S. Brunonis episcopi Signiensis Commentarius in 4. evangelia nunc primum editus ex ms. cod. bibliothecæ novi athenæi collegii Romani. Tomus primus 2.

발행: 1775년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

αρ a S. BRUNONIs CoMΜENT. tendunt. Hoc enim Iudaei, dc Gentiles, & quudam haereticorum dicere solent. Quorum quidem errores Evangelista destruit, dum eum in

principio fuisse dicit. Sed ubi erat Z Et Herbum erat apud Deum . Semper enim in Patre Filius; semper in Filio Pater. Unde ipse ait I): Ego sum in Patre, ct Pater in me ess . Denique , ubi debuit esse , nisi in Deo , Virtus, dc Sapientia Dei 3 Ubi enim est virtus. 8c sapientia tua, nisi in te, & in animo tuo Sic igitur & Ve hum Dei, id est, Virtus. & Sapientia Dei in principio erat apud Deum. Et quid erat p Et Deus erat Verbum . Nihil enim in Deo est, quod

Deus non sit . Totus enim idem est , & su, stantialiter idem. Hoc autem Verbum nec syllabis constat, nec voce profertur . Sed semper in sinu manens, & in corde Patris cuncta disponit, regit , & Operatur . Hoc erat in prin-eipio apud Deum. Confirmatio est . Omnia per

ipsum facta sunt, ct fine ipse factum en 'nihil.

Si igitur omnia per Verbum facta sunt, & omnia in Sapientia Dominus fecit , manifestum est , quia Verbum . & Sapientia idem sunt. Ibi igitur Verbum , ubi Sapientia . In nobis autem non ita fit , quia verbum in ore, in corde sapie tiam habemus a . Verumtamen sicut sapientia nostra

o P. T. 38. a) Vid. s. . gust. Trael. I. in Io. n. 8. lib. xv. de Trinit.

302쪽

rN IOANNEM 293

nostra voce induitur, & fit verbum, ut audiatur ; ita & Sapientia Dei carne induta est. 8c Verbum caro factum est, ut ab hominibus videatur . Sive igitur Verbum , sive Sapientia vocetur Dei Filius, nulla differentia est . Non enim loquendo , sed sciendo , & volendo cuneta operatur Deus. Quod enim scriptum est i : hse dixit, o facta sunt, ipse mandavit , creata sunt, non sic est accipiendum , quasi motu linguae, & aeris percumone aliqua ex ipsius ore vox insonuerit. Sed dicere Dei voluisse est a). Omnia per ipsum persecta sunt . Omnia enim per ipsum saeta sunt, quaecumque a Patre facta sunt, & sine ipso nihil a Patre fustum est 33. Nihil enim sine Sapientia secit Deus. Deus igitur unus est, qui in sapientia sua, & in Spiritu suo omnia operatus est . Cujus sapientia carnem suscepit. Cujus spiritus in igne apparuit. Qualiter autem Sapientiam suam . Verbum

suum , oc Filium suum ipse genuerit, quia solvi non potest, quaeri non debet. God faritim es

in ipse, vita erat , vita erat lux hominum . O lux in tenebris Iucet, ct tenebra eam non eo mis

si Ps. xxXII. 9. ast S. Basilius in Hexaena. hom. II. n. 7. Cum autem in Deo vocem verbumque & praeceptum dicimus, non sonum ser vulgaria organa emissum , non aerem lingua contismatum, γivinum sermonem intelligimus, sed voluntatis nutum ;aut discentium oculis res subiecta es Iet , in praecepti sinciem aptari arbitramur . Uid. s. de Genei ad liti. 3 VH. S. -banas orat. a. contra Arian.

