S. Brunonis episcopi Signiensis Commentarius in 4. evangelia nunc primum editus ex ms. cod. bibliothecæ novi athenæi collegii Romani. Tomus primus 2.

발행: 1775년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

Judaei, in Bethleem Iuda Christum Dominum nais sciturum esse, secundum illud : 1 Et tu Bethleem

terra 'via non eris minima in principibus Iuda ; ex te enim exiet Dux, qui regat populum meum Isracl. Clamabat ergo docens in templo Iesus, dicens : Et me

scitis , ct unde Ain scitis : ct a me ipse non Ueni, sed

est verus, qui misit me , quem vos non scitis . Quid autem his verbis aliud significatur, nisi quia re me scitis. 8c me nescitis Θ Cum enim unum sit re Pater, & Filius; qui Patrem nescit, & Filium

nescit. Sciebant igitur eum , quia hominem eum esse credebant: & nesciebant eum , quia Deum esse ignorabant ca) . Sciebant quoque, eum es ede Nazareth , sed non sciebant, eum esse de Patre . Dicat igitur . Et me scitis , er unde sim scitis, ct a me ipse non veni, sicut ille, de quo supra dixi:

1 Augustin. Beda mutuatus hae videt. . Aug. tract. 3I. Haec Opinio apud Iudaeos unde nata fuerit, quod Christus cum venerit, nemo scit, unde ut non enim inaniternata es, si consideremus Scripturas . invenimus. statres quin modo sanctae Scripturae dixerunt de Christo , uuoniam Nagaraeus vocabitur . Ergo pr dixerunt unae sit. Rursiis si locum nativitatis ejus quaeramus, tamquam inde sit, ubi natu est ;nee hoc latebat Iudaeos, propter Scripturas. quae ilia praedixe rant &c. Unde nata est ista opinio apud Judaeos, quam ui audivimus ... nisi quia utrumque praedicaverant, de praenuntiae verant Scripturae Secundum liominem praedixerant Scriptura: unde esset: Secundum Deum latebat impios & quaerebat plos... quia hanc illis opinionem generaverat , quod per Es iam dictum est, is Generationem autem ejus quis enarrabit is p ua

422쪽

IN IOANNEM AI 3xi: ιγ Assius veniet in nomine suo , ct ilium accipietis. Sed ect Serus, qui mist me, Pater: verus igitur & ego. Ego enim, o Pater unum sumus sa) . uem vos nescitis. Ego scio eum . Et si dixero. quia nescio eum , ero similis vobis, mendax. Ego enim eum scio , quia ab ipse sum , er ipse me misit. Ab ipso enim est , quia Deus de Deo, lumen de lumine , ejusdem cum Patre substantiae est . Pater enim de nullo: Filius ex Patre : Spiritus vero Sanctus ab utroque procedit. Quid est autem ,

quod ait: Mi misit me, nisi qui me hominem

fieri, dc carnem suscipere voluit Θ Haec autem operatio, totius Trinitatis, oc non Patris solummodo es . Notandum igitur , quomodo ubique P trem honorat, atque glorificat. Auarebant ergo eum apprehendere, o nemo mist in illum manus, quia nondum venerat hora ejus: illa videlicet, qua tradendus, comprehendendus erat , & crucifige dus . Haec autem hora, nisi eo volente, venire non poterat . Potestatem enim habebat , sicut

ipse ait 3 , ponendi animam suam , dc iterum sumendi eam . De turba autem muIti crediderunt in eum . Hoc enim est, quod ipse alibi ait: Gn- feor tibi, Domine, Pater coeli, ct terrae , quia abscondicti bac a sapientibus , ct prudentibus, ct revelassi ea parvulis . Et dicebant: Chrsus cum venerit , numquid plura Agna faciet, quam qua hic fa

423쪽

4i4 s. BRUNONI s COMMENT.cit Z Optimum argumentum , 8c huic assertioni valde idoneum . Sic enim & ipse Dominus ait: Opera , qua ego facio in nomine Patris mei, ipsa testimouium perhibent de me fa . XXII. 3 Audierunt Pharisai turbam murmurantem de illo , ct miserunt Principes . ct Pharisai ministros, ut apprehenderent eum. Dixit ergo eis Iesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum, ei vado ad eum , qui misit me. - in vanum, inquit. laboratis & vos, & principes vestri. Ad hoc missi estis, dc ad hoc venistis , ut me apprehendatis. Hoc autem non in vestra , sed in mea est potesta- te ς . Adhue modicum tempus vobiscum sum . Expectate, dum tempus adveniat , ut suo ordine omnia compleantur. Cito vos relinquam: non diutius vobiscum morabor . Prope est, ut ad eum revertar , qui misit me. Haretis me , ct non invenietis, tibi sum ego, vos non poteytis venire . Quaerebant enim Iudaei Iesum, & male quaerebant, & quia male quaerebant, non invenieban Quaerunt enim adhuc . & non inveniunt . Scri.

