Alexandri Massaria ... Disputationes duae. Una de scopis mittendi sanguinem, altera de purgatione principio morborum. Tertio editae, cum Additamento apologetico ad priorem. Pars prima secunda

발행: 1622년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

sANGUINEM IN FEBRIBV s. si

et sil liceret colligere signa multitudinis prohibere potius, quam indicare venae sectionem; Nam plane talis foret Galeni sententia, secanciam esse venam , etsi

adsint quae illius sectionem prohibeant: Qibare hac lectione aduersarij se ipsos

quoque confodiunt. Fabius Pacius meus ex coniuge nepos,utriusque linguae scientissimus , ideque philosophus, ac medicus longε doctissimus olim mihi narrauit, se istius loci aliam lectionem vidisse manu adscriptam margini in codice,quem in mirifiea . atque incomparabili sua bibliotheca habet Ioannes Vincentius Pinellus, vir antiqua nobilitate, linguarum, te scientiarum cognitione.vitae 3c grauitate integritate vere illustris ; quae ita habet. --- πλ. ηθους ἄ-η Mazα , και ἀ- του iacul. Etsi plenitudinis absunt signa tum si plenitudinis adsunt signa. Sed hanc pariter sine dubio falsam esse arbitror , quod tum mo- dus loquendi satis a calenica locutione alienus , tum res ipsa mani sestedocet : probabileque est , meo iudicio , quod saepe accidit , ab aliquo Empirico illa verba su: me adiecta , qui locum tam apertum , ac suo dogmati repugnantem aequo animo ferre non potuit: Vt pro certo habendum sit vulgatam lectionem c se optimam , qualis in utroque habetur codice Aldino, ac Basiliensi,quae est talis sti καὶ τοῦ εις ωλ; ut απι:s αμμα. Quamuis plenitudi- έ. Em. sanis absint signat Alioqui ut Galeni verbis utar si affirmate dictis licet negationes addere, hoc modo quivis omnia placita deprauabit,millamque veterum sententiam stabilem conseruabit. Sunt alii porro, qui non verentur asseuerare, Galenum hac in re usque de5 a se ipso dimentire , ut nullo modo a manifestae contradictionis crimine possit vindicari.Cum enim clare, Sc expresse alias doceat in illa obstructione,quae

constat ex humorum qualitate conuenire attenuantia medicamenta, minime Io. G. e. .

sectionem venae; ac rursum repetat obstructionem, hanc ipsain intelligens sine dubio, haud tolli per sanguinis missionem, qui fieri eotest . ut hoc loco suimet oblitus in obstructione facta a viscidis humoribus , sine indiciis plenitudinis, Ir. βωλ α istud ipsum probet remedium Ita enim statuendum esset, venae sectionem δε fore congruentem ad tollendam utramque obstructionem , neque eam solam,quae ex plenitudine , sed etiam alteram, quae ex qualitate succorum fieri solet. Sed isti nimis prompte, 6c facile vel potius temere de homine lato,ac tali istaec pronuncian .Et quRmuis ex iis , quae paulo ante diximus, quiuis satis possit eorum leuitatem intelligere, tamen non fuerit inutile hanc rem declarare adhuc,& omnem ambiguitatem auferre. Ac primdm illud possem vere & ad Galenimentem annotare diuersam esse obstructionis rationem in diariis febribus, de qua in lib.v i H.Meth. Si in x .loco citato, & in putridis, de qua lib. xi. cum haec ad venas,vasaque pertineat, & ad viscera praecipua, si qua humorum contingit putredinis focum obtinere;illa vero ad cutim duntaxat,cum a Galeno referatur inter causas stipationis cutis, ut facile animaduertere potest, quicumque Galeni locos diligenter expenderit. Verum quicquid hac de re sit, quamuis aduersariis concedamus de eadem obstructione sermonem esse, tamen facile soluo proposita ab ipsis argum eta. Ad primum enim respondeo Galenum haud prorsus inter dicere lectionem venae in obstructione, quae ortum habeat ex succorum qualitate sed illi tantum praeferre attenuantia medicamenta ; scuti in altera,quae fit ex

plenitudine 3 praeteri nustioncm sanguinis. Non enim simplicitcr scriptum Disiligo: by GOos le

112쪽

tra M. Ant.

