장음표시 사용
61쪽
6o S. BRUNONIs CoΜΜERT.ginem desponsatam viro , cui nomen erat 'oseph , de domo David , de similia Regali. de stirpe nobi li, dc prae ceteris religiosa . Ubi enim castitatis,& munditiae Mater, nisi in Nazareth habitare debuerat , quae Flos, vel munditia interpretatur I pEt nomen Virginis Maria. Dicitur enim Maria stella maris: hujus utique maris, de quo scriptum est, sa) me mare magnum, spatiosum, illic
reptilia, quorum non est numerus . Plures stellas habet coelum : mare unam , quae prae illis omnibus clarior, & melior est. De hac enim una ortus est
Iustitiae Sol , cujus fulgore omnia illustrantur. Quem qui sinuitur , non ambulat in tenebris . sed habebit lumen vita. Cujus igitur sulgoris illam stellam esse putamus , quae hunc tantum , talemque solem peperit mundo Θ Et ingressus Angelus
ad eam dixit: Ave gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus . Non enim in plateis erat, non in publico morabatur 3 . intus erat, in P netralibus sola sedebat, nec tamen sola, tanto
vir D. Iterum Hierem epist. 4s. n. Ir. Ibimus ad Nazareth, de iuxta interpretationem nominis eius se florem ., videbimus Galilaeae. Mundi, Sanct , Semetati ideo ab aliis dicebamur Lazaraei. Epiphanius Haere. xxix. n. F. Ex eo nomen sibi. istud imponiant, ut Na araei vocentur , non Nagiraei. quae vox sancitficatum significat. α) PL. CIII. 3 . Notissima sunt verba Amisisti lib. II. in L . n. 8. S ra in penetralibus , quam nemo virorum videret, solus Angelus reperiret: ibia sine comite , sola sne teste. ne quo dumneri depravaretur affatu, ab An O salutatur . .
62쪽
. IN LUCAM 6r virtutum exercitu circumsepta. Ave, inquit A gelus , gratia plena : Dominus tecum : benedicta tu
in mulieribus . Non fuit lassiciens Aυe dixisse. Addidit, Dominus tecum , & deinde eam benedixit, quasi tribus vicibus sub una voce eam salutans. a in re diligens obsequium, charitatis affectus.& reverentia declaratur . Sed quis unquam tam tam gratiam habuit , quantam Virgo Maria pAliis enim ad mensuram gratiae dantur: haec autem gratia plena dicitur, Considera modo , quanistae ante eam , quantae post eam mulieres , 8c vi gines fuerunt. Haec tamen sola Mater Domini heri meruit i . Magna enim , & ineffabilis gratia est , ut una ex tantis millibus eligatur . cum gratia plena sit, prius etiam quam concipiat, post conceptionem, quanta Dei abundet gratia, quis cogitare possit Z Haec autem sola inter omnes mulieres benedicitur, quae adhuc sub antiqua praevaricationis maledictione tenebantur , ex quo
primae mulieri a Domino dictum suerat: a) Multiplicabo aerumnas tuas, ct in dolore paries filios.
Hac enim lege non tenetur Virgo Maria, quae
Virgo concepit, Virgo peperit, & sine dolore
1 peda; Maria autem Haebraice stella Maris, SyrIaee --ro Domina vocatur ; & merito , quia S totius mundi DomInum , & lucem seculis meruit generare Perennem. Bene gra tia plena vocatur, quae nimirum gratiam, quam nulla alia meruerat , assequitur ; ut ipsem videlicet pratiae concipiat S g. ne et auctorem . Deinde superiora verba Ambrosii escribit . a Genes III. 16.
