S. Brunonis episcopi Signiensis Commentarius in 4. evangelia nunc primum editus ex ms. cod. bibliothecæ novi athenæi collegii Romani. Tomus primus 2.

발행: 1775년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

I 8a S. BRUNONII GΜMENT. baptizavit, & mundavit, suoque nos a peccatis nostris sanguine lavit I . Hoc autem quo desiderio egerit, ex eo manifestatur, quod se coa diari dicit, usque dum perficiatur : Putatis , quod pacem veni dare in terra P Non , dico vobis , sed soparationem. Non solum , inquit, accendere , verum etiam a se dividere, & separare, terram v ni . Erunt enim ex hoc quinque in domo una ditas, tres in duos, edi duo in tres dividuntur. Pater scialieet in filium , exfibus in patrem suum. Mater iustium, o filia in matrem . Socrus in nurum suam; o nurus in socrum suam . Sex enim isti esse viden. tur ; sed non sunt nisi quinque ; quia mater , & , socrus una , eademque persona est sa). Et in primitiva quidem Ecclesia saepe factum est, ut Om.

nes hi quinque in una domo manentes . tres ex eis contra duos, & duo contra tres dividerentur ; aliis Christi fidem defendentibus , atque aliis impugnantibus. XXIX.

1 S. Ambr. lib. II. in Luc. n. I3I. Ignem veni mill re in terram .., non utique illum ignem consumpinem bon rum , sed bonae voluntatis auctorem , qui aurea Dominicae domus vasa meliorat, foenum vero consumit & stipulam, aeskeularia omnia mundi voluptate concreta, perituraeque opus eamis exurit ignis ille di vinus, qui flammigerabat in ossibus Prophetarum &c. Vide s. Io. Cbosost. hOm. Iv. in Act. nu. a.

1 S. Ambros. num. 3 37. i siunt enim quinque, cum sex peribnarum facta rideatur subiectio, patris , & silii, & matris , & filiae, & ibcrus, δc nurus p Qiumquam eactan mais ter quae ibcrus accipi possit: quae enim maxuia silii, iboeus rius uxoris est Sc.

192쪽

r N LUCA Μ Ι 83XXIX. 1 Aderant autem quidam ipse in tempore nuntiantes illi de Galilais, quorum sanguinem Pilatus miscuit eum sacrifciis eorum. Et respondens dixit illis: Puratis, qIOd hi Galilai prae omnibus Galilais peccatores fuerunt i, quia talia passi sunt pNoli , dico vobis ; sed nis paenitentiam habueritis. Omnes similiter peribitis . Et sicut illi decem ter octo,

sigra quos cecidit turris in Siloa , ct Occidit eos; Putatis , quia ct ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Hierusalem Z Non , dico v bis ; sed si non paenitentia in habueritis , Omnes Lliter peribitis . Horum enim historias nos non habemus a . Intelligere tamen oportet, aliquos Galilaeos sacrificantes, Pilatum inter ipsa sua sacrificia occidisse, & sic eorum sanguinem ipsis eorum sacrificiis miscuisse.Similiter autem turrem aliquam in Siloa cecidisse , suoque casu hos, quos modo Dominus dixit, homines oppressisse . Pu

13 Mne-σ emue historiam bane attiuit, de qua nobis

non constat, ut Calmex, aliique adnotant. Sunt qui md eam s ditionem refervis, de qua Actor. v. 37. si quibus factu me antiquius videtur sed antiquius fane , qua ut ei conveniam Euan elisa verba nuntiantes illi de Galilaeis J maluna interpretan de Samatitariis tumultuantibus , quorum multos 1 latus occidit, ut narras Iosephus . lib. xv I II. cap. q. S maritanos vero diei quas origine γ patria , Galilaeos secta σhares. Hid. Baronium ad an. I. n. si. O Interpretest ρω de ..ilia historia casus turris Silae multo misis, eam . am ego

193쪽

x84 S. BRUNouIs CoΜMANT. quiores esse , quia eos tam miserabiliter periisse contigit. Sed non esst ita. Mors enim , qualiscumque sit, nec justum dampnat, nec peccatorem justificat . od autem ait; nisi paenitentiam habueritis , Omnes fimiliter peribitis, non de corporis , sed de animae morte, intelligere Convenit. Non enim inter sacrificia, vel turris ruina Pereunt omnes, qui poenitentiam negligunt.

