S. Brunonis episcopi Signiensis Commentarius in 4. evangelia nunc primum editus ex ms. cod. bibliothecæ novi athenæi collegii Romani. Tomus primus 2.

발행: 1775년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

quidem ascendit, quatenus inde videret, quem ipse videre non poterat. Haec arbor, fides est, ad quam multi venientes, εc in eam ascendentes . quamvis adhuc statura parvuli fuissent, & nondum in scientia multum crevissent, inde tamen Iesum videre, & cognoscere meruerunt. Unde& hic dicitur: quia inde erat transiturus i . Hac enim via , & juxta hanc fidei arborem transi Jesus . Inde videtur, re videt: inde cognosciturdi cognoscit. Eos enim Dominus respicere, &ad se vocare dignatur, qui in hanc arborem ascendunt, cujus fructus sanguineus est, per quem Narty es significantur , qui fidei arbori adhaerentes , propter fidei constantiam , proprio sanguine cruentati sunt. Inde igitur Dominus trantiens, suspiesens vidit Zachaum, ct dixit ad eum : Zachae. s linans descende ; quia hodie in domo tua oportet me manere . Hodie , inquit , me quaerere coepisti, ad fidem venisti. in arborem ascendisti, hodie in

domo tua oportet me manere . Verum et igitur,

quod per Prophetam dicitur sa) : quia peccator

quacumque hora conversus fuerit, is ingemuerit, ti- ta vivet, ct non morietur. Quod enim in Zachaeo factum est, cotidie in aliis peccatoribus fieri non dubium est , si tamen ex corde convertantur,

nus , vel ubi sycomorus, vel ubi crediturus .... Vidit itaque Zachaeum stimum: iam enim sublimitate fidei inter oetus noe. Porum operum , velut fecundae altitudine arboria eminebat. si Erech. a III. II. II.

262쪽

IN Loe AH as 3 Christum quaerant, & fidem teneant. Sequitur: er festinans descendit, is excepit illum gaudens. Iam enim igne fidei interius ardebat, qui sic exterius obedientiam . & obsequium exhibebat. Multum jam fide creverat, etsi statura pusilluserat. Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes , quod ad hominem peccatorem divertisset. Omnes enim sciebant, esse peccatorem Zachaeum, utpote publicanorum principem. Sed iste peccator multo melior erat, quam illi, qui murmur hant, se se justos esse fingebant. Hoc autem sequentia manisestant, dum dicitur: Stans autem

Zachaus dixit ad Iesum: Bee dimidium bonorum meorum , Domine, do pauperibus , ct si quid aliquem

defraudavi , reddo quadruplum. Hac enim una voce omnes illico a murmuratione cessaverunt, tam Jsu bitam Publicani poenitentiam , dc conversi nem admirantes : & sertasse nemo ibi erat , qui hanc tantam professionem etiam coactus, sacere voluisset. Dives enim erat valde , quem ipse Evangelista divitem fuisse testatur; & tamen omnium bonorum suorum medietatem se pauperibus dare promittit, dc in quadruplum reddere, siquid aliquem des audavit. Vide ergo, a quanta Persectione coepit, qui tunc primum Christum

Dominum viderat , 6c praedicantem audierat. Verum est utique, quia homines vident in facie, Deus autem corda intuetur. Qualem Dominus

hunc , & quam justum post mi icum suturum

viri

263쪽

as 4 s. BRUMONIs CoΜMENT. videbat, quem tam peccatorem homines judica.hant : Ait esus ad eum; quia hodie salus domui Hie facta est, quod ipse Flius sit Abrahae. Hodie, inquit, domui huic salus saeta est , & omni aegritudine , omni morbo , omni vitiorum Contagione fugata, sanata est, dc tota interius , & exterius

sanctificata est. Eo quod ipse , qui hujus domus habitator est , jam non publicanus sit, sed filius