63쪽
pariens Virginitatis gloriam non amisit. Merito ergo in mulieribus benedicitur , per quam mulie ribus benedictio datur, & mundus a maledictione liberatur . eum audisset, turbata est in sermone ejus , ct c tabat, qualis esset Via salutatio . Turbata est, inquit, non in vultu ejus . sed in sermone ejus si . Non enim Angelum, sed verba Angeli attendebat, dc quid illa tam ossiciosa salutatio sibi praetenderet, cogitabat. Hoc
autem Angelus sentiens ait: Ne timeas , Maria ἴinvenisti enim gratiam apud Deum. Sed vis audire quam gratiam Z Ecce concipies in utero , ct paries filium, er vocabis nomen ejus Iesum . Haec est ca sis illius salutationis. Hoc missus sum nuntiare tu hi . Abscedat timor, cesset cogitatio , esto secura , nulla sollicitudine movearis. Haec enim verba non sunt timoris, sed gaudii. Paries enim filium . non utique alium , nisi omnium rerum Creatorem , & Dominum . Creator tuus erit filius tuus, qui persectε nascetur ex te . Et vocabis nomen ejus Iesum . Hoc enim nomen quicumque i
vocaverit salvus erit. In hoc nomine omne genuinflectetur coelestium, terrestrium ,-infernorum.
De hoc ipse Dominus ait: a) βuidquid petieritis
Patrem in nomine meo, dabit vobis . Hoc igitur in
- i Eutherias l.all.Turbata est non in vultu, sed in sermone, eius . Non enim Angelum , sed verbum Angeli attendebat, S quid illa tam officiola salutatio sibi praetenderet, cogitabat.
64쪽
I N L U C A M 63 omnibus orationibus uti debemus . In hoc nomine ille non petit , qui contra Dei dispositionem ,& contra luam, vel aliorum salutem petit si . Immo vero qui taliter petit, contra hoc nomen petere . non dubium est. Sequitur : Hie erit magnus, ct filius Atissimi vocabitur. Ipse enim .
qui secundum se semper magnus est, tunc apud homines magnus factus est, quando ab hominibus cognitus est . Quem Petrus Apo lus in persona totius Ecclesiae Altissimi Filium vocavit dicens : a) Tu es Chrisus Filius Dei misi. Et dabis illi Dominus Deus sedem David Patris ejus , s regnabit in domo Iacob in aeternum , ct Regui ejus non erit finis. Recipit enim Dominus a Domino sedem David , secundum hoc , quod filius est Da. vid . Regnat autem non solum in domo David . id est, in tribu Iuda , verum etiam in domo Iacob , id est, in toto populo Israel . Per quod intelligitur , quod in ejus Regni exercitu omnes illi connumerantur , quicumque David , & Iacob fidem , & justitiam imitantur 3 . Hoc enim Regnum etiam nunc est : hoc imperium non deficiet , quia regnabit Dominus in aeternum, & in seculum saeculi. Dixit autem Idaria ad Angelum : uomodo feti iud, quoniam virum non cognosco Non dubitat fieri, quod Angelus fieri promittit.
3 Seda, Domum namque Iacob totam Echlesiam dicit.
65쪽
64 s. sitUNONIS COMMENT. Interrogat tantum , quomodo fiat I) . Qia niam , quamvis Virginem aliquando parituram audierat, quomodo tamen pareret non audierat. lDicit enim liata ; a) Ecce Virgo concipiet , pariet filium : quomodo tamen pariat, non clicit.
ia igitur Virgo eii , & virum non cognoscit, i
quomodo pariat, & Virgo maneat, interrogat, quod nulli adhuc revelatum erat . Et respondens Angelus dixit ei: opiritus Sanctus superveniet in te,
est Cirtus Altissimi obumbrabit tibi. Hic est modus pariendi. Ita concipies, ita paries. Itin nihil eis, quod te ulterius interrogare oporteat. Spia tritus enim Sanctus, qui superveniet in te, & lvirtus Altissimi, quae obumbrabit tibi, & am- lplexabitur te , totamque intus, & extra muniet te , faciet in te , quod voluerit, & quomodo voluerit. Quod autem ait: Spiritus Sanctus superveniet in te , hoc exposuit dicens , Et virtus AI-tissimi obumbrabit tibi. Haec enim virtus communis
i S. . brosius lib. II. de Abraham c. 8. Qui quaerit,
quomodo sciat, non dubitat, naanifestante Deo , cognoscere se p ud, si 'd tormain vult acquirendae cognitionis aduertere ..., , Quomodo fiet istud &c., , iure responditi huc eit cum id quoil naturae eii n in suppetat, quia non solet parere vi No , qua: viro non mera copulata 3 quaero, quomodo praeter instituta natura , possit generare :-lib. II. in Luc. n. i 7. Maria autem cum dicit, , , quomodo &c. , non videtur dubitasse delucio, ted de facti qualitate quae illse . Liquet enim , quia faciendum eise crediderit, quae quomodo fieret interrogavit; un de & meruit audire: is Beata quae credidisti,, . Vide perius ab eo dicta n. Iq.