XXX. i Dicebat autem hane militudinem Amborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua ,

di venit eserens fructum in illa , ct non invenit. Dixit autem ad cultorem vinea: Ecce anni tres, ex quo venio quarens fructum in 'uInea hae , ct non invenio . Succide ergo illam : ut quid etiam temram occupat Z a In hac enim similitudine, quanta sit Dei patientia , quanta sit & hominis negligentia manifestatur . Dei enim ager & vinea, mundus dicitur . cujus arbores, & vites, homunes sunt. 8c aliae quidem fruetuosae, aliae vero infructuosae Hujus autem vineae cultores, Episcopi sunt, & sacerdotes . Tres autem anni. tria tempora sunt, ante Legem , sub Lege, 3 & sub

Gra. o Lueae Tyri. s.ca Est bomit. Emis. Dom. Vacat, pag. I 8S. 3 Beda ad h. l. Potest haec arbor fiet generis humani desi . mare naturam ἔ quae bene plantata, hoc est ad Auctoris sui timilitudinem creata est. Sed Deo quaerehae per trienniunia, fiuctum dare negavit, quia ante Legem , liab Leee, iub Gnatia obedire despexit. Ait S. Ambrosius nu. io.. S. Hieron. ad Matth. I. &c. θnagogam interpretantur . De priore I

194쪽

IN LUCA Μ 38s Gratia . Totiens enim ad vineam suam Dominus venit, totiens in ejus arboribus fructum quaerit , quotiens homines respicere, & visitare dignatur. Est igitur ficulnea infructuosa, humana natura se Cundum partem malorum , id est , unusquisque iniquus, & infidelis . Per tres igitur annos ad hanc ficulneam Dominus venit , & fructum in

ea non invenit; quoniam tales arbores neque amte Legem , neque sub Lege, neque sub Gratia in hac vinea desuerunt; saepe enim plus ficulneis imfructuosis , quam arboribus fructi seria haec mundi vinea abundare videtur. Pauci enim sunt boni ad malorum comparationem . Multi enim sunt vocati, ut Dominus ait i , pauci vero electi. SNquitur : Succide ergo illam. ia , inquit, insru-Auosa est, quia inutilis est , quia boni operis

fructum non reddit, succide illam . Omnis enim arbor, qua non facit fructum bonum , excidetur, est in ignem mittetur sa) . Ut quid etiam terram . Occupat Z Tales enim arbores inutiliter terram occupant, ceterisque impedimentum faciunt, & ea-xum umbra nociva ceterae arbores circumpositae

Corrumpuntur : Uva enim , ut dici solet, ab uva trahit livorem , & una ovis morbida totum gregem dissipat , & modicum formentum totam

serpretatione O quam ideo antiquam esse oportuit J S. Ambrosius n. qui eo modo interretantur J in nullo distant, nisi quod pro specie genus elisum. Ist Matth. XXII. I . ca) Lucae III. s.

195쪽

massam corrumpit, & r : βui tetigerit p7cem , inquinabitur ab ea . At ille respondens dixit illi: Dο-mine , dimitte illam ct hoe anno , usque dum Ddia in circa illam , ct mittam Hereora, ct siquidem fecerit fructum: Iin autem in futurum succi es eam . Sic autem & Samuel pro arbore infructuosa, ne succideretur , orabat lugens Saulem cunctis diebus sa) . Fodit enim Episcopus circa ficulneam,

quando peccatoris facta, omnemque ejus vitam,& pravitatem per illius consessionem diligentissime investigat. Deinde vero & circa illam stercora mittit, dum illius peccata quam turpia, quam inhonesta , & foetida Berint ostendit 3 . Stercora enim circa ficulneam posuerat Apostolus, qui

dicebat vi: Gem ergo fructum habuisis tune,

in quibus nune erubescitis Θ Unde & David , ii rum stercorum foetorem sentiens, ait s e Putruerunt , edi corrupta sunt cicatrices mea , a facie insipientia mea . Neque enim aliter peccator sanari potest, nisi prius suorum vulnerum foetorem sentiat, & sentiendo abhorreat. Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis . Et ecce mulier , qua habebat spiritum infirmitatis annis decem θocto , ct erat inclinρta , nec omnino poterat 'rsum aspicere . Qiam cum vidisset resus , vocavit eam ad

abominationem ad animum reducam . & compunctionis gratiam, quasi de putredine stercoris exsuscitem.