303쪽

ας 3. BRUNONIs coΜΜEur. prehenderunt. Duae namque naturae sunt In Christo, Divina scilicet, & humana . Quarum altera facta est , altera facta non est. Humanitas enim, quae in ipso est, & facta, & creata est. Ipse enim secit humanitatem suam , ipse secit& Matrem suam , per quem omnia facta sunt,& sine quo factum est nihil. Hoc igitur solum in ipso est, nihilque aliud est , quod in ipso

factum est. Hoc autem vita erat . Quamvis hoc Iudaei non credebant. Christi namque humanitas omnium in se credentium & salus , & vita est. Unde ipse ait si : Ego sum via, veritas, ct vita . Itemque sa): Ego sum resurrectio , vita. Et vita erat Iux hominum . si enim Christi huma nitas vita erat, o vita erat Iux hominum ; ergo

i & Christi humanitas erat lux hominum . Sed quur lux Quia lucebat, quia docebat , quia praedicabat, quia populum , qui sedebat in tenebris, illuminabat. Unde Propheta 3 : Pomlus , inquit, qui sedebat in tenebris , vidit lucem

magnam , habitantibus in regione umbra mortis lux

orta est eis. Hinc ipse quoque Dominus ait : Ego sum Iux mundi, qui sequitur me , non ambulat in tenebris , sed habebit lumen vita . De qua & subditur: Et lux in tenebris lueet . Lux enim in tenebra lucebat, quando inter peccatores Christus Dominus praedicabat. Hanc a

304쪽

tem lucem tenebra non eomprehenderunt: quia ι peccatum non fecit, nee dolus inventus est in ore Hus. Ipse enim selus inter peccatores sine pec- 'Cato vivere potuit . Haec sola lux nullis tene. hris est obfuscata, nulla caligine denigrata , nullis vitiis maculata . Alii a autem hunc locum ita distinguunt , ut prius dicant , quod factum es, deinde subinferant, in ipso vita erat . Sed videant, quomodo his sequentia continuentur. omnia enim, quae temporaliter fiunt, vel facta sunt, priusquam fierent, in ipso erant , in ipis di vivetaint, di vigebant. Vivunt enim omnia ,

quae in Dei dispositione sunt, qui scut disposita sunt, non evenire non possunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Io annes. Hic venit in tesimonium, ut tenimonium perhiberet δε Iumine, at omnes crederent per illum . Non erat

ille lux , sed ut tesimonium perhiberet de Ivim-ne. Omnes enim, sicut Lucas ait 3) , existi. mabant de Ioanne, ne forte esset Chrisus . Erat enim iacerna, lucens , o ardens . Sed non erat

i I. Petri II. 22. a)-in Ps. xxxv r. n. Alexandrini quidem S AEgyptii legunt si omnia per ipsum facta sunt, & sine ipso factum est nihil quod factum est o dc interposita distinctione stadiiciunt; is In ipio vita erat is . Salva sit fidelibus illa dis sinctio; ego non vereor legere , , Quod factum est in ipso vita eratis ; & nihil habet quod teneat Arianus ; quia non illius

venena considero, sed lectinuis sacrae consuetudinem recognosco &c. eumd. lib. III. de Fid. c. 3.

305쪽

ας 6 S. BRUMORIs CONNENT. ipse Iux , quia ad hoc selum modo venerat, ut

te timonium perhiberet de lumine . Erat autem lax vera , lux aeterna , re indeficiens, qua Π- Iuminat omnem hominem venientem in hune mundum. Omnis enim homo in hunc mundum v

niens hac sola luce interius, & exterius illum in tur . Haec oculis visum , & cordi tribuit intelle-etum . Qui hac luce non illuminatur, caecus est.& in tenebris manet. Venit autem homo in hunc mundum, quando nascitur, quia tunc primum in hoc mundo apparet. Unde & de se ipso Dominus ait si : Exivi a Patre , ct veni in mundum, iterum relinquo mundum, ct vado ad Patrem. Deus enim . qui ubique est . quando se nobis manis stat, venire; quando se celat, recedere dicitur. Venit igitur in mundum , quia secundum carnem , quam assumpsit, mundo visibilis apparuit. Et hoc est, quod dicitur : In mundo erat, o mundus per ipsum factus est, s mundus eum non edin Uit . Quid est enim, In mundo erat, nisi quia vi. sibilis inter homines in hoc mundo conversabatur Mundus autem secundum quosdam eum c gnovit , & secundum quosdam eum non cognovit . Mundi enim amatores Christum sequi , &cognoscere noluerunt, qui quoniam solam hujus mundi voluptatem , & gloriam diligunt . non immerito mundus vocantur. Unde re discipulis suis Dominus a ait: ita de hoe mundo non iis.