Asrahae. Abrahae namque filii sunt, quicumque Abraham imitantur, dc Abrahae opera faciunt, Et Abraham quidem Angelos , Zachaeus vero Angelorum Dominum hospitio suscepit. Venit enim Filius hominis quarere, ct salυum facere, quod perierat . Non enim venit vocare justos , sed peccatores ad poenitentiam si . Quia non indigent, qui sani sunt, medico, sed male habentes a . XLV. 3 Homo quidam nobilis abiit in regionem Iouinquam accipere sibi regnum , ct reverti. Vocatis autem decem servis suis , dedit illis decem mnas M. Homo iste nobilis, ipse est, qui loquitur, Salvator noster : qui non solum secundum divinitatem , qua Angelorum, & hominum Creator,& Dominus est, verum etiam secundum humanutarem, ex nobili genere ortus est. De tribu namque Iuda, dc de progenie David natus est Dominus , quae inter alias tribus nobilior regnum tenuit, ci Vid. s. rulgentium in bane sententiam lib. I. ad Trasim. αὶ Haismus mi Luc. TI x. I a. o M L Emiseri in Hat. unius confessorispag. 2aq.

264쪽

I N L U C A M assnuit, & Principatum . Hic autem abiit in regi nem longinquam,quando coelos ascendens ad PMtrem rediit si). Unde ipse ait: Exivi a Patre , ct veni in mundum , iterum relinquo mundum , ct do ad Patrem. Haec autem regio longinqua est, quia cum multo labore ibi pervenitur. Permu tus enim tribulationes, ait Dominus 3), oportet nos intrare in regnum caelorum. Ab hac autem unusquisque tanto longius est , quanto inter ceteros iniquior est. Ad hanc igitur Dominus rediit, accipere sibi regnum, & reverti . Tunc enim sibi Dominus regnum accepit, quando ejus humanitas super coelos exaltata est, eique a Patredietum est Sede a dextris meis, donec poetam inimicos tuos scabellum pedum tuorum . Restat igitur , ut revertatur , & ad judicium rediens cum servis suis rationem ponat. Prius enim, quam

illuc ascenderet, vocatis servis suis , dedit illis decem mnas , quae alius Evangelista s taIenta

S. Ambrosius lib. v. de Fid. cap.6. Divine itaque illam parabolam induxit divitis , qui in regionem longinquam profectus est accipere regnum & reveleti; se ipsum secundum subitantiam Divinitatis incorporationisque describens . Ipso enim dives secundum plenitudinem Divinitatis, qui pro nobis pauper factus est , cum dives esset .. peregre prosectus secundum corporis susteptionem ; quia vias hominis . tamquam iter ingressus alienum , in hunc mundum venit, ut regnum sibi pararet ex nobis. Venit ergo filius hominis accipere regnum de reverti. Vide σ Augustin. lib. II. m. Evang. cap. adica Ioan. xv I. 28. 3 Actor. xlv. a I. O Ps. cIx. I. a. Matth. xxv. I F.

265쪽

aso S. BRUNONI s COMMENT. vocat. Decem sunt servi: decem & sunt talenta. Noli dicere , pauci sunt. Considera prius, quid decem significent. Hoc enim numero nullus alius major est, quia omnes numeri in hoc numero continentur si . Decem igitur aliquando multos, aliquando significant omnes. Vocavit igitur decem, id est, omnes servos suos, & dedit illis decem mnas. id est , omnia talenta sua . Quod

alibi dicitur a): Et dedit illis bona sua . Et ait ad

illos: Negotiamini, dum venio . Bonus negotiator beatus Paulus, qui omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret. Cotidie namque in Ecclesia nundinae fiunt. Cotidie Dei thesaurus in Ecclesia venditur. Thesaurus enim desiderabilis requiescit in ore sapientis. Dei autem negotiat res omnes sunt servi, dc nihil aliud nili servos emunt. Nihil enim aliud de mundi divitiis, nisi

solos servos eorum, in nus concupiscit. Unde& de templo eos ejecit . at male negotiantes illicita ibi vendebant. 6c eciaebant. Hoc autem deservis dictum est . Nunc de civibus audiamus . Cives autem ejus oderant ilium , ct miserunt Iegationem pori illum dicentes : Nolumus , hune regnare super nos . Isti cives, Iudaei sunt, qui super se omnium Regem , dc Dominum Iesum Christum

regnare noluerunt, dicentes : Non habemus Regem , nisi Casarem . Et isti quidem hanc pravam

266쪽

IN LUCAM as γlegationem post eum mittunt, quia ex quo ab eis recessit in hac mala voluntate perseverant.