196쪽

I N LUCAM ais ad se, ct ait illi: Mulier . dimissa es ab infirmitate tua ; θ imnsuit illi manum is confesim erecta est. ex glorifcabat Deum. Hoc enim , quod in

muliere curva Dominus egit, expositio eorum

est, quae de ficulnea infructuosa dicta sunt. Unum enim, idemque significat & mulier curva, & Sculnea infructuosa . Ille enim homo curvus est, qui terrenis voluptatibus deditus, sola terrena, di transitoria diligit , ad coelestia contemplandamentis oculos non erigit, & aeternae filicitatis divitias non requirit I . Hunc autem si Domianus tangat, & suae misericordiae manum super eum ponat, statim erigitur , & terrenorum oblitus, coelestia contemplatur . Rem dens autem

Archibnagogus , indignans , quia sabbato curasset Iesus, dicebat turba : Sex dies sunt , in quibus omtet operari. In his ergo veηite, di curamini , ct non tu die sabbati . Male enim Archisynagogus

ci S. -rsus lib. III. in Hexam. cap. H. n. o. Nihil enim magis mentem onerat, quam istius mundi sellicitudo, 3e Cupiditas vel pecuniae vel potentiae . tibi demonstratus in Evangelio, cum testis; quia illa mulier, quae habebat spiritum infimitatis, inclinata erat, ut serium respicere non posset. Curvata enim erat anima eius, quae inclinabatur ad terrena compendia , & coelestem gratiam non videbat. Res 'xit eam Jeius, & vocavit, & statim mulier onera terrena de posuit. S. Gr rorius hom. xxx I. in Evang. n. 6. Omnis p cator terrena cogitans , coelestia non requirem , sursum respicere non valet: quia dum desideria inferiora sequitur, a mentis suae rectitudine curvatur, & hoc semper videt, quod sine cessatione cogitat ... S uuia ad coeleste desiderium non assuros,

quasi mulier inclinata sursum rei picere nequaquam potest .

197쪽

188 S. BRUNONIs CoΜMENT. Legem intelligebat, qui pietatis, & misericordiae opera in sabbato fieri nolebat. Lex enim non liberale opus in sabbato, sed servile fieri prohibuit. Bonum enim opus omni die fieri licet si); malum autem nullo. Reypondis autem ad illum Dominus . G dixit: 'pocrita , unusquisque D strum in sabbato ηοn selυit boυem suIιin , aut amum a praesepio , ct ducit adaquare Θ Si, inquit, in sabbato operari non licet , quur ergo vos in sabbato bovem, & asimum ad potum ducitis Hoc enim opus servile est, quod si ad litteram intelligatur , omnimodo in sabbato Lege fieri prohibetur. Merito igitur hypocrita vocatur,

qui non in his, quibus debet, sed in his, quibus

non debet, sabbatum veneratur, mala consentiens, & bona reprehendens . Vobis, inquit, hypocritae , vobis bovem , & asinum in sabbato a praesepio solvere , & adaquare licet; mihi autem hanc filiam Abraha, quam aIligavit Sathanasetae decem er octo annis, a vinculo isto solυere nou Iieuit 8 Quod enim valet in minori, valet dc in majori . Quod si etiam in minori non valuisset, in majori tamen reprehendi non potuisset. Q iis enim reprehendat, quod Dominus agit 3 Id linium autem per hos decem & octo annos, & per tres annos superius positos significatur . Tunc enim sex , idest sexies tres decem dc octo fiunt.

si s. . diros ad h. L n. I74. Non operis boni, mali

feriae fiant.

198쪽

I N L U c A M I 89 Ponamus igitur sex annos ante Legem, sex sub Lege . & sub Gratia sex , & erunt decem & octo i). In his enim omnibus, nec ficulnea in se diuosa defuit, nec mulier curva , quam sanaret Jesus . Hanc autem mulierem , quia Sathanas eam alligasse dicitur , propter peccata lua hanc aegritudinem incurrisse intelligere possumus, sicut d ille, cui Dominus ait sa): Vade, 9 jam noli peccare , ne deterius tibi aliquid contingat. Et cum haec diceret, erubescebant omnes adUersarii ejus, omnis populus gaudebat in universis , qua gloriose flebant ab eo . Et illi quidem erubescebant, quia se victos esse videbant: isti vero gaudebant, quia& in verbis, & in miraculis Christi virtutem, dc gloriam cognoscebant 3 .

