque opera fugiamus: iubens, ut sint lucernae nostrae ardentes, monet, urima diligamus, atque faciamus.

186쪽

I N LUCAM 177ni corruptione liberam castis complexibus in aeternae selicitatis thalamum introducet ι . Venit autem dc nunc ad nuptias per singulos dies, quando sanctorum animas , quae dc i piae illius sponsae sunt, ad se vocat, & secum in aeternae beatitudini cubiculum collocat al. Cotidie igitur Salvator noster nuptias facit. Cotidie ad se venientibus sanctorum animabus delictas summi Boni,& ineffabiles dulcedinis epulas ministrat. Unde& subditur : Beati serSi illi, quos , cum teneri

Dominus , invenerit vigilantes . Amen dico vobis .

quod praecinget se , er faciet illos discumbere , transiens ministrabit illis . De his enim vigiliis Apolhqlus ait 3): Vigilate justi , nolite peccare. Itemque : Vigilate ,-Orate, Rate in fide , viariliter agite , confortamini in Domino, omnia Vesrain charitate fiant ini enim sic vigilant, beati

erunt. Hos faciet Dominus secum discumbere .& per eos transiens ministrabit eis. Unde dc di-

i l. all. num. I. Audiit is modo Evangelium ,

quid monuerit nos, cautos nos faciens, ac volens eise expe

ditos de pastatos ad expectantia novissima , ut post novissima quae iunt in hoc seculo metuenda , iuccedat requies quae non habet finem .... Ad hanc expectationem , & p pter harae spem Christiani facti sumus. Nonne spes mitra non est de hoc laeculo λ Non amemus saeculum. 1 Notissima verba S. Gregorii hom. xi II. In Evang. n.3. Venit quippe Dominus, cum ad iudicium pmperat; pulsat vero cum iam per aegritudinis molestias eiis mortem vicinam designat Sc. 3ν t. Corint. RV. 3q. ψ) i. Corinth. A, I. II.

187쪽

scipulos suos consolans ait si : Vos estis , quipem mansit iis mecum in temptationibus meis . ct ego disepono vobis ,sicut disposuit mihi Pater meus , regnum, ut edatis , ct bibatis super monsam meam in regno meo . In eo vero, quod ait , quia praecinget se ,& quia transiens, ministrabit illis , quo affectu ,

quo amore , quibus charitatis visceribus eos suscipiat, dc in gloriam illis praeparatam inducat, manifestissime ostendit sa). Non enim hoc ad ii teram intelligi debet; sed in exteriori apparatu cordis intentio declaratur . Et si Venerit in secunda vigilia, ct si in tertia vigilia venerit, ct ita invenerit, beati sunt servi illi. Tres enim vigiliae, tria tempora sunt,ante Legem, & sub Lege, di s ubGratia 3 . Quoniam enim in prima vigilia, neque per Legem, neque per Prophetas mundum D minus visitavit, ideo nihil hic de prima vigilia dicitur . In secunda autem vigilia non solum per Legem , & Prophetas, verumetiam per se ipsum mundum visitare dignatus est . Unde Apostolus ait ): Multifariam , multisque modis olim Deus loquens Patribus in Prophetis , novissime diebus sis

i) Lucte xxII. 38. et s. ωα. l. all. nu. q. P cinget se, idest ad retributi nem praeparadit, & faciet illos discumbere, idest Sc aetema

quiete reisueri.

3 Aliter S. Gregorius nu. s. Prima quippe vigilia primae

aetatis custodia est.... pueritia. Secunda auolestantia vel i ventus ... Tertia autem senectus accipitur.

188쪽

I N L U C A Μ I79 Ioeutus en nobis in Filis. Tertia autem vigilia haec est , in qua non solum venire , verumetiam se semper adesse testatur, dicens I) : Ecce Sobisci sum omnibus diebus usque ad consummationem -- euli. Sequitur e me autem scitote , quia se sciret Paterfamilias , qua hora fur veniret, urgilarex utiaque , G non meret perfodi domum suam . Quia i igitur nescit . quia dormiens neglegit, saepe d mus perfoditur, & quicquid in ea melius est, fit

