장음표시 사용
571쪽
σω s. BRUMNII COMMINT. Quur 3 Ut omnia suo tempore fiant, ut prius Coelos ascendam, Ac tunc tandem effundam de Spiritu meo supιr omnem carnem . s prophetabunt I . Cum autem venerit ille Spiritus veritatis , qui nihil docet, nisi veritatem . de quibuscumque rebus vos docuerit sine alicujus salsitatis admistione; integram, & persectam . omne que veritatem vos docebit. Non enim Ioquitur a
semetipso, sed quacumque audiet Ioquetur , s qua ventura sunt, annuntiabit vobis . Sic enim & de seipso Dominus ait a): Ego a me ipse non loquor . Itemque 3 : Et sermonem, quem ai cytis, non ea meus . Quod quidem , scut luperius exposuimus, tale est, ac si diceret: Ego non sum a me ipse λὶ Pater enim a nullo, Filius a Patre, spiritus Sametus a Patre . Filioque procedit. Non igitur loquitur a semetipso, quia non est a semetipso. quitur tamen ec a semetipso, quia Spiritus ubi vult spirat s . Sed non tantum a semetipso, quia unum sunt Pater , & Filius cum ipso . Tres igitur in uno loquuntur , quia tres unum sunt. Di cat ergo: Non enim isquitur a semetipso, sed quacumque audiet loquitur 6 . Quid est audiet Neque
a Ioan. xiv. Io. O Ibissim a4. Dan. xiΙ. o. Dan. 11 I. g. . 6 Metustin. tract. D. Sic itaque debemus aecipere quoade Spiritu S.dictum est;,, Non enim loquetur a semetipso&c.,, ut intelligamus, mn eum elis a semetipis ... Non ergo loquetur a semetipso; quia non est a stinetipso i sed quaecumque
572쪽
IN IOANNEM ,6rque enim intelligendum esst , ut in illa Trinitate invisibili, & inseparabili vocalis aliqua, & ct
mola collocutio nat. In eo ergo se audiunt, quo
idem sciunt , & volunt. Loquitur igitur Spiritus Sanetus quaecumque audiet, id est . quaecumquel Patrem, & Filium velle cognoscet . Sicut enim voluntas communis est, sic ic auditus. Ille me elarificabit , quia de meo aeeipiet, ct annunciabit v bis . Et hoc exponit: Omnia , quacumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi, quia de meo a eipiet , est annuntiabit vobis . Ille me , inquit, clarificabit, id est, meam claritatem vobis revelabitidc per vos multis aliis me Dei esse Filium manifestabit . Et hoc ideo , quia de meo accipiet. Si enim Spiritus Sanctus accipit de his, quae P tris sunt, accipit utique dc de his, quae Filii iunt, quoniam omnia quaecumque habet Pater, Filii sint. Est igitur Spiritus Sanctus. Spiritus Filii, siquidem est Spiritus Patris si). Pater enim ad Filium refertur, & Filius ad Patrem . Spiritus enim, Sanctus ad Patrem , dc ad Filium ; sed ad Spiritum Sanctum nihil resertur . Est enim Pater Filii Pater , & Filius Patris Filius ; spiritus vero Sanctus, Spiritus est Patris, dc Filii . Sed neque Tm. II. N n Pater
audiet loquetur: ab illo audiet, a quo pocedite a quo illi est essentia , ab eo scientia ; ab illo igitur audientia, quod nihil
est aliud, quam scientia. I Augustin. tract. y9. Spiritus S. non est unius eorum Sphritus, sed amborum ... Et multa fiunt testimonia, quibus hoc
evidenter ostenditur, & Patris & Filii ipsum esse Spiritum.