Quae voluntas , quia Christiis eam cognoscit. dc audit, quasi quaedam legatio in illius semper as ribus sonat. Et factum eR , ni rediret, accepta regno . Et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam , ut sciret, quantum quisque negotiatus set . Hoc autem erit in judicio, quando dc boni , &mali omnes adstabimi' ante tribunal Christi, ut

unusquisque pro se rationem reddat. Venit autem primus dicens: Domine , mna tua decem mnas acquis it. Tunc enim unum talentum decem acquisivit, quando aliqua gratia nobis a Deo concessa in multas virtutes crescit: aut multos peccatores

ad fidem . & justitiam convertit si . Et ait illi: Euge , bone serve, quia in modico fuisti fidelis . eris pote ratem habens supra decem civitates . Et hoc quidem alius Evangelista sa) manifestius posuit.

dicens: Supra multa te confiituam, intra in gaudium Domini tui . Itemque 3 : Beatus ille servus,

quem , cum venerit Dominus , invenerit vigilantem.

o S. Gezor. lib. IL Epist. Α' Grave namque est pondus

Sacerdotii. lnius quipRe est Sacerdoti necesse , ut ceteris alexemplum vivat; ac deinde servandum , ut mentem per Ostem sa exempla non elevet ... intentissimo timore considerans , quod recessurus ad percipiendum reenum Dominus, &. talenta servis diltribuens, dicat; ia negotiamini, dum venio ,, . modProkcto negotium tunc vere nos agimus , si vivendo & l quendo proximorum animas lueramur. 1 Matth. xxv. II.

267쪽

asg S. BRUNONIs COMMENT. Amen dico vobis . super omnia bona , qua missidet, constituet eum . Hoc est igitur supra decem civiatates potestatem ei dare , , quod est super omnia , quae possidet, eum constituere . Diximus enim , per decem omnes significari. Et super omnia quidem . quae Dominus possidet . unusquis que constituitur; quia omnia et obediunt, ejusque voluntatem omnia faciunt. Tanta enim ibi erit concordia , ut unusquisque quasi major veneretur ab omnibus , dc quasi minor veneretur omnes . Et alius venit dicens: Domine , mna tua fecit quinque innas . Iste quoque in talento sibi credito bene operatus est; sed non tantum , quantum ille , de quo modo diximus, in eo lucratus est . Nam etsi bene omnes laborant, non aequali ter tamen omnes laborant . Unde Apostolus, Ego, inquit sa), plus omnibus laborata; non autem ego ,

si d gratia Dei mecum . Qua in re in talento ,& ingratia sibi data se plus ceteris laborasse ostendit. hi huis ait: Et tu esto super quinque civitates . Sicut enim nec in labore , ita neque in mercede aequales sunt . Qui enim plus laborat, plus mercedis accipiet. btella enim , ut Apostolus ait 3 , differt a stella in claritate . Sic erit ct resurreisio momsuorum . Quamvis igitur omnes beati erunt, non tamen omnes aequales erunt. Quod quidem in ev

sgnificatur, quod alii supra decem, alii supra

268쪽

IN LUCAM asyquinque civitates constitui dicuntur. Et aIter v nit dicens: Domine , ecce mna tua , quam habuir stam in sudario . Timui enim te , quia homo au-Herus es; toIlis , quod non posui ii , ct metis , quod non semina ii . In sudario namque talentum reponit , qui gratiam sibi datam in hac carne laboribus , dc satigationibus traditam torpescere sinit i . Mentitur autem iste malus servus, dum eum austerum vocat, de cujus dulcedine Psalmista loquitur dicens sa): Dulcis , ct rectus Dominus, propter hoe Iegem Ratuit delinquentibus in via . Talis igitur excusatio quam vana, & inutilis sit, i in se Dominus ostendit dicens : De Ore tuo te judico, serve nequam . Sciebas , ut ipse fingis , quod ego au-Herus homo sum , tollens, quod non posui, is ni tens , quod non seminavi , ct quur non dedisi pecuniam meam ad mensam , ego veniens utique cum

usuris exegissem iliam 3 Ac si dicat: Non fuit co

veniens , ut meam pecuniam ad mensam numul riorum committere timeres, cum me tam sortem,& potentem esse cognoveras , ut non solum mea, verum etiam aliena ubique mihi vindicare v R. a leam.

