S. Brunonis episcopi Signiensis Commentarius in 4. evangelia nunc primum editus ex ms. cod. bibliothecæ novi athenæi collegii Romani. Tomus primus 2.

발행: 1775년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

48o s. BRUNONIs COMMENT. ego absens vobis annuntio: Dixit ergo Thismas, quἰ dicitur Didymus , ad condisci dos : Eamus o nos , di moriamur cum eo . Hoc enim dicit Thomas, quia tanto odio adversus Iesum , & Discipulos ejus, Iudaeos inflammatos esse sciebat, ut nihil nisi mortem , & poeuam ab eis expectaret. Venit it que sesus , ct invenit eum quatuor dies Iam in monumento habentem . Quid autem quatuor dies signifiacent, jam superius diximus : Erat autem Bethania juxta Ierasebmam quasi Radiis duodecim . Non erat igitur valde dissicile, ad Martham, & Mariam eonsolandam inde Iudaeos Bethaniam advenisse . De quibus subditur : Mesti autem venerant ad Martham , ct Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo . Martha ergo, ut audivit, quia Iesus v nit, oceurrit illi . Maria autem domi sedebat. Qitur autem ubique Martha sollicita sit, & Maria quivita ; illi sciunt, qui per eas activam , & contemplativam vitam glorificari intelligunt. Dixit ergo

Martha ad Iesum : Domine , si fuisses hie, frater

meus non fuisset mortuus. Quomodo enim moripoiset, si vita illi affuisset 3 De se enim Dominus ait si): E O sum via, veritas, ct vita . Sed is nune scio , quia quocumque Πposceris a Deo , dabit tibimus. Dicit illi Iesus: Resurget frater tuus . At

illa : Scio , inquit, quia resurget in resurrectione in novispino die . De illa resurrectione certa sum . Hanc autem te facere Passe non dubito ; sed utrum

492쪽

IN IOANNEM 68 Isacias, certa non sum . Dicit ei Iesus: Ego sunt

resurrectio , o vita. Per me resurgunt, & vivunt, qui eumque vivunt, & resurgunt . credit in me, etiam s mortuus fuerit, vivet. Qui igitur non credit, non vivet . Vivet autem , sed in poenis . Talis autem vita mors est potius dicenda, quam vita . Vera enim vita mortis amaritudinem non habet. Qui igitur credit in Christum, quamvis temporaliter moriatur , Vivet tameatu aeternum . Similiter autem ille, qui vivit,& credit in eum ; credere enim vivere est, quia vita animae fides est i , quamquam moriatur. Credis hoe 3 Ait illi: Utique , Domine . Ego credidi , quia tu es Christus Filius Dei, qui in hunc mundum veni ii. Et cum hae dixisset, abiit, est voca

mors in anima λ ia non eli nues. Un.le mors in corpore PQuia non eit ibi anima. Ergo animae tuae vita, fides elli Qui credit in me , inquit, etiamsi mortuus filerit in came , vivet in anima, donec resurgat & caro, numquam pollea moritura. Hoc eli, qui credit in me , licet moriatur, vivet. Et omnis qui vivit in carne & credit in me , etsi moriatur ad tempus, propter mortem carnis, non morietur in aeternunt, propter vitam spiritus, & immortalitatem resurrectionis. Ita σ traei. 22. n. 6. est vita tua λ Fides . ,, Jullus ex fide vivit, , Infideles quid Θ mortui sunt. γod explicat tradi. F. n. I S. Non autem potest quisque per ossium, idest per Chri lium egredi ad vitam aetemam,quae erit in specie, nisi per ipsum Ostium, h. e. per eumdem Christum in Ecclesiam eius , quod est ovile eius, Initiaverit ad vitam temporalem quae est in fide. Ideo ait ,, Ego veni ut vitam habeant, , hoc est fidem, quae per dilectionem operatur , per quam fidem in Ovile ingrediuntur ut vivant, quia is Jullus ex fide vivit.

493쪽

vir Mariam sororem suam silentio dicens: Magisse ,

aden . er vocat te . Illa , ut audivit, surrexit ciato . er venit ad eum. Nondum enim tenerat Iesus in Caselium , sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha . 'udat igitur, qui erant cum sea in domo, ct consolabantur eam , cum vidissent Mariam, quia cito surrexit, s exiit, secuti sunt eam dicentes ; quia vadit ad monumentum , ut Fore tibi. Maria ergo cum venisset, tibi erat Iesus, Uidens eum , cecidit ad pedes ejus , ct dixit ei: Domine , si fuisses hie , non set mortuus frater meus. Ambae sorores idem dicunt , idem intelligunt,& veram vitam Christum esse credunt , quo praesente , & volente . nemo moriatur. gestis ergo videns eam plorantem , ct Iudaeos , qui venerant cum ea plorantes , infremuit spiritu , ct