573쪽
s6a S. BRUnos Is COMMENT. Pater, spiritu; Pater est: neque Filius, Sancti Spiritus Filius est. Nihil igitur refertur ad Spiritum Sanctum. Quoniam autem Spiritus Sanctus,& Pa. tris , & Filii Spiritus est, unde habet esse, inde habet & sapientem , & veracem esse . Quod enim est ei esse , hoc est ei sapientem , & veracem esse , & similia . Est enim Spiritus sapientiae .& intellectus. Est & Spiritus omnis veritatis. Sed hoc de Patre, Filioque habet, & accipit. Et hoc est, unde Dominus ait: Gia de meo aceto piet , s annuntiabit vobis. Haec autem , quia Omnium trium communia sunt, & substantialiter communia , poterat dixisse Dominus , si volui iaset, quia de meo , & de suo accipiet, & annuntiabit vobis. Nam 8c Filius, quando praedicabat.& de suo, dc de his , quae Patris, & Spiritus Sancti sunt, accipiebat; quoniam una est sapientia, di veritas omnium trium . Unde di ipse dicebat iὶ: Mea doctrina non e i mea sa) . XLVII. 3 Modicum . erjam non videbitis me , est iterum modicum , er videbitis me. quia vada ad Putrem ). Modico enim tempore in sepulchro Dominus jacuit, quo eum Discipuli viciere
non potuerunt. Et iterum modico tempore post resurrectionem eum viderunt; quia , ut Lucas s), dies quadraginta apparuit eis loquens deregno i) Ioan. vir. 16. a Hactenus timit.
574쪽
IN IOANNEΜ ς63 regno Dei. Et hoc est, quod ait: Modicum, est
jam non videbitis me , s iterum modicum , ct via debit s me . Sed quur modicum ad Patrem vado . Si enim ad Patrem non isset, non modi.co , sed multo tempore eum vidissent. Haec autem discipuli non intelligentes. icebant: Gid ea
De , quod dicit nobis : Modieum , ct non videbitis me , ct iterum modicum , or videbitis me , er quia mado ad Patrem p Gid en hoc , quod dicit: Modia eum Z Nescimus, quid loquitur . Sciebant enim discipuli , quod ad Patrem Dominus iret , quia jam multotiens hoc eis nuntiaverat . Unde dc modo superius si): Vado ad eum, qui misit me , er nemo ex vobis interrogat me , quo vadis . Et ideo nemo me modo interrogat, quo vadis , quoniam certissime scitis , quia ad Patrem vado. Hoc igiatur solum erat, quod Apostoli intelligere nou poterant, dc hoc discere cupiebant: Quid illud modicum significaret, quo eum dc viderent, de non viderent a): Cognovit autem Iesus , quia πο- lebant eum interrogare, o dixit eis : De hoc quaritis inter vos , quia dixi: Modicum , ct non videbitis me, ct iterum modicum , ct videbitis me. Amen amen dico vobis , quia plorabitis , ct flebitis
vos , mundus autem gaudebit; ris autem contri'
1 Dan. XVI. s. r) .Augustin. tract. CI. Hoc enim est quod eos movebat, uia ilixit is modicum &c. Nam in praecedent ibus, quia nonixerat, modicum, sed dixerat, ad Patrem vado&e. tamquam aperte illis vitiis est locutus .
575쪽
σε CBRUNONI s COΜΜANT. ἶimitis ; sed trifitia ve ira vertetur in gaudium . Haec est igitur expositio, sed obscura, de tale est , ac si diceret: Modo quidem non intelligitis, quid significet, Modicum , ct non videbitis me, sed me post modicum mortuo , dc sepulto , vestrisque ab oculis sublato , quando pro morte mea plorabitis , dc flebitis, quando dc mundi amatores , Scribae videlicet, dc Pharisaei, de mea morte gaudebunt, tunc utique intelligetis , quid significet, modicum, ct non videbitis . Intelligetis etiam quid significet illud, quod sequitur : Et ite-rmn modicum ct videbitis me, quando, me tertia die resurgente, tristitia vestra vertetur in gaudium si . Gavisi sunt enim discipuli, viso Domino sa). Unde Jc Psalmista 3 : Ad vesperum , inquit , demorabitur fletur , ct ad matutinum uti , tia. Mulier, cum parit , trictitiam habet , quia venit hora ejus: Cum autem pepererit puerum , jam non meminit pressura , propter gaudium , quia natus est homo in mundo . Et vos igitur nunc quidem tri Ritiam habebitis . Sic , inquit, fiet vobis , sicut fit mulieri praegnanti. 8c parturienti. Quae quidem , cum parit, tristitiam habet , quia mortis horam advenisse timet . Sed tanta laetitia sequitur post partum , ut totius illius tristitiae non recordetur sci Augustin. l. all. Nunc ergo quod illis tune obscurum sitit, & mox manifestatum est, iam nobis utique manifestumetir poli paululum enim pallus eli, & non viderunt eum: rudi ius post paulum resurrexit , & viderunt eum .ca Joan. xx. 2o. 3 Pl. xx Ix. 6.