Pturas legunt, & non intelligunt. Ibi quaerunt Iesum , sed quia carnaliter quaerunt, non inveniunt . Vis invenire Iesum Z Vade ad templum , vade ad Ecclesiam . Ibi sedet in medio Doctorum, in

424쪽

n conventu Episcoporum , & Presbyterorum. Sed quid est, quod ait: Ubi ego sum , vos non pote nis venire Θ Ubi enim tunc erat Iesus p Nonne in. ter eos Z omodo ergo venire non poterant, ubi ipse erat Z Erat enim in coelis Iesus secundum Diavinitatem i , quo utique venire non possunt,

quicumque in eum credere nolunt. Dixerunt ergo

Iudai ad semetipsos : Go hic iturus e i , quia non inveniemus eum Z Numquid in dispersionem Gentium iturus en, o docturus Gentes uis ea hie sermo, quem dixit: β meretis me, non invenietis , ct tibi ego sum , vos non potestis venire Θ Non possunt Iudaei verba Christi intelligere, quia animalis hο- ο non percipit ea , qua Dei sunt sa) . Putant eum ad Gentilem populum corporaliter pergere velle, quasi illuc eum sequi non potuissent, si illuc ire Dominus voluisset. In novissimo autem die magno festiCitatis stabat resus, o clamabat dicens : Si quis sitit , veniat ad me , ct bibat . Gi credit in me, Aut dicit Scriptura,sumina de ventre eius fuent aqva viva. Invitat eos Dominus ad bibendum , quia fons est. De quo Psalmista ad Dominum 3 : uoniam apud te est fons vita , o in lumine tuo videbimus lumen . Invitat utique, sed sitientes, &

in terra , secundum invisibileni Maiestatem in coelo & in te ra i ideo ait ubi ego lum vos non potestis venire is: nec dixit se non poteritis ri . a I. Corinth. II. I ι Ps. xxxy. IO.

425쪽

416 S. BRUNONIs CoΜΜANT. hibere, & credere cupientes. chabod autem ait: Flumina de ventre ejus fluent aqua viva , Evangelusta exposuit dicens : me autem dixit de Spiritu,qliem accepturi erant credentes in eum . Viva igitur aqua, Spiritus sanctus. Hac enim aqua dc lavamur,& vivificamur . Proxima sibi sunt Spiritus, &aqua. Unde & Spiritus Dei ferebatur super aquas I .

Hinc est etiam , quod dicitur sa) : fisi quis

renatus fuerit ex aqua , ct Spiritu sancto, non intrabit in regnum . Merito igitur Spiritus sanctus aqua vocatur , & non qualiscumque, sed viva aqua 3 . Hac autem aqua plenus est, qui in Christum credit. Hac Apostoli abundabant. Hujus flumina de eorum ventre fluebant . Vide modo, quam magnum flumen de istius, qui hic loquitur , pectore fluit. Cujus stiminis impetus latiscat civitatem

33 Hieronymus ad c. I Zachariae aquam interpretatus do. ctrinam , eorum opinicinem refert, qui hoc explicant de baptismo . Hanc interpretationem rajicit - . lib. II. contri Crescon. c. I quod istiusmodi aquam & boni & mali habere possunt, quamvis sine illa, boni salvi fieri non possunt: quae ani vis Ecclesiae sit, tamen etiam foras profluit. Si re c. q. internetationem eam assignau, quam noster secutus ea et Non ergo hanc aquam , sed aquae nomine , invisibile Dei donum , 1animini Spiritum commendabat, dicens Siquis sitit, veniat & bibat ,,r sicut evidenter Evangelista testatur, adiungens ; is Hoc autem dicebat de Spiritu &c., , Cis ML hom. I. n. I. Vivam vocat eam , quae semper operatur. Spiritus enim gratia cum in animam ingressia Si stabilita fuerit pluiquam fons quivis scatiirit, neque celsat, vel evacuatur, neque de sinit . Cur aquae nomina matur hoc loco Christies, quaeris QP explicat Cyrilitis pag. q6 v.

