S. Brunonis episcopi Signiensis Commentarius in 4. evangelia nunc primum editus ex ms. cod. bibliothecæ novi athenæi collegii Romani. Tomus primus 2.

발행: 1775년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

ιs ro S. BMINONIs COMMENT.tative, tam modeste, tam ossiciose praeparatus. evenit Iavare , ct tergere pedes Discipulorum. Et ut lomnia ratione, sic ordine faceret, & faciendo nos instrueret, venit prius ad Simonem Petrum. Ipse enim inter alios major erat si . Et dicit ei P trus : Domine, tu mihi lavas pedes Non decet.

non convenit. Tu Dominus : ego servus. Tu Deus : ego homo . Tu Creator ἔ ego creatura .

Et tu mihi lavas pedes Respondit I sus , ct dixit ei: 'od ego facio, tu nescii modo; scies autem po-s Haec mea humiliatio, magni Sacramenti est 'significatio . quam , me docente, Ac exponente, postea scies. At ille de tanta Filii Dei inclinati ne perterritus , adhuc in eadem voluntate persistens . respondit: Non lavabis. mihi pedes in atem num . Numquam hoc patiar , numquam hoc seis Tam , numquam de manibus Domini mei hoc t

te servitium recipiam . Respondit ei Iesus : Si non lavera te , non habebis partem mecum . Illi igitur partem habebunt cum Christo in Regno suo,quos ipse dilexit, dc lavit a peccatis in sanguine suo. locit ei Simon Petrus : Domine, non tantum pedes imeos, sed θ manus, cor eaput. Si tibi, inquit . plain

i Beda ad h. l. Venit ergo ad simonem Petrum, quin aliquibus tam lavisset, & post eos venii set ad primum . oeis enim nesciat, primum Apollolorum eis: Beatissimum Petrump 'Sed non ita intelligendum est , quod post aliquos ad eum vinnerit, sed quod ab illo coeperit. mando ergo pedes discipulorum Iavare eoepit, venit ad eum, a quo capit, idest ad

Petrum.

522쪽

test, servus tuus sum , totum me tuae voluntati

subjicio , & non pedes tantum , sed di manus, &caput tibi offero. Dicit ei Iesus :-Iotus es, non indiget, nis ut pedes Iavet, sed es mundus totus . Qui enim semel lotus est , non indiget, ut iterum lavet, nisi pedes , qui, quoniam semper terram calcant, frequenter pulvere maculantur ci . Sedes mundus totus . subauditur : praeter pedes. Et ego quidem per hos pedes,sensus corporis, & anumae assectiones signiticari puto . Ipsi enim nos serunt extra nos , & ipsi frequenter maculantur in nobis sa . Portat te visus ad mulieris speciem contemplandam . Ibi maculatur ; indiget lavatione. Portat te auditus ad audiendam detractionem, reconsilium vanitatis . Ibi maculatur ; indiget la

si in Hieron. ep. I . ad Damas n. ra. Quid est quod ... ille respondit se Domine, non sbium pedes &c. is Ascensurus ergo Dominus ad coelum : quia Apostoli, ut homines terrae inmstentes, adhuc habebant peccatorum sordibus pedes pollutos, vult eos a delictis penitus liberare . de Ecclesia traei. 36. n. . In his autem qui hie demorantur , etiamsi munda sit, quoniam iuste vivunt; opus tamen habet pedes lavare, quoniam sine peccato utique non sunt . a Beda ad h. l. Quid fratres mei, quid putatis nisi quia homo in sancto quidem baptismo totus abluitur, non Praeter pedes , sed imus omnino e verumtamen cum in rebus humanis postea vivitur, utique terra calcatur. Ipsi igitur humani assequs, sine quibus in hac mortalitate non vivitur , quasi pindes sunt, ubi ex humanis rebus assicimur , dc sic assicimur, ut si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos dincipiamus , & veritas in nobis non sit: qua mereant tract. 36.