576쪽
IN IOANNEM ;detur , propter pueri nativitatem . Sic igitur &Apostoli , quando pariebant , & baptizabant, quando per fidem adoptionis filios generabant, tunc quidem tristitiam habebant, quia moriendo pariebant. Pariebant utique, ut Apostolus ait si rFilioli mei, quos iterum parturis, donee Chrisus formetur in vobis. Itemque a): Nam etsi multospadagogos habeatis , sed non multas Patres . In Chri- fio 7esu per Evangelium ego vos genui. Hoc autem signincabat Rachel, quae pariendo mortua est . Unde & filium moriens vocavit Benoni, id est,
Filium doloris mei 3 . Pariebant igitur Apostoli
in dolore, quia propter hunc talem partum occidebantur , cruciabantur, & multos dolores, multasque angustias patiebantur. Beatus iste spartus, quo tanta soboles tam nobilium filiorum . ubique gentium germinavit ) . Sequitur: Iterum autem videbo vos , ct gaudebit cor vestrum , ct gaudium vestrum nemo tollet a vobis . Quando enim eos non videat, qui semper, & ubique , dc omnia
videt 3 De illa igitur visione dicit, quae aeterna est, dc finem non habet, quae semper in gaudio est, cujus laetitia , & beatitudo auferri non potest. Unde & ait: Et gaudium Ustrum nomo tolleta mobis . Et in illo die me non rostabitis quicquam .
577쪽
s66 S. BRUN NIs CoΜΜΕNT. In quo die i)3 In illo utique, in quo hoc ve strum tantum , taleque complebitur gaudium . Manifestum est igitur , quia post judicium , &jam susceptam beatitudinem nullae preces necella riae erunt. Modo enim Sanctorum intercessiones necessariae sunt & his , qui in hoc saeculo sunt,& his , qui in purgatoriis sunt . Hic est autem
ille dies, de quo scriptum est a : Gia meliorect dies una in atriis tuis super millia . In hoc die cessabunt preces . quia nemo erit. Cui miserico dia , & indulgentia fieri possit. aliis in aeternum dampnatis,aliis ad aeternam beatitudinem vocatis.
tieritis Patrem in nomine meo , dabit vobis . Si consideremus, quibus haec verba specialiter, prinprieque dicantur. facilis est solutio. Apostolis enim loquebatur Dominus , quos in nomine Christi Iesu caecos illuminasse, paralyticos curasse , mortuos suscitasse , & alia multa miracula secisse, legimus. Nihilque Patrem in nomine Filii eos petisse audivimus, quod non acceperint. Undefc quosdam male petentes Iacobus Apostolus redarguens ait s): Petitis , o non accipitis , eo quod male petatis . itemque 6 : Siquis indiget Sapien
578쪽
in IOANNEΜtia , po i et a Deo , qui dat omnibus affluenter , ct non improperat, dabitur ei. PUltilet autem infida nihil haesitans . Apparet igitur his verbis , Apostolum quoque ideo exauditum non esse , eo quod in nomine Jesu , & bene non petisset i): si tamen eum non exauditum dicamus , qui . quasi melius exauditus , se quod petebat non accepisse laetatur. Noluit enim exaudiri, postiquam se male petisse cognovit. Atque in eo exauditus melius eth, quod de his quae petebat exauditus non est . Ei enim exauditus, non de his, quae petebat, sed de his, quae volebat. Nemo autem sic exauditur , sicut ille , qui utiliter accipit , quod vult. sequitur : Usque modo non peti lis quicquam in nomine meo . Quid est hoc 3 Legimus enim , Christi discipulos , prius etiam. quam eis haec Dominus diceret, in nomine Iesu Christi infirmos multos sanasse, & daemonia ej cisse . Unde ic ad eum leversi , ut Lucas ait a , cum gaudio dicebant : Domine, etiam daemonia subjiciuntur nobis in nomine tuo . Legimus etiam , eos increpasse quemdam , qui eos non sequebatur, eo quod in nomine Iesu daemonia ejecisset . Quid est igitur , quod ait: usque modo non petis is quicquam in nomine meo Θ Cum manifestum sit, N n eos i) Notisma verba a gustis,qua repetit ad h. l. tract CII.