426쪽

rum Scripturarum volumina ex hac aqua fluunt. - Sed quur dixit , auem accepturi erant, & non duxit , Gem acceperant credentes in eum p Vis audire, quur Goniam nondum erat Spiritus datus , quia

'esus nondum fuerat soriscatus. Post Christi namque glorificationem , & ascensionem visibiliter in linguis ignis Spiritus sanetus Apostolis datus est. Quod numquam antea factum est . Unde dc Salvator noster eisdem suis Discipulis dicebat 1 :

Nis ego abiero ; Paraclitus non. veniet ad vos : si autem abiero , mirtam eum ad vos a). oportebat

igitur prius glorificari Iesum , ut Spiritus Sanctus

daretur credentibus . Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus . dicebant: Hic est vere μο- pheta . Alii dicebant: Hie en Chri tus . Et illi, re illi bene dicebant. Sed melius illi, qui dicebant, eum esse Christum ; dc ideo melius, quia plusquam Prophetam eum esse credebant. Gidam autem dicebant: Numquid a GaIlva Chrictus venit Nonne Scriptura dicit, quia ex semine David, ct da Bethleem ea telio , ubi erat David , venit Christus Vides ergo, quam necessarium fuit, ut Christus TH. D d na-

i) Joan. XVI. I. a in ita Diserat brae quastionem tract. sa. in Io. Non enim sine Spiritu S. lutura praenunciaverunt Prophetae&c. Sed, , Spiritus nondum erat datus o , idest illa abundantia gratiae spiritalis , qua congregati linguis omnium loquerentur; ac sic in linguis omnium gentium futura praenuntiaretur Ecclesia.

427쪽

38 S. BRUNONIs CoΜΜΕNT. nasceretur in Bethleem . Puto enim , istos ignorasse . Salvatorem nostrum in Bethleem natum

fuisse si . Dissensio igitur facta ess tu turba propter

eum . Hoc est enim , quod Dominus ait sa) : N lite putare, quia veni pacem mittere in terram. Non veni paeem mittere, sed gIadium. avidam au tem ex ipsis volebant apprehendere eum; sed nemo misit 'per illum manus . Volebant illi apprehendere eum , sed ille nolebat, & quia nolebat, nemo misit super illum manus. Oblatus est igitur ,

quia se voluit 3 . Unde ipse quoque ait 4 :

Nemo tollit a me animam meam . sed ego pono eam, ct iterum fumo ea in . Venerunt ergo minit iri ad Pontifices , ct marisaeos . ct dixerunt eis : Gur non adduxissis eum Responderunt minictri: Numquam se locutus e re homo , sicut hic homo . Ac si dicerent: Utinam dc vos praesentes fuissetis : Utinam & vos ejus verba audissetis . Numquam sortasse ulterius adversus eum aliquid ageretis. Nunquam enim sic locutus est homo, sicut hic homo , qui magis vi detur esse . quam homo . Ipse enim est Deus, Acho mo . Responderunt ergo eis Pharisei: Numquid di vos seducti essis 3 seducti utique , sed bene. Bene enim seducuntur, qui de malo ad bonum

du- , pag. I. Errabat Iudaeorum sine ductore opinio propter sNam Nazareth in Galilaea sitam, ubi Christus edueatus perhibebatur ... Minime gnari eum genitum esse in Bethleem Judaeae ex s. Viigine, quae erat ex semine David. 1in Matth. T. 3q.

428쪽

IN IOANNν Μ ΦΙ9 ducuntur. At illi: Numquid aliquis ex Principibus credidit in eum , aut ex Phariseis p Sed turba hae. qtia non novit Legem , maledicti sunt. Non enim isti maledicti sunt, sed vos potius maledicti estis, qui in eum credere noluistis, per quem a Legis maledictione solvi debuistis ι . Excaecantur igitur sapientes: inluminantur insipientes , sicut ipse Dominus ait sa): In Dd eium ego veni in hune mumdum , ut qui non vident, videant, ct qui vident , mei fant . Dicit Nicodemus ad res , ille, qui venit ad eum nocte , qui unus erat ex ipsis: Numquid Lex ποψtra judicat hominem , nisi audierit ab ipso prius , o cognoverit, quid fariat Nemo enim secundum Legem dampnatur, nisi a se ipso consessus , vel ab aliis convictus 3 Responderunt, & dixerunt ei: Numquid ct tu Galilaeus es Scrutare , s vide, quia Propheta a Galilaea non surgit. Hoc igitur de Chiilio intelligunt , quem in Bethleem , di non alibi. Prophetae praedixerant nasciturum. Et roversi sunt unusquisque in domum suam, valde dolem

tes , quia facere non potuerunt voluntatem

D d a XXIII.