rapina latronum . Vos autem estote parati, estote solliciti, & quia unam illam horam nescitis, omnibus horis vigilate , ne in illa una hora i cauti , & dormientes inveniamini. Et hoc est , quod ait: Ideo ct vos sole parati, quia qua hora non putatis , FItur hominis veniet. Ait autem ei Petrus: Domine, ad nos dicis hane parabolam , anct ad omnes Θ His enim verbis intelligere possumus , quaedam specialiter ad discipulos, quaedam generaliter ad omnes Dominum dixisse; qualia sunt a): MIite cogitare de crastino ; &: Nolite soti Iieiti esse anima vestra . quid manducetis , nequo corpori , quid induamini 3 , & multa alia. Dixit autem Dominus : aeuis putas ea sidelis dispensator , ct prudens , quem consiluit Dominus supra

familiam suam , ut det illis in tempore tritici mensuram Θ Beatus ille servus , quem, eum venerit Dominus, invenerit ita facientem . Constat igia M a tur,

189쪽

18o S. BRUNONII COMΜsNT. tur , quod non solis Apostolis, sed Jc eeteris Eeclesiae ministris . & dispentatoribus , Episcopis videlicet, dc Sacerdotibus illa dicantur si) . Hos enim constituit Dominus supra familiam suam . Hos constituit super Ecclesiam, dc domum suam,

ut eam regerent, eam docerent, ei necessaria ministrarent, & tritici mensuram pro tempore darent. Hoc enim triticum, doctrina Evangelica intelligitur : quam non solum ad mensuram , sed & suo tempore dare oportet. Non enim Omne tempus aptum est doctrinae, nec aequaliter omnibus, nec omnia omnibus praedicare conve

nit sa) . Fidelis igitur dispensator, Ac prudens

strum 1blos Apostolos dilpensatores tactos existimet .... ipssi B. Apostolus Episcopos quoque disj niatores esse ostendens , ait; se oportet Episcopuni sine crimine esse, sicut Dei disepensatorem is . Servi ergo Patris familias lumus , disjκnsat res Domini simus , menturam tritici , quam vobis erogemus,

accepimuS.

i) S. Greg. lib II. hom. viii. in Ezechiel. explicans, et . Ostoli vicantur portae interiores , exteriores : ipsi no his exteritares simul, & interiores portae iunt. Cum enim adhuc inchoantibus non alta de navitica , 1ed quaedam quae capi Praevalent praedicant, portae exteriores sunt: cum vero perinfectis profunda & mystica loquuntur, portae interlores. Idem Reg. Past. pari. δ. cap. χ9. Sciendum vero est Praedicatori . ut auditoris sui animum ultra vires non trahat, ne , ut ita dicam , dum plusquam valet tenditur, mentis chorda rumpatur. Alta enim quaeque debent multis audientibus contegi, & vixi paucis aperiri . Hinc namque per semetipstim Veritas dicit ;Quis putas est fidelis dispensator & prudens ... ut et illis in

190쪽

x Η L U Q A Μ Ι 8r diligentissime considerare debet, quando,N quid,& quantum unicuique tribuat. Unde & in Lego quibusdam sacrificiis solis sacerdotibus, quibusdam & aliis vesci licitum erat. Locus quoque ,& tempora erant conitituta , in quibus ea osse re licebat. Beatus igitur ille servus , quem , cum 'menerit Dominus,invenerit ita facientem . Unde autem sit beatus, audiamus: Vere dico vobis, quia supra omnia qua possidet constituet illum . Supra omnia. quidem unx squisque constituitur , quia omnia et obediunt, ejusque omnia faciunt v Iuntatem . Tanta enim ibi concordia erit , ut unusquisque quasi major veneretur ab omnibus, di quasi minor veneretur omnes. Non est igitur inconveniens , ut unusquisque ibi super omnia constituatur i . P. XXVIII. a) Ignem veni mittere in terram , di quid volo , nisi ut accendatur Z Hoc autem exponit : Baptismo autem habeo baptizare , er quomodo coarctor , usque dum perficiatur Z De hoc enim

igne , & de baptismo Ioannes Baptista sic ait 3):

autem venit pο i me , fortior me en , mos baptizabit in Spiritu sancto , ct igne . Veniens igitur Dominus ignem saneti Spiritus misit in terram , accendit, & illuminavit corda sdelium,

an tempore tritici mensuram p is Per mensuram quippe tritici exprimitur modus verbi. ne cum anguilo cordi iacapabile aliquid tribuitur, extra sundatur dic. ci Hactenus homic

SEARCH

MENU NAVIGATION