Montis

81 DE SCOPIS MITTENDI

reliquit, sectionem venae haud conuenire I sed comparate. Praeseretur inquit inter remedia, in ea , quam copia facit, sanguinis missio; in ea, quae

ex humorum qualitate consistit , attenuantium usus. Illa autem , quae inter se habent comparationem squod Aristotcles,& Auetroes docent ut in eadcmnatura conueniant. necesse est. Quare cum istaec remedia, sectio sinquam venae, ac medicamcnta attenuantia inuicem comparentur, licet in altera obstructione sectio venae , in altera medicamenta sint praeferenda , iam negandum non est. quim utrumque praesdium in utraque possit nonnunquam , de quodammodo conuenire. Sed illud addo,ac repeto , quod alterum quoquc Galeni locum abaduers. rio positum potest declarare , i staec nimirum duo genera praesidiorum,

missionem sanguinis , medicamentaque tenuantia, curandis obm uctionibus bifariam posse considerari ; uno modo, quatenus illae sunt fasstae; quo tempore fatendum est, seruatarcgula contrarietatis, missionem sanguinis in ea tantum conuenire , quae pendet ex plenitudine; altero autem quatenus fiunt, desunt futurae: tuncque nulli debet esse dubium, quin ad vacuandos , & reuellendos humores adhuc fluentes hoc idem remedium sit in utraque optimum, ac neccssarium. Immo vero cquidem puto consulto Galenum luam mentem, atque

istud praeceptu declarare hic voluiise,ut ne forte ex superiore disciplina quis colligeret generaliter in curanda obstructione nunquam secandam esse venam, nisi illa fiat cx plenitudine, de qua re non est longius agendum. Demum vero non desunt viri celebres, qui nouis quibusdam cogitationibus totam istius loci ex . cap. libri 8. Meth. doctrinam conantur inuoluere , ac subuertere.Itaque docent Galenum hoc loco duo sibi praesupponere ita loquuntur) alterum quidem,sebrem diariam propter obstructionem ab humoribus viticidis genitam fuisse: alterum autem, tali febre hominem laborantem esse plethoricum. Quare a stirmant de Galeni sententia venam secandam esse non propter humores viscidos,sed propter multitudinem. Quoniam vero ille statuit clarEdc expresse venam secandam esse,quamquam absunt signa plenitudinis, illi huiusmodi verba ita interpretantur,ut ea referat ad particularem plenitudinem obstructionis, minime uuiuersi corporis; aded ut hunc sensum eliciant; in proposita febre secandam esse venam, quamuis desint signa plenitudinis effcientis obstructionem dummodo adsit plenitudo corporis uniuersi. Sed neque hac responsione contenti,aliam praeterea commenti sunt; Galenum scilicet huiusmodi sententiam pronunciasse contra Menodotum, dc Empiricos , qui assirmabant nunquam missionem sanguinis esse administrandam, nisi praesens fuisset famosa illa plethorica syndrome ; ex quo illi plenitudinem quantum ad vires a sectione venae excludere consueuerant. Quare per hosce interpretes Galenus statuit sanguinem mittendum esse in obstructione a viscidis humoribus fam , si adfuerit plenitudo virium, etiamsi non adsint signa plenitudinis vasorum. Thurinus generaliter assirmat in hoc homine est e multitudinem sanguinis; qui ita scribit. Sed is homo , cuius mentionem facit Galenus octauo Methodi,erat plurimi sanguinis, de febris erat ephemera cx oppilatione a multitudine sanguinis, non ab humoribus crassis,aut crudis,dcc.

Mihi videor videre,Lector, haec tibi usque ade , leuia,& inania videri,ut neque illis referendis , nedum rcfellendis oporteat tempus perdere. Ac sanc Galenus aliquando nos admonet huiusmodi rationum confutatione esse abstinendum.

Verunta

113쪽

s ANGUINEM IN FEBRIBVS 8

Verumtamen propter nouitios, quibus omnia saepenumero, solent tenebras offundere, neque istaec fuerant a nobis praetermittenda. Primum autem si isti Galenum legiment attente, atque obseruassent illum habere sermonem de solis cor-loribus picrocholis, atque aded cacochymis, Ut nos monstrauimus , profecto adas ineptias non abiissent. Hoc enim iacto fundamento uniuersa illaec tractatio,& series orationis redditur adeo perspicua, Sc certa, ut nullam posthac difficultatem, vel dubitationem possit habere. Sed quid iis donemus Galenum loqui de quouis temperamento: quaeso respondeant , unde conicetiaram faciunt. aut quis illis reuelauit, eum sibi praesupponere hominem ple thoricum Neque enim vel leuissimum huiusce rei argumentum apparet, aut concipi animo potest. Inam 5 vero ita plane, & expresse, ut nihil planius, de expressius dici possi.

contrarium prorsus ὁc cernit , nimirum venam secandam esse ; quamquam nulla adsunt plenitudinis indicia. At vero sinquiunt) Galenus haud loquitur de

plenitudine communi toti corpori, sed unius obstructionis. Ego autem non verebor affirmare huiusmodi nouam interpretationem, ac distinctionem plenitudinis esse alienam non solum a Galini mente, sed etiam ab omni ratione.

