S. Brunonis episcopi Signiensis Commentarius in 4. evangelia nunc primum editus ex ms. cod. bibliothecæ novi athenæi collegii Romani. Tomus primus 2.

발행: 1775년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

33a s. BRUNONIs CoMΜENT.tibus percussi eum viderent, & sanarentur . Ideo & Chi istus in crucem exaltatus est, ut omnis, qui mentis oculis eum videt, omnis, qui credit in ipsum , non pereat , sed habeat vitam aeternam I . Nulla est enim alia medicina . qua a primi serpentis veneno homo sanari pos. sit. Merito autem in illo serpente se Dominus significare voluit , quoniam sicut ille serpentis quidem similitudinem habebat, serpentis autem venenum, & malitiam non habebat; ita & Salvator Hoster cum iniquis deputatus , & inter latrones crucifixus, carnis quidem peccati , ut ait Apostolus a) , similitudinem habebat, peccatum autem nullum habebat. Apparuit enim in similitudine carnis peccati, ut de peccato dampnaret peccatum in carne Vide ergo , qua notum Deus hominem dilexerit, pro quo filium suum morti tradidit,ut homo non periret. Hoc est enim, quod ait: Sic enim dilexit Deus mundum, ut filium situm unigenitum daret, ut omnis , qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam a teris

nam ). Non enim misit Deus modo filium sui in in mundum , ut judicet, id est , ut dampnet, de

I S. Aug. Sem. 26. in Ps CXVIII. n. q. Praefigurandum Moyses , Deo mi id rante ac iubente exaltaVit in eremo similitudinem serpentis in ligno, ut similitudo carnis peccati crucifigenda praefiguraretur in Chritio . Hanc intuentes salutiferam crucem , omne calumnianti uni suerborum virus expellimus. Vid. Serm. 3 3. n. a. lib. X. de CiU. c. 8. &c. a) ad Rom. v I ii. 3. Ibidem , Hact.mus Homil.

342쪽

IN IOANNEM 33sperdat mundum , sed ut salsetur mundus per ipsum.

Venit enim prius ad salvandum , iterum autem venturus est ad judicandum . credit in eum,

non judicatur , id est , non dampnatur . Iudicium enim plerumque pro dampnatione Pontretur si , secundum illud sa): Iudica , Domitie,

nocentes me . Omnes enim & bonos, & malos

judicabit Deus. Sed quia non omnes dampnabit, ideo qui credit in eum , non judicatur . Gi. clitem non credit , jam judicatus est . Quur Z erita

i De Me loco D. S. Milarius in Ps i. Negligentiam audientium . & incuriosam leuentium facilitatem pereumat :σ S. Aug. De agon. Christ. cap. 27. n. 29. narrat fulisse , qui ex illo neuaret diem iudicii futurum . Illae multi PH expli eationem hujusce loci aggressi sunt; quae etsi varia esse vim detur, tamen plerorumque hue ferme redit; ut aliud sit j3dicium discussionis , aliud judicium damnationis, sive duplex judicii actus. Vegunt judicio discussionis judicandos , quorum causa apertissima est; nou negant Iudicandos judicio damn rionis . Hine Basilius in Ps . I. explicans illud; non resurgent impii in iudicio, scribit; non veniunt, ut convincantur, sed

ut serant damnationem . Sic etiam ferme S. Ambros Sem. 2O. in Ps . II 8. O fuse S. Gregorias lib. 26. Moral. c. 2o. Aliter exponit Hieronymus in c. as. Ierem. gentes non judicandas, quod spectat universim ad damnationem, quia eo ipso quod non credant, iudicatae sunt, judicandas tamen quantum ad mmdum O veluti quantitatem damnationis . Aliter cir M. hom. 27. malos non esse judicandos, quatenus definiendum non

si, utrum illa opera Masint an mala ; judicandos mero esse , idest sententiam adversus eos ferendam O promulgandam . M. nostri explicatio videtur esse Augustini l. all. Icribratisi Dicitur enim iudicium pro damnatione ; in quam sententiam affert illud Apostoli: Si non manducat, manducantem non iudicet ; O Matth. v I I. aliud Nolite iudicare , ne judicemini. o Ps. XXII v. I.