306쪽

IN IOANNaΜ 297 sed ego elegi vos de mundo , propterea init vos invu-dus . In propria venit, is sui eum non receperunt . Cum enim omnia sua sint, ejus tamen propria, Iudaei dicebantur . Et isti quidem eum non receperunt, sed eum spernentes, dixerunt si : Mi mus hunc regnare super nos . Gotquot autem rec

perunt eum , dedit eis potesarem filios Dei fieri , his qui credunt in nomine ejus. Quid enim majus illis dari potuit, quam ut essent filii Dei 3 Si ιηim flii , ait Apostolus a , ct heredes , heredes quidem

Dei, eaberetis autem Christi. Si vero coheredes sunt, eamdem habent beatitudinem , dc possessi nem . Qi non ex sanguinibus , neque ex voluntate camis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Quantum enim ad hanc secundam nativitatem , qua filii Dei homines fiunt, non secum . dum viri voluntatem , neque ex voluntate carnis,& sanguinis, sed secundum voluntatem Dei, ex aqua, dc Spiritu sancto regenerantur , dc renascuntur homines . Quantum vero ad primam nativitatem , uno , de simili modo , es boni, de mali homines nascuntur.Et Verbum euro factum es.fr habitavit in nobis . Factum est utique Verbum

caro ; non quod Verbum mutaretur in carnem ,

sed quia carnem suscipiendo , ex Divinitate, de humanitate una persona saeta est . Et habitavit

ro sibum est, in eo quod eit una in Curisto Ilai nomini tin

persona.

307쪽

α S. BRUNONIs CoΜΜΕ ΗΥ. vit in nobis , sicut Ieremias ait : His Deus M. Her , ct non aftimabitur alius ad eum , qui adineta nit omnem viam scientia , est dedit eam heis Dero suo , Israel d lecto suo . PN hae in terris visus est, ct cum hominibus conυersariis est. Et vidimus gloriam ejus , gloriam quasi Unigeniti a Putre , se num gratia , m veritatis . Hanc enim Christi gloriam illi viderunt, qui simul cum eo erant, quando in monte transfiguratus est, quando res planduit facies ejus sicut Sol, vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix . Quando & vox Patris auditα est a : Me est Filius meus dilectrus, in quo mihi bene complacui . Erat autem plenus gratiae . dc veritatis , secundum hoc , quod Plialmista ait

3 : Spreissus forma pra filiis hominum , di sa ea

gratia in labiis tuis . fit. 4ὶ Propter veritatem , O mansuetudinem. 9 justitiam dedacet te mirabiliter dextera tua s .

II. 6)Io nes restimonium perhibet de ipse, σclamat dicens: His erat . quem dixi, qui post me

venturus est, ante me factus est, quia prior me erat.

Venit enim Dominus post Ioannem , quia & post eum natus est. 3c post eum pratidicare coepit. Sed ante eum factus est , quia Intior erat 7 . De-

S. Ambros lib. I L in Luc. Qui post me venit, ante me factus est, quia vox praecedit inserior. Verbum sequitur quod pra:cellit. Beda Utici. Ouod ait,. ante me,, non ad dinem temporis, sed ad dillantiam pertinet dignitatis .

308쪽

cet enim , multumque convenit , ut semper pri res anteponantur, re suis minoribus praeserantur.

Huic enim simile est , cum de aliquo dicimus, hic mihi olim par erat, sed modo ante me factus est, modo me praecedit , modo mihi praelatus est . Et de pIenitudine ejus nos omnes accipimus gratiam pro gratia . Vidimus , inquit, eum plenum gratiae, Bc veritatis, de cujus plenitudine nos omnes accepimus gratiam salutis, & reconcili tionis pro gratia fidei, qua in eum credimus . Hanc autem gratiam Moyses nobis dare non potuit , quia lex tantum per Mosem data vi, Gratia , est veritas per Iesum Chrisum facta ea . Per Christum namque coelum aperitur , Legis, de Prophetarum fides , 8c veritas intelligitur, de

mundus Deo reconciliatur . Eramus enim , ut

scriptum est Q . scut oves errantes , sed cognitaveritate , convers stimus ni ne ad Panorem , er Apiscopum animarum mistrarum. Deum nemo vidit ut quam . Unigenitus Filius , qui es in sinu Patris. ipse narravit. Nam quia dixerat, Vidimus , riam ejus , gloriam quoi Unigeniti a Patre, ne quis hoc de Divinitate intelligeret, quae utique invisibilis est, ideo ait , Deum nemo vidit unquam . Hoc autem probat ab auctoritate Filii Dei, dum dicit, Unigenitus Filius, qui Ut in sinu Patris , ipse narravit . Tunc enim hoc Dominus narravit, cum dixit sa): Nemo novit Filium nisi Pater, neque. nis i Ι. Petri II. 27. sa Matth. XI. 1 7.