66쪽
r N L tr C A Mnis est totius Trinitatis si . Tota enim Trinitas unus Deus , & ipse Altissimus . Natus est igitur Christus de Spiritu Sancto, oc Maria Virgine, id est , de virtute Spiritus banehi, quae una commu-- nis est & Patris, re Filii, & Spiritus Sancti. Nam& ipse Spiritus , & Patris, di Filii Spiritus est. Filius autem, selius Patris Filius, & Pater solius Filii Pater est . Haec itaque Virtus superveniens
obumbravit Mariam, ex duabus naturis Christum Dominum operata sa) . Sicut enim anima rationa
Iis , ct caro unus est Mim , ita Deus, ct homo unus est Chrisus. Quantum igitur ad humanitatem spectat, non solum a Patre, & a Spiritu Sanem, , Verum etiam a se ipso, & factus , dc creatus est Filius. Quantum vero ad Divinitatem nec factus, nec creatus , sed a Patre solummodo genitus'. Et ecce Elisabeth cognata tua, ct rpsa concepit Flium in senectute sua : Non solum , inquit. in te suae virtutis miracula his temporibus operabitur Deus, Verum etiam in Elisabeth cognata tua , quam tu ipsa & vetulam esse , & sterilem ab infantia fuisse. optime nosti. Et hie mensis sextκs est illi, qua v T. II. h catur i) Rufinus comment. in symb. Apost. ex recen* vallarc .
num. O. Vide ergo cooperantem sibi invicem Trinitatem. Spiritus S. venire dicitur super Virginem , A virtus Altissimi obumbrare ei. Quae est autem virtus Altissimi, nisi ipse Chrisus, qui est Dei virtus, & Dei sapientia λ Cuius autem haec virtus eii λ Altissimi, inquit. Adest ergo Altissimus , adest, & virtus Altissimi, adest de Spiritus S. Haec eii Trinitas 3c ca) In Symbol. nomine Amanas
67쪽
εε s. BRUNONIS COMMENT.eatur Rersiis , ut sciat omnis mundus , quia non erit impobile apud Deum omne verbum . Quid adhuc Iudaei increduli dicent Z Negant, Virginem peperisse ; neque Evangelio credere volunt. Elisaiath tamen jam anum . dc sterilem peperisse negare non possunt . Utrumque mirabile est: utrumque contra naturam factum est. Neutrum fieri possiet, nisi mutasset naturam , cui nihil impossibile est . Multa enim contra naturam secit Deus, quae negare non audet Iudaeus. Virgam in serpentem , serpentem in virgam mutavit I ;aquas in sanguinem , & sanguinem in aquas con
danis convertitur retrorsum . Sed quid dicam de Virga Aaron , quae cum sicca esset, sub una nocte & frondes , & flores , & fi uetus germina. vii 8 λ Virga sicca nuces dare potuit, & Virgo Parere non potuit Z Utique Deus operatur quidquid vult, & in Matre tantummodo amisit potestatem p Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domi. ni, fiat mihi secundum verbum tuum . Auditis r
68쪽
I N L U C A M. 6 tionibus acquievit, & acquiescendo concepit I . Ancilla, inquit, Domini sum; non meae, sed illius sum potestatis: fiat mihi secundum verbum tuum . Et discessit Angelus ab ea . a IV. 3 Exurgens autem Maria in diebus silis . abiit in montana eum sesinatione in eiυitatem daa ; ct intravit in domum Zacharia , s salutavit Elisabeth . Virgo Dei plena ad montana consce dit, superiora petit M ; jam non in terris , sed in coelis mente habitat, & spiritu conversatur . Festinat, properat, nihil negligenter agit, domum religiosam ingreditur , justam copulam, resine querela incedentem videret desiderat, suaeque humilitatis, & mansuetudinis signa manifestat . Maria ad Elisabeth, Christus ad Ioannem , D mina ad ancillam, ad servum Dominus venire
non dedignatur . Hoc enim quid aliud est, quam B a huis
ti brosius lib. II. in L . n. Vide humilitatem, vide devotionem. Aneissam se dicit Domini quae Mater eis
gitur, nec repentino exaltata promissio est. Simul ancillam dicendo , nullam sibi praerogativam tantae gratiae vindicavit quae faceret quod iuberetur ... is Ecce ancilla Domini &c. - habes obsequium, vides votum. ,, Ecce enim ancilla Domini is ain paratus officii esti is contingat mihi secundum verbum tuunγCOnccptus est voti.