turbavit se ipsum. Non igitur aliunde turbatus est . sed ipse turbavit se ipsum , & magnum alia quid significavit nobis per hoc ipsum ci . Iste enim fremitus, dc haec turbatio nos docet, quid

nos i Qvq. I. all. Nescio quid nobis insinuaverit, tamen. do Spiritu, Sc turbando se ipsum . Quis en ini eum posset. nisi se ipsit turbare λ Anima Sc caro Christi cum Verbo Dei una periona elt, unus Christus . Ac per hoc ubi summa potestas eli, secundum voluntatis nutum tractatur infirmitas i hoc est turbavit 1emetipsum . Dixi potestalem ; attende significationem . Magnus reus est, quem mortis quatriduum. 3 illasgitificat sepultura . Ouid est ergo quod turbat semetipsum Chri ilus , nisi ut significet tibi, quomodo turbari tu debeas , cum tanta mole peccati gravaris dc premeris p itae eadem zm ha Uin pat ad h. l. Beda.

494쪽

IN IOANN FH 483 nos quoque in tali re agere debeamus, quando vel pro nobis ipsis, vel pro aliis in peccatis turpiter degentibus, & foetentibus Deum oramus. Nos enim, ait Apostolus si , quid oremus, nescimus ; sed Spiritus Sanetus orat pro nobis , gemitibus inenarrabilibus . Unde & Psalmista sa) : Sacrifeium Deo spiritus contribulatus: cir contritum , ct

humiliatum Deus non spemit. Et dixit Iesus: Ubi ipUvisis eum Z Sic enim εc primo homini a Deo dicitur 3 : Adam , tibi es 3 Quod quidem tale

fuit, ac si diceret: Considera modo, de quanta gloria in quantam miseriam devolutus es.. Et i liter quidem illi ponuntur , qui per Lazarum significantur. Sed a quibus ponuntur , nisi a mulieribus 8 Mulierum namque consilio factum est , ut omnis homo moriatur, & in sepulchro ponatur . Et lacrimatus e t 'esus . Lacrimemur igitur& nos pro omnibus illis, quos in laetore vitiorum jacere sentimus , si forte nostris lacrimis eos Dominus resuscitare dignetur . Dixerunt ergo dat : Ecce, quomodo amabat eum . uidam aurem dixerant ex ipsis : Non poterat hic , qui aperuit ocutis caeci, facere , ut , hic non moreretur Iesus ergo rursus fremens in semetipse , venit ad monu- , mentum . Erat autem 1'Iunca, lapis supιrpositus erat et . Ait Iesus: Tollite lapidem . Non enim

Genes III.

495쪽

484 S. BRUNONI s COMMENT. Possunt resurgere , qui lapide premuntur, & clauduntur . Lapis iste, littera Legis est , quoniam in lapide lcripta , & data est. Littera enim si occidit; spiritiis autem vivificat . Tollatur ergo lapis , removeatur littera , quae occidit, & accedat spiritus , qui vivificat a) . Dicit ei Martha , soror ejus, qui mortuus fuerat: Domine, jam foetet, quatriduanus e vim est. Quid enim foetor, & quid dies quatuor significent, superius diximus . Dicit ei Iesus : Nisue dixi tibi, quoniam si credideris , videbis gloriam Dei Θ Tulerunt ergo lapide in . Iesus

autem , elevatis sursum oculis , dixit: Pater, gratias ago tibi, quoniam audirii me . Ego autem sciebam , quia semper me audis . Jesus enim lecundum eam partem , qua homo est , fremit, turbatur, lacrimatur , orat. exauditur , & gratias agit 3 . Haec autem quur dixerit, quur oraverit, di gra-

. tias i in II. Cor. III. 6. a Hoc quoque, ut videtur ex Augustino l. all. seu ex Leda : Mortuus sub lapide, reus sub Lege ; scitis enim quia Lex quae data est Iudaeis, in lapide scripta est . omnes autem rei iub Lege sisnt; bene viventes cum Lege sunt. Iusto Lexposita non est . Quid est ergo lapidem removete λ Gratiam

praedicate. Apostolus enim Paulus ministruin s e dicit novi Testamenti non litera , sed spiritur Nam litera, inquit, occidit , spiritus vivificat. Litera occidens quasi lapis est mens . Removete, inquit, lapidem , removete legis pondus, gratiam praedicate . ' 33 Chrysost. laom. 63. n. I. Humanam exhibet naturam rlacrumatur enim & turbatur. Solet quippe luctum humanus affectus excitare: deinde affectum corripiens illud enim is infremuit Spirituri hoc significat turbationem cohibuit. Vid. 0ria. pag. 626.