Iam dictuni est in superioribus ... non peti tu nomine Salvatoris quicquid petitur contra rationem salueut quibas si lia babel St. Gregorius uomit. 17. ia Evμg. a Lucae x. II.
579쪽
s68 S. BRUNONIs CoΜΜENT. eos in nomine Iesu tam multa petisse 3 Dicit fortasse, eos non petisse in nomine Iesu , id est. non petisse ea,quae pertinent ad salutem. Sic enim hoc quidam intelligere volunt i . Sed non est verum. Quid igitur dicemus 3 Dicunt discipuli: Etiam Damonia subiiciuntur nobis in nomine tuo . Dicit Magister : usque modo non petissis quicquam in nomine meo. Tene igitur, quod superius ait: Siquid petieritis Patrem in nomine meo , dabit vobis. Deinde junge, quod sequitur : Usque mori non petiyiis quicquam , subauditur a Patre, in nomine meo. Quia enim non Patrem, sed Filium videbant , ad Filium solummodo respiciebant. Sed postquam Filius Coelos ascendit, melius instructi.& a Spiritu veritatis edocti, & Patrem , & Filium rogare coeperunt. Vult igitur Filius , ut, quod in ejus nomine petitur, a Patre petatur , semperque Pater in Filio honoretur a . sequitur adhuc de ipsa petitiine: Petite, O accipietis, ut
gau- I Ita S. Gregorius hom. 27. in Evang. Nam si iit quod non expedit petituri non in nomine Iesia petitur Pater: unde S elidem Apollolis adhuc infirmantibus Dominus dicit; , que modo non petiliis in nomine meo r ac si aperte diceretur ;non petitiis in nomine Salvatoris,qui nescitis quaerere aetemam salutem Σ iacetustis. tract. ClI. duas h et explicationes: Vel quia non in nomine meo petistis, quod nomen,non sicut cognoscendum est cognovistis: vel non petistis quicquam ; quoniam in comparationem rei quam petere debuistis, pro nihilo habe
dum est , quod petistis. 'ima iam accerit ad explic
580쪽
IN IOANNEM gaudium vearum plenum fit . Dixit, ut peterent,& ut a Patre peterent, dc in suo nomine pet rent . Nunc autem eos docet, quod petere debeant . Petite , ait. Quid Z Ut gaudium vestrumst plenum. Illud enim gaudium plenum est, quod perfectum , & integrum est, quod numquam finitur , dc aeternum est i . Hoc igitur petendum' est, ut ad tale gaudium perveniatur. Quae vero ab isto gaudio hominem separant, ea petenda non sunt. Sic igitur temporalia quaeramus, ut mens, & desiderium ab aeterno gaudio non separetur. Sic transeamus per bona temporalia, ut non amittamus aeterna . Audiamus semper, quod hic dicitur : Petite, ut gaudium Usrum plenumst. Et accipietis. Accipietis utique , sed non modo accipietis, sed non in hac vita. HOC enim gaudium non accipitur, nisi post hanc vitam . α rite igitur primum regnum Dei, G junitiam ejus, ct hae omnia adjicientur vobis a . me in proverbiis Deutus sum vobis. Venit hora , cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patrenuntiabo vobis : Hoc est enim , quod alius Eva
gelista ait 3 ; βuia in parabolis loquebatur Iesus ,
o me parabolis non loquebatur eis . In proverbiis enim aliud auditur, & aliud intelligitur . Periu
i)-all. Hoe quod dicit gaudium plenum , profecto
non carnale , sed spiritale gaudium est e dc quando tantum erit, ut aliquid ei iam noa ut addendum , procul dubio tum erit plenum.