o momodo maledicti sint λ ait cissust. hom. 32. n. r. Vos,qui Legem non sctvatis, maledicti estis. Et praeclare carm me iamiliare est iis, qui non potant quaesitis satistacere, inquisitores iracunde repellare . Μaledictos v exiuim ni eos, qui cred*nt; cum de se ipsi multo justius id

dicerent. α) Joan. IX.

429쪽

4ao S. BRUNONIs COMMENT. XXIII. ι Iesus autem perrexit in montem tanueti . er diluculo iterum venit in templum , omnis popuIns venit ad eum , s sedens docebat eos a .

od enim Iesus in montem Oliveti ire. & orare , dc pernoctare solebat, Sanctam Ecclesiam, olivarum arboribus consitam se diligere , semperque inhabitare significabat. De his enim olivis ille erat, qui dicebat 3 : Ego autem scut es wa fructifera in domo Dei sperabo in misericordia Dei mei in aternum , ct in saeuium seculi. Tales olivae sunt, quicumque pacem, & misericordiam diligunt . Sed cum iterum Iesus veniret intemplum , & sedens doceret populum , ecce inumici ejus Scribae , & Pharisaei, qui semper et i

sidiantes iniquo odio eum persequebantur ; Addu- eunt mulierem quamdam in adulterio deprehensam , se Hatuunt eam in medio, edi dicunt ei: Mari ter rhae mulier mori deprehensa es in adulterio . In Lege autem inaudavit Moyses hujusmodi lapidare . Tu ergo quid dicis Θ Sciebant enim eum misericordem , ocpium esse . Unde potius eum ad misericordiam , dc pietatem , quam ad Legis verba adtendere sp

rabant. Quod si secisset , illico eum de Legis

minicae pietatis & misci icordiae designat . quia &Graece ελ ος misericordia , & e Mor oleum vocatur, & ipsa unctio olei fessis ac doleatibus membris selet afferre levamen.

430쪽

IN IOANNEΜ 42Itransgressione accusare volebant si) . Unde &subditur : Hae autem dicebant temptantes , ut possent accusare eum . Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra. Cum autem perseverarent interrogantes eum , erexit se , ct dixit eis :sne peccata est verirum, primus in illam lapidem mittat. Quod enim Iesus digito scribebat in te Ta , tale erat, ac si diceret: Vos Legis mihi testimonia assertis, vel Legis verba mihi narratis , qui Legem ipsam non intelligitis . Hic est ille digitus , qui eam scripsit. Hoc digito illae tabulae . exaratae sunt, de quibus dicitur sa): Descendit Moses de monte ferens duas tabulas Iapideas in manibus sevis, scriptas utrasque digito Dei. Ego igitur Legem composui, & vos Legis exemplis me i retire nitimini 3 Stulti estis, si meis argumentis me capere , & superare speratis . Praecipit enim Lex , mulierem ejusmodi lapidare, sed non sicut vos intelligitis , neque a talibus, quales vos estis 3 . Ego enim sum finis Legis. In me Legis 'lit. D d et tera

i Augustin. tract. Dixerunt aeud semetipses t verax putatur, mansiuetra videtur; dei ullitia illi quaeretida calumnia est. Osseramus ei mulierem in adulterio depreheniam;dicamus , quid de illa in Lege praeceptum sit. Si eam julserit lapidari, mansitetudinem non habebit; si eam dimitti censue. rit, juilitiam non tenebit. Ut autem mansitetudinem, inquiunt, non perdat, in qua iam populis amabilis fictus est, sine dubio

eam dimitti debere dicturus est . Hinc nos invenimus accit sandi occasionem . Vid. Ambrosium Cl. I. ep. a . & 26. i) Exodi XXIII. IS.

33 Idem Aug. ibid. O responsio Sapientiael inomodo eos

SEARCH

MENU NAVIGATION