343쪽

334 S. BRUMNIS COMMINT. non credit in nomine Unigeniti Filii Dei. Sed dicet aliquis: Iam ergo nullum judicium restat,

sed & liani non judicantur, dc mali jam judicati sunt. In Dei namque dispositione jam judicati, de dampnati sunt mali , Cujus utique sententia immutabilis est. Adhuc tamen judicam di sunt; non ut sententia mutetur , sed ut manifeste audiant , dc intelligant id , quod de eis dispositum est, dicente Domino si : Ite mal dicti in ignem aternum. Me es autem judicium , quia Iux venit in mundum , ct dilexerunt homines magis tenebras , quam lucem . Hoc . inquit, est iudicium . propter quod mali dampnabuntur. Si enim quis dicat , quur dampnentur , hoc judicium est, & haec ratio redditur: quia lux v nit in mundum , ct dilexerunt homines magis tene-ἷras , quam lucem . Si enim non venisset, & l cuius eis sitisset , peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccatis suis .

Magis enim tenebras , quam lucem diligunt, qui non Christum , sed Diabolum imitantur . Iste enim lux mundi dicitur sa): ille princeps ten

hrarum Vocatur. Erant enim eorum mala opera . Ideo , inquit , tenebras dilexerunt, quia eorum vera mala erant. Mala enim opera non lucem,

sed tenebras quaerunt . Unde & latrones , di adulteri noctem amant , & tenebras diligunt . Et hoc est, quod ait: Omnis enim , qui male agit; odit i Matth. xxv. 4r. ca IOM. Ix. F.

344쪽

edit laeem , non venit ad lucem , ut non arguantur opera ejus . Hinc est , quod adulteri , per-juri , homicidae, fures , proditores , & sacrilegi Episcopi se praesentare, & verba Dei audire nolunt . autem facit veritatem, venit ad lucem, ni manifesentur opera ejus, quia in Deo sunt facta . Ille , inquit , qui facit veritatem , id est, operaveritatis, opera Vera , & incorrupta , quia videri non metuit, libenter venit ad lucem . Libenter se Christo, ejusque Discipulis repraesentat. Quod autem Christi discipuli, lux dicantur, audi ipsum Dominum si : ris, inquit, inis Iux mundi . Ad lucem igitur Venit , qui ad hos venire non metuit. l

VIII. a Posiae venit Iesus , ct discipuli ejus

in Iudaeam terram, ct illic demorabatur cum eis. baptizabat . Erat autem ct Ioannes baptizans in Enon juxta Salim, quia aqua multa erant ii lie , ct veniebant, er baptizabantur . Nondum enim missus fuerat in carcerem Ioannes . Postquam enim in vinum aquas convertit, & ea . quae superius scripta sunt, locutus est Dominus ; simul cum discipulis suis venit in Iudaeam terram . Cum illis utique discipulis, quos tunc temporis habebat. Nondum enim Apostolos elegerat. Ut enim Matthaeus ait 3 , postquam Iesus traditus est , relicta Civitate Nazaroth , venit Dominus Caphain si in Matth. v. I o Io. III. ari

345쪽

336 S. BRUNONIS COMMANT. Capharnaum , ct habitavit ibi. Et tune quidem Petrum , & Andraeam , Iacobum , & Joannem de piscatione vocavit. od autem Ioannes baptirabat , Christi baptismum significabat. Unde& a baptismo cessavit, postquam Christum jam

baptizare cognovit.

tiis cum Iudais de purificatione . Et venerunt ad Ioannem , ct dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem , cui testimonium perhibui ii , ecce hic baptizat, ct Omnes veniunt ad eum. Restondit Ioannes, ct dixit : Non poteR homo acebere quicquam , nis fuerit ei datum de Caeli . Ac si

dicat : ad eum Veniunt omnes; ejus tamen testimonium non accipiunt omnes , quoniam nihil honi potest homo accipere , nisi ei datum fuerit de Coelo a . . Unde ipse quoque Dominus ait 3 : Mino venit ad me, nisi Puter meus traxerit eum . Omne enim datum optimum , eromηε donum perfectum desursum es , descendens a Patre luminum ). IV vos tenimonium perhiabebitis , quod dixerim ego, non sum Chrissus, sed quia

i Io. III. et S. ij Verba non potest homo accipere quicquam 3cc. S. Io. Chrysostomus hom. ad Christuta refert , ijι hane sententiam : Non po set Cliristus auctoritatem hanc baptigandi accipere , mihi liue anteferri , nisi id a Deo eluet illi clatum , . S. Cuerillus i. i I. c. 6o. de se Ioa em dix6be putat , hoc sensu tEgo himo tum , ut ceterorum unus; quod habeo , de coelo est mihi collat' m . Oad. v I. qq.