309쪽

etoo S. BRUNONIs CoΜMENT. Patrem quis πουit, nisi Filius , s cui voluerit V lius reudare. Quod , quid significet, in Matthaeo expositum est. III. i) Et hoc es teriimonium Joannis , qua ηδε miserunt Iudaei ab Ierosobmis Sacerdotes , ct DV tas ad eum , ut interrogarent eum , Tu quis es Beonfessus ea, edi non negavit, confessus es , quia non sum ego Chrisus. Omnes enim exit imabant , Joannem esse Christum, quoniam in vita,& mori-hus , in habitu , dc sancta conversatione aliis mnibus dissimilis erat. Ipse tamen gloriam mu di fugiens, & Christum se non esse, respondens, in tantum se humiliavit, ut indignum se esse diceret, qui Christi calciamenta solvere debuisset. Et interrogaGerunt eum : avid ergo Elias es tu 'Et dixit, non sum. Interrogatus Dominus de filia,

respondit sa): Elias quidem venturus es, res tuet Omnia , ct si vultis scire, Ioannes ipse ea talias 3 . Quid est igitur , quod se Ioannes Eliam esse negat, quem Dominus ipse Eliam esse assi mal p Dicit Ioannes . Non sum filias . Dicit Iesus, Ioannes ipse est Elias . Nec iste quidem me tiri potest, quia Veritas est: nec ille . quia discipulus Veritatis. Verum ergo dicit uterque. Alter enim de persona , alter de spiritu loquitur. Ioannes enim in spiritu Elias erat; sed in perso

13 Matth. xv II. II.

310쪽

IN IOANNsΜ 3o Ina Elias non erat ι : De quo Angelus ad Zacha. xiam , ipse, inquit a), praeibu ante eum in spiritu, er Uirtute Elia . At illi: Propheta es tu Ex respon dit, Non. Non enim simpliciter Propheta, sed plusquam Propheta erat Ioannes. Unde & Dominus ait 3 : βuid extins videre Θ Prophetam pDico vobis, ct plusquam Prophetam . Plus enim , quam Propheta , fuit Ioannes, quia non solum

ventura nuntiavit, quod utique Prophetarum est, verum etiam digito monstravit, quod Prophetarum non est. Dixerunt ergo ei: auis es , ut responsum demus his , qui miserunt nos Θ βuid dicis de te iρβο Θ Ait: Ego vox clamantis in deserto, dirigitetiam Domini, ficut dixit halas Propheta. Vox Ioannes, Verbum Christus. Sicut enim Ioannes

prae

si S. Greg. eodem Fane modo hom. v II. in Ev. a.r. Quid est hoe , quia quod veritas assi at , hoc Propheta veritatis negat λ Valde namque inter se diversa sunt is ipse est ,, & ,, nonium . . momodo eqgo P pheta veritatis est, si eiusdem veritatis sermonibus concors non est ρ Sed si subtiIiter veritas ipsa

requiratur, hoc quod inter se conuarium senuit, quomodo contrarium non sit, invenitur. Ad Zachariam namque de s

Ioanne Angelus dicit ri Ipse praecedet ante illum in spiritu &Virtute Eliae is . Osi idcirco venturus in sipiritu & virtute Eliae

dicitur, quia sicuti Elias secundum Domini adventum praeveniet . ita Joannes praevenit primum ... Ioannes igitur in spiritu Elias erat, in perQna Elias non erat. od ergo Dominus fatetur de spiritu , hoc Joannes denegat de persona. r) Luc. I. 17. 3 Matth. XI. 9. q) Id. s. Gregor. l. all. Ex im vestra locutione cognosci iis, quia prius vox sonat, ut verbum postmodum mini audiri . Ioannes emo vocem se esse auerit, quia verbum praecedit &e. Idem habet h*m. XX.

SEARCH

MENU NAVIGATION