Si quidem puto vix, aut ne ilix quidem fieri posse, quin simul cum plenitudine

totius corporis altera quoque adsit plenitudo, ex qua obstructio fieri possit. Ac plane Galeni sententia videtur potius opposito modo se habere: cum paulo superius proponens agendum de diaria ex obstructione,excludat a praesenti tractatione obstructionem ilham, quae fit ab humoribus multis, lentis, & crassis, quoniam cinquit) ab his generatur potius febris continens, quam diaria: propterea

subdit age udum sibi esse de obstructione mediocri, & parua quae icilicet fit

ab humoribus non adeo copiosis, aut erastis, a qua fieri potest febris, quae intra diariae limites consistat , Sc iure addit, secandam esse venam , quamuis Don adsint signa pthnitudinis , quasi dicat , sicut supponimus non adesse. Quod si huius loci legitimum sensum , 6c institutum velimus animaduertere, admodum veris mile est Galenum de posteriore potius planitudine sermonem habere,cum tractet febrem diariam factam ex obstructione a crassis, ic viscidis humoribus . in qua statuit sanguinem esse mittendum, tametsi nulla sint indicia picnitudinis, quae altera est causa , unde quaelibet obstructio solet generari.

Quanquam nihil prohibet, mea sententia , quin ea verba omnem plenitudinem excludant, cum vere, δc aperte Galenus loquatur de sola cacochymia. Id quod si quis adhuc non satis intestigit,atque una istius nouae interpretationis absurditatem non cognoscit, is memoria repetat positam ab eo rationem , propicrquam tale probat remedium quam quidem censeo demonstrare, cum minime plenitudinis sed unius vitios succi vacuationem commemorat. Quod porro ad alteram pertinet responsionem; non est ut hic ea repetantur quae iupra de syndrone plethorica, de Empiricis, atque eorum sententia copi

se diximus. Neque vero satis intelligo , quid isti hac responsione sibi velint. Et si enim aliud erat Galeno propositum hoc in loco , quam de plenitudine disputare aduersus Menodorum, & Empiricos , non tamen laboro , quin voluerit hanc sententiam referre, de accommodare ad conuellendam insanam eorum opinionem. Quaeso autem propterea ne haec minus vera est illius doctrina, ut paulo ante aduersus Thurinum dicebamus Praeterea si hae duae responsiones accurate considerentur, comparemurque inter se vix altera videtur ab ali

114쪽

ει DE SCOPIS MITTENDI

ra differre. Namque prior plenitudinem simpliciter, posterior plenitudinem ad

vires affirmat esse necessariam. Quaero igitur qualem nam isti intelligaut plen tudinem simpliciter: etenim ut alterutram intelligant, vel vasorum, vel virium necesse est. Cum autem plenitudinem vatorum nequeant intelliFere, quando- ruidem illa prorsus excluditur posteriore responsione, necessario conclude uni est, eos utrobique unam virium plenitudinem intclligere, adeoque utramque responsionem unam, de eandem esse. Sed utcumque se res habeat, nulli dubium esse debet, quin h. ec quoque responsio , & interpretatio sit voluntaria, Momni ex parte a Galeni mente aliena; qui sermonem habens de sola cac hymia, qualemcunque excludit picnitudinem , ac sorte magis plenitudinem virium , quam vasorum: siquidem illa , vel ipso Galeno authore, non ita obstruit

ora venarum, ut caloris refrigerationem prohibeat, sicuti altera vasorum, mul-s. Metb.e. s. toque minus vel carnis, Vel cutis transpirationem moratur. Cum Thurino,

qui audet non sine insigni impudentia perspicuam falsitatem asseueratri non decet longius agere. Itaque iam ad id,unde digressi sumus, reuertamur. Repudiatis ergo superioribus sententiae Galenicae initio propositae interpretationibus ; illud restat, ut nos propriam interpretationem asseramus, quae talis est; Galeni praeceptum generale esse, & omnes febres putridas amplecti dummodo simul conueniant tres principes scopi: itaque saluberrimum esse venam incidere non sol im in synochis, quas constat fieri, ubi in omnibus vasis, ac praecipue maximis aequabiliter succi putrescunt, sed etiam in caeteris omnibus, quae generantur ex putredine humorum,quicunque, & quanticunque illi fuerint, M uoliis modo contingat eos putrescere. Namque primum generaliter, mi Ganguine uniuersum corpus vacuatur, ipsaque natura leuatur, de cxoneratur ab

iis humoribus , a quibus tanquam sarcina premitur:quamobrem quae prius afflicta, atque oppressa illos coquere, dc excernere non poterat, mox recreata,& subleuata longe magis redditur idonea, promptaque ad coquendum , & excernendum, quod reliquum superest: deinde vero speciatim revelluntur, dc vacuantur illi humores; qui continenter fluunt, ac fouent factam obstructionem , prohibitam transpirationem, putredinem, & febrcm: quare illa via administrandi ea remedia, quae eossint haerentes succos ex obit ruere lentos detergere , meatus aperire, ac febrem remittere, quae ante eiusmodi vacuationem in uia est, eu periculosa, ita redditur peruia, ac tuta. Quibus sane praecipuis, ac maximis utilitatibus alia quoque non spernenda emolumenta licet nobis adiungere, de

quibus posterius disputabitur opportunc.