496쪽

tias egerit, mox reddidit causam dicens: Propter populum , qui circumstat, dixi, tit credant, quia tu me mis it. Hinc est enim , quod alibi ait si): Ego a me ipse non veni; sed Pater meus insit me . Hac cum dixisset, voce magna clamazit: Ladare , veni Dras . Qui magno somno premitur , magna voce clamandus est . Magno enim somno grava tur , qui in peccato sepultus , neque in pueritia , neque in adolescentia , neque in juventute, neque in senectute excitatur. Hoc enim significant

illi quatuor dies, quibus Laetarus jam foetens j i-cuit in sepulcro . Et statim prodiit, qui erat mortuus , ligatus pedes , ct manus in sitis , ct facies illius sudario erat ligata . Nulla desperationi datur

occasio , cum Laetarus jam foetens, & quatriduanus a mortuis resurgat. Et valde quidem mirabile. non solum quia mortuus resurrexit, verum etiam quia pedibus , manibusque ligatus soras processit. Et haec fortasse significatio est, ut intelligamus . quia peceator , quacumque hora conversus fuerit,& ingemuerit, Sita vitet, non morietur sa) . Ligatus tamen adhuc esse videtur-, donec ab Episcopis solutus, Ecclesiae Sacramentis 3 reconci-

0 Ioan. vIII. q2. 2, Ezech. xv II i. a I. si autem impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est.& custodierit omnia praecepta mea, & secerit judicium , & iustitiam , vita

vivet, & non morietur.

497쪽

486 S. BRUNONI s CoΜΜENT.lietur . Iste enim talis, quamvis soris appareat, intus tamen ligatus non est , quia peccatorum vinculis solutus , jam Deo per poenitentiam vinctus est. Unde & Lazarus, ac si penitus ligatus non esset, de sepulchro liber exivit. Quem l men Dominus solvere jussit, quatenus dc nos eos ostendamus esse solutos , qui, audita voce Eva gelii , in anima per poenitentiam resuscitari meruerunt. Multi ergo ex qudais , qtra venerant ad Mariam, G Martham , ct viderant, qua fecit 'sus , crediderunt in eum . βuidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeor, dixerunt eis , qua fecit Iesus. Hoc autem, utrum ejus gloriam praedi- Cando , an eum accusando dixerint , dubitari

potest si). XXXIII. a) cisi gerunt ergo Pontifees , ct na risei concilium , oe dicebant: Gid facimus ' Gia his iam multa signa facit 33 . Audierant Pontifices , dc Pharisaei, salvatorem nostrum Lazarum

ba exserisit, atque addit: Potuit enim ligamenta solvere qui moriuum resuscitavit: Sed propter univitem sanctae Dei Ecdesiae & individuam charitate minicitur Ministris. idest diles lis Christi: ibi vite eum : quia sine unitate Ecclesiae Ca tholicae fidei, & charitate Ecclesialticae sanctitatis peccata non

solvuntur.

vero ex eri, uve ex Judeis qui convenerant, ii ve ex eis qui eredideram abierant ad Pharii eos, S dixerunt eis quae tecit se sius: sive annunciando , ut & ipsi crederent; sive potius pro dendo . ut saevirent . Atq- hactenus homil. r) D. M.

498쪽

quatriduanum resuscitas. . Cujus miraculi magnitudine territi, inter se consiliantes , dicebant: Quid facimus Θ Occidamus Jesum . Quur 3 multa signa facit. Si dimittimus eum sic. Omnes cre--nt in eum . videntes signa, & virtutes , quae fiunt per eum . Quod si fecerint , venient Romani, tollent no Hrum locum, o gentem. Tim

bant enim , ne Regem eum constituerent, & ob hoc contra se Romanorum e Xercitum concitarent, quorum imperio , sicut ceterae gentes, Judaei quoque subditi erant. Sed sicut Psalmistae ait i) : IIIle trepidaverunt timore, tibi non erat inmor . Si enim Christo credidissent, si Iesum non occidi sient. nec locum, nec gentem amisissent M. Sed quia Christum occidere non timuerunt, &

vitam aeternam non cogitaverunt: ac sic utrumque amiserunt.