523쪽

sia S. BRU ouis COMMENT.vatione. Portat te gustus ad crapulam ebrie. tatem . Ibi maculatur: indiget lavatione. Sic dein aliis. Isti igitur sunt illi pedes , quos etiam illos, qui jam loti, & baptizati sunt, frequenter lavare oportet. Sed quid de animae affet hi nibus dicam , cum ipsis quoque bonis actionibus superbia , & vanagloria saepe se immisceat 3 hehic igitur lavatio necessaria est. Sequitur: Et vir mundi essis, sed non omnes . Hoc autem , quia Suangelista exposuit, nobis aliter exponere non licet . Sciebat enim , ait Evangelista , quisnam esset,lui traderer eum ; propterea dixit, non essis mundi omnes. Postquam ergo lavit pedes eorum , ct accepit venimenta sua . eum recubuisset iterum , dixit eis rris vocatis me Magiuer , ct Domine , o bene ristis; Ihm etenim. Bene , inquit , dicitis, quia me Magistrum, dc Dominum vocatis . Sicut enim dicitis, ita est. Sed quia Magister sum, meam doctrinam recipite, & quia Dominus . meum mandatum custodite . Raod mandatum p Vultis audire, quod Si ego Iavi pedes vestros Dominus, ct Ma ricter . ct vos debetis alter aIterius lavare pedes . Exemflum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita θ -s faciatis . Quamvis enim hoc ad litteram custodire, pIenum sit charitate ,& humilitate , majus tamen aliquid significare videtur , sicut re cetera . quae Salvator noster simialiter egit. Et hoc est sertasse, quod Apostolus ait. Haec est forsitan ilIa Lex, quam nos adim-

524쪽

est . mandatum Christi. Unde & Jacobus Ap stolus ait sa): Confitemini alterutrum peccata v Lira , ct orate pro invicem , ut salvemini. Dum enim pro se invicem Sancti orant 3 . alter alterius pedes lavat. Amen amen dico vobis , non est major servus Domino suo , neque Apostolus mallor eo, qui mist illum . Si hae scitis , beati eritis , si feceritis ea. Si, inquit, scitis , & intelligitis , quae secerim vobis . & hoc exemplum secuti. feceritis similiter aliis, quemadmodum ego feci vobis; beatieritis. Sed quur vestris aequalibus non facitis, quod me vobis meis servis, & discipulis facere videtis Non de vobis omnibus dico. Ego scis, quos elegerim. Dixi, inquit, vobis , Beati eritis; sed non omni

bus dixi . Illis dixi, qui facturi sunt ea; illis di

xi, quos elegi non tantum ad Apostolatum, verum etiam ad beatitudinem ). Ad Apostolatum

T. II K k enim

ci Ad Galat. vi. a. sa Iacob. V. tis. φ) Augustin. tract--σ Besai Immo vero id etiam nos esse admonitos in huiu, Dominici operis altitudine noverimus, ut consessi invicem des icta nostra oremus pro nobis. sicut re Christus interpellat pro nobis. Audiamus Apolistum Iacobum, hoc ipium evidentissime praecipientem & dicentem Conseremini &c. Ouid enim videtur in hac altitudine 1acramenti Dominus significare , cum dicit . , Exemplum enin dedi vobis &c. nisi quod aperiissime dicit Apo talus, , Donantes vo-hi sinetipsis &α λ - Invicem itaque noliis delicia donemus. &pro nostris delictis invicem oremus , atque ita quodanimodo invicem pedes nostros lavemus.

Dd. de hoc dicta superim pag. 399.

525쪽

enim & Iudas elinus est . Unde & superius i

Dominus ait: Nonne ego vos duodecim elegi, sanus ex vobis Diabolus eji 3 Sed ut adimpleatur Scriptura : Gi manducat meum panem , levabit contra me calcaneum suum . Sic enim scriptum est.

a) mma pacis mea , in quo sperabam , qui edebat panes meos , ampliavit adversus me supplantationem . Amodo dico Nobis , priusquam fat; ut credatis , cum factum fuerit , quia ego sum . Ille , subauditur , de quo illa scriptura haec dicit. Amen amen dico vobis, qui accipit, si quem misero, me ac cipit, o qui me accipit, accipit eum , qui me misit. Quamvis enim sit aliter Pater in Filio , & aliter Filius in Apostolis ; tamen , quia Christus in eis est, quicumque Apostolos accipit , accipit dc

Christum . Cum hae dixi sset Iesus, turbatus es spiritu , ct protesatus es , ct dixit: Amen amen dico

vobis , quia unus ex vobis tradet me. Spiritus enim turbatur , quia spiritualiter turbatur . Spiritualis enim turbatio ad pietatem . 3c misericordiam spectat . Carnalis autem turbatio iram excitat ,& surorem. Spiritu igitur turbatur Iesus , sive ovia discipulus eum tradit. & tradendo perit, sive ut nos doceat, quid agere debeamus, quando in magnum facinus, dc scelus aliquem hominem ruere videmus 3 . Erat autem Iudas unus ex eis, quia i) Iom vi. 7 i. sa Ps XL. io.