- Ambrosius h. n. io. Non quasi incredula de oraculo, nec quasi incerta de nuntio , nec quasi dubitans de exemplo :sed quasi laeta pro voto , religiosa pro ossicio , festina pm Gudio, in montana perrexit . oeo enim jam Deo plena, nisi ad superiora cum stilinatione contenderet p
69쪽
εs s. BRUNONI s COMMENT. humilitatis exempluna 2 Et factum es, ut audissit salutationem Maria Elisabeth, exultavit infans in utero ejus . Dic , infans , dic , Prophetarum omnium maxime , qui digne satis non Propheta, sed Plusquam Propheta vocaberis , unde tibi haec exultatio p Nondum natus es, di jam prophetas, Natrem Domni in voce agnoscis, quam quia resalutare non potes , exultando agis , quod potes . Quam laetus ei occurreres, si jam natus .eam videres, cujus voce audita exultando obviam exure conaris i Et repleta es Spiritia Sancto Elisabeth, ex exclamavit voce magna , ex dixit: Benedicta tu inter mulieres , s benedictus fructus Uentris tui. Prius filius , deinde mater per filium repletur Spiritu Sancto si Filius intus latens docet, quid Maatex exterius agere debeat. Quasi enim magna svi Elisabeth: interius commota , non solum Vim
ginem resalutavit, verum etiam voce magna clamavit dicens J, . benedicta tu inter mklieres . Id apsum enim & Angelus ait. Ab omnibus benedicitur , quφ omni benedictione digna habetur. Et beneditius fructus ventrix tui . Benediaeta arabor , benedictus & arboris fructus . Benedicta
virga de radice Iesse : benedietus & flos, qui a
. si Meros. n. 23. Exultavie inlans, repleta est Mater. Non prius Mater repleta quam filius; sed cum filius esset reis pletus, Spiritu S. replevit & Matrem. . cain Idem n. aq. t pse stuctus ventris est , dis radicis, de quo bene prophetavit Isaia, . dicens: se Exiet virga de radiis .ce sella Sc. radix enim lamilia dudaeorum; virga, Maria; dos Mariae, Christus dici
70쪽
ru L U O A M σν de tali radice ascendit. Benedicta talis mater, benedictus & talis filius. Et unde hoc mihi, ut v niat Mater Domini mei ad me Z Neque sanetitas , neque religio , neque nobilitas aliqua hoc mihi prael itit, ut tanto hohore , tantaque beatitudia ne digna fierem . Ego potius debui ire ad te; sed tua , tuique filii humilitas te coegit venire ad me.
Ecce enim , ut facta ect τοx salutationis tua in auis ribus meis, exultavit in gaudio infans in utero meo. In adventu , inquit, tuo non ego solum , sed de filius meus gratulatur , in tua salutatione 'laet
tur , & quod voce non potest , gaudio facit. Et beata, qua credidi in , quoniam perficientur ea , qua dicta sunt tibi a Domino . Quae sunt enim , quae dicta sunt ei a Domino , nisi illae, quae superius Angelus ait: Ecce concipies , ct paries filium . vocabis nomen ejus Iesum Et paulo post : Spiritus Sanctus superveniet, ct virtus Atispini obumbrabit tibi. Et ait Maria : Magniscat anima mea
Dominum . Anima , inquit, mea , mens mea, virtus mea, omnisque intelligentia, &conscien- tia mea magnificat Dominum , laudat, benediacit , dc praedicat. Magnificat autem & ille D minum . in cujus bonitate magnificatur , la datur Dominus i . Sic enim in discipulis Magiu. ' . . . . β 3, o Idem s. . emiso ius: Magnificatur enim Damnusia non qu Domino aliouid humana voce possit adjunni. sed quia magnificatur in nobis. Imago enim Dei Christus elii & ideo squid jussum religiosumque -fecerit anima; illa imaginein ad