Et in Ps. LlI. O stultitia & impudentia ... timuisti perdere temram , 3e perdidisti coelum: timuisti ne venirent Romani , Se tollerent tibi locum & gentem : numquid tibi tollerent Deum pQuid ergo rellat ὸ Quid ρ nisi ut iam fatearis ; quia tenere voluisti, & tenendo male amisilii: perdidisti enim locum de gentem oscidendo Christum i & piscidisti locum , gentem, Ad

Christum. Et in Ps. xi i I., Ille trepidaverunt timore S Mid. in damno rerum temporalium . Dixerunt enim ri si resim quimus eum sic &e.,, Timuerunt regnum terrenum amittere, ubi non erat timor, & amiserunt regnum caelarum,quod itime re debuerant &c. Cru's. hom. 6S. n. i. ,, Infixae sun gentes in interitu quem secerunt &c., , Hoc Judaeis cqntigit. Ipia namque dicebant, occidendum elis telum, ne venire at Romani, &tollerent iplorum gentem & civitatem . Potiquam autem Dcciderunt eum , haec passi sunt.

499쪽

488 3. BRUNONI s CoΜNENT.locum, & gentem perdiderunt . Unus autem evipsis Caiphas , eum esset Pontifex anni illius , divi

eis: Vos nescitis quicquam , nec cogitatis , quia expedit Gobis , ut unus moriatur homo pro populo , cdi non tota gens pereat . Hoc autem , ait Evangelista .

a semet ' non dixit; sed , cum esset Pontifex anni illius , prophetavit, quia 'esus moriturus erat progente, s non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum . Vos , in εquit. nescitis quicquam, neque cogitatis ea , quae necessaria sunt. Ego autem scio , & cognovi, quia necesse est , ut unus moriatur homo pro populo, snon tota gens pereat. Hoc autem non dixit a semetipso,

sed a Spiritu sancto , qui aliter , quam ipse intelligebat , verba illius dirigebat in ipso . Aliud

Caiphas se dicere putabat, atque aliter sua verba intelligebat. Tota enim ejus intentio erat, ut Judaei Christum occiderent, ne ipsi a Romanis occiderentur. Prophetabat tamen ι , quia Iesus moriturus erat pro Judaeorum gente, & non

i in cis Myom. I. all. Vides quanta sit Pontificalis potestas pQuia enim Pontificatum nitus erat, licet indignus, prophe tavit , quid diceret, ignorans. Multi alii quoque tutura praedixerunt, indigni licet &c. Augustin. traei. O. Hic docemur etiam homines malos Prophetiae spiritu futura praedicere; quod tamen Evangelista Divino tribuit Sacramento , liuia Pontifex tuit, idest summus Sacerdos . Dd.eιmd. in m. ad lib. lud. nu. 9. lib. II. de cons c. 7o. lib. I s. ad Simplic. qu. l. de Trin. c. 7. &e. H eronymi ad cap. I. Jonae , Ambrosium serm. & I . in Ps. Ii8. episti Io. n.I. Gregorium honui in Ezech. &

500쪽

Tu IOANNEΜ 489 tantum pro illa gente , sed ut filios Dei , qui ubia

que gentium dispersi erant, in unam fidem , &Ecclesiam congregaret, ut fieret unum ovile , &unus Pastor . Ab ilio ergo die cogitaverunt, ut in.

terficerent eum Quasi enim utili accepto consilio, ex quo Caiphas haec locutus est . tota illa Pharusaeorum multitudo , quomodo Christum interficeret , cogitabat. Iesus ergo jam non in paIam ambulabat apud Iudaos , sed abiit in regionem juxta d fertum , in civitatem , quae dicitur Ephrem , ct ibi morabatur eum discipulis suis. Hoc enim non timore fecit Iesus, qui ubique securus erat, qui ipsos quoque suos inimicos in potestate habebat,

qui nec videri, nec teneri, nec occidi posset, si nollet. Quur ergo Ut nos doceret, ut providos redderet , ut nos quoque iniquorum hominum furori, & irae cedamus, si eos fortasse nostra praesentia , & allocutione non corrigi , sed deteriores fieri videamus i). Proximum autem erat Pascha Iudaeorum , ct ascenderunt multi Ierosolymam de regione, ante Pascha , ut Ρηstificarent se ipsos . Hoc Pascha miseri Iudaei cruentum habuerunt . Hoc Regem, & Dominum suum intei fecerunt. Hoc multi

i) tract. ω. Non quia potentia eius defecerat,in' qua utique si vellet & palam Judaeis convertaretur , & nihil ei facerent; sed in hominis infirmitate vivendi exemplum

discipulis demonstrabat , in quo appareret , non esse pecca tum , si fideles eius , qui sunt membra ejus, oculis persequen tium se subtraherent, & Hirorem sceleratorum , latendo po

tius devitarent , quam ic offerendo magis accenderent.

SEARCH

MENU NAVIGATION