3 tharas de Incarnat. Quod se animae suae sensuin Dominus ostendit, in compassionem nostrae animae; ut ita α

λ ... ipsius

526쪽

quia carnaliter conversabatur cum eis , quamvis

mente, & fide jam recessisset ab eis . Inter eos ad Apostolatum electus fuerat; sed cum eis ad vitam aeternam praedestinatus non fuerat . spiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes , de quo diceret. Unusquisque sibi timebat, quod in conscientia non habebat; quia eum mentiri non posse sciebant. Erat ergo recumbens unus ex discipulis in sinu

Iesu. quem diligebat Iesus . Quis est enim iste discipulus, nisi idem ipse, qui haec scribit, Beatus

Ioannes ρ Qui secundum consuetudinem sanet rum Scripturarum sic de se, quasi de alio loquitur . Sic enim Moyses frequenter dicit si): Locutus est Dominus ad Moyseni. Et alii Prophetae similiter . Recumbebat autem discipulus iste in sinu ,

Kka id est,

ipsius intelligeremus passionem, & eum tamen impatibilem,

confiteremur. AUUin. LX. Hincne turbatus est Iesus, non came, sed spiritu , quia dicturus fuerat; Unus ex vobis tradet me λ ... An potius in eo nostra turbatur infirmitas λ ita vero nihil indignum credant servi de Domino suo , sed agnoscant se membra in capite suo ... Proinde quando turbatur ma gnus, fortis, certus, invictus . non ei timeamus , quasinciat; non perit, sed nos quaerit . Nos, inquam , nos omni no sic quaerit . Nos Ulbs in illius perturbatione videamus , ut quando turbamur, non deseeratione pereamus. Quando tu batur, qui non turbaretur nisi volens, eum conli)latur qui tur' batur & nolans ... Turbetur plane animus Cliniihinus non mi

seria, ita misericordia timeat . ne pereant homines Christo; contristetur , cum perit aliquis Christo ; conduplicat acquirere homines Christor laetetur cum acquiruntur homines Christo: timeat & sibi ne pereat C,illo &c. Eadem verba habeo Beda. Vid. Ostritt. pag. 73 f έι Exod. I. a. Io. ι3. Deuter. xxx I I. 68. dico

527쪽

idest , in peetore Iesu , & super illum sontem

sapientiae, dc scientiae , de quo haec omnia hau-vire promeruit, quae per totum hoc Euangelium tam assiuenter nobis eructat ). Innuit ergo huic Simon Petrus , ct dicit ei : Gis es , de quo dicit PInnuit, inquit , idest , secrete admonuit , ut, de quo diceret, interrogaret. Itaque , cum resu

buset supra pectus Iesu , dicit ei: Domine , quises 3 Respondit Iesus: Ble es, cui ego intiηctum

panem porrexero . Ex cum intinerisset panem , dedit Iudae Simonis Scariothis . In eo fortasse, quod p nem intinctum ei dabat, eum diabolica nigrediis

ne tinctum jam , & insectum significabat. Et ps

bucceliam, tune introivit in ilIum Sathanas . Introi-verat enim jam antea in eum Sathanas ad te

piandum, dc decipiendum ; sed tunc primum intravit in eum ad possidendum . Et sorsitan adhuc dubitabat, atque timebat, ne Iudas resipisceret,& a perditione quiesceret . bed postquam per huccellam designatum vidit, quasi proprium invasit, & suae servituti. eum subjugavit. Dicit ei gesus: auod facis , De eitius . Non praecipiendo hoc dixit, sed praedicendo a , quia videbat ejus

antis i3 S. Gregorius lib. xxvii. Moral. cap. 6. Quid charius Joanne Ille per aniorem in ipsb auet: iris noliri pectore requie vit; & clui ad corporalis coenae relaetioliem venerat, spiritale pabul uni de linu liedemptoris iumpsit . r) Ag isti u. trat. 62. Non praecepit facinus , sed praedixit. S. Leo scrin. de Pais. D .m. I. cap. Iv. Vox haec non iubentis est, sed sinentis; nec trepidi, ita paruit qui habens omnium

528쪽

IN IOANNEM e IIanimum prae nimio desiderio accelerandi, quod coeperat, non posse quiescere . Hoc autem nemo

solvit discumbentium , ad quid dixerit ei. βuidam enim putabant, quia Ioculos habebat Iudas , quod dixisset ei Iesus : Eme ea , quae opus sunt nobis ad

diem fessum , aut egenis ut aliquid daret. Cum ergo accepisset buccellam , exivit continuo . Erat autem nox. Bene quia nox erat, quoniam in noctem .& in mortem, & in tenebras ibat ι . Cum ergo