346쪽

quia miseus sum ante illum . Ille , inquit , est Chri-itus, re non ego . Illi ego testimonium perhibui, dc non mihi. Vos ipsi mihi testes eritis , quod ego hoc dixerim, hoc testimonium perhibuerim , illum , sicut decuit, exaltando, & me , sicut opo tuit , humiliando. Missus enim sum ante illum , quasi praeco ante Iudicem . 8c quasi amicus ante

Sponsum . Et hoc est , quod ait: -habet spem sam , sponsus est. Amicus autem sponsi, qui fiat, ct audit eum, gaudio gaudet propter vocem musi.

Ille, inquit, eu Sponsus, cui Sancta Eccleua C stis amplexibus copulatur , ejus sanguine redem- .pta . ejus de latere fabricata , ejusque fidei annulo desponsata . Ego vero sum amicus Sponsi , qui ante eum stans ad serviendum . audiens ad obsi quendum , propter ejus delectabilem, vocem gaudens exulto gaudio magno . Hoc est enim . quod ait: Me ergo gaudium meum i Ietum e r. Ecce, inquit, jam praedicat, jam baptizat; impletum est gaudium meum; impleta est prophe tia mea. Hoc ego expectabam , hoc videre desi-ἰ derabam. Cesset umbra . veritas adest . Mum

oportet crescere, me autem 1ninvr . Crevit enim

. Christus, quia jam creditur esse , qui erat. Mi nuitur Joannes, quia cessavit aestimari, quod non erat . Omnes enim aestimabant , Ioannem esse Christum . De Christo vero alii dicebant, quia bo-- nus e i, alii vero, non , sed seducit turbas 1 . sic

347쪽

338 s. BRUNONI s CoMΜENT. igitur crevit Christus: sic minutus est Ioannes I). Et hoc merito ; aeui enim desursum venit, super omnes ea . Venit enim Christus desursum, quia de coelis a . Sic enim ipse ait 3 : Ego sum panis Diυus , qui de Caelo descendi. Sed parum est hoc . Altius respice. Dicat ipse . Exivi, inquit vi, de Patre , ct veni in mundum . ni est de terra , de terra est, ct de terra Aquitur . aevi de caelo venit , super omnes est, ct quod vidit, ct auditat, hoersatur. Nos, inquit s , quia de terra sumus, quia

i Est hae maxime literatis explicatio Ambrosius stib. VI. de Bened. Patri e. II. Crescere refert a Zopulum Christi num ; minui ad mydum Iudaeorum, quasi b ous Wbonam μmeret Dames η, τι- proponit 5. Gregorius nom. ao. in hua Qum enisum est, in quo crevit Chri itus, in quo imminutus est Ioannes , nisi quod populus, Joannis abitinentiam videns , remotum tunc ab hominibus esse conlpiciens, eum esse Chria sum putabat; Christum vero cum publicanis comedentem, inter peccatores ambulantem intuens , eum non Ch illumiselle , sed esse Pr heiam credebat . Sed cum per accellimi temporis, & Christus, qui Propheta ei se putabatur , Christus eii agnitus a & Joannes, qui Christus elle credebatur . Propheta esse innotuit . impletum est quod de Christo suus Praecurses praedixit. Vid. S. Trael. x Iv. n. q. S. Berna didum Serm. de nati S. JOan. a) S. Θril Sursum exponit de supema radice o τις M. Livina substracia ; adeoque ejus disinit aetem

3st S. Augustin. Tract. xiv. in D. refret Me ad Ioannem ;ita ut quae de christo ille dicebar, ex Dei inspiratone σ afflua diceret. De homise dicebat. Quantum ad ipsum hominem

348쪽

quia de hoc mundo sumus . quia de terra facti sumus, si de terra loquimur, quae de his , quae vidimus, Zc audivimus, loquimur , verum est plerumque , quod loquimur. Si vero de coelestibus loquamur, nisi locutionem nostram divina, dccoelesti avetoritate firmemus, quis credat verbis Testis enim non suscipitur, nisi qui praesens as- fuerit , & se vidisse , & audisse testatus fuerit . Quia igitur Salvator noster super omnes est, quia de coelo venit, quia praesens affuit, & quia, quod vidit, & audivit, hoc testatur ; verum est utique quicquid ipse testatur. Et tamen te timonium ejus nemo acet t. Gi autem accipit ejus te-nimonium , signavit, quia Deus verax es. Quis est enim , qui accipit ejus testimonium , si testumonium ejus nemo accipit 3 Impossibile enim esse videtur, ut nemo accipiat. & aliquis accipiat . Hoc autem ad superiora respicit , ubi

ait i): Non potes homo accipere quicquam , nisi

fuerit ei datum de Caelo. Dictatur ergo: Et testumonium ejus nemo accipit, nisi ille , cui hoc de C o datum fuerit. Qui autem ccesitus illumunatus ejus testimonium accipit, ille quidem signavit, & notavit , intellegit , certissimeque cingnovit, quia Deus verari est . Sed quid mirum .

Pertinet, de terra erat, & de terea loquitur . si autem si qua loquitur Divina, illuminatus est a Deo . Nam si non ellat illuminatus , terra terram loqueretur a quod e maenis explicatim sequentium verbor- Auctoris nostrι .

349쪽

34o s. BRUNONIs COMMINT. si verax est, qui verba Dei loquitur 3 Hoc est enim , quod ait: Gem enim misi Deas , verba Dei loquitur . Dei autem verbis mendacium inesse non potest. Sequitur : Non enim ad mensuram dat Spiritus Spiritum . Ater diligit FAium eromnia dedit in manus ejus . ideo, inquit, verax est , quia Sc verba Dei loquitur , dc Spiritu veritatis plenus est. Non enim , ut ceteri homines , ad mensuram Spiritum Sanctum a Patre accepit.

Ipse est enim , in quo habitat omnis plenitudo divinitatis eorporaliter si , Ipse eit sos de radice 'Fse a) , in quo omnes gratiae Sancti Spiritus reis quiescunt. Ipse est, de quo Pater ait 3): Hiees Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Omnia autem dedit Pater in manus ejus : Omnia mihi tradita sunt a Patre meo 4 . Quia enim secundum humanitatem minor est Patre , omnia secundum humanitatem a Patre accepisse dicitur reredit in Filium, habet vitam aternam . aut autem incredulus est Filio , non vidit vitam , sed ira Dei manet super eum. Quia, inquit, omnia dedit Pater in manus Mus , in potestate illus est dare vitam aeternam, cui vult, dc aeternum suinplicium , cui vult. Et merito quidem non vid

bit vitam , qui in illum credere noluit, qui est vera vita: sicut ipse ait ς : Ego sum via, veritas. Θ vita . X.

350쪽

X. I ergo cognovis Iesus , quia audiertini

Pharisaei , quia esius plures discipulos facit, quam

Ioannes , ct baptizat, quamquam gesus non baptizaret , sed discipuli ejus , reliquit qudaam , ct abiit iterum in Galitiam . Cognovit enim Iesus , Pharisaeos suo baptismo non aedificatos, ted indignatos fuisse ; & ideo, ne in suae praedicationis initio scandalam fieret , ad tempus Iudaeam d reliquit a): donec ejus fama in miraculis declarata , majorem auctoritatem ejus baptismus, dc

doctrina susciperet 3). d autem ait, Gamquam Iesus non baptizaret, sed discipuli ejus , ad

exteriorem lavationem spectat 4 . Si enim Iesus non baptizabat , quid est, quod Joanni dicitur: Super quem videris Spiritum descendentem , 2 manentem super eum , hic est . qui baptizat Z Baptizat enim Iesus , quia totum hominem interius, Υ 3 ex teisco Io. IV. Iasa S. Tract. xv. in D. Quia cognovit eorum scientiam , ualui cognovit & invidentiam 1 quia non hoc propterea didicerunt, ut sequerentur; sed ut persequerentur;

abiit inde . 3 Io. Ι. 33. O S. An inus Epist. 26s. n. Utrumque de Domino scriptum est , & quia baptizabat plures quam Joannes, &quia ipse non baptizabat, sed discipuli eius ; ut intelliger mus , & ipsum quidem baptizasse poesentia Μaiestatis, non

tamen ipsum baptizalis manibus suis . Ipsius enim erat baptismi Sacramentum ; ad discipulos autem baptizandi ni ini-1iesium pertinebat. Ita O Traci. xv. in Io. Baptizabat, quia ipse mandabat ; non baptizabat , quia non ipse tin rebat praebebant discipuli ministeri uin corporis ; praebebat ille avituti irium maiestatis . Quando enim celiat a baptigando, quam do non cessat a mundando Θ exscribit deda ad b. l. i

SEARCH

MENU NAVIGATION