XXXI. In ipsa die aetesserunt quidam Pha

risaeorum dicentes illi: Exi, ct vade hinc , quia Herodes vult te occidere . Et ait illis : Ite . dicitemulpi illi: Ecce ejicis damonia, ct sanitates perf-eio , hodie, ct cras tertia die consummor . Vertimtamen oportet. me hodie, ct cras, s sequenti ambulare , quia non capit Prophetam perire extra Hi rusa crin Beda. Quae bene decem & octo annis fuit curvata, qui

numerus ternario sexies ducto perficitur, quia videlicet eam , quae in testimonio Legis, in vaticinio Prophetiae , & in revelatione Gratiae perinfirma opera langueret, oitendit. Vide m steria de hoe n umero Uind L A gustinum de Trinit. lib. 1 v.

cap. . Sem. CX. n. a. Π

199쪽

ενο S. BRUNONIs CoΜΜENT. salem. Vulpis enim callidissimum animal est. quod semper innocuis avibus insidiatur. Unde scnon immerito Herodes , vulpis vocatur , qui &Ioannem Baptistam intersecerat , & Christum

Dominum nostrum occidere conabatur. Ecce,

inquit, ejicio daemonia , quae ipso Herode valde sortiora , Ac potentiora sunt; & sanitates perfi- Cio , quod utrumque virtutis, & potentiae signum est. In mea igitur esse potestate & vivere, & mori manisestum est. Sed quid per cras , nisi omne futurum tempus intelligitur Θ Tertia autem die consummatus est Dominus , quia die Resurrectionis, quae tertia est a die passionis , decorem induit, induit Dominus sortitudinem , & praecinxit se virtute . ut totus integer , & consummatus nihil ulterius in se diminutionis , 8c mutabilitatis sentiret, nullisque, ut prius, passionibus

subjaceret. Quoniam autem ait: Et tertia die e summor, ne aliquis fortasse eum putaret st tim die tertia moriturum , addidit dicens: V rumtamen oportet, me hodie , s cras , ct sequenti ambuIare . Unde manifestum est, non diem alteram , sed potius futurum tempus, cras indeterminate significare si . Sequitur: Gia non capit

i lib. vI. conre. Iulian. cap. I9. Dominus in Evangelio is Ecce, inquit, elicio daemonia, & sanitates perficio hodie & cras, & tertio die consummor se . Post multum tempus quod hoc dictum est, passias eli Dominus. Metistiti non potuit. Intelligitur euo sic. Expulsio daemoniorum,

200쪽

IN LUCAM I9 In betam perire extra Hierusalem . Hoc autem

non de omni, sed in illo Propheta dicit , de quore alibi ait i): Non e t Propheta sine honore, nisin patria sua , se ipsum videlicet Prophetam vocans . Hunc autem non capit, non suscipit, non

consentit Dei Providentia , Dei dispositio, & seomo Prophetarum, perire , & mori extra Hierusalem . Sic enim ante tempora praefinitum , dc dispositum suerat, neque aliter fieri possibile erat, sed tantum in Hierusalem, oc non alibi eum occidi oportebat. Frustra igitur eum occidere nititur Herodes , quia & tempus, & dies, & locus, ubi, & quando Dominus occidatur,disposita sunt,& mutarr non possunt.

XXXII. a) Et faetum es, dum intraret in δε- mum cujusdam Principis Pharisaeorum sabbato manducare panem, is ipsi observabant eum. 3 In eo enim, quod ad panem manducandum in domum Principis Pharisaeorum Dominum intrasse Evan

remissio peceatorum est, & eo utique, quod Diabolus, pecca eorum pater atque orim sit, per id quod efficitur id quod es, Cit. Et utique expuuio daemoniorum, eli remissio peccatorum Perrectio sanitatum, dum de die in diem proficit E clesia, & corruptionis , cujus reatus ablatus elti, passio, quotidiana renovatione minuitur . Tertia consummatur, dum re surrectionem in se ipse initiandam monstravit Ecclesiae, qua ad incorruptionis coasiimmationem , summamque perveniat sanitatem. Se vero consummari dixit. Et initium & finis ipse; ipse caput & plenitudo corpi is i in membris suis ipse Perficitur. In eamdem ferme sententiam V. scribentem Bedam . i) Matth. xiii. II. sa Lucae XIV. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION