S. Brunonis episcopi Signiensis Commentarius in 4. evangelia nunc primum editus ex ms. cod. bibliothecæ novi athenæi collegii Romani. Tomus primus 2.

발행: 1775년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

4oa S. BRUNONIs CΟΜΜENT. in eum . Quamvis enim credebant, eum esse Pr phetam , nondum tamen Dei Filium eum esse credebant si . Dicit ergo eis Iesus : Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper es p ratum . Dicitis , inquit, mihi , ut me mundo manifestem . Dicitis, ut laudem , & gloriam quaeram. Sed tempus gloriae meae nondum advenit.

Veniet autem in judicio, quando mihi curvabitaromne genu , ct confitebitur omnis lingua a) . Tempus autem vestrum semper Ut paratum, quo & mundi laude, hominumque favore, dc vana gloria

decipiamini 3 . Non potest mundus odisse vos . Me

i Orillus ad h. l. pag. 397. Cum nondum In sancta carinne inhabitare Devin Verbum agnoscerent qui crediti sunt fi tres Salvatoris ... asguste adhuc deco sentiunt ... quippe qui

nihil amplius quam reliqui cernebant, & vulgari opinione deiplb delusii siuspicabantur, & revera ipsum natum ex patre Jo-1eph existimabant. Vid. oe chrss. l m. q8. 1) Isaiae XLV. 2q. 3 Ita etiam explicat bune Deum Augustin. tract. 28. in D. Tempus meum nondum venit, illis retpondit, qui ei consilium de gloria dabant. Tempus gloriae meae nondum venit. Videte , quam profundum sit. De gloria illi admonebant: Sed ille

voluit altitudini humilitatem praecedere ... Attendebant quo,& non videbant qua fla. Dominus eos . ut ordinate venirent ad patriam . revocavit ad viam . Excelsia eli enim patria , hu-- milis via . Patria est vita Christi . via e t mors Cl1risti. Patria est mansio Christi ; via passio Christi ... is Tempus meumo nondum venit , tempus autem vestriim se , id est mundi gloria , , semper est paratum , , . Hoc eit tempus, de quo in Pr phetia loquitur Christus cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo ., . Modo enim non est tempus iudicandi, sed iniquos toleraudi. Aiter explicas OUHi. hOm.. 8. n. r. is Tem

412쪽

IN IOANNEΜ 4O3 autem odit, quia ego rectimonium perhibeo de illo . quia opera ejus mala sunt. Quid est enim , quod

ait: Non potes mundus odi is vos , cum ipsos mu di amatores, qui per istos significantur, tam multa per odium inter se bella , lites , ic contenti nes habere videamus p Quod igitur ait: non potenmundus odisse vos , tale est , ac si diceret: non potest mundus odisse mores vestros . opera Vestra,& malitiam vestram . Si enim odisset, non secisset , ac per hoc de hoc mundo mundus non esset. Me autem odit, quia ego tectimonium perhibeo de itilo , quia opera ejus mala sunt. Haec est enim maxima , & principalis causa , quur omnes iniqui dc ipsum Christum , & membra Christi odio habent. Hinc est , quod tyranni, sacrilegi, adulteri, ecperjuri, omnesque facinorosi in Ecclesiam insurgunt. Vos ascendite ad diem festim hune . Ego enim non ascendo ad diem festim ictum , quia meum tempus nondum impletum ect . vos , inquit, qui homunum laudem quaeritis, qui populi favorem concupiscitis, qui mundi gloriam desideratis, Vos ascendite ad diem sessum hunc, ubi non miseri-

Pus meum nondum advenit se , idest erucis & mortis. Cur me ante tempus occidere properatis p ,, Tempus autem vestrum semper Paratum est i hoc est : Vos Judaei, etsi semper cum illis versemini, nul luam occident, utpote eadem sentientes: me vero Ilatim occidere tentabunt. Itaque vobis semper licet cum illis eise sine periculo: mihi vero tunc tempus erit., cum

crucifigi & mori oportebit . Nam quod hoc intelligat, ex se quentibus liquet. ,, Non potest mundus odisse vos &c.,,

413쪽

4o4 S. BRUNONIs COMMENT.cordia . non Dei gratia, non peccatorum remis.

sio , sed laus sela , & inanis gloria quaeritur . Ego enim , qui talibus non deletior, qui hujusmodi

gloriam non appeto, non ascendo ad diem festum istum . Quur 3 tempus meum nondum implerum eri . Prius enim plenitudo Gentium intrabit .

prius omnis Israel salvus fiet, prius ad judicium veniam , quam hujus tantae gloriae tempus adu niat . Haec cum dixisset, ipse mansit in Galitia. Thantem ascenderunt fratres , tune is ipse ascendit ad diem festum. Ascendit utique ad diem festum, sed non ad illum , ad quem fratres ejus ascenderunt. Alioquin verum non esset, quod ipse ait: Ego non ascendo ad diem fenum istim i). Dies sestus D mini

i iud setfit , totum hunc locum aliter explieavit

ch si hom. ψ8. in Io. n. a. Cur ergo ascendit, cum dixisset, Non ashendam is p Non dixit simpliciter non ascendam. sed addit is nunc ,, idest vobiscum se quia tempus meum nomeum impletum eli. Eodem ferme modo explanat illa verbac illus , etsi ad osticum sensum deflectit pag. Mi. Negat D minus aperte tandem se cum Judaeis sellum celebrare velle, aut una pnificisci, umbraticam laetitiam simul cum ullis percepimrutri ... Vos i itur, inquit, qui umbram adhuc diligitis, quique erassius S Judaico more de his sentitis, ascendite ad celebrit tem typicam Se umbratilem : mihi non placet hoc modo is flum agere. Propius ad ustin. traei. 23. Priores fiatres ascenderunt, & non tunc ascendit ille , quando illi putabant, S uolebant; ut etiam hoc impleretur, quod auri non ad hunc, , idest ad luem vos vultis , primum & secundum diem . Ascem dit autem postea , ut Evangelium loquitur, mediato die testo; idest eum iam illius diei felli tot dies praeteriissent, quot remam si si rat. lptam enim istivitatem , quantum intelligendum cli, diebus pluribus celebrabant . ia Istram more 'o deser

414쪽

mini non exterius , sed interius , non in facie , sed in mente agitur. De quo Psalmista , 1 cogitatio , - inquit, hominis eo tebitur tibi, ct reliquia cogitationum diem festim agent tibi . Sic igitur age diem festum , si ad tuam festivitatem vis venure . Noli hoc agere in manifesto, neque ut ab hominibus videaris . Qui enim hoc agunt , recep runt mercedem suam. Nonne audis . quia ipse

Dominus non in manifeso, sed quaili in Occulto venit ad diem festum Z Venit enim Dominus in occulto ad diem sessum , quia quamvis tota illa sestivitasio ejus honore , & gloria agebatur , ipse tamen a paucis . vel a nullis ibi intelligebatur . Erat igitur in die sesto, sed occultus . Miseri Judaei , in quorum festivitatibus semper Christus manet occultus . Hoc enim significabat Isaac, qui Iacob filium suum benedicebat, & eum non cognosse bat. ytidaei ergo quaerebant eum in die fesso, ct dic

bant : Ubi est ille Θ Usque hodie namque in omni sabbato, & in omni sua sestivitate legunt Iudaei ,

di quaerunt Iesum. Non tamen inveniunt,quia non bene quaerunt. Qyaerunt enim cum invidia, &murmuratione. Unde dc subditur : Et murmur multum erat de eo in turba . Evidam enim dic

bant , quia bonus est. Ait autem dicebant, Mu, sed seducit turbas. Quid igitur mirum, si de viris iunetis, dc religiosis iniqui homines aliquando ma. te loquuntur , cum de ipso Dei filio talia loque-C c 3 Teu- ι R LXX II.

415쪽

o6 s. BRUNONIs COM ΜΕΝΥ. renturῖ Nemo tamen palam loquebatur de illo, propter metum Iudaeorum . iidem igitur ipsi , qui bonum eum esse dicebant, palam hoc dicere non aud bant , quia magis homines , quam Deum timebant si . XXI a 'am autem die fesso mediante , ascendit Iesus in templum, est docebat . Et mirabantur Iudei dicentes : β modo hic litteras scit, eum non didie rit Z Diximus superius 3), hanc sestivitatem septem diebus celebrari . Quod igitur ait: Jam die festo

mediante , tale est, ac si diceret; cum adhuc media pars dierum superesset de tota sestivitate svi,

ascendit Iesus in templum, & docebat. Miraba tur autem Iudaei eum audientes , quoniam mira loquendi suavitate de Lege , & Prophetis eum scholastice disputare audiebant, quem numquam in scholis litteras didicisse cognoverant . Quia enim solum hominem videbant, nihil nisi hominem eum esse credebant. Sed latebat Divinitas omnis hujus doctrinae insor matrix , atque magistra. Unde & ipse Dominus subinferens ait: Mea doctrina non es mea . sed ejus , qui mist me . Sed si sua erat, quomodo sua non erat Z Et si sua non

erat s

3 et hi hoc in homiliis dixis p Dure est hie ex iis locis, quae

indicant, homilias Brunonis ex aliquo ejus opere desumptas, uris Praef. disseruimus. Dixit in comment. 1bperius num. XXI. q) Eud. m est explicatio M. etesiis mox altaris: Graecis

416쪽

erat, quomodo sua erat Z Ipse enim utrumque dicit, & suam , & non suam . Sed sua erat, quia divinitatis erat: & sua non erat, quia humanitatis non erat. Sic igitur & sua erat, & sua non erat si . Similiter enim & illud intelligitur, quod superius ait a , quia descendi de caelo , non ut faciam voluntatem meam , sed voluntatem ellus , qui misit me . Et quidem unum sunt & Pater , & ili lius . Hoc enim ipse ait: 3ὶ Ego , er Pater unum sumus . Una igitur voluntas utriusque . Si igitur facit voluntatem Patris , facit & voluntatem suam : facit igitur voluntatem suam , & non facit voluntatem suam . Facit enim voluntatem suam secundum divinitatem ; sed non facit voluntatem suam secundum naturam humanitatis . Dicebat igitur Dominus Iudaeis admirantibus in doctrina ejus: Mea doctrina non est mea: mea doctrina non est hominis: mea doctrina non est humanae Sapientiae . Neque ego ab homine didici eam . Nolite mirari. Divinitatis est. Intus est magister,

so Ita ferme Ammit bane quaestionem O s. Ittinet. 29.in Jo. & lid.I. de Trinit. cap. I II. n. ia. Quid illic dicemus , ubi ait: mea doctrina non est mea λ quomo ἰo mea, quomodo nIn mea λ Non enim dixit; ista doctrina non est mea , 1 ed mea doctrina non est mea. Quam dixit tuam , eamdem dixit non suam. Quomodo istud verum est; nisi secundum aliud suam dixerit, secundum aliud non suam 8 Secum dum formam Dei, tuam ; seeundum formam tervi, non tuam. lib. II. c. r. Ambros lib. II. de Fid. c. q. r) Cap. VI. V. 3 Sa j Joan. x. 29.

417쪽

ui me talia docuit. De quo suo Magistro peri satam sic ait: si Erigit mane , mane erigit mibi aurem , ut audiam quasi Magistrum . Idem igitur ipse & Magister . & discipulus est. Magister secundum Divinitatem: discipulus secundum humanitatem . Planum est itaque , quod ait: Diea doctrina non est mea , sed ejus, qui misit me. Tale quid etiam discipulis ait: sa) Non enim vos e His . qui loquimini, sed spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis . Si quis volnerit Voluntatem ejus facere, cognoscet ex doctrina , virum ex Deo sit, an ego a me

ipso loquar . Soli igitur illi hanc doctrinam intellia

gere , & cognoscere possunt, qui Patris volunt tem faciunt. Est autem voluntas Patris, ut credamus in eum , quem ipse misit . Nisi enim credia derimus, non intelligemus . Unde & Isaias ait: 3 Nisi credid ritis , non intelligetis. Fides igitur nobis est necessaria . ut ad hanc doctrinam pervenire valeamus ). Sed quid est, quod ait:

utrum

ci Isaiae L.

cain Natth. x. ro. 3 Isaiae VI . v. . Custin. inacit. acy. in Jo. is nesciat, hoe esse sacere voluntatem Dei, operari opus eius, id est, quod illi placet λ Ipse autem Dominus aperte alio loco dicit; δε Hoc est opus Dei , ut credatis in eum, quem illie misit is . Haec in te sit, & intelli. ges de doctritia Dei. urexie γ maaime juxta litteratem semp- Chrsost. hom. q9. n. s. ita explicati Nequitiam , iram , invidiam eiicite . necnon odium quod contra me sine causa suscepillis . & nihil impristet, quin cognoscatis verba mea, vere Des eise . Nunc h.ec vos tenebris offundunt, & rectum apud vos iudicium pervertunt: si haec eliminetis, non illud patium, iii. Sed non ita locutus cit, ne nimis illos perstringeret.

418쪽

IN IOANNηΜ 4O9xtrum ex Deo sit, an ego a me ipse loquar, nisi , utrum secundum divinitatem, an secundum humanitatem loquar8 Loquitur enim Dominus a se ipso, sed secundum alteram partem sui ipsius. a se ipse loquitur , gloriam propriam quaerit. βui autem quarit gloriam ejus , qui mist illum , hic verax est, ter injustria in illo non est. Non generaliter de omnibus , sed specialiter de se ipso , & de Anti. Christo hoc dicit Iesus si . Ille enim non a Spiritu sancto loquetur , sed a semetipso . Ille non Dei, sed suam gloriam quaeret, qui supra omne, quod dieitur Deus, aut quod colitur, se exaltabit, ita ut in templo Dei sedear, o tendens se, tamquam sit Deus a). E contrario Christus Jelus, qui verax est, immo qui Veritas est, & in quo injustitia est nulla , ubique Patris , qui misit illum , & non suam gloriam quaerit. Unde ipse ait: sa) Zelus domus rua comedit me , ct obprobria exprobanti1ιm tibi ceciderunt super me. Nonne Myses dedit vobis Legem , o nemo ex vobis facit Legem Θ Hoc autem Mur dixerit, subjungens ostendit: auid me qua ritis interficere Θ si enim Legem secissent, si Legis

mandata custodissent, numquam innocentem , &justum interficere quaesissent . Respondit turba , odiis

seuomodo haec respondeam σ nectantην superioribus, ex plicat sufe Choso'. hom. q9. n. a. Beda, ut M. noster , ex eo, α μιο, Ideo enim quaeritia intersic.re , quia nemo ex vobis

419쪽

ro S. BRUNONIs COMMENT. dixit: Daemonium habes . auis te quaerit inter cere 3 sic enim resp*ndit turba, sicut sordida,& turbata, sicut turbulenta , & turbida . Restondit Iesus , ct dixit eis : unum opus feci, edi Omnes

miramini. Non eorum responsione movetur, non

convitiis convitia reddit. Unum , inquit, opus feci , εθ omnes miramini. Miramini quidem, non quia magnum aliquid seci; talis enim admiratio bona esset; sed quia in Sabbato seci. Quur ergo di vobis ipsis non indignamini, qui in sabbato ci cumciditis hominem p Si circumcisionem accipit h mo in sabbato , ut non solvatur Lex Musi, mihi in- . dignamini, quia totum hominem sanum feci in sa bato p Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem , videlicet ut vos ab infirmitate sanaret. Non quia ex Mose en circumcim , sed ex Patribus . Prius enim, quam de circumcisione aliquid diceret Moyses . circumcisi sunt Abraham , Isaac , & Iacob , dc multi alii. Omni ergo die fieri licet quicquid ad salutem pertinet. Et idcirco in sabbato circumcidistis hominem . Injustum est igitur, ut mihi indugnemini, quia totum hominem sanum feci in se bato . Si enim mihi non licet, non vobis licet. Licet autem . Si enim non licuisset, Moyses non dixisset. Praecepit enim Moyses, ut octavo die

Deit Legem. Nam si Legem secissetis, in ipsis litteris Christum agnosceretis, & praesentem non Occideretis. Arbitror i eum hic habere superiorem explanationem Chr Hiomii Si Legem faceretis, seris ab odio CT invidia liberi, quae vos impediunt quominus inristum agnoscalis.

420쪽

circumcidatur infantulus , sive ipsum sabbatum , sive alius quilibet dies occurrat. Nolite judicare

secundum faciem , sedjusum judicium judicate ; aut

simul mecum Moyse m reprehendite , aut me quoque simul cum Moyse justificate . Ambo enim

idem facimus . Ambo in Sabbato salutem operamur . Sed illum non reprehenditis , quia timetis. Hoc etenim est secundum faciem judicare si . Dicebant ergo quidam ex Ierosolymis : Nonne hic est. quem quarunt interjicere Θ Ecce palam loquitur , ct nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt Principes , quia hie es Chrisus Sed hune scimus , nn lest. Christus autem cum venerit, nemo scit, unde sit. Hoc autem tale est , ac si dicerent: Decepti sunt Principes nostri, si Christum hunc esse putant , cujus nos Ac nativitatis locum, & parentes cognovimus . Quod enim dicunt: Chrisus autem cum venerit, nemo scit, unde sit, ex eo loco hoc testimonium sumpsisse videntur , ubi dicitur : a) GNnerationem ejus quis enarrabit Sciebant tamen D- i Ita ferme chrysostomus: R id est seeundum faciem 3 Ne,

quia Moyses in maiore apud vos existimatione est, a peribnarum dignitate calculum feratis. sed a rerum natura i illud na Se est iuste iudicare . Nec aliter Aug. squis lilc O de agon.:hrist. legit nolite judicare per naliter et Lucifer Calarit. l. a. Iro Ath. nolite iudicare secundum perseum a Graec. ULT ιν ) , qui etiam subdit, qnod Bela exscrips Hoc vitium, fra tres, quod Dominus notavit hoc loco , evadere in hoc saeculo, magni laboris est; non perlbnaliter judicareued rectum judicium iudicare. Vid. S. Bernardum te . s. in inadrag.,

SEARCH

MENU NAVIGATION