si Beda ad h. l. Servus, qui negotiari iussus, acceptam mini pecuniam in sudario repositit, ostendit eos qui ad praedi- ὶ candum idonei, praedicationis officiumis iubente Domino , per Ecclesiam . vel saltem sulcipere , vel susceptum digne gerere detrectant. Pecuniam quippe in sudario ligare , eit percepta dona sub otio lenti torporis abscondere: qua postrema vero as. Gregorii sunt put. I.Cur. Past. cap. s. αὶ Ps. xxiv. g.

269쪽

a6o S. BRUNONIS CONΜs T. leam. Qua in re nullam te habere excusationem manifestum est . Haec autem pecunia, verba vitae aeternae sunt : mensa Ecclesia: numularii auditores, quibus omnis ista pecunia nuntiatur , &creditur i . Hanc autem cum usura Dominus

recipit, quia multos fideles cum fructu boni ops ris per eam acquirit. Nusquam autem est, ubi Dominus non seminaverit: nusquam est , ubi suae gratiae sementem non sparserit quia propter hoc, quod in omnem terram exivit sonus Apostol rum, omnibus hominibus rationem , & intellectum , memoriam , & ingenium largitus est. Comstat igitur, hunc servum nequam adversus eum esse mentitum . De quo ipse subinferens ait: Amferte ab illo mnam , ct date ei, qui decem mnas habet . Per quae intelligere possumus, solos bonos eam beatitudinem possidere , quam simul cum eis& mali possedissent, si in honitate perstitissent. Et dixerunt illi: Domine , habet decem vanas . Decem utique jam habebat, quibus una superaddita si Beda ad h. l. Quod putaverat, se pro excusatione dis

xisse , in culpam p riam vertitur . Si, inquit, duriam & crurdelem esse me noveras , Sc aliena sectari, ibique metere, ubi non seminaverim ; quare non tibi istius, i cogitatio incussit timorem , ut scires me mea diligentius quaesiturum , dc dares pecuniam meam , sive argentum ad mentam λ ... Pecunia e go & argentum , praedicatio Evangelii est & sermo Divinus, qui dari debuit ad mensam , hoc est promptis paratisque fidelium cordibus intimari. Ad quam videlicet mensam . idest men tem auditorum . non alia quam Dominica est deisenda pecunia,ut omnis s)rmo docentis Scripturae 1 enlum assequatur.

270쪽

I N L v c A M a firta undecim fiunt. Quid est igitur, quod non undecim , sed decem tantum habere dicitur, nisi hoc , quod superius diximus, quia idem signifi- .cant decem , quod omnes Θ Secundum quam significationem , magis suit, decem dixisse , quam undecim . Undecim enim non significat nisi undecim ; decem vero significat omnes . Sequitur: Dico autem vobis ; quia omni habenti dabitur: ab eo autem , qui non habet, ct quod habet, auferetur

ab eo i . Omni enim, qui lidem habet, & dignam fidei operationem , sicut iste, qui sic talenta multiplicavit, dabitur ei aeternae beatitudinis

retributio . Ab eo vero, qui hoc non habet, etiamtie, quod in opinione hominum habet, id est. tia, quod videtur habere , ut alius Evangelista a

scribit , auferetur ab eo . Verumtamen inimicos meos illos , qui noluerunt, me regnare seu er se , adducite hue, ct interficite ante me. Miseri Iudaei. adversum quos ista dicuntur l De quibus supra dixerat 3 : Cives enim ejus oderant illum . Isti enim tunc interficientur , quod dicetur eis the maledicti in ignem aternum , quod paratum es Diabolo, er Angelis ejus. Tunc oc boni audient σ): Venite benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi 6ὶ . XLVI. Et ut appropinquavit, videns civita-R 3 tem,

SEARCH

MENU NAVIGATION