exisset, dicit Iesus: Nune elarificatus en Flius hominis , ct Deus clarificatus est in eo . bi Deus clarificatus ect in eo , er Deus clarificavit eum in semetipso , ct continuo cur ea vit eum . Nunc, inquit, quia filius noctis , dc tenebrarum recessit a discipulis meis , nunc filius hominis clarificatus est: in eis . Nunc nihil caliginis, & tenebrarum sentit in eis a . Et Deus clarificatus est in eo ; quia nihil tenebrarum aliquando Divinitas sensit in eo . Ipse est enim illa lux , quae in tenebris lucet, ct tenebra eam non comprehenderunt 3 . Quamvis igi-

omnium temporum potestatem, ost. 'ndit se & moram non facere traditori ; S sic ad redemptioncm mundi paternam exequi voluntatem , ut facinus quod a persequentibus parabatur nec impelleret, nec timeret . si Augustin. ad h. l. Et ipse qui exivit erat nox . a fugustin. tradi. 6 i. Exiit Judas, tu clarificatus est Iesus qexiit filius perditinnis & clarificatus est filius hominis. ille quippe exierat, propter quem dictum erat eis: is Et voq mum di estis, sed non omnes. E eunte itaque immund 3, Omnes mundi remanserunt, & cum suo mundatore manserunt.

529쪽

si 8 S. BRUNON is COMMENT.tur clarificetur in aliis, in se tamen clarissimus est. In aliis enim clarificatur , dum illi clarificantur , qui ejus membra sunt. Similiter autem &Deus clarificatus est in eo, quia clarum secit eum. Et hoc est , quod ait: Si Deus clari fatus est in eo, Deus clarificavit eum . In quo Θ In semetipso. Quando Θ Continuo. Quid est continuo 8 Statim ut genitus est. Ceteri enim homines prius generantur . & nascuntur. Deinde per poenitentiam, per baptismum , per ministerium Sacerdotum reis. generantur , & clarificantur. Filius autem hominis non prius genitus est, quam clarificatus. Divinitas enim Humanitati comuncta,statim in ipsa unitione , hominem illum assumptum sanctificavit, & clarificavit, & ab omni corruptela prumae praevaricationis mundavit si . Dicatur ergo:

Nunc filius hominis clarificatus est in discipulis suis. In quo filio hominis Deus clarificatus est

continuo, ut se humanitati conjuncxit, quam ipse in semetipso clarificavit, & sanctificavitia Filioli, adhuc modicum vobiscum sum . Hoc autem de carnis praesentia dixit, quae non post multos dies coelos ascendit, Assaretis me, ct sot rixi Iudais , qu ego vado , vos non pote sis venire , ct vobis dico, modo. Quaerebant enim Discipuli vid

passisnem . God autem dicitur continuo : interpretatur; re

surrectionem luam , non sicut nostram in fine i eculi, sed comtinuo tuturam. Vid. S. Ostria. pag. 7 I.

530쪽

I.N IOANN PH gryre Iesum , de desiderio quaerebant, quia semper cum eo esse cupiebant. Unde Apostolus ait i) rcipio desivi, est esse cum Chri io . Sed non poterant tunc venire , quti ipse ibat, quamvis illuc postea ituri erant. Unde & subdidit: Et vobis dico , modo . Iudaeis, inquit , absolute dixi, ἀνοσο vado, vos non poteriis venire a . Vobis autem dico, quia modo non potestis venire, quo ego vado . Prius enim oportet vos ire , di praedicare Evangelium omni creaturae. Mandatum novum do vobis , ut diligatis invicem , sicut dilexi vos . Dii, gere namque non est novum mandatum ; sed sic

diligere, sicut ipse dilexit, novum mandatum est 3 . Lex enim proximos diligere praecepit; sed non pro eis mori praecipit. In hoc e nocent omnes , quia mei discipuli estis , s dilectionem habueritis ad invicem . Dicit ei Simon Petrus : Domine , quo vadis 3 Respondit ei Iesus : Gὸ ego vado . non potes me modo sequi . Sequeris autem posea . Dicit ei Petrus : Gur non possitim te sequi modo Z Animam meam pro te ponam. Respondit Iesus: Aηimam

tuam pro me pones Θ Amen amen dico tibi , non cantabit gallus , donee ter me neges . Solus Marcus di-

a fu Uin. tract. M. Hoc est, modo non potestis venire . Iudaeis autem cum hoc diceret, non addidit ii Odo D. 3) iangustin. tradi. 6s. Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis , non sicut se diligunt qui corrumpuru, nec sicut se diligunt homines, quoniam homines sunt; ted si

cui se diligunt glii eius unici fratres, ea dilectione invicem duligentes, qua ipse uilexit eos .

SEARCH

MENU NAVIGATION