Caeterum hanc nostram interpretationem, & sententiam, quam credimus optimis quibusque aut horibus, Hippocrati in primis, Galenoque , & veritati elle consentientem,aduersari j aggredi untur pluribus modis, quos aequum est examinare, ac perpendere. Plerique omnes, qui in hoc argumento versati sunt,totius rei summam solent referre ad unam humorum considerationem, de illa prope eadem proferre in medium , quae superiore dispuratione sunt proposita. Qii circa s humores vel sint multi,uci non longe absint a forma sanguinis , venae sectionem libenter inscipiunt, tanquam utilem, & salutarem: contra autem si illi quantitate non excedant, D qualitate a sanguine sint valde alieni, huiusmodi r medium reformida ut tanquam inutile,& perniciossim. Ergo omnium prunum

afferunt sentemtam Galeni libro quarto de T venda Valet. cuius scrics illa est.

i Si qui

115쪽

S AN G VINEM IN FEBRIBVS 81

Siquidem languis in medio est bilio ruin, Sc quae sequuntur. Quam quidem affirmant satis cile ad confutandas fallas opiniones, ad explicandam Ga leni mentem, & ad disio luendam totam huiusmodi quaestionem. Quapropter ad hane Galeni disciplinam adhaerentes, si quispiam febre laboret ex putresccnte humore, vel crudo, qualis est pituita, vel percocto, qualis cist flaua bilis, qui

plurimum a sanguinis forma recesserit,contendunt huic nullo modo sanguinem mittendum este At e contrario putrescente humore, qui saululum, vel citra, vel supra sanguinem sit constitutus, neque ab illius forma vehementer degeneret , tunc non inuiti sanguinis millionem recipiunt. Hoc porro de humoribus iudicium, crudi ne sint, an cochi; multum , an parum distent 1 forma sanguinis,lum ex uno potissimum lotio petere consueuerunt, quod euidenti si inium est indicium eorum, quae continentur in venis: Ex quo lit, ut celebrent, ac passim in ore habeant sententiam Auicennae; si fuerit urina rubea, grossa, non citrina, non ignea, fidenter venam secandam esse. Deinde alterum Galeni testimonium nobis obiiciunt, qui libro Adv. Erasistrataeos, suorum temporum medicos grauiter arguit, qui fere idem sentientes , quod nos videmur sentire, nimirum omnes febres venae sectionem desiderare , in grauissima pericula aegros ducebant. Tum proferunt authoritatem omnium pene medicorum , ac potissimum unius Galeni, qui ex proposito docentes rationem curandi febrem terrianam, quotidianam, quartanam, missionem sanguinis ferὸ praetermittunt, tanquam remedium, ut verisimile est, inutile, forte etiam exitio in. Quod si Venae sectio non conuenit praecipuis febrium differentiis , quomodo licet uniuersim statuisse illam saluberrimam esse in omnibus, quaecumque ex humorum

putredine originem habent Postremo iis quoque nonnulli rationem adiungunt, argute argumentantes hunc in modum. Febris Putrida non est unica , &simplex affecti O, sed quae partim febrem, partim putredinem continet : Itaque si missito sanguinis est accommodata ad curandum huiusmodi morbum, ut id fiat, Vel ratione . febris, vel ratione putredinis necesse est. Non illud profecto fit propter febrem ; quandoquidem sebris , quatenus cst sebris, S intemperies calida, proprium remedium refrigcratio est: praeter quam quod cadem suscepta curandi indicatione tale praesidium conueniret non modo putridis , sed caeteris omnibus , cum ephemeris, tum hecticis ; quod nimis absurdum , dc ridiculum est. Sed neque ici fit propter putredinem, cum illa diuersa prorsus remedia postulet, Galenusque expresse doceat, putredinc ira minime curari sanguinis mi 1- sone. Ergo si istud remedium neutra ratione conuenit, iam nulla ratione via

detur conuenire.

Haec partim ex Thurino, ac Massa, partim ex aliis studiose collegi, quae in hac lite mihi visa sunt maioris ponderis, ac principalia. Quae pariter omnia conabo D dissoluere, ac refutare , ad illum me ordinem reserens , quo singulas iant designata. De loco Gallani ex libro quarto de Tucia. Valet. satis multa mihi videor superius dixissc, quae iure pollunt ad hanc parreni accommodari. Nunc vero illud unum mihi esto satis: qui libenter omnia dono, quaecumque illi volunt, de istius loci interpretatione , ac semel quaero ; quamobrem humoribus longe a sanguine degenerantibus Galenus haud recipit sanguinis missionem 3Quippe mihi liceat paulum cum Thurino agere , propriisque telis illum confo-dcre,ac ruellere. Namque aduersus nonnullos, qui contendebant, hanc ipsam

. de Tuo .

Val. 4.

Cap. 6. I l. Meth. .

116쪽

, 8 G DE SCOPIS MITTENDI

Galem disciplinam dumtaxat veram esse in conseruanda sanitate, minime curanis dis morbis squod nos quoque supra notauimus) ille ex altera parte ait,utrobi-D que veram esse.& utrobique unam, & eandem rationem valere. Causia sille i , , qui t) cur in sanis in humore crudo citra sanguinem non sit mittendus sanguis, , , nec in bilioso supra sanguinem, multum , ac plurimum recedentibus a forma a sanguinis , est , quia ab his humoribus , ut dixit Galenus in libro de inciden. a Vcimvirtus multum exolvitur,&missio sanguine in extremum malum decidere γγ solet, ut nequaquam postea reparari possit. Ergo si febris adsit cum putredine 33 humorum, quos diximus , multo magis virtus exoluetur missio sanguine. Haec , , Thurini responsio; sanguine missio in his corporibus , quorum humores propter excedentem vel frigiditatem, vel caliditatem plurimum distanta serma sanguinis, vires in sanis quidem debiles , in febricitantibus autem longe debiliores reddi necessarid. Quam resposionem nos recipimus, & illi concedimus lubent istime .Verum quid hoc tempore quaeso agimusὶ An non Galenus perspicuri& expresse ait salutariter sanguinem mitti in subribus putridis . hac una adhibita conditione,& sancita lege, dummodo aetas, & vites huiusmodi remedium non prohibeant. An non inter principes scopos mittendi sanguinis locum tenet virium firmitas; ut illis vel debilibus in praesentia, vel debilitatem minantibus in posterum , numquam liceat sanguinem mittere. Quare si alicui febre putrida laboranti, propterea quia humores sint nimium vel crudi, vel cocti, vel alia

de causa vires non constent, huic neque Galenus, neque alius probatus medicus vult sanguinem esse mittendum. Vtrum autem succo redundante vel frigido& crudo, vel calido & cocto vires perpetuo langueant, ut nequeant venae sectionem perferre , id nos fatis, superque superiore loco iam tractauimus: quae eadem res temere hic non est repetenda. Porro quod ad lotium pertinet , quod plerique ante missionem sanguinis diligenter animaduertunt, non ego de illius vi, ac dignitate quicquam de rogo.qui probe intelligo, ac fateor illud

L .de san. eis cax indicium eorum esse , quae continentur in venis : Sed tamen id quoque certδ scio Galenum univirunci robori praecipue,& ant omnia intentum es-7' semee inter tot indicia vel proprio commentario,vel aliis locis explicata, istius, ex lolio petiti umquam meminisse:qui colorem totius corporis plumbeum,pallidum magis quam lotium rubetam,ci trinum, grossum consueuit animaduertere. Atqui caetera petxsequor. Locus aduersus Erasistrataeos mea quidem sententia ad rem de qua agitur , minime omnium est accommodatus. At primum Ga-lcnum praestat loquentem audire. Caeterum sit adolescentes, qui neque de vcnae fcctionis mensura, neque de venis, quae sunt secandae, quicquam audierint, ad hoc praesidiu sese accingant, id sui statim inter ipsa initia dixi maximum

afferet nocumentum. Praestiterit igitur illos neque penitus venae sectionem agredi. quam citra distinctionein erga iam dicta auxilio manus admouere. Plures enim hac ratione perierunt, quam quibus non fuerat secta vena. Nam qui . tunc erant antiqui medici venas numquam secantes alijs c uacuatoriis praesidiis utebantur,quae idem quod sectio venae, sed longiore tempore efficere poterat, nisi ob patris affectae principat uni,vel plenitudinis excessum mors aegrotum prςoccuparet. Sed qui nostra tempestate cumstas sebres in principio venae sectione indigere putant,non medioeri sane noxa aegros assciunt. Galenus hactenus; qui tuli me omnia fallunt tantum illud agit, ut repraehendat iuniores quosdam.

Erasistra

117쪽

Erasistrati sectatores , qui non intelli sentcs neque sanguinis mittendi mensuram , neque multiplicem venarum secandarum rationem, ncque alia multa huiusce rei praecepta tum opportuna, tum necessaria, inconsiderate , nec sine insigni hominis periculo huiusmodi remedium aggredi cbantur. Atque utinam praesenti etiam tempore id plerique non audeant. Hoc autem suis e Galeni propositum, non modo posita series, scd etiam quae statim sequitur, tanquam totius orationis concluso manifesto demonstrat. Hac enim ratione tali inhibendum Vcenseo illis, qui hactenus venas temere secuerunt, ne eas in posterum penitus Viacent. Nam ut Plato ait) minus aberrare eos consentaneum est, qui ea non Vaggrediuntur, quae norunt, quam qui illa tractant, quae nunquam didicerunt. VNam hoc idem & isti faciunt, S c. At vero quid istaec pertinent obsecro ad rem Vnostram An quod imprudentes nonnulli, atque ignari aggredientes ea quae non norunt, importune sopius, & periculos venam secare non verentur, nusquam , de nunquam licet venam secarer An propterea quia furiosi quidam, ac mente capti ferro niatu utuntur , illud uniuerse de manu hominis eripiendum est An forte nos ij sumus , qui p ccpta de hac re ab uno in primis Galeno praeclare tradita negligamus, velimusque: in cunctis subribus sine ullo iudicio Vc nam perpetuo secandam esse Immo vcrd affirmamus accurate omnia,& considerate este perpendenda: quaevis praecepta illustrium mcdicorum amplectimur libentissimo: pra caeteris autem praedicamus uniuersum Calena librum de hoc argumento ex instituto compositum, vere aureum, nocturna diurnaque manu Versandum , atque ad verbum, si fieri potest, omnibus medicis esse perdiscendum. Atqui Galenus testatur explicate eos medicos non i qui noxa aegrotos assicere, quicumque putant principio omnium febrium Mnae sectionem com- is petere. Quid tum An ille propterea sibi ipse repugnat, qui alias scriptum , reliquit, optimum esse in omnibus febribus de humorum putredine oriundis venam incidere , dummodo aetas viresque aegroti valeant: Mihi sane compertum est, utrobique Galenum, vel magis ubique sibi conuenire, unumque perpetuo , & eundem cile. Huiusmodi autem sententias inter se consentire facile Unusquisque fatebitur, qui ad illas animum vel parum velit adhibere. Namque nemo est nisi plane fatuus, qui omni delectu, & consilio rcmoto censeat omnibus sebribus venae sectionem congruentem cite; cum plurima non desint cxcmpla aegrorum hominum, qui huiusmodi remedium nequeunt pcrferre. Si qui s. rex. ge. laboret febre putrida una cum mala ventriculi affectione, vel fluxione alui, huic Galenus omnem sanguinis missionem interdicit, multos se vidisse testatus, qui ita et sunt affecti , aut interiisse, auci ad extremum periculum fuisse deductos, cum medici temere eos vacuare tentassent. Sic multa alia passim occurrunt , quae diligenti indigent consideratione , 5c examine, antequam venam incidas: sed tamen ita ut omnia ad principes scopos lint perperpetuo referenda: Ad quem certe modum reserenda quoque sunt modb posita symptomata,vi iam supra diximus. Itaque iure mihi videor dixisse, hunc Galeni locum nihil ad rem propositam facere. Sequitur authoritas medicorum, ac praecipue Galeni, qui curantes sebrem tertianam, quotidianam , quartanam sanguinis missionis vix meminere: quos profecto est verisimile tantum remedium nullo modo fuisse praetermissuros, nisi illud importunum, de inutile existimassent. Ante vero quam ad hunc locum

118쪽

. ad Guu

88 DE SCOPIS MITTENDI

respondeo , magna est dignum animaduertione, SI admiratione , quamobrem isti Galenum hae in re tantopere velint imitari, ut iam caeteri praetermittantur, quem in aliis rebus prope omnibus parui aestimare, vel magis negligere non verentur. An forte qui venae sectionis non meminit mentionem habet soluentis medicamenti, quo illi Praeter omnem modum delectantur Cur non solertissimi Galeni imitatores sicuti in illo, ita in hoc praesidio illius aut horitatem se quuntur Sed esto ; curanda febre tertiana exquisita Galenus mittendi sanguinis nullam facit mentionem. An quod alias communia quaedam tradiderit prae ccpta, quae hoc ipsum, & alia multa particularia complectuntur An quod ille censeat febrem intermittcntem morbum magnum non esse An demum quod liber ad Glui conem, quemadmodum illius initio profitetur, quasi per figuram S quoddam compendium scriptus fuerit ut accuratE omnia tractari non oluerintὶ An quae .gr.ex .Pariter mihi liceat hunc in modum argumentari; Ga-rnus in eo Commcntario febres hccticas pratermittit, ergo febres hecticae nullae sunt, ne nullam postulant curationem Memoriae istos decet repetere Galeni institutum,cuius ficquenter meminit, se nimirum in gratiam amicorum plurima scripsisse, at illa qui dom nonnunquam minus accurate , quam si publica futura essent. Id quod tacere in primis solitus fuerat, quotiescumque ad cruditum aliquem virum scribebat,& cum quo de codem forte argumento alio icmpore fuisset colloquutusAt tam exquisita, SI cumulata tractatione non esset opus. Quare cum Glauco maximus fuerit philosophus, fortasse etiam medicus non vulgaris,

adeoque ipsi Galeno familiaris, nulli mirum debet videri, si non diffuse, ad hibitoque omni studio singula fuerint explicata. Quod autem pertinet ad alios

medicos, cum multi ex hoc numero, Paulum intelligo, Aetium,caeterosque Galeni imitatores, fere semper non modo sensum,verum etiam singula Verba soleant de ipso transcribere, fit verisimile eos hac quoque in re illius authoritalcm sequutos esse , ac propterea et smodi remedium praetermisisse r quanquam neque altera ex parte de lunt Avicenna,&alij non vulgares mcdici, qui in febre tertiana cxquisita a venae sectione haud prorsus abhorrent. Porro de tertiana notha 3-Guv. - baec apud Galenum leguntur. Si sanguinem mittere oporteat, neque hoc quo- φ que est praetermittendum; sed ab initio statim, adhibita earum rertim,quas scis. V distinctione tantum mittendum, quantum praeiens exigit status. Sic in quarta- .,ὰ ia is '' rana , Vena incisa is qui, sanguIS , niger videatur , de crassus, audacius mittendus est ; quod si flavus, aut tenuis apparuerit, statim supprimendus. Ue-V nam autem siccare oportet, vcl interiorem , vel eam , quae est in sinistro cubito, mediam. Itaque s istaec loquitur Galenus, ut vere,& perspicue loquitur, mirum sane est, quomodo nonnulli aucleant assirmare ex Galeni disciplina in hisce se- Lib. eeέ c. I . bribus sectionem venae esse perpetuo inutilem , & periseciosam. Curanda febre quotidiana quam rem breuissime absoluit venae sectio est praetermissa, vel iis omnibus, vul certe aliquibus causis, quae de tertiana exquisita sunt modo a nobis expositae:cum enim febris haec intermittens sit, & suapte natura cum ventriculi affectione coniungatur , nihil habet propria ratione , quod sanguinem persu deat mittendum csse: i Mirco Galenus nihil de venae sectione dixit, ratus debere nos praeccptis uniuersalibus esse contcntos. Quamobrem tametsi Galenus, &alij curandis huiusmodi sebribus non ita aperte sectionis venae mencionem faciunt, nemo hinc iure potest colligere,illam minime cis conuenire.Quin im .n O si

119쪽

sANGVINEM IN FEBRIBUS. 89

rem ipsam, veramque methodum illarum curandarum , & communia istius remedii praecepta vclis considerare , de quibus iam satis mihi videor dixisse . non imi itus sputo fateberis illud esse admodum salutare,ac forte necessarium. Post haec demum restat acuta aduersariorum argumentatio demonstrans venae lectionem putridis febribus non conuenire,quod illa nequeat,vel febrem, vel putredinem iuuare. Ac sane turpe est in re tanti momenti hasce argutias , ac mera sophismata in medium proferri. Namque tantum abest, ut venae sectionequeat prodesse dc febri, & Putredini, ut ego contra non reverear affirmare ad

Vtramque tale remedium csse quam maxime congruens , dc accommodatum:

quanquanx non id sorte fit prim lim , ac per se: quam nihil dubito fuisse Galenimentem , si quando istud ipsum videtur affirmasse. Etenim subrem iuuat , tanquam praesidium refrigerans, calorem corporis , quae ipsa cst febris, remittendo : quam profectb refrigerationem , quocumque moao pcrficiatur, Galenus docet proprium febrium remedium estc. Quare nonnumquam scriptum reliquit, in ardentissimis febribus sanguine missio usque ad animi defectionem, totius corporis habitum statim refrigcrari, ac febrem extingui; de in iuuene palestrae perito , laborante febre sy nocho sine putredine, corpus in contrarium statum sui fle deductum, adeoque celerrime refrigeratum: id quod vel sensus testimonio plane manifestum , non debet longius confirmari. Neque vero sectio venae iuuanda putredine minus efficax conscnda est: cum enim sit communis omnium consensio cum primis illam iuuari praesidiis refrigerantibus, de sccantibus nulli dubium csse deblae, quin ea sit congruentissima . quae tum refrigerare , ut mod3 diximus, tum siccare etiam possit. Quod quidem res ipsa demonstrat,atque inter caeteros Avicenna praeclare testatur: quandoquidem febris pestilentis curationem instituens, Summa linquit curationis earum cst exsiccatio, & illud cum phlebotomia, de solutione ventris. Sed quid ὶ An non secta vena vere , ac facile ducuntur humores putridiὶ Id si quis audeat negare , is Galenum audiat; Esto ille ait) in humoribus putrescentibus accendi febre indicatio in huius modi est vacuatio, atque alteratio: haec quidem, quae putredinem finiat, manente adhuc substantia: vacuatio vero ; quae totam ex corpore substantiam educar, Haec autem fit secta vena , 3 c. Domum Vero iectio venae putredinem iuuat, ac strenui sane ; squidem cuncta remedia, sine quibus vix illa potest superari, reddit longe essedicissima , & tutissima, ut supra diximus. Ad argumentum igitur dicimus, sect onem venae ratione putredinis duplici ratione conuenire, tum ut

id , quod iam computruit . euacu cmus , tum Vero ut toto corpore evacuato,

possunus tu id iis uti praesidiis, quae putredinem , dc putredinis causas possunt

Itaque optimum est in omni sebre putrida sanguinem mittere, cum propterscbrem, tum propter putredinem ; addo propter transpirationem prohibitam,&obstructiones: ex quibus tanquam praecipuis , dc propriis scopis , memoria tenendum est, Galeno aut hore, accipiendas omnes indicationes, quaecumque i ad hanc rem pertinent Atque hic statuimus nostrae Disputationi finem impone cerqui ni fallimur) quantum satis est, sententiam Galeni vere & aperte sumus interpretati, veritatem dogmatis demonstrauimus,con nauimusque,& ab aduersariis defendimus:quod nostrum fuerat principale institutum. Ioannes Argenterius mcdicus hoc proximo tempore celebris hanc uniuersam

120쪽

0o DE SCOPIS MITTENDI

dissicultatem propemodum explicans, haec habet. Sanguinis missio, quae fit se

,, cta vena humore, & vaporc vacuato, maximo est auxilio ad transpirationem iu- uandant: propterea recte 1 cribit Galenus, utile elle sanguinem mittere in omni., febre putrida, quae scilicet alicuius sit momenti : omnes cnim quae tales sunt, is egent liberiore perflatione, quam sanguinis missio omnium felicissime praestat. Nec sudor, qui tequi solet accessioncs fcbrium intermittentium, sussicit, quippeti cum ebullitio, quae fit in corde , venis, Sc arteriis, multos gignat Vapores, quo- ,, rum transpirationem nihil tam iuuat , quam sectio venae . Nam densae vasorum tunicae non praebent transitum in illis humoribus, & vaporibus. Quare per se- ctionem viam patentiorem parare oportet, facto veluti camino in corpore, peres quem igneus, suliginosusque ille vapor expirare possit. Unde missiones sanguio nis, quae adhibentur in iis subribus, parum prosunt, nisi fuerit amplum fachum foramen per sectionem venae. Ergo sanguinis missio omnibus putridis paulo

D frauioribus conuenit, communi hac ratione, quod potentissimum sit ad pecis spirationem iuuandam auxilium ; quo uniuersae huiusmodi febres maxime o ς,, habent. Nec in hoc spectare debemus aut sanguinis multitudinem , aut aliud ,, quidpiam : nam si in omni habitu huiusmodi febres uascuntur, & communem ,, hae habent causam ex impedita transpiratione, quod commune est remedium in is nullis debet praetermitti. Nec contra id facit,quod multi liberentur ex putridis is febribus , quibus cinguis non fuerit missus ε, nam in nulla re temeritas laudandari est, nec probandum quod perperam est factum. Etenim ut multi pereunt, quiri euasillcnt,cum hoc remedio, ita qui liberantur, grauius, ct diutius amiguntur, ,, atque hoc modo temeritatis suae, aut ignorantiae medicorum poenas in se ipsis,, luunt. Porro ut sanguinis extractio omnibus febricitantibus ad transpiratiori nem est necessaria, ita aliquibus etiam prodest ad multitudinem humoris tollen- ,, dam, quae obest eo, quod vaporibus uberem materiam suppeditat, & quia natura ram grauat, ne possit concoquere quod iam vitiatum est , de expellere quod ex- ,, pelli potest; & quia usum aperientium , & pcnetrantium in intcrna vasorumis orificia remediorum impedit, symptomataque omnia, & quicquid timeri potestorali, excitat. Hactenus Argenterius. Quam seriem , tanquam parergon , hocri postremo loco voluimus adiicere, quod illa ad totam nostram disputationem sit valde accommodata. Quanquam hunc hominem alioqui inscia iosum , S

scriptorem egregium, Galeni oppugnatorem,& novandae artis medicae nimis cupidum nos admodum parui facimus, illiusque authoritati minimum tribuimus. Sed cum ille iam apud multos maximam existimationem sit consequutus.& hac in parte Galeno consentiat, ac vera doceat, neque istud testimonium libuit praetermittere, ut hoc tanti momenti decretum , & ad vitam hominis tam nec ei Ia- Iturn, omni,quantum mihi licet, ratione omnibus confirmarem.

Iam vero, quod unum superest, ad eum locum venio, qui pertinet ad vulgarem, ac praeiciati tempore ustatam vacuandi rationem principio sebrium putridarum , de qua superius me disputaturum promisi, Diximus illam triplicem esse ; ut leui es quidam modi interea praetermittantur. Primo sunt purgantia medicamcnta: secundo hirudines adhibitae venis haemorrhoidibus: tertio sunt scarificatae cucurbitulae ad varias corporis partes applicatae. Quod igitur pertinet ad medicamenta, cum propria sequente Disputatione Ox proposito, ac diffuse illa omnia simus eriminaturi, quaecumque spectant ad opportunum. Vel

SEARCH

